Make your own free website on Tripod.com


Decretalium Gregorii Papae IX Compilationis

Liber V


LIBER V

T i t u l u s X X X V .
De purgatione vulgari.

Capitulum I.
Duella et aliae purgationes vulgares prohibitae sunt, quia per eos multoties condemnatur absolvendus, et Deus tentari videtur. H. d. totus titulus.

Coelestinus III.
Cura suscepti regiminis +nos inducit, ut fratrum nostrorum debeamus consultationibus respondere, et ab eis, quantum humana permittit fragilitas, dubitationis scrupulum amputare. Inde est, quod, Quum tua fraternitas duxerit sedem apostolicam consulendam, utrum super ecclesiarum possessionibus duella debeant sustineri, tuae duximus sollicitudini respondendum, quod in eo casu, vel in aliis etiam hoc non debes aliquatenus tolerare. [Dat. Rom. ap. S. Petr.]

Capitulum II.
Summatum est supr. cap. proximo.

Innocentius III. Priori S. Sergii Spoletani.
Significantibus V. laico et fratribus eius ad nostram noveris audientiam pervenisse, quod, quum quidam eos super furti crimine accusaret, cum eo praeter terrae consuetudinem coacti sunt inire duellum, in quo, aliis peccatis suis praepedientibus, ceciderunt, propter quod post appellationem ad nos interpositam per consules Spoletanos bonis fuerunt propriis spoliati. Nunc vero furtum apud alios est inventum, et, quod ipsi fuerint innocentes, est faciente Domino revelatum. Unde consulibus ipsis dedimus in mandatis, ut ablata [eis] restituant universa. Ideoque discretioni tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus si ipsi mandatum nostrum neglexerint adimplere, tu partibus convocatis et auditis hinc inde propositis quod iustum fuerit appellatione remota decerneres, faciens quod decreveris per censuram ecclesiam firmiter observari etc. [Dat. Lat. XI. Kal. Apr. 1203.]

Capitulum III.
Summatum est supra cap. I.

Honorius III.
Dilecti filii noviter in Livonia baptizati gravem ad nos querimoniam destinarunt, quod fratres Templariorum ordinem in Livonia profitentes, et alii quidam advocati et iudices, qui temporalem in eis potestatem exercent, si quando de aliquo alio crimine infamantur, eos ferri candentis iudicium subire compellunt, quibus, si qua exinde sequatur adustio, civilem poenam infligunt, qua re conversis et convertendis scandalum incutiunt et terrorem. Quum igitur huiusmodi iudicium secundum legitimas et canonicas sanctiones sit penitus interdictum, utpote, in quo Deus tentari videtur: mandamus, quatenus dictos fratres et alios, ut ab huiusmodi conversorum gravamine omnino desistant, monitione praemissa per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellas.

T i t u l u s X X X V I .
De iniuriis et damno dato.

Capitulum I.
Propter eius brevitatem non summatur.

In Exodo.
Si rixati fuerint homines, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed iacuerit in lecto, si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum: innocens erit, qui percusserit, ita tamen, ut operas eius et impensas in medicos restituat.

Capitulum II.
Breve est, et ideo non summatur.

Ibidem.
Si qui aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos vel asinus in eam: dominus cisternae reddet pretium iumentorum; quod autem mortuum est, ipsius erit.

Capitulum III.
Breve est, et ideo non summatur.

Ibidem.
Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit, vendent bovem vivum, et divident pretium; cadaver autem mortui inter se dispertient. Si autem sciebat, quod bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus: reddet bovem pro bove, et cadaver integrum accipiet.

Capitulum IV.

Ibidem.
Si laeserit quispiam agrum vel vineam, et dimiserit iumentum suum, ut depascat aliena: quicquid optimum habuerit in agro suo vel vinea, pro damno aestimationem restituet.

Capitulum V.
Breve est, et non summatur.

Ibidem.
Si egressus ignis invenerit spinas, et comprehenderit acer vos frugum sive stantes segetes in agris, reddet damnum qui ignem succenderit.

Capitulum VI.
Breve est, et quasi idem cum praecedenti.

Ex poenitentiali Romano.
Si quis domum vel aream cuiusquam incenderit voluntarie, sublata et incensa omnia restituat, et tres annos poeniteat.

Capitulum VII.
Saecularis potestas, quae clericum bannivit, condemnari debet per iudicem ecclesiasticum secundum aestimationem iniuriae in expensis et damnis. Et hodie adde poenam in Clem. 1. de poenis.

Honorius III. Episcopo Bononiensi.
Olim scribentibus nobis venerabili fratri nostro, episcopo Mutinensi, ut, accedens personaliter Florentiam, potestatem, consiliarios et populum civitatis Florentinae moneret efficaciter et induceret ad satisfaciendum de damnis et iniuriis, irrogatis venerabili fratri nostro episcopo et ecclesiis Fesulanis, et, si necesse foret, censura ecclesiastica coarctaret, idem Mutinensis, mandatum nostrum quoad monitionem diligentius exsecutus, datis induciis testes, lite non contestata, recepit. Quare nos, eius processu, quoniam ad receptionem testium lite non contestata processerat, penitus revocato, commune Florentinum, quia banniverat eundem episcopum Fesulanum contra Deum et ecclesiasticam libertatem, propter iniuriam banni, et expensas, et damna tali occasione secuta, taxatione iuramento praemissa, in mille libris usualis monetae praedicto episcopo Fesulano sententialiter duximus condemnandum.

Capitulum VIII.
Qui iurat statutum super non repetendis damnis, hoc non obstante, expensas repetere poterit. H. d. vel sic: Statutum super damnis non repetendis ad expensas non extenditur.

Gregorius IX.
In nostra et fratrum nostrorum praesentia proposuistis, quod olim cives Brixienses pro restaurationibus damnorum illatorum ad invicem, quae propter multas civiles discordias incurrerant, plurimum aggravati, statutum [per venerabilem fratrem nostrum patriarcham Antiochenum, tunc Brixiensem electum] editum, [videlicet] de non petendo vel recipiendo in posterum restaurationes huiusmodi a communi, generaliter approbarunt et firmarunt etiam iuramento. +[Nuper vero non sine nostro labore et sollicitudine procurasti, quod super discordia, quae graviter cives ipsos exagitat, consules et consilium praecise ac absolute iurarunt, se mandatis tuis omnibus parituros, quem tamen, nisi per commune Brixiense damna passis saltem in expensis, quas huiusmodi occasione fecerunt, provideri contingat, perfecte sopire non potes quin sustineat recidivum. Super quo apostolicum (postulasti) remedium adhiberi.] Quum igitur aliud sit damnorum restauratio quam satisfactio expensarum, et ideo in iuramento exhibito super damnorum articulo intelligi non debeat, quod factum expensarum fuerit comprehensum: [fraternitati tuae per apostolica scripta] mandamus, quatenus, iuramento non obstante praedicto, auctoritate nostra provideas, quod dictum commune pro bono concordiae ad expensarum satisfactionem aliquid contribuat iuxta tuae discretionis arbitrium, a te, sicut expedierit, moderandum. [Dat. Lat. XV. Kal. Apr. Pont. nostr. Ao. IV. 1230.]

Capitulum IX.
Habet plura dicta, et se summat.

Idem.
Si culpa tua datum est damnum vel iniuria irrogata, seu aliis irrogantibus opem forte tulisti, aut haec imperitia tua sive negligentia evenerunt: iure super his satisfacere te oportet, nec ignorantia te excusat, si scire debuisti, ex facto tuo iniuriam verisimiliter posse contingere vel iacturam. Quodsi animalia tua nocuisse proponas, nihilominus ad satisfactionem teneris nisi ea dando passis damnum velis liberare te ipsum; quod tamen ad liberationem non proficit, si fera animalia, vel quae consueverunt nocere, fuissent, et quam debueras non curasti diligentiam adhibere. Sane, licet qui occasionem damnt dat damnum videatur dedisse: secus est tamen in illo dicendum, qui, ut non accideret, de contingentibus nil omisit.

T i t u l u s X X X V I I .
De poenis.

Capitulum I.
Toties puniendus est criminosus, quoties delictum iterat.

Ex concilio Toletano.
Ea, quae frequenti praevaricatione iterantur, frequenti sententia condemnentur.

Capitulum II.
Interficiens presbyterum puniendus est, et poenae pars ecclesiae, cui praefuit, alia pars pro eius anima distribuitur.

Ex concilio Triburiensi.
Presbyteri interfecti compositio episcopo, ad cuius parochiam pertinet, solvatur, ita videlicet, ut medietatem werigeldi episcopus eius utilitatibus ecclesiae, cui praefuit, tribuat, et alteram medietatem in eius eleemosynam iuste dispertiat, quia nullus nobis eius heres proximior videtur, quam ille, qui ipsum Domino sociavit.

Capitulum III.
Non debent praelati pro criminosis sustinendis pecuniam exigere, nec etiam correctionis causa ex cupiditate poenam pecuniariam imponere.

Alexander III. Cantuariensi Archiepiscopo.
Licet iuxta Apostolum +arguere, obsecrare et increpare debeamus, sic tamen debemus excessus corrigere singulorum, ut probemur, non quae nostra sunt, sed quae Iesu Christi quaerere, et in correctione facienda videamur modestiam et maturitatem servare. Accepimus autem, quod archidiaconi Conventrensis episcopatus pro corrigendis excessibus et criminibus puniendis a clericis et laicis poenam pecuniariam exigunt, et in examinatione ignis et aquae triginta denarios a viro et muliere quaerere praesumunt, et pro annua exactione pecuniae personas quandoque suspendunt, [et] ecclesias interdicunt, a vicariis quoque duodecim denarios, ut eos in ecclesiis cantare permittant, exigere non formidant, et alia agunt, quae canonum obviant institutis, et de radice cupiditatis et avaritiae prodire videntur. +Quia igitur sollicitudini nostrae incumbit pastorali diligentia providere, ne ab ecclesiasticis personis tuae provinciae aliquid agatur, quod reprehensioni subiaceat, vel ecclesiasticam honestatem denigret: fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus archidiaconis praedicti episcopatus ex parte nostra et tua hoc districtius interdicas; si autem contra prohibitionem tuam ausu temerario venire praesumpserint, eos omni occasione et appellatione cessante ecclesiastica censura compellas, et sententiam ipsam usque ad dignam satisfactionem facias inviolabiter observari.

Capitulum IV.
Victus condemnatur victori praesenti in expensis, etiam in causis pecuniariis, et unum casum excipit.

Idem in concilio Turonensi.
Calumniam et audaciam temere litigantium condemnando in expensis, et alio multiplici remedio sanctio imperialis compescit. Quoniam igitur sacris institutis consonare dignoscitur, praecipimus, ut de cetero in causis pecuniariis victus victori in expensis condemnetur, nisi forte, sicut cautum est, sententia pro absente feratur.

Capitulum V.
Clericus, causam seu operam praebens bello, deponendus est.

Innocentius III. Midrosiensi Archiepiscopo.
Quod in dubiis (Et infra: [cf. c. 30. de sent. exc. V. 39.]) Quia vero tam sacerdotes, qui gubernant naves ad pugnam, quam qui personaliter exercent pugnae conflictum, et hi, qui alios incitant ad pugnandum, omnes quidem enormiter peccant, de rigore canonico eos credimus deponendos. [Hi praeterea etc. (cf. c. 8. de renunc. I. 9.) Dat. ap. civ. Castellanam VI. Id. Oct. 1198.]

Capitulum VI.
Clericus pro magno scelere ab eo commisso deponi debet, et in monasterio detrudi ad agendam poenitentiam.

Idem Londonensi Episcopo.
Tuae discretionis prudentiam (Et infra:) Ad illud praeterea, quod a nobis tertio requisisti, qualiter clerici in latrociniis vel aliis magnis sceleribus deprehensi puniri debeant, respondemus, quod a suis ordinibus degradati detrudi debeant in arctis monasteriis ad poenitentiam peragendam. [Ceterum etc. Dat. Lat. VI. Id. Nov. Pont. nostr. Ao. V. 1202.]

Capitulum VII.
Si uterque contrahentium venit contra contractum: uterque potest exigere poenam, adinvicem promissam ex conventione.

Idem Abbati et Fratribus Cryptae ferratae.
Constitutus in praesentia nostra (Et infra: [cf. c. 6. de rel. dom. III. 36.]) Licet autem in instrumento concessionis praedicti episcopi Lavitani expressa fuerit certa poena, quam pars contractum non servans solveret observanti, quum tamen utraque pars venisse contra illum ex confessione propria convincatur, quum et pars vestra subtraxerit episcopo pensionem, et episcopus procurationem exegerit ab eadem ecclesia, sicut oeconomus proposuit memoratus: utramque partem ab ea reddimus absolutam.

Capitulum VIII.
Si testis propter vacillationem incarceratur, infamiam non incurrit.

Idem Priori S. Fridiani et Magistro B. Canonico Pisano.
Super his, de quibus nos consulere voluistis (Et infra: [cf. c. 16. de acc. V. 1.]) [Ad hoc nosse vos volumus, quod super negotio, pro quo vestras nobis literas destinastis, in praesentia fuerat causa coepta.] Clericus autem, qui pro eo, quod variaverat et vacillaverat coram vobis, de mandato nostro captus est et detentus, infamiam non incurrit. Ceterum etc. (cf. c. 8. de test. cog. II. 21.) [Dat. Lat. III. Id. Febr. Pont. nostr. Ao. V. 1203.]

Capitulum IX.
Obligatus ad certam quantitatem, certa die sub poena solvendam, si partem infra terminum solvit, ad poenam integram non tenetur.

Idem Spoletano Episcopo.
Suam ad nos G. et A. rectores clericorum plebatus sancti Fortunati querimoniam transmiserunt, quod, quum tibi essent in XL. libris per quoddam arbitrium condemnati, essetque ipsis poena XXX. librarum apposita, nisi eas tibi solverent in termino constituto, tandem XXXIII. libris in ipso termino persolutis, occasione septem residuarum librarum per quasdam nostras literas, veritate tacita impetratas, obtinuisti eos in praefatis XXX. libris tibi per dilectum filium Paulum, subdiaconum nostrum, delegatum iudicem condemnari. Quia igitur te non decet in tantum pontificalis modestiae oblivisci, ut inhonestis quaestibus anhelando desideres cum aliena iactura ditari, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus [et districte praecipimus,] quatenus praedictarum septem librarum solutione contentus, super poena XXX. librarum memoratos rectores de cetero non molestes, sicut per dilectum filium nostrum G. S. Nicolai in carcere Tulliano diaconum cardinalem fuit sententialiter diffinitum. [Dat. Rom. ap. S. Petr. III. Id. Ian. Ao. IX. 1207.]

Capitulum X.
Occidentes praelatum privantur beneficiis et feudis, quae habent ab ecclesia, cui praeerat praelatus ille, nec eis vel heredibus restituentur, nec alia de novo concedi debent. Et hodie in occidente, capiente vel banniente episcopum auctae sunt similes poenae, de quibus in Clem. Si quis suadente eod. tit.

Idem.
Ad aures nostri apostolatus pervenit, quod, quum quidam parochiani tui ausu diabolico bonae memoriae I. quondam Vincentinum episcopum praedecessorem tuum nequiter peremissent, feuda et beneficia, quae illi a Vincentina ecclesia obtinebant, ipsis per sententiam fuerant cum multa deliberatione sublata. Quia igitur maiori [etiam] sunt animadversione plectendi, nos, bonae memoriae Coelestini Papae praedecessoris nostri vestigiis inhaerentes, tam tibi quam successoribus tuis auctoritate apostolica prohibemus ne ipsis aut heredibus eorum beneficia praedicta restituantur [ulterius], seu de novo eis alia quaelibet conferantur. [Si quis autem etc. Dat. Lat. XII. Kal. Apr. 1198.]

Capitulum XI.
Prorumpens contra iudicem, arbitrio superioris punitur.

Idem.
Dilectus filius Iacobus, electus sancti P. ad Montes, ad apostolicam sedem accedens, gravem querelam contra dilectos filios Molismensem abbatem et I. archidiaconum [Cathalaunensem] exposuit, asserens, eos [adversus ipsum] in causa sua, quae fuit illis commissa, perperam processisse. Quumque dilectus filius T. clericus cum literis eorundem, continentibus causae processum, ad nostram praesentiam accessisset, et idem Iacobus niteretur processum ipsum multipliciter improbare, relationem eorum in quibusdam asserens esse falsam, nos, quia praefatus clericus non habebat nisi ad contradicendum vel impetrandum mandatum, ad maiorem cautelam processum ipsum nec confirmandum duximus nec cassandum, [per apostolica vobis scripta mandantes, quatenus partibus convocatis et auditis hinc inde propositis, si praefatos iudices inveneritis rationabiliter processisse, ipsorum confirmetis processum, et faciatis illum per censuram ecclesiasticam sublato appellationis obstaculo firmiter observari. Alioquin eo, sicut iustum fuerit, irritato, iuxta formam priorum literarum in causa procedatis eadem, facientes quod decreveritis firmitatem debitam obtinere. Si quos autem ex monachis propter hoc inveneritis excommunicationis vinculo innodatos, secundum formam ecclesiae absolvatis, iniungentes eisdem quod de iure fuerit iniungendum.] Quia vero saepe contingit, quia contra falsam assertionem iniqui iudicis innocens litigator veram non potest negationem probare, quum negantis factum per rerum naturam nulla sit directa probatio: ne falsitas veritati praeiudicet aut iniquitas praevaleat aequitati, necessarium videtur et aequam, ut, quum quis legitimam exceptionem proponit, illam probare paratus vel ad declinandum iudicium vel ad intentionem alterius elidendam, si forsan verbo vel facto ab illa recesserit, vel eam non probaverit infra terminum competentem a iudice praefigendum, modestus iudex non ante procedat, quam super hoc instrumentorum vel testium cautelam adhibeat opportunam, per quam, si necesse fuerit, possit de veritate constare, ut, si contra relationem seu processum ipsius fuerit suborta contentio, huiusmodi probationibus ipsius iudicis possit assertio roborari, quatenus, hoc adhibito moderamine, sic honestis et discretis deferatur iudicibus, quod per improvidos et iniquos innocentium iustitia non laedatur. Et, Ne iudicialis evanescat auctoritas, quum de litigatoris improbitate constiterit, adversus assertionem iudicis temere prorumpentis, iuxta superioris arbitrium digna poterit animadversione puniri. [Testes autem etc. Dat. Lat. Non. Ian. Ao. XIII. 1211.]

Capitulum XII.
Patroni, advocati vel vicedomini, vendicantes sibi in ecclesiis plus quam iura permittant, per censuram ecclesiasticam compescuntur, et, si occidunt praelatum vel clericum ecclesiae per se vel per alios, perdunt quod habent ab ecclesia, et eorum posteri usque ad quartam generationem non admittuntur ad clerum, nec in religionibus praeficiuntur.

Idem in concilio generali.
In quibusdam provinciis ecclesiarum patroni et advocati seu vicedomini se in tantam insolentiam erexerunt, quod non solum, quum vacantibus debet ecclesiis de pastoribus idoneis provideri, difficultates ingerunt et malitias, verum etiam de possessionibus aliisque bonis ecclesiasticis pro sua voluntate ordinare praesumunt, et, quod horrendum est dicere, in necem praelatorum prorumpere non formidant. Quum igitur quod ad defensionis subsidium est inventum ad depressionis dispendium non debeat retorqueri, prohibemus expresse, ne patroni vel advocati seu vicedomini super praemissis de cetero plus usurpent, quam reperiatur in iure permissum, et, si contra praesumpserint, per severitatem canonicam districtissime compescantur. Sacri nihilominus concilii approbatione statuimus, quatenus, si patroni, vel advocati, aut feudatarii, seu vicedomini autu alii beneficiati alicuius ecclesiae rectorem vel clericum alium ipsius ecclesiae per se vel per alios occidere vel mutilare ausu nefando praesumpserint, patroni ius patronatus, advocati advocatiam, feudatarii feudum, vicedomini vicedominatum, et beneficiati beneficium prorsus amittant. Et ne minus vindictae quam excessus memoria prorogetur, non solum de praemissis nihil perveniat ad heredes, sed etiam usque ad quartam generationem posteritates talium in clericorum collegium nullatenus admittantur, neque in domibus regularibus alicuius praelationis assequantur honorem, nisi cum eis fuerit misericorditer dispensatum.

Capitulum XIII.
Domino excommunicato manente, subditi fidelitatem non debent, et, si longo tempore in ea perstiterit et monitus non paruerit ecclesiae, ab eius debito absolvuntur.

Honorius III. Praeposito, Archidiacono et H. Canonico Suessionensibus.
Gravem dilectorum filiorum capituli Lund. recepimus quaestionem, quod, quum nobilis vir comes Registrensis pro multis iniuriis, quas irrogarat eisdem, per iudices a sede apostolica delegatos excommunicationis vinculo fuerit innodatus, idem, iam per duos annos et amplius in excommumicatione persistens, iuri parere pertinaciter renuit, claves ecclesiae in suae salutis dispendium et plurimorum scandalum contemnendo. Licet igitur huiusmodi pertinacia non careat scrupulo haereticae pravitatis: volentes tamen nobilitati parcere comitis supra dicti, si forsan ad cor revertens a suo resipiscat errore, discretioni vestrae mandamus, quatenus, si comes praedictus a vobis diligenter commonitus, infra quindecim dies post commonitionem vestram non paruerit plene iuri, vos excommunicationis sententiam latam in eum, sicut rationabiliter est prolata, facientes usque ad condignam satisfactionem inviolabiliter observari, et totam terram ipsius ac loca, in quibus idem comes fuerit commoratus, supponentes ecclesiastico interdicto, ecclesias, in quibus aliquod ius habere dignoscitur, ab eius debito sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo absolventes, fideles ipsius, quamdiu in excommunicatione perstiterit, ab eius fidelitatis iuramento denuncietis penitus absolutos. Quodsi forsan nec sic tribuat ei vexatio intellectum poterit non immerito formidare, ne sua pertinacia eum in haeresis impingat infamiam, quam quum noluerit forte de facili non poterit evitare.

T i t u l u s X X X V I I I .
De poenitentiis et remissionibus.

Capitulum I.
Pro manifesto peccato poenitentia publica imponi debet.

Alexander Papa.
Manifesta peccata non sunt occulta correctione purganda.

Capitulum II.
Ponit poenitentiam occidentis presbyterum.

Ex concilio Maguntinensi.
Qui presbyterum occiderit, XII. annorum poenitentia ei secundum canones imponatur, +aut, si negaverit, si liber est, cum LXXII. iuret, si autem servus, super duodecim vomeres ferventes se expurget. Convictus noxa usque ad ultimum tempus vitae suae militiae cingulo careat, et absque spe coniugii maneat.

Capitulum III.
Consideratis circumstantiis arbitraria poenitentia iudicenda est ei, qui modum excessit se defendendo.

Alexander III. Mediolanensi Archiepiscopo et Suffraganeis.
Significavit nobis vir nobilis P., quod F. dicto imperatori, quum olim rediret ab Urbe, castrum Vernicae negavit. (Et infra:) Unde contigit, quod, IV. castris destructis, plus quam duo millia domorum destructa fuerunt et multi homines interfecti, et alia mala ibi commissa dicuntur, quae longum esset per singula enarrare. Quoniam igitur praefatus P. Deo exinde reconciliari desiderat, et poenitentiam dignam suscipere, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus eidem super hoc consilium detis, et ipsi poenitentiam, secundum quod visum fuerit, misericorditer imponatis, attendentes, quod pro libertate sua et pro ecclesiae devotione hoc fecit. Quare in his debetis talem discretionem habere, ut alii et ipse idem pro austeritate poenitentiae a servitio ecclesiae nullatenus retardentur, nec aliquod salutis periculum merito debeant formidare.

Capitulum IV.
Indulgentiae, quae conceduntur per praelatos non subditis, non prosunt, nisi proprii iudices hoc concedant.

Idem Archiepiscopo Cantuariensi.
Quod autem consuluisti, utrum remissiones, quae fiunt in dedicationibus ecclesiarum aut conferentibus ad aedificationem pontium, aliis prosint, quam his, qui remittentibus subsunt, hoc volumus tuam fraternitatem [firmiter] tenere, quod, quum a non suo iudice ligari nullus valeat vel absolvi, remissiones praedictas prodesse illis tantummodo arbitramur, quibus, ut prosint, proprii iudices specialiter indulserunt. Et in hoc eam intelligas quaestionem solutam, in qua quaeritur, utrum is, qui excommunicato communicat, a suo episcopo vel excommunicati absolutionis gratiam debeat implorare.

Capitulum V.
Non est vere poenitens qui peccandi animum non deponit; tamen recipitur eius confessio.

Idem Belvacensi Episcopo.
Quod quidam, sicut asseris, ad confessionem de criminibus veniunt, et, quamvis confiteri velint, se tamen asserunt abstinere non posse, consultationi tuae taliter respondemus, quod eorum confessionem recipere debes, et eis de criminibus consilium exhibere, quia, licet non sit vera huiusmodi poenitentia, admittenda est tamen eorum confessio, et crebris et salubribus monitis poenitentia est indicenda.

Capitulum VI.
Qui ex poenitentia debet certa die in pane et aqua ieiunare, potest deficiente pane aliis cibariis uti.

Idem Triburiensi Archiepiscopo.
Licet tam veteris quam novi testamenti pagina (Et infra: [cf. c. 3. de fer. II. 9.]) Si autem illi, qui aliquos dies in pane et aqua ex iniuncta sibi poenientia tenentur peragere, panem, quo vescantur, non habent: leguminibus aut piscibus aut aliis cibariis reficiantur, si necessitas id exposcat, discretione tamen adhibita, quod his non ad delicias, sed ad necessariam solummodo sustentationem utantur.

Capitulum VII.
Sacerdoti Graeco procuranti, vel studiose negligenti oppressionem filiorum, non imponitur poenitentia publica, sed debet abstinere ab altaris officio, et aliter in secreto agere poenitentiam; sed, si delictum est publicum, debet publice agere poenitentiam.

Clemens III.
Quaesitiun est a nobis, utrum sacerdotibus Graecis, quibus legitimo matrimonio licet uti, poenitentia publica sit imponenda, si eam sibi postulent pro filiis oppressis iniungi. Huic igitur consultationi tuae taliter respondemus, quod, si ipsis procurantibus vel studiose negligentibus filii in lectis reperiuntur oppressi, ab officio altaris debent perpetuo abstinere, et eis gravior quam laicis, non tamen publica, nisi in publicum id veniat, poenitentia debet imponi; qui tamen non solum a sacrorum ordinum exsecutione cessabunt, verum etiam, si sunt infra ipsos, ad eos minime assumantur. Verum etiam, si ex incuria ipsorum mortui inveniantur in cunis, et illud fuerit occultum, eis poenitentia pro arbitrio poenitentiarii imponatur, et in terrorem aliorum ad tempus abstineant a celebratione missarum. [Dat. Laterani.]

Capitulum VIII.
Sacerdos poenitentiam arbitrari debet secundum quantitatem excessus, poenitentis contritionem, et alias circumstantias. H. d. quoad titulum.

Innocentius III. Livoniensi Episcopo, et eis, qui cum ipso sunt, Fratribus.
Deus, qui ecclesiam suam (Et infra: [cf. c. 11. de vita et hon. cler. III. 1.]) Ceterum, quum poenitentia non tam secundum quantitatem excessus, quam poenitentis contritionem per discreti sacerdotis arbitrium sit moderanda, pensata qualitate personae super fornicatione, adulterio, homicidio, periurio et aliis criminibus, consideratis circumstantiis omnibus et praesertim novitate Livoniensis ecclesiae, competentem poenitentiam delinquentibus imponatis, prout saluti eorum videritis expedire. Apostoli autem vestigiis inhaerentes, dicentis, ut praediximus: «lac vobis potum dedi, non escam,» paulatim eos instruatis in fide, confessionis formam, orationem dominicam et symbolum illos sollicite edocentes. Interim tamen corporis et sanguinis Domini sacramentum renatis fonte baptismatis consuetis festivitatibus et in mortis articulo tribuatis. [Dat. XIII. Kal. Mai. A. IV. 1201.]

Capitulum IX.
Auditur mulieris confessio, quae sibi partum alienum supposuit, vel proprium ex adulterio suscepit, nec illud marito vult detegere.

Idem sancti Laurentii in Lucina Presbytero cardinali apostolicae sedis Legato.
Officii (Et infra: [cf. c. 38. de elect. I. 6.]) Significasti praeterea, quandam mulierem in poenitentia tibi fuisse confessam, quod timens, ne viri possessio devolveretur ad alios, inducta cuiusdam consilio veneficae mulieris, quarundam herbarum quotidie succum potavit, et sic venter eius intumuit, et inde gravidam se ostendens, tandem sibi partum supposuit alienum; timensque maritum, non vult facinus ipsi detegere, qui prolem credit sine dubitatione qualibet esse suam. Quoniam igitur per nostras postulas literas edoceri, utrum ei hac fraude durante sit poenitentia iniungenda: inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, sicut mulieri, quae ignorante marito de adulterio prolem suscepit, quamvis id viro suo timeat confiteri, non est poenitentia deneganda, ita nec illi debet poenitentia denegari, maxime si per alios intelligas alienos, ad quos timeat possessionem viri devolvi; sed competens satisfactio per discretum sacerdotem ei debet iniungi. Postremo etc. (cf. c. 42. de sent. excomm. V. 39.)

Capitulum X.
Abbatissa moniales benedicere, confessiones audire et publice praedicare non potest.

Idem Valentino et Burgensi Episcopis, et Abbati de N. Cisterciensis ordinis.
Nova quaedam nuper, de quibus miramur non modicum, nostris sunt auribus intimata, quod abbatissae videlicet, in Burgensi et in Palentinensi dioecesibus constitutae, moniales proprias benedicunt, ipsarum quoque confessiones in criminibus audiunt, et legentes evangelium praesumunt publice praedicare. Quum igitur id absonum sit pariter et absurdum, [nec a nobis aliquatenus sustinendum,] discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, ne id de cetero fiat, auctoritate curetis apostolica firmiter inhibere, quia, licet beatissima virgo Maria dignior et excellentior fuerit Apostolis universis, non tamen illi, sed istis Dominus claves regni coelorum commisit. [Dat. Lat. III. Id. Dec. Ao. XIII. 1210.]

Capitulum XI.
Tempore generalis interdicti conceditur poenitentia et viaticum morientibus. Hoc primo. Clerici, qui servarunt interdictum, possunt eum silentio in coemeterio sepeliri. Hoc secundo. In conventualibus ecclesiis clerici bini vel trini possunt horas submissa voce dicere. Hoc tertio. Cruce signatis et peregrinis tempore interdicti poenitentia concedi potest. Hoc quarto.

Idem.
Quod in te (Et infra:) Verum quoniam a quibusdam intelleximus dubitari, utrum, quum clericis vel laicis dandum sit viaticum in extremis, an etiam in actio impendenda, et an cum aliis sacramentis indulgenda sit decedentibus sepultura; utrum etiam in conventualibus ecclesiis demissa voce, ianuis clausis, interdictis exclusis, divina possint officia celebrari; similiter an suscipientibus signum crucis et sanctorum limina visitantibus sit poenitentia iniungenda: ambiguitatem huiusmodi de dubitantium cordibus volumus amputare. In illo enim verbo, per quod poenitentiam morientibus non negamus, viaticum etiam, quod vere poenitentibus exhibetur, intelligi volumus, ut nec ipsum etiam decedentibus denegetur. Licet autem per generale interdictum denegetur omnibus tam unctio quam ecclesiastica sepultura, concedimus tamen ex gratia, ut clerici decedentes, qui tamen servaverint interdictum, in coemeterio ecclesiae sine campanarum pulsatione, cessantibus solennitatibus omnibus, cum silentio tumulentur. Et in conventualibus ecclesiis bini et bini, vel simul tres, horas canonicas valeant legere, non cantare, ianuis clausis, interdictis et excommunicatis exclusis, et voce ita demissa, quod exterius audiri non possint; quum et regularibus secundum privilegium sedis apostolicae sit indultum, ut, quum generale interdictum terrae fuerit, liceat eis, ianuis clausis, excommunicatis et interdictis exclusis, non pulsatis campanis, suppressa voce celebrare divina. Recipientibus autem signum crucis non negamus, quo minus eis ob reverentiam crucifixi poenitentia, quum postulaverint, iniungatur, quod et aliis peregrinis potest misericorditer indulgeri.

Capitulum XII.
Famosum est et multum allegabile, et hoc dicit. Quilibet doli capax tenetur saltem semel in anno confiteri proprio sacerdoti, vel de eius licentia alteri, et eucharistiae sacramentum ad minus in Pascha recipere. Et sacerdos, revelans confessionem, deponendus est, et in monasterio ad agendum perpetuam poenitentiam detrudendus.

Idem in concilio generali.
Omnis utriusque sexus fidelis, postquam ad annos discretionis pervenerit, omnia sua solus peccata saltem semel in anno fideliter confiteatur proprio sacerdoti, et iniunctam sibi poenitentiam propriis viribus studeat adimplere, suscipiens reverenter ad minus in Pascha eucharistiae sacramentum, nisi forte de proprii sacerdotis consilio ob aliquam rationabilem causam ad tempus ab huiusmodi perceptione duxerit abstinendum; alioquin et vivens ab ingressu ecclesiae arceatur, et moriens Christiana careat sepultura. Unde hoc salutare statutum frequenter in ecclesiis publicetur, ne quisquam ignorantiae caecitate velamen excusationis assumat. Si quis autem alieno sacerdoti voluerit iusta de causa sua confiteri peccata, licentiam prius postulet et obtineat a proprio sacerdote, quum aliter ipse illum non possit absolvere vel ligare. Sacerdos autem sit discretus et cautus, ut more periti medici superinfundat vinum et oleum vulneribus sauciati, diligenter inquirens et peccatoris circumstantias et peccati, quibus prudenter intelligat, quale debeat ei praebere consilium, et cuiusmodi remedium adhibere, diversis experimentis utendo ad salvandum aegrotum. Caveat autem omnino, ne verbo aut signo aut alio quovis modo aliquatenus prodat peccatorem. Sed, si prudentiori consilio indiguerit, illud absque ulla expressione personae caute requirat, quoniam, qui peccatum in poenitentiali iudicio sibi detectum praesumpserit revelare, non solum a sacerdotali officio deponendum decernimus, verum etiam ad agendam perpetuam poenitentiam in arctum monasterium detrudendum.

Capitulum XIII.
Medici, vocati ad infirmos, debent ante omnia inducere infirmum ad confessionem, nec quicquam persuadere pro salute corporis, tendens in animarum periculum.

Idem in eodem.
Quum infirmitas corporalis nonnunquam ex peccato proveniat, dicente Domino languido, quem sanaverat: «Vade, et amplius noli peccare, ne deterius aliquid tibi contingat,» praesenti decreto statuimus, et districte praecipimus medicis corporum, ut, quum eos ad infirmos vocari contigerit, ipsos ante omnia moneant et inducant, ut medicos advocent animarum, ut, postquam fuerit infirmo de spirituali salute provisum, ad corporalis medicinae remedium salubrius procedatur, quum causa cessante cesset effectus. Hoc quidem inter alia huic causam dedit edicto, quod quidam, in aegritudinis lecto iacentes, quum eis a medicis suadetur, ut de animarum salute disponant, in desperationis articulum incidunt, unde facilius mortis periculum incurrunt. Si quis autem medicorum huius nostrae constitutionis, postquam per praelatos locorum fuerit publicata, transgressor exstiterit, tamdiu ab ingressu ecclesiae arceatur, donec pro transgressione huiusmodi satisfecerit competenter. Ceterum, quum anima sit multo pretiosior corpore, sub interminatione anathematis prohibemus, ne quis medicorum pro corporali salute aliquid aegroto suadeat, quod in periculum animae convertatur.

Capitulum XIV.
Eleemosynarum quaestores sine apostolicis vel dioecesanorum literis admitti non debent, nec tunc proponant ultra id, quod in ipsis literis continetur. Hoc primo. Et debent esse modesti, et a locis et expensis incongruis abstinere. Hoc secundo. In dedicatione basilicae ultra annum, et in anniversario dedicationis, et in literis indulgentiarum, concessis ab alio quam a Papa, ultra XL. dies remissio excedere non debet. H. d. usque ad fin.

Idem in eodem.
Quum ex eo (Et infra: [cf. c. 2. de reliq. et ven. sanct. III. 45.]) Eleemosynarum quoque quaestores, quorum quidam se alios mentiendo abusiones nonnullas in sua praedicatione proponunt, admitti, nisi apostolicas vel dioecesani episcopi literas veras exhibeant, prohibemus, et tunc praeter id, quod in ipsis continebitur literis, nihil populo proponere permittantur. Formam vero, quam communiter talibus apostolica sedes indulget, duximus exprimendam, ut secundum eam dioecesani episcopi suas literas moderentur. Ea siquidem talis est: «Quoniam, ut ait Apostolus, omnes stabimus ante tribunal Christi, recepturi prout in corpore gessimus, sive bonum fuerit sive malum, oportet nos diem messionis extremae misericordiae operibus praevenire, ac aeternorum intuitu seminare in terris, quod reddente Domino cum multiplicato fructu colligere debeamus in coelis, firmam spem fiduciamque rectam tenentes, quoniam qui parce seminat parce et metet, et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet vitam aeternam. Quum igitur ad sustentationem fratrum et egenorum ad tale confluentium hospitale propriae non suppetant facultates, universitatem vestram monemus et exhortamur in Domino, atque in remissionem vobis iniungimus peccatorum, quatenus de bonis vobis a Deo collatis pias eleemosynas et grata eis caritatis subsidia erogetis, ut per subventionem vestram ipsorum inopiae consulatur, et vos per haec bona et [per] alia, quae Domino inspirante feceritis, ad aeterna possitis gaudia pervenire.» Qui autem ad quaerendas eleemosynas destinantur, modesti sint et discreti, nec in tabernis aut in aliis locis incongruis hospitentur, nec inutiles faciant aut sumptuosas expensas, caventes omnino, ne falsae religionis habitum gestent. Ad haec, quia per indiscretas et superfluas indulgentias, quas quidam ecclesiarum praelati facere non verentur, et claves ecclesiae contemnuntur, et poenitentialis satisfactio enervatur, decernimus, ut, quum dedicatur basilica, non extendatur indulgentia ultra annum, sive ab uno solo sive a pluribus episcopis, dedicetur, ac deinde in anniversario dedicationis tempore XL. dies de iniunctis poenitentiis indulta remissio non excedat. (Et infra:) Hunc quoque dierum numerurm indulgentiarum literis praecipimus moderari, quae pro quibuslibet casibus aliquoties conceduntur, quum Romanus Pontifex, qui plenitudinem obtinet potestatis, hoc in talibus moderamen consueverit observare.

Capitulum XV.
Archiepiscopus infra provinciam suam potest concedere indulgentias secundum formam concilii generalis. H. d. Et loquitur de cap. praeced. in fine.

Honorius III.
Nostra postulasti certificari responso, utrum per tuam provinciam possis concedere remissionis literas generales. Nos igitur fraternitati tuae breviter respondemus, quod per provinciam tuam libere potes huiusmodi concedere literas, ita tamen, quod statutum generalis concilii non excedas.

Capitulum XVI.
Episcopus et alii, de quibus in litera, possunt sine licentia superiorum sibi eligere providum confessorem.

Gregorius IX.
Ne pro dilatione poenitentiae periculum immineat animarum, permittimus episcopis et aliis superioribus, nec non minoribus praelatis exemptis, ut etiam praeter sui superioris licentiam providum et discretum sibi possint eligere confessorem.

T i t u l u s X X X I X .
De sententia excommunicationis.

Capitulum I.
Impubes, qui clericum percussit, ab episcopo absolvi potest, et qui ioco vel causa disciplinae percutit clericum, etiamsi sit maior, excommunicatus non est; qui vero ex odio, sic, et per Papam absolvitur.

Alexander III. Senonensi Archiepiscopo.
Super eo vero, quod a nobis consilium postulasti, +utrum scholares, si se invicem percusserint in plena vel minori aetate, clerici aut religiosi viri in claustro, secundum canonem illum, quo statutum est, ut illi, qui in clericos violentas manus iniiciunt, mittantur ad apostolicam sedem absolvendi, debeant pro sua absolutione ad eandem sedem venire, inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, si clerici infra puberes annos se adinvicem, aut unus alterum percusserint, non sunt ad apostolicam sedem mittendi, quia eos aetas excusat. Nec etiam clerici, si sunt plenae aetatis, et non de odio, vel de invidia, vel de indignatione, sed levitate iocosa se adinvicem percutere contingat, neque magister, si scholarem clericum intuitu disciplinae vel correctionis percusserit, quia non potest in ipsis iniectio manuum violenta notari. Ceterum si ex odio iidem scholares vel saeculares clerici sese percusserint, pro sua absolutione debent ad apostolicam sedem venire.

Capitulum II.
Monachos, se adinvicem percutientes, absolvit abbas. Idem in canonicis regularibus; et, abbatis discretione deficiente, recurritur ad episcopum.

Idem eidem.
Monachi vero et canonici regulares, quocunque modo se in claustro percusserint, non sunt ad apostolicam sedem mittendi, sed secundum providentiam et discretionem sui abbatis disciplinae subdantur, et, si discretio abbatis non sufficit ad eorum correctionem, est providentia dioecesani episcopi adhibenda.

Capitulum III.
Ostiarius, qui clericum percussit non graviter, ab episcopo absolvi potest. Hoc primo. Officialis, deliberate iniiciens manum in clericum, per Papam absolvitur. Hoc secundo. Qui repellendo vim vi clericum percutit, excommunicatus non est. Hoc tertio. Qui percutit clericum, turpiter inventum cum propinqua, excommunicatus non est; secus cum remota, et dicitur propinqua, ut in litera.

Idem eidem.
Si vero aliquis alicuius potestatis ostiarius, sub praetextu sui officii malignatus, clericum laeserit, ab episcopo suo potest absolvi, nisi forte eundem clericum graviter vulneraverit. Officialis vero pro iniectione manuum in clericum non potest sine mandato Romani Pontificis absolutionis beneficium promereri, quia nulli laico super clericum tanta datur auctoritas, nisi forte turbam arcendo irruentem, non ex deliberatione, sed fortuito casu clericum laedat. Si vero clericum, vim sibi inferentem, vi quis repellat vel laedat, non debet propter hoc ad sedem apostolicam transmitti, si in continenti vim vi repellat, quum vim vi repellere omnes leges omniaque iura permittant. Nec ille compellendus est ad sedem apostolicam venire, qui in clericum, cum uxore, matre [vel] sorore vel filia propria turpiter inventum, manus iniecerit violentas. Ceterum, si [eum] in stupro vel adulterio, quod committit cum ea, quae ipsum ita proxima consanguinitatis linea non contingit, ceperit, aut [alias] in eum violentas manus iniecerit, non erit a sententia illius excommunicationis immunis.

Capitulum IV.
Qui percutit clericum, ignorans probabiliter eum clericum, excommunicatus non est; ignorantiam tamen probare debet per iuramentum, et, si hoc praestare recusat, pro excommunicato haberi debet.

Idem.
Si vero aliquis in clericum nutrientem comam, ignorans, quod clericus fuerit, manus iniecerit violentas, propter hoc non debet apostolico praesentari conspectui, nec etiam excommunicatione notari, dummodo ipsum esse clericum ignoraverit, vel, si hoc dubium fuerit, propria manu duntaxat praestiterit iuramentum, quod eum esse clericum ignorasset. Ab illo autem, si praestare noluerit iuramentum, quia violentas manus constat eum in clericum iniecisse, sicut ab excommunicato, donec de mandato summi Pontificis absolvatur, convenit abstineri.

Capitulum V.
Percutiens clericum vel religiosum excommunicatus est, nec ab alio quam a Papa absolvitur, praeterquam in mortis articulo.

Idem.
Non dubium est vobis, sicut credimus, vel incertum, quod hi, qui violentas manus in clericos vel canonicos, aut cuiuslibet religionis conversos iniiciunt, ex constitutione concilii sententiam excommunicationis incurrunt, nec nisi in articulo mortis sine Romano Pontifice absolutionis possunt beneficium impetrare.

Capitulum VI.
Mulieres, quae inciderunt in canonem: Si quis suadente, absolvuntur ab episcopo. Idem in personis, quae non sunt sui iuris, vel sunt delicatae, de quibus dubitatur, quod non possent commode accedere ad curiam. Et h. d. usque ad §. Illi. - §. 1. Mandans clericum percuti, excommunicatus est, sicut percutiens. H. d.

Idem.
Mulieres vel etiam aliae personae, quae sui iuris non sunt, ab episcopo dioecesano absolvi possunt, si manus in clericum iniecerint violentas. De his vero, qui magnae sunt potentiae, et ita delicati, quod laborem veniendi ad sedem apostolicam nequeunt sustinere, si manus violentas iniecerint in clericos, respondemus, quod status personae prius et veritas negotii est intimanda Romano Pontifici et secundum consilium eius tales erunt de commisso scelere corrigendi. §. 1. Illi vero, qui non per se ipsos, sed eorum auctoritate vel mandato alii violenter iniiciunt manus in clericos, ad sedem apostolicam sunt omni excusatione cessante mittendi, quum is committat vere, cuius auctoritate vel mandato delictum committi probatur.

Capitulum VII.
Excommunicatus per iniectionem manuum in clericum, licet occultus, absolvitur per solum Papam.

Idem.
Porro, si aliqui violentas manus in fratres suos iniiciunt, et ducti poenitentia, non convicti, sed privatim, sicut asseris, a te veniam postulant, eos monere debes propensius et inducere, ut his, quos laeserunt, congrue satisfaciant, et apostolico se conspectui repraesentent, quum a te vel ab alio quolibet sine speciali mandato Romani Pontificis absolvi non possint.

Capitulum VIII.
Etiam privilegiati tenentur vitare excommunicatum, et per iniectionem manuum in clericum excommunicati sunt.

Idem.
Nulli autem monachi Templarii se possunt privilegio apostolicae sedis tueri, quo minus excommunicatos vitare debeant, et pro violenta manuum iniectione in clericos sicut excommunicati vitari.

Capitulum IX.
Percutiens monachum vel conversum religiosum debet denunciari excommunicatus, et vitari, donec fuerit per Papam absolutus.

Idem Episcopis et aliis Praelatis per Galliam constitutis.
Parochianos autem vestros, si qui in monachos vel conversos praefati ordinis violentas manus iniecerint, sublato appellationis remedio secundum tenorem generalis decreti excommunicatos publice nuncietis, ipsosque faciatis sicut excommunicatos arctius evitari, donec laesis congrue satisfaciant, et cum literis vestris apostolico se conspectui repraesentent.

Capitulum X.
Ponitur forma praecepti, quod sub virtute iuramenti fieri debet illi, qui pro violenta manuum iniectione in clericum excommunicatus absolvitur.

Idem Genuensi Archiepiscopo.
Ex tenore literarum tuarum nobis innotuit, quod B. canonicus S. Mariae de Vineis in quendam subdiaconum manus iniecit violentas. (Et infra:) Mandamus itaque fraternitati tuae, quatenus, recepto ab eo canonico iuramento, quod tuo debeat mandato parere, ipsum vice nostra a sententia, qua tenetur, absolvas, sibique in virtute iuramenti praecipias, ne de cetero in clericum, monachum, Hospitalarium vel alicuius religionis conversum manus iniiciat violentas, nisi se defendendo, aut de mandato suorum fecerit praelatorum, vel nisi super eum praelationis ministerium aut magisterium habeat, aut cum ipso in eadem ecclesia socius esse noscatur.

Capitulum XI.
Excommunicatum pro percussione clerici absolvit episcopus, si sine periculo Papam adire nequit; debet tamen sibi mandare, quod adeat Papam impedimento cessante.

Idem Cenomanensi Episcopo.
De cetero noveris, quod, si quis pro violenta manuum iniectione in clericum est vinculo excommunicationis adstrictus, si habens capitales inimicitias, vel alias iustas excusationes, quibus ab itinere rationabiliter excusetur, ita, quod sine periculo apostolico se nequeat conspectui praesentare, licet dioecesano episcopo, recepto iuramento secundum morem ecclesiae sibi absolutionis gratiam impertiri. Sed est illi sub iuramenti debito iniungendum, ut, quam citius opportunitatem habuerit, Romanum Pontificem adeat, mandatum apostolicum suscepturus.

Capitulum XII.
Quum Papa absolutionem excommunicati delegat, mandat recipi cautionem de parendo mandatis ecclesiae.

Urbanus III. Senonensi Archiepiscopo.
Ad haec autem, quum [nonnunquam] inter [aliquos] parochianos tuos, +vel inter eos et alios controversia coram delegatis iudicibus agitetur, saepius a iudicibus ipsis, ut asseris, auctoritate apostolica tibi iniungitur, ut alteram partium, forte parere iudicio contemnentem, vel ob aliam causam rationabilem ecclesiastica districtione percellas. Illi vero, qui subiacere excommunicationi mandantur, ad alios iudices literas ab apostolica sede impetrant, a quibus nihilominus auctoritate apostolica tibi mandatur, ut eos, qui de priorum iudicum mandato excommunicati fuerant, habeas absolutos. Super quo tua discretio dubitat, quid tibi in diversitate huiusmodi sit agendum. Ad quod breviter respondemus, quod, si literae, ad secundos iudices impetratae, tacita veritate obtentae non fuerint, eos ad mandatum eorum absolutos habere debes; praecipue quum Romana ecclesia absolutionem sententiae delegatorum iudicum nequaquam consuevit aliis delegare, nisi in literis commissionis contineatur expresse de sufficienti cautione praestanda ab his, qui absolvi debent, quod iudicio ecclesiae debeant obedire.

Capitulum XIII.
Excommunicatus per canonem: «Si quis suadente,» sit dives vel pauper, per Papam absolvendus est vel eius legatum; fallit in muliere, sive infirmo vel mutilato, qui per episcopum absolvi possunt.

Clemens III.
Ea noscitur (Et infra:) Quod utique fraternitas tua diligenter attendens, certificari humliter postulavit de his, qui violentas manus in clericos aliqua temeritate iniiciunt, nec eis suppetunt facultates, ut ad sedem apostolicam valeant laborare, quomodo his scilicet possit salubriter provideri. Super quo Consultationi tuae taliter duximus respondendum, quod mulieres, quas sexus fragilitas impedit, senes et valetudinarii, seu aliorum membrorum destitutionibus impediti, licet ad apostolicam sedem non veniant, ab episcopis valeant salutis remedium accipere, et ex eorum officio fidelium communioni restitui, satisfacto iuxta facultates his, quibus per eos constiterit iniurias irrogatas; alios autem, sive pauperes sive divites, sedi apostolicae vel legato eius, ut beneficium absolutionis obtineant, necesse est praesentari. Si vero huiusmodi infirmitatis tempore timore mortis beneficium fuerit absolutionis indultum, iuramento praestito iniungatur eisdem, ut, postquam sanitati fuerint restituti, ad Romanam ecclesiam vel eius legatum accedant, mandatum apostolicum super talibus recepturi.

Capitulum XIV.
Ante denunciationem vitandus est excommunicatus pro violenta manuum iniectione in clericos, nisi sit incultus. Hoc primo. Interficiens clericum, qui, contempto clericali habitu, se enormitatibus immiscuit, excommunicatus non est. Hec secundo.

Idem.
Quum non ab homine (Et infra:) A nobis itaque fuit ex parte tua quaesitum, an tenearis abstinere a communione illius, qui pro temeraria manuum iniectione in sententiam incidit, antequam excommunicatus publice nuncietur, et an incidant in canonem latae sententiae interfectores clericorum aut presbyterorum illorum, qui, abiecto suscepti ordinis ministerio, in publicis bellis vel etiam praeter bella se homicidiis polluere non verentur, quum in comessationibus, et in ebrietatibus, atque rapinis et aliis enormitatibus aeque sunt, ut laici, vel deterius debacchantes. In secunda igitur Consultatione taliter respondemus, quod a communione illius, qui pro sacrilega manuum iniectione in clericum in edictum excommunicationis incidit, licet denunciatus non sit, adhuc debes abstinere, nisi forte id tibi soli pateret. In quo casu ipsum privatim tantummodo evitabis, quamdiu ab ecclesia toleratur, ut saltem verecundiae rubore suffusus pro latenti excessu taliter satisfacere compellatur. In articulo vero secundae quaestionis respondemus, quod occisores clericorum aut presbyterorum, qui, ut dictum est, contempto clericali habitu tyrannidi et enormitati se inverecunde immiscent, in odium clericalis excessus, et in terrorem atque correctionem similium, canone latae sententiae laici minime coercentur; iniungatur tamen eis poenitentia competens aliquantulum asperior, quam si omnino in laicos talia commisissent. Praeterea, quia nemo desperandus est, dum fuerit in mortali corpore constitutus, quum id quod differtur, aliquando consilio postmodum maturiore perficiatur. Ad ultimum quoque quod consuluisti nos, si de iure communi tibi liceat, ac suffraganeis tuis, illos, qui pro temeraria manuum iniectione excommunicationis sententia percelluntur, absolvere, huic manifestius respondemus, quod observata exceptione quorundam quae in decretalibus Alexandri III. continetur hoc nemini liceat, nisi apostolicae sedis gaudeat privilegio speciali. Verumtamen volentes illis, qui in tam remotis partibus tuae provinciae commorantur, dispensatione providere paterna: fraternitati tuae praesentibus literis indulgemus, ut illos, qui taliter excommunicati sunt ipso iure, si corporum impotentia, aut paupertas eos impediat, aut aliqua inevitabilis, et manifesta necessitas, dummodo satisfaciant iis, quos offenderunt et aliquam agant poenitentiam, ad correctionem sui, ceterorumque terrorem a sententia excommunicationis auctoritate apostolica fretus absolvas, si tamen ex percussione huiusmodi laesio corporalis enormis aut mors non fuerit subsecuta. Nimirum in his omnibus, si quis sanctorum patrum statuta diligenter perscrutetur, nihil novum nos respondisse reperiet, sed quod antiquum est quasi quadam manu sollicitudinis innovasse.

Capitulum XV.
Ante absolutionem communicandum non est excommunicato, licet iuraverit parere mandatis ecclesiae, vel composuerit cum offenso. Hoc dicit primo. Infamato de excommunicatione communicandum non est, nisi se purget, vel ad cautelam absolvatur. H. d. secundo.

Idem.
Quum desideres, +quid tua fraternitas observare debeat super his, quae dubietatem continent, apostolicae sedis rescripto plenius edoceri: nos, qui, licet immeriti, ex suscepto administrationis officio consultationibus respondere cogimur singulorum, [interrogationum tuarum nodos praesenti rescripto solvere volumus, et tuam in hoc prudentiam commendamus, qui quum iuris canonici peritiam habeas, et prudentum consilio perfruaris, ad maiorem tamen evidentiam et formam ceteris praefigendam sacrosanctae Romanae ecclesiae matris tuae consulta requiris, in quo spiritum consilii et fortitudinis, sicut vir discretus et prudens, te habere ostendis.] Fuit autem primae quaestionis tenor huiusmodi, utrum alicui excommunicato, qui mandato ecclesiae stare iuravit, et ante absolutionem episcopus ei communionem reddidit, sit communicandum ab aliis, et an episcopus id facere debeat. Cui siquidem quaestioni taliter respondemus, quod, quum cautio iuratoria, quam hodie qui excommunicati sunt praestant, potius ad cautelam ex consuetudine ecclesiae, quam ex rigore canonum sit inducta, neque momenti tam validi reputetur, quod, nisi absolutionis beneficium subsequatur, ille, qui excommunicatur, debeat communioni aliorum restitui, praesertim quum ex eo iuramento absolutionem consecutus non sit, et constet, eum excommunicatum fuisse, et verum sit, absolutum non esse, nec episcopus nec alii debent communicare eidem, nisi fuerit secundum formam ecclesiae post iuramentum praestitum absolutus, quia secundum Apostolorum canones et Fabiani statuta Pontificis, qui cum excommunicato scienter communicaverit, est communione privandus, immo iuxta Isidori statuta excommunicationis poenam contrahit cum eodem. Secundae quaestioni, statuta canonum et praecipue piae memoriae Alexandri III. praedecessoris nostri sequentes, hunc finem duximus imponendum, quod, si publica fama est, aliquem verberasse clericum, nec episcopus, nec alius communicare sibi debet, nisi ad arbitrium episcopi de hoc se purgaverit, vel ad maiorem cautelam absolutionis beneficium consequatur. Tertio loco tua discretio requisivit, si clericus, verberatus ab aliquo, querimoniam apud suum episcopum deposuerit, et testes producere paratus fuit, et episcopo mediante cum suo verberatore composuerit, et ille reconciliatus sibi fuerit, an per hoc is debeat ad aliorum communionem admitti. Super quo tibi breviter respondemus, quod, licet ille, qui violentas manus iniecit, ei, quem laesit, satisfecisse taliter videatur, ecclesiae tamen, quam offendit, ex hoc non satisfecisse dignoscitur, et, nisi forma ecclesiae, quae pro absolutione talium, ut supra dictum est, introducta est, observetur, non est communicandum eidem. Ultimae praeterea quaestionis omnes perplexiones resolvimus, quod in pari stilo criminis conquadratur, qui clericum captivum detinet, licet violentas manus in ipsum non iniecerit est vitandus, nec est communioni fraternae reducendus, nisi iuxta formam ecclesiae fuerit ut supradictum est, absolutus.

Capitulum XVI.
Sacerdos, eiiciens regularem de ecclesia, officia divina turbantem, excommunicatus non est.

Idem.
Veniens ad sedem apostolicam. I. lator praesentium sua nobis assertione proposita monstravit, quod, quum matutina officia celebraret, quaedam monialis, ecclesiam ipsam ingrediens, cum alio clerico ludendo impedimentum praestabat, quo minus Deo divinum posset obsequium exhibere; unde memoratus sacerdos commotus, ut liberius posset circa divinorum celebrationem vacare, manibus in eam appositis, ut extra ecclesiam poneret, quum nollet exire, in trahendo ipsam coegit eandem extra ecclesiam residere. Sed tu illum propter hoc tanquam excommunicatum evitasti, et facis ab aliis evitari. Ideoque per apostolica tibi scripta mandamus, quatenus, si res ita se habet, eum de cetero non evites, quum ex hoc ipsum excommunicatum nullatenus videamus.

Capitulum XVII.
Excommunicati pro levi manuum iniectione in clericum possunt per episcopum absolvi. H. d. secundum communem lecturam, et est textus singularis.

Idem.
Pervenit ad nos (Et infra: [cf. c. 5. de test. cog. II. 21.]) Illos autem, qui valetudine praepediti pro absolutionis beneficio ad sedem apostolicam nequeunt laborare, recepto ab eis, sicut moris est, iuramento, potes absolvere ita, quod sanitati pristinae restituti apostolico se conspectui repraesentent. Sexui vero femineo, et pueris ac senibus super hoc satis te credimus posse libere dispensare. [Ecclesias insuper, quae sanguinis vel seminis sunt effusione pollutae, civitatis clericis convocatis cum processione et aquae benedictae aspersione, prout in ordinario habetur scriptum, poteris emundare.] De his etiam absolvendis, qui clericis non enormem, sed modicam et levem iniuriam irrogarunt, tuae fraternitatis arbitrio duximus committendum.

Capitulum XVIII.
Clericus, qui scienter et sponte participat excommunicato in divinis officiis, excommunicatus est excommunicatione maiori, et tantum absolvendus per Papam. H. d. secundum Panorm.

Idem.
Significavit nobis (Et infra:) Verum clericos [illos], qui scienter et sponte participaverunt excommunicatis a nobis, et ipsos in officiis receperunt, eadem excommunicationis sententia cum ipsis non dubitamus involvi; quos etiam pro beneficio absolutionis habendo ad nos volumus cum literarum tuarum insinuatione remitti.

Capitulum XIX.
Excommunicatus pro iniectione manuum in clericum, vel incendiarius post publicationem a solo Papa absolvitur.

Idem.
Tua nos duxit fraternitas consulendos, +an ii soli sint ad sedem apostolicam destinandi, qui in latae sententiae canonem incidentes, manus in clericos inverterunt violentas, et utrum non possint ab eadem sententia, nisi per Romanum Pontificem liberari. Unde Fraternitati tuae taliter respondemus, quod non solum ii, qui in clericos temerarias manus iniiciunt, sed etiam incendiarii, ex quo sunt per ecclesiae sententiam publicati, pro absolutionis beneficio ad apostolicam sedem sunt mittendi, et non nisi per Romanum Pontificem absolvendi. Illi vero, qui ecclesiastica beneficia de manibus praesumunt laicorum accipere, non consueverunt pro tali excessu ad sedem apostolicam laborare. [De sacerdote etc. cf. c. 4. de cler. aegr. III. 6.]

Capitulum XX.
Legati de latere absolvere possunt excommunicatos pro iniectione manuum in clericos.

Idem.
Ad eminentiam sedis apostolicae +est recurrendum, quoties articulus dubitationis emergit, ut tanto quis promptiori conscientia recipiat et observet quod super re dubia sibi fuerit a sede apostolica responsum, quanto praerogativa dignitatis illius certiori noscitur ipsius sententia veritatis roborata, quae in B. Petro Apostolorum principe prae aliis omnibus amplitudinem praelatioms accepit. Sicut autem ex parte tua nostris est auribus intimatum, tibi exstat dubium, utrum absolutionis beneficium assequantur qui pro iniectione manuum in clericos vel alias religiosas personas excommunicationem incurrerunt, et a legatis cardinalibus, qui a latere Romani Pontificis destinantur pro tempore, absolvuntur, quum iidem legati mandatum sibi super hoc non ostendant expressum. Super quo id a te ac tuis suffraganeis volumus observari, ut eos habeas absque omni haesitationis scrupulo absolutos, quos constiterit a talibus beneficium fuisse absolutionis adeptos. [Dat. Laterani.]

Capitulum XXI.
Generalis excommunicatio non ligat, nisi subditos proferentis.

Idem.
A nobis fuit ex parte tua quaesitum, utrum, si quis ita pronunciaverit: «quisquis furtum fecerit, excommunicatus sit:» haec generalis clausula ad ipsius excommunicatoris subditos referatur, an generaliter extendatur ad omnes, qui non sunt de iurisdictione illius. Ad quod utique dicimus, quod hac sententia non nisi subditi obligantur, nisi forte plus ei contulerit maior et largior auctoritas delegantis.

Capitulum XXII.
Qui cum effractione spoliant ecclesias, excommunicati sunt, et per Papam tantum post denunciationem absolvuntur.

Idem.
Conquesti sunt nobis dilecti filii Reginenses canonici, quod I. de Malafrena et eius sequaces ecclesiam de Viliaco et alias quasdam ecclesias Reginensis episcopatus violenter confregerunt, easque spoliare minime dubitarunt, et quosdam homines Reginae ecclesiae depraedari nullatenus dubitaverunt. Quoniam igitur haec gravia sunt, nec clausis debent oculis praeteriri; mandamus, quatenus, si est ita, memoratos sacrilegos, publice accensis candelis, appellatione cessante excommunicatos nuncietis, et faciatis sicut excommunicatos arctius evitari, donec passis iniuriam congrue satisfaciant, et damna pro eis data resarciant, et cum literis vestris rei veritatem continentibus apostolico se conspectui repraesentent.

Capitulum XXIII.
Percutiens vel etiam interficiens clericum, se, dimisso clericali habitu, saevis enormitatibus immiscentem, non tenetur ire pro absolutione ad sedem apostolicam. Ita generaliter summari potest.

Idem.
Perpendimus ex literis tuis, quod quidam sacercdos tuae dioecesis pro eo, quod se filium regis falso nominare praesumpsit, et, armis acceptis, [in provincia] seditionem fecit et guerram, a dilecto filio B. comite per vicos iussus est fustigari; qui postea eius mandato traditus patibulo exspiravit. +Quis igitur tam ipsum comitem quam alios huius facti participes velle super hoc satisfacere intimasti, praesenti pagina Fraternitati tuae duximus respondendum, quod, si memoratus sacerdos tali modo excessit, et arma ferens non propulsando, sed inferendo iniuriam fuit occisus, non videtur nobis, quod interfectores eius propter hoc ad obtinendam absolutionem apostolicam sedem adire cogantur; tu vero, qui merita personarum bene nosti, poenitentiam eis competentem iniungas. [Ceterum etc. cf. Comp. II. c. 4. de vot. III. 21.]

Capitulum XXIV.
Iudex ecclesiasticus, faciens percuti clericum per laicnm, etiam causa disciplinae, excommunicatus est, et ipse, et verberans pro absolutione tenentur ire ad Papam.

Idem.
Universitatis vestrae consultationem accepimus, qua nos requisistis, utrum ille laicus incidat in excommunicationis edictum, qui ad iussionem abbatis, in cuius servitio commoratur, in clericum, aut monachum, aut conversum temerarias manus praesumit iniicere, maxime ubi causa non subest, propter quam debeat verberari. Nobis autem videtur, quod, nisi causa regularis disciplinae hoc faciat abbas in propria persona, vel, si necessitas urget, per clericum vel monachum fieri iubeat, tam qui tales verberari praecipit, quam illi, qui verberant, etiamsi causa subesset, excommunicationis sententiam, donec ad apostolicam sedem veniant, nequaquam evadunt.

Capitulum XXV.
Clericus, ut laicus incedens, tertio monitus non resipiscens, perdit privilegium clericale.

Idem.
In audientia nostra talis fuit ex parte tua proposita consultatio, utrum clerici, qui arma militaria relicto habitu clericali gestare nullatenus erubescunt, si eis fuerit iniuria corporalis illata, vel se a captione redemerint, illa clericorum debeant immunitate gaudere, qua pro temeraria manuum iniectione, facta in clericum, excommunicatus quis ipso iure notatur. Ad haec tibi breviter respondemus, quod, quum frustra ecclesiae imploret auxilium, qui committit in ipsam, et lex saecularium principum huic responso satis efficax afferat argumentum, qua manifeste cautum habetur, matronam, cuius pudicitia attentata fuerit, non posse iniuriarum agere, si in veste meretricali fuerit deprehensa, huiusmodi clerici, si fuerint a praelatis suis tertio commoniti, et militaria noluerint arma deponere, de privilegio clericorum subsidium aliquod habere non debent.

Capitulum XXVI.
Excommunicatus propter iniectionem manuum in clericum, impeditus ire ad curiam, potest ab inferiore absolvi; sed impedimento cessante tenetur curiam visitare, suscepturus mandatum apostolicum.

Idem.
Quod de his +etiam, in quibus non dubitas, et quid de his ipsis observari debeat plurimum agnovisti, sedis apostolicae responsa requiris, tanto fraternitatem tuam magis in Domino commendamus, quanto in his, quae sacrorum canonum institutionibus sunt expressa, auctoritate nostra procedere desideras et disponis. Sane, requisivit a nobis fraternitas tua, utrum [is,] qui se confitetur in latae sententiae canonem incidisse, nec ad hoc potest induci, ut ad sedem apostolicam veniat absolvendus, ab episcopo vel etiam a simplici presbytero absolutionis beneficium possit vel debeat promereri, et utrum presbyteris bigamis vel viduarum maritis, eorum uxoribus viam universae carnis ingressis, missarum liceat solennia celebrare. Verum, licet, quid de his observare debeat, sacris canonibus sit definitum, hoc tamen Fraternitati tuae ad praesens duximus respondendum, quod is, qui asserit, se in canonem latae sententiae incidisse, non aliter, quam per sedem apostolicam vel eius legatum absolutionis potest beneficium obtinere, nisi forte in mortis sit articulo constitutus, vel paupertate, aut infirmitate vel senectute tanta gravetur, quod ad ecclesiam Romanam laborem subire non valeat veniendi, vel ab hoc alio impedimento canonico retrahatur. Ceterum ab his in forma sacramenti exigi consuevit, ut resumptis viribus et opportunitate concessa Romanam ecclesiam in propria persona debeant visitare. [De presbyteris etc. cf. c. 3. de bigam. non ord. I. 21.]

Capitulum XXVII.
Ligatus pluribus excommunicationibus, licet ex eodem facto, obtinens absolutionem expressa una causa seu una excommunicatione, non habetur pro absoluto quoad aliam.

Innocentius III. Archiepiscopo, Decano et Praecentori Lugdunensibus.
Quum pro causa, quae inter dilectos filios G. et F. Cabilonensis ecclesiae archidiaconos vertebatur, eis dilectum filium G. sancti Hadriani diaconum cardinalem concesserimus auditorem, procurator G. archidiaconi inter alia allegavit, quod, quum F. archidiaconus in succentorem Cabilonensis ecclesiae, diaconatus fungentem officio, in communi dormitorio manus iniecisset temere violentas, et eum traxisset verberando per claustrum, tu, frater archiepiscope, eum ob violentam manuum iniectionem et violationem immunitatis ecclesiae fecisti excommunicatum publice nunciari. (Et infra:) Nos igitur, causam ipsam vestro examini committentes, Discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si vobis constiterit, dictum F. archidiaconum ob duplicem causam excommunicatum fuisse, et expressisse tantum alteram in literis, quas super absolutione sua a sede apostolica impetravit, ipsum tanquam excommunicatum satisfacere ecclesiae suae pro altera, monitione praemissa per censuram ecclesiasticam appellatione remota cogatis. [Praedictas vero etc. Expensas etc. (cf. c. 6. de proc. I. 38.)]

Capitulum XXVIII.
Excommunicato, decedenti in excommunicatione, quantumcunque contritus decesserit, non est communicandum ante absolutionem, nec pro eo orandum, licet sit quoad Deum absolutus. Sed si constat ecclesiae de contritione praecedenti, absolvetur etiam post mortem ab eo, a quo vivus fuerat absolvendus; et heredes eius compelluntur per ecclesiam ad satisfaciendum pro eo.

Idem Abbati S. Andreae.
A nobis est saepe quaesitam, utrum, si aliquis excommunicatus, in quo indicia fuerint poenitentiae manifesta, nec per eum steterit, quo minus reconciliaretur ecclesiasticae unitati, non suscepto beneficio absolutionis decesserit, pro absoluto ab ecclesia sit habendus, et utrum pro tali recipienda sit eleemosyna, et a fidelibus sit orandum. +Ut autem quod intendimus per suppositionem exempli apertius exprimemus, quidam presbyter et canonicus regularis, sicut per tuas nobis literas inimasti, quum publica laboraret infamia, quod ad quendam coniugatam accederet, maritus mulieris et consanguinei eius in eum manus iniecerunt temere violentas; propter quod per episcopum denunciati sunt excommunicationis sententiae subiacere. Verum ipsi, postmodum ad eundem episcopum accedentes, praestito in manibus eius, quod parerent iudicio ecclesiae, corporaliter iuramento, in mandatis receperunt ab ipso, quod, propter hoc apostolico se conspectui praesentarent. Quumque unus illorum se ad iter accingeret veniendi, a quibusdam suis aemulis est peremptus, et extra coemeterium ecclesiae tumulatus. Et licet contra interfectores amici et consanguinei interfecti graviter sint commoti, eis tamen omnem rancorem remitterent et offensam, dummodo interfecti cadaver traderetur ecclesiasticae sepulturae. Videretur igitur forsan in hoc casu quibusdam, quod, quum sacramentum non necessitatis articulus, sed contemptus religionis excludat, et iudicium ecclesiae divinum [possit et] debeat iudicium imitari, quum in interfecto praedicto manifesta poenitentiae signa praecesserint, et propter hoc absolutus apud Deum esse credatur, absolutus etiam ab ecclesia sit habendus; sed e contrario, quum ex sola culpa ligetur quis quoad Deum apud triumphantem ecclesiam, ex sola vero sententia ligetur quoad hominem apud ecclesiam militantem, quando vinculum culpae remittitur, absolvitur apud Deum, sed apud homines non absolvitur, nisi quando vinculum sententiae relaxatur; alioquin ecclesiae absolutio nullatenus necessaria videretur, si in sola cordis contritione praeter sacerdotale officium rigor relaxaretur ecclesiasticae disciplinae. Nos igitur consultationi tuae de communi fratrum nostrorum consilio breviter respondemus, quod iudicium Dei veritati, quae non fallit, nec fallitur, semper innititur; iudicium autem ecclesiae nonnunquam opinionem sequitur, quam et fallere saepe contingit et falli. Propter quod contingit interdum, ut qui ligatus est apud Deum apud ecclesiam sit solutus, et qui liber est apud Deum ecclesiastica sit sententia innodatus. Vinculum ergo, quo peccator ligatus est apud Deum, in culpae remissione dissolvitur; illud autem, quo ligatus est apud ecclesiam, quum sententia remittitur, relaxatur, quod in suscitatione Lazari sermo evangelicus manifestat, quem prius Dominus suscitavit, et Apostolis praecepit postmodum solvere suscitatum. Unde, quantumcunque se quis, iuramento praestito, quod ecclesiae mandato pareret, humiliare curaverit, quantacunque poenitentiae signa praecesserint; si tamen morte praeventus absolutionis non potuerit beneficium obtinere, quamvis absolutus apud Deum fuisse credatur: nondum tamen habendus est apud ecclesiam absolutus. Potest tamen et debet ei ecclesiae beneficio subveniri, [scilicet] ut, si de ipsius viventis poenitentia per evidentia signa constiterit, defuncto etiam absolutionis beneficium impendatur. Nec obstat, quod ecclesiae legitur attributa potestas ligandi atque solvendi homines super terram, tanquam non possit solvere et ligare sub terra sepultos, et quod legitur, «Non communicetur mortuo, cui non est communicatum et vivo,» quum, etsi communicatum non fuerit, communicandum tamen illi fuisset, quem non contemptus religionis, sed necessitatis articulus impedivit, et in certis casibus a canonibus denotatis ligasse legatur ecclesia mortuos et solvisse. Ut autem in uno pariter et eodem negotio et servemus rigorem, et mansuetudinem ostendamus: statuimus, ut illius mortui absolutio a sede apostolica requiratur, qui, quum viveret, ab ea fuerat absolvendus; aliorum autem absolutionem ex praemissa causa ceteris indulgemus, a quibus, dum viverent, fuerant absolvendi. Absolutionis autem forma servetur, ut fiat cum poenitentiali psalmo, et tam oratione dominica quam alia consueta. Heredes quoque ipsius ad satisfaciendum pro ipso, si monitione praemissa noluerint, per districtionem ecclesiasticam compellantur. [Dat. Lat. II. Non. Maii 1199.]

Capitulum XXIX.
Detinens clericum in custodia vel vinculis sine laesione, excommunicatus est. H. d. primo. Communicans excommunicato scienter in crimine excommunicatus est, et, nisi difficultas impediat, absolvi debet ab excommunicatore cum iuramento. Communicans vero extra crimen reconciliari potest per simlicem sacerdotem sine iuramento. H. d. usque ad finem.

Idem Wratislaviensi Episcopo.
Nuper a nobis tua discretio requisivit, quid de illis laicis sit faciendum, qui clericos violenter, sine laesione tamen, in custodia detinent publica vel privata, vel etiam detrudunt in vincula, utrum in canonem latae sententiae incidant, ut ipso facto sint excommunicationis vinculo innodati, sicut illi, qui manus iniiciunt in clericos temere violentas; et utrum, qui nominatim excommunicatis scienter communicant, absolvi ab excommunicatione possint per confessionem a simplici sacerdote, vel episcopi seu archiepiscopi sit ab eis absolutio expetenda, et, si post actam poenitentiam cum illis valeas dispensare, qui, etsi bigami de iure non sunt, de facto saltem bigami nuncupantur eo, quod in sacris ordinibus constituti more nuptiali secundas in contubernium sibi mulierculas adiunxerunt. Nos igitur inquisitioni tuae taliter ex ordine respondemus, quod in primo consultationis articulo non credimus laicos poenam excommunicationis evadere, quamvis per eorum factum corporalis laesio non fuerit subsecuta, citra quam violentia saepius circa clericos nequiter perpetratur. In secunda vero quaestione credimus distinguendum, an is, qui nominatim excommunicato communicat, scienter in crimine communicet criminoso, ei consilium impendendo, auxilium vel favorem, aut alias in oratione vel osculo, aut orando secum, aut etiam comedendo. In primo quidem articulo, quum talis [et] communicet crimini, et participet criminoso, ac per hoc ratione damnati criminis videatur in eum delinquere, qui damnavit, ab eo vel eius superiore merito delicti tunc erit absolutio requirenda, quum iuxta canonicas sanctiones facientem et consentientem par poena constringat. In secundo vero casu a suo episcopo vel a proprio sacerdote poterit absolutionis beneficium obtinere. Quamvis enim et tunc non iudicis, sed iuris sententia excommunicato communicans sit ligatus, quia tamen conditor canonis eius absolutionem sibi specialiter non retinuit, eo ipso concessisse videtur facultatem aliis relaxandi. Is autem, qui iuxta primum modum excommunicato communicat, cum iuramento debet absolvi; qui vero iuxta secundum modum illi participat, reconciliari poterit sine iuratoria cautione. Verum, si difficile sit ex aliqua iusta causa, quod ad ipsum excommunicatorem absolvendus accedat: concedimus indulgendo, ut, praestita iuxta formam ecclesiae cautione, quod excommunicatoris mandato parebit, a suo absolvatur episcopo vel proprio sacerdote. [Tertius etc. cf. c. 4. de big. non. ord. I. 21. Dat. Lat. XVII. Kal. Iun. 1199.]

Capitulum XXX.
Iuramentum excommunicati de stando mandatis ecclesiae non habet vim absolutionis. H. d. primo. Excommunicato nullus communicare tenetur praeter personas exceptas; alias communicans excommunicato incurrit minorem, et est excommunicandus maiori, nisi ille esset excommunicatus cum particibus suis, qui tunc esset excommunicatus maiori.

Idem Strigonensi Archiepiscopo.
Quod in dubiis +nostro postulas certificari rescripto, ut iuxta illud tuae discretionis arbitrium modereris, fraternitatem tuam dignis in Domino laudibus commendamus. Sane consuluit nos tua fraternitas, [utrum altare, in quo excommunicatus divina celebrare praesumpsit, reconsecrari debeat, et] an sit communicandum excommunicato, qui, quod staret mandato ecclesiae, iuratoriam praestitit cautionem, sed nondum absolutionis beneficium est adeptus, et si excommunicato communicare aliqui, et qui etiam teneantur. Quaesivit etiam, quae poena iis fuerit iniungenda, qui excommunicatis nolentes communicant vel inviti, et quid de presbyteris sit agendum, qui gubernant naves ad pugnam, et pugnent, et iis, qui alios incitant, sed non pugnant. Ad haec autem fraternitati tuae taliter Respondemus, quod excommunicato, licet, quod stet mandato ecclesiae, iuramento firmaverit, communicari non debet, donec per ecclesiam fuerit absolutus; alioquin post iuraraentum non esset absolutio necessaria. Utrum autem, si absolutionis beneficium non contemptus religionis, sed articulus necessitatis excluserit, tali vel saltem in morte communicare sit licitum, quia minime per tuas literas requisisti, ad praesens non duximus respondendum. Nullus autem scienter omnino nominatim excommunicato communicare tenetur, nisi quaedam personae, quae per illud Gregorii Papae capitulum: «Quoniam multos,» specialiter excusantur. Illi autem, qui nominatim excommunicatis praesumptuose participant, praeter personas a dicto canone annotatas, nisi ab eorum participatione commoniti forte destiterint, excommunicationis vinculo sunt innodandi; secus autem, si scienter ei communicant, qui cum participibus suis est vinculo excommunicationis sententialiter innodatus. Tunc enim et ipsi sententiam excommunicationis incurrunt. [Quia vero etc. (cf. c. 5. de poen. V. 37.) Dat. cap. civ. Castellanam VI. Id. Oct. 1198.]

Capitulum XXXI.
Excommunicato communicare tenentur qui prius erant ei obligati ad obsequium familiare; alii vero non tenentur de necessitate, licet interdum possint de necessitate urgente.

Idem Doctoribus decretorum Bononiensibus.
Inter alia, quae venerabilis frater noster Strigoniensis archiepiscopus dudum apostolatui nostro proponi fecit humiliter consulendo, illud etiam, si bene meminimus, inquisivit, utrum excommunicato communicare quis, et qui etiam teneantur; cui Nos super illo recolimus articulo respondisse, quod nullus omnino nominatim excommunicato scienter communicare tenetur, nisi quaedam personae, quae per illud Gregorii Papae capitulum: «Quoniam multos,» specialiter excusantur. Verum ex hac nostra responsione magna quibusdam, sicut accepimus, orta est occasio disputandi, aliis concedentibus, quod excommunicato communicare tenentur personae in praedicto capitulo nominatae, praesertim quae prius ad communionem eorum ex debito tenebantur, aliis asserentibus, eos excommunicatis communicare licite posse, si velint, non tamen ad hoc ex necessitate teneri. Ut igitur, unde ius prodiit, interpretatio quoque procedat, ambiguitatem huiusmodi taliter duximus absolvendam, quod, quum quaedam personae, in praemisso capitulo prius denotatae, illis, in quos lata fuerit excommunicationis sententia subsequenter, ante prolationem ipsius obsequio tenerentur familiariter adhaerere, neque postmodum ad contrarium teneantur, quum adhuc ipsum debitum duret, beneficio canonis id agente, a priore non sunt obnoxietate solutae, sed ad familiare tenentur obsequium, et ita per consequens ad communionem quoque tenentur, sine qua illud nequeunt exhibere. Illud autem non ad omnes personas capituli credimus referendum, ut videlicet obnoxietati huiusmodi sint subiectae, quum viatores, peregrini et mercatores a communione talium personarum, nisi articulus necessitatis immineat, debeant abstinere, ut in fine colligitur manifeste, sed ad illas duntaxat, quae talibus arctiori tenentur obnoxietate constrictae, quibus tamen in his, pro quibus sunt excommunicatione notatae, ut in criminibus, communicare non debent, sed ab eis penitus abstinere. Unde prudenter in praemissa consultatione repondemus, non omnes personas, sed quasdam, quae per illud Gregorii Papae capitulum specialiter excusantur, ad communionem huiusmodi praemisso modo teneri, utrum autem et illae personae propter auctoritatem facinoris severius puniendi a communione talium per excommunicationis sententiam debeant aliquando prohiberi quia quaesitum non exstitit, responsum non fuit.

Capitulum XXXII.
Si excommunicatus pro manuum iniectione scienter recipit ordines, si est clericus saecularis, deponendus est; si regularis, exsecutione ordinis est suspensus. Qui, ignorans ius vel factum, sic excommunicatus recipit ordines, si est clericus saecularis, dispensat cum eo solus Papa; si regularis, dispensat abbas, si ignorantia est probabilis, et factum non est grave.

Idem.
Quum illorum absolutio, qui pro violenta manuum iniectione in clericos labem excommunicationis incurrunt, praeterquam in quibusdam casibus, a praedecessore nostro exceptis, sedi duntaxat apostolicae reservetur: nonnulli, ecclesiasticam sententiam negligentes, in excommunicatione positi ecclesiasticos ordines accipere non formidant. Quid autem de his fieri debeat, apostolicum saepius oraculum imploratur. Circa quos credimus, sicut reperitur in subditis, distinguendum, quod tales vel sciunt, excommunicationis se vinculo irretitos, vel non recolunt factum, pro quo in latae sententiae canonem inciderunt, vel factum quidem scientes, iuris ignari nesciunt exinde se teneri. Primos, si fuerint saeculares clerici, a susceptis ordinibus censemus in perpetuum deponendos; in reliquis casibus tam archiepiscopi quam episcopi absque mandato sedis apostolicae speciali dispensandi facultatem se noverint non habere, quibus etiam est absolutio talium interdicta, quum maiora intelligantur illis prohibita, quibus vetita sunt minora. Poterunt tamen huiusmodi Romani Pontificis auribus intimari, ut ab eo secundum rigorem vel aequitatem responsum prodeat, prout discretio sua viderit faciendum. Qui si claustrales huiusmodi fuerint, licet a bonae memoriae praedecessore nostro Alexandro Papa fuerit constitutum, quod monachi et canonici regulares, quocunque modo se in claustro percusserint, non sunt ad apostolicam sedem mittendi, sed secundum discretionem et providentiam sui abbatis disciplinae subdantur, et, si abbatis discretio ad eorum correctionem non sufficit, providentia est dioecesani episcopi adhibenda; et alibi dicatur, quod de saeculo fugientes, qui religionis habitum in monasterio receperunt, et inter cetera postmodum confitentur, se tale commisisse delictum, per quod ipso actu excommunicationis sententiam incurrerunt, sine licentia Romani Pontificis abbas non potest nec debet eos absolvere, quamvis praesumptionem delinquentium debita possit animadversione punire: nos tamen in religionis favorem, et ut evagandi materia subtrahatur, maiorem eis gratiam exhibere volentes, eorum praelatis, quod etiam talibus absolutionis beneficium impertiri valeant, indulgemus, nisi excessus ipsorum exstiterit adeo difficilis et enormis, utpote si ad mutilationem membri vel effusionem sanguinis est processum, aut in episcopum aut abbatem violenta sit manus iniecta, quum excessus tales et similes nequeant sine scandalo praeteriri. Si vero claustralis aliquis in religiosam personam alterius claustri manus iniecerit violentas, per abbatem proprium, et eius, qui passus est iniuriam, absolvatur. Quodsi clericum percusserit saecularem, non nisi per apostolicam sedem, ut scandalum evitetur, absolutionis gratiam poterit promereri. Si autem et hos ad ordines promoveri contingat, iuxta praemissam distinctionem, qui scienter in contemptum ecclesiasticae disciplinae se fecerint ordinari, ab exsecutione suscepti ordinis et officii decernimus manere suspensos. Circa reliquos vero, facti memoriam vel iuris peritiam non habentes, monasteriorum utilitate pensata, post iniunctam regularem poenitentiam et peractam abbates ipsorum poterunt dispensare, nisi grave fuerit et notabile factum, aut is, qui fecit, adultus fuerit et discretus, ut violenter et valide contra oblivionem vel ignorantiam praesumatur. Praecipimus autem abbatibus, ut formam istam diligenter observent, ne privilegium mereatur amittere, qui sibi permissa abutitur potestate.

Capitulum XXXIII.
Monialis, percutiens monialem seu conversum, vel clericum saecularem, incidit in excommunicationem, et ab episcopo loci absolvi potest.

Idem Pistoriensi Episcopo.
De monialibus tua a nobis fraternitas requisivit, per quem eis sit beneficium absolutionis impendendum, si vel in se invicem vel conversos vel conversas suas, aut clericos etiam, in suis monasteriis servientes, manus iniecerint temere violentas. Super hoc igitur tuae consultationi taliter respondemus, ut auctoritate nostra per episcopum, in cuius dioecesi earum monasteria fuerint, absolvantur. [Dat. Lat. III. Kal. Mart. 1202.]

Capitulum XXXIV.
Contractus etiam, qui sine communione explicari non potest, non dissolvitur, seu impeditur per excommunicationem, supervenientem in eum, qui tenetur aliquid praestare non excommunicato.

Idem universis Crucesignatis.
Si vere +vos poenitet de commisso, et plene proponitis satisfacere de peccato, Deum vobis credimus, immo novimus, iam placatum. Si ergo Veneti ad satisfactionem induci et absolutionis beneficium meruerint obtinere, secure cum eis navigare poteritis, et praelium Domini praeliari. Quodsi Veneti forte nec satisfacere voluerint, nec absolvi, utpote qui non dolere, sed gaudere dicuntur porsus de commisso: vobis permittimus, ut cum ipsis usque in terram Sarracenorum vel Hierosolymitanam provinciam, iuxta quod inter vos convenit et ipsos, vel honeste convenerit, navigio transeatis, quanto minus poteritis, cum dolore tamen et amaritudine cordis, et sub spe veniae communicantes eisdem. Quum enim iam a vobis maiorem nauli receperint quantitatem, nec ad eam possint restituendam induci aut etiam coarctari: si aliter fieret, videremini vos damnum ex poenitentia, ipsi vero praemium ex contumacia reportare, quum ad hoc debitum exsolvendum ipsi vobis maneant obligati, et ab excommunicatis exigi possit et recipi quod debetur. Est autem cautum in iure, quod, si quisquam per terram haereticorum aut quorumlibet excommunicatorum transierit, necessaria emere ac recipere poterit ab eisdem. Praeterea, si paterfamilias domus excommunicationis sententia fuerit innodatus, a participatione illius familia excusatur. Licet ergo dux Venetorum dominus navium tanquam paterfamilias domus in excommunicatione persistat, vos tamen, tanquam ipsius familiam, dum in navibus eius fueritis, ipsius excommunicatio non continget, et excusabiles eritis apud Deum, si in excommunicatorum navibus exsistentes cum dolore cordis sub spe poenitentiae [excommunicatis] communicaveritis ipsis, in quibus eorum communionem non potueritis evitare. [Verum etc.]

Capitulum XXXV.
Praelatus potest et debet clericum, subiectum incorrigibilem, incarcerare, et laici citra metum excommunicationis de praelatorum licentia capere possunt clericos, et ad iudicium ducere.

Idem Londonensi Episcopo.
Ut famae tuae +consulas et saluti, et sic malorum audaciam comprimas, ut ab eis bonorum innocentiam tuearis, super his nos humiliter consulis, quae officium pastorale contingunt, ut de nostra responsione securus iniunctae tibi sollicitudinis debitum laudabilius exsequaris. Sane consuluisti nos, utrum clerici graviter excedentes, qui tute non possunt monasteriis ad agendam poenitentiam deputari, quoniam, quum non poeniteant de commissis, opportunitate fugiendi captata carcerem fugerent claustri, et prioribus se sceleribus scelestius immiscerent, a te vel aliis praelatis suis arctae possint custodiae mancipari, +et utrum laici, si clericos in magnis sceleribus deprehendant, in canonem incidant latae sententiae, quum nec comprehendere, nec ad iudices trahere ipsos possint, nisi manus in eos iniecerint violentas. Ad primum igitur Respondemus, quod, quum praelati excessus corrigere debeant subditorum, et publicae utilitatis intersit, ne crimina remaneant impunita, et per impunitatis audaciam fiant qui nequam fuerant nequiores, non solum possunt, sed debent etiam superiores clericos, postquam fuerint de crimine canonice condemnati, sub arcta custodia detinere, qui, quum sint incorrigibiles, nec in monasteriis valeant custodiri, ad similia vel peiora facile laberentur. Laici vero citra excommunicationis sententiam capere clericos, et ad iudicium trahere possunt, si oporteat, etiam violenter, dum tamen id de mandato faciant praelatorum, quorum illi sunt iurisdictioni subiecti, et quorum est corrigere criminosos, quum hoc non ipsi, sed illi, et quorum auctoritate id faciunt, facere videantur; dum tamen non amplius eorum violentia se extendat, quam defensio vel rebellio potius exigit clericorum. [Dat. Anagniae IV. Id. Dec. 1203.]

Capitulum XXXVI.
Excommunicatus est qui in clericum, eiam volentem, manus iniecerit violentas, etiamsi hoc faciat in satisfactionem praecedentis iniuriae. H. d. et est casus notabilis.

Idem Bracharensi Archiepiscopo.
Contingit interdum in partibus tuis, et de consuetudine regionis habetur, sicut tua nobis fraternitas intimavit, quod clerici, si quem offendant, et satisfacere velint offenso, secundum morem patriae, quem inter se laici iam observant, corpora sua sponte supponunt XXX. vel XL. seu pluribus aut paucioribus percussionibus fustium, +quas frequenter non coacti suscipiunt, sed volentes, non solum de aliorum clericorum manibus, sed etiam laicorum. Unde nos humiliter consulebas, utrum huiusmodi percussores in canonem incidant sententiae promulgatae. Nos autem fraternitati tuae super hoc taliter respondemus, quod huiusmodi manus iniectio, etsi non violenta, tamen iniuriosa videtur, quum ille canon non tam in favorem clerici ordinati, quam in favorem ordinis clericalis fuerit promulgatus. Ideo et volumus et mandamus, ut id de cetero prohibeas attentari per provinciam Bracharensem. Si quis autem clericus post prohibitionem huiusmodi sponte se subiecerit [tali poenae, vel laicus in eum talem poenam iniecerit,] excommunicetur uterque, proviso, ut clericus iniuriam passo sine iniuria clericali satisfaciat competenter, quatenus inter eos pax valeat rationabiliter reformari. [Dat. Rom. ap. S. Petr. VII. Kal. Mart. Pont. nostr. Ao. IX. 1206.]

Capitulum XXXVII.
Servus excommunicatus pro iniectione manuum in clericum, tenetur pro absolutione ire ad sedem apostolicam. Sed, si ex hoc dominus, qui non fuit in culpa, grave damnum patiatur, vel servus hoc faciat in eius fraudem, absolvi potest ab episcopo, si laesio non fuit enormis.

Idem Lugdunensi Archiepiscopo.
Relatum est nobis, quod, quum aliqui servi tuae provinciae propter iniectionem manuum in clericum violentam in canonem incidunt sententiae promulgatae, allegantibus dominis eorundem, quod carere mancipiis suis nolunt, venire ad sedem apostolicam absolvendi non curant, per occasionem huiusmodi eludentes ecclesiasticam disciplinam. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus eos venire compellas ad sedem apostolicam absolvendos, quum plus sit Deo quam homini deferendum; nisi fecerint hoc in fraudem, ut subtrahant se obsequio dominorum, aut ipsi domini propter hoc sine culpa sua grave damnum incurrant. Tunc enim in utrolibet casu poteris eos ex indulgentia nostrae provisionis absolvere, quum nimis sint ab apostolica sede remoti, sed in recompensationem laboris, quem in itinere sustinerent, alia eis satisfactio iniungatur, dummodo non sit tam gravis et enormis excessus, ut propter vitandum scandalum et tollendum exemplum huiusmodi servi ad servum servorum Dei venire debeant absolvendi. [Dat. Rom. ap. S. Petr. Id. Ian. Ao. VIII. 1206.]

Capitulum XXXVIII.
Excommunicatus propter participationem cum excommunicato, licet eum postea impugnet, ex hoc solo pro absoluto non est habendus.

Idem Strigonensi Archiepiscopo.
Sacris est canonibus institutum (Et infra: [cf. c. 12. de sepult. III. 28.]) Licet autem is, qui voluntarius excommunicatis illis communicaverat, qui cum omnibus fautoribus et participibus suis excommunicationis sententia sunt adstricti, ad cor postmodum rediens, de mandato ecclesiae excommunicatos, quos prius foverat, expugnaverit: non tamen prius, quam absolutionis gratiam perceperit, habendus est absolutus, nec, si occumbat in huiusmodi bello, sunt absolutiones vel oblationes recipiendae pro eo, vel orationes Domino porrigendae, nisi quum de ipsius viventis poenitentia per evidentia signa constiterit, et iuxta cuiusdam constitutionis nostrae tenorem defuncto etiam absolutionis beneficium impendatur.

Capitulum XXXIX.
Semel excommunicatus debet vitari semper ut excommunicatus, nisi legitime probet, se fuisse absolutum.

Idem Assuntinensi Episcopo.
Sicut nobis +tuis literis intimasti, quum aliquos tuae dioecesis clericos vel laicos, culpis suis exigentibus, excommunicationi supponis, ipsi, postmodum ad te, nulla satisfactione praemissa, sine testimonialibus literis redeuntes, dicunt, se absolutionis beneficium accepisse; quibus si credi debeat in hac parte, per nos instrui suppliciter postulasti, quum propter causam huiusmodi, sicut dicis, tuae sententiae a subditis contemnantur. Nolentes itaque malitiis hominum indulgere, Fraternitati tuae taliter respondemus, quod, nisi excommunicati a te super absolutione sua literas nostras, vel illius, cui vices nostras in hac parte commisimus, reportaverint, aut alio modo legitime de illorum absolutione tibi constiterit, tu, eorum absolutioni fide non habita, ipsos pro excommunicatis ut prius habeas et facias evitari. [Dat. Lat. II. Id. Aug. 1199.]

Capitulum XL.
Si excommunicatus ab episcopo metropolitanum appellat, ab eo absolvi potest; metropolitanus tamen, volens suo suffraganeo deferre, potest illum sibi remittere, quando propter manifestum excessum fuit excommunicatus. Et ante absolutionem non auditur volens probare, se iniuste excommunicatum; secus, si probare vult, sententiam esse nullam.

Idem Senonensi Archiepiscopo.
Per tuas literas +nobis intimasti, quod, quum venerabilis frater noster Autissiodorensis episcopus in dilectum filium Autissiodorensem archipresbyterum excommunicationis sententiam promulgasset, archipresbyter tuo se conspectui praesentavit, et, quod staret mandato ecclesiae, sufficientem obtulit cautionem, petens humiliter, ut absolutionis ei beneficium exhiberes; tu vero, volens episcopo memorato deferre, ipsum saepius monuisti, ut absolveret archipresbyterum. Sed quia monitis non parebat, excommunicatum absolvere curavisti, quem episcopus pro absoluto non habet, utpote qui proponit, quod ad te illius absolutio non spectabat. Unde quaeris, quid in similibus de cetero sit agendum. Videtur enim aliquibus, quod, quum ad metropolitanum per appellationem quaestio non defertur, excommunicatus autem vocem non habeat appellandi, utpote ab ecclesia separatus, sive appellaverit sive non, metropolitanus ei non debet absolutionis beneficium exhibere. Verum ex verbis cuiusdam epistolae, quam dicunt scholastici decretalem, et a bonae memoriae Alexandro Papa praedecessore nostro emanasse proponunt, habetur, quod, si ante appellationem in aliquem excommunicationis sententia fuerit promulgata, metropolitanus, ante litis ingressum ab eo iuramento recepto secundum ecclesiae consuetudinem, debet ipsum absolvere, nisi voluerit episcopo dioecesano deferre, ipsumque ad eum remittere absolvendum. Ubi etiam consequenter infertur, quod nec excommunicati sunt audiendi, priusquam fuerint absoluti, nec sunt ad illos, a quibus appellaverant, remittendi. In Sardicensi autem concilio reperitur, ut is, qui ab episcopo est abiectus finitimos episcopos interpellet, et causa eius audiatur et diligentius pertractetur; episcopus autem, qui iuste vel iniuste abiecit eundem, patienter accipiat, ut discutiatur negotium, quatenus vel probetur eius a pluribus sententia, vel etiam emendetur, prius tamen, quam omnia diligenter ac fideliter examinata fuerint, nullus ante causae cognitionem communioni eum sociare praesumat, qui fuerat communione privatus. Nos igitur credimus distinguendum, utrum quis proponat, se post appellationem legitimam interpositam excommunicatione fuisse notatum, vel in forma excommunicationis intolerabilem errorem fuisse patenter expressum; in quibus casibus ad probationem eorum, etiamsi absolutionem non petat, debet admitti; sed donec de ipsis constiterit, in aliis evitari debet, quanquam apostolica sedes etiam tales consueverit absolvere ad cautelam. Verum in aliis, nisi gratiam absolutionis imploret, non debet audiri, ne sententiam ecclesiasticam contemnere videatur, et per hoc amplius ex suo contemptu ligetur. Quodsi absolutionis beneficium humiliter postulaverit, metropolitanus eum debet absolvere, nisi suo duxerit suffraganeo deferendum; cui tamen si suffraganeus absolutionis beneficium iuxta formam ecclesiae noluerit exhibere, ipse nihilominus illum absolvat; cautione recepta, quod suo debeat parere mandato, ac deinde causam audiat, et quod canonicum fuerit iustitia mediante decernat. Quodsi forsan episcopus subditum suum propter manifestum excommunicasset excessum, metropolitanus non debet ipsum absolvere, nisi suffraganeus requisitus malitiose sibi absolutionis beneficium denegaret. [Dat. Lat. XIII. Kal. Mart. Pont. nostr. Ao. V. 1203.]

Capitulum XLI.
Si Papa suis literis excommunicatum salutat, non propter hoc eum absolvit.

Idem.
Si aliquando forte contigerit, quod eis, qui auctoritate apostolica sunt excommunicationi subiecti, nostrae literae cum salutationis alloquio destinentur, non propter hoc excommunicationis credator sententia relaxata, quum per ignorantiam vel negligentiam, aut occupationem nimiam, vel etiam per subreptionem contingat huiusmodi literas impetrari, sicut nuper in Placentinis dicitur contigisse. Qui quum sint propter iniquitatem, quam in Deum et eius ecclesiam commiserunt, excommunicationis vinculo innodati, se quasi absolutos per huiusmodi literas, quas eis pro Templariis misisse dicimur, gloriantur, quamvis non simus memores talium literarum quum etsi eis iam excommunicatis exhibitae fuerint, forsan tamen prius fuerant impetratae. Quocirca fraternitati vestrae per apostolica scripta mamdamus, quatenus eos, sicut excommunicatos arctius evitetis, donec a suo recipiscant errore, in similibus si quando forte contigerit simile iudicium observantes. [Dat. Rom. ap. S. Petr. IX. Kal. Mart. 1203.]

Capitulum XLII.
Excommunicatus a pluribus praelatis ab plures causas non est communioni restituendus, licet de una causa velit satisfacere, et, si impetratur absolutio tacitis aliis causis, non valet absolutio.

Idem C. sancti Laurentii in Lucina Presbytero cardinali apostolicae sedis Legato.
Officii (Et infra: [cf. c. 38. de elect. I. 6.]) Postremo quaesivisti, utrum is, qui propter plures excessus a pluribus praelatis, ius in ipsum habentibus, excommunicationis est vinculo innodatus, et uni praelatorum de uno tantum satisfacere vult excessu, ab eo sit absolvendus, de quo satisfacere vult eidem, et, quum de alio non satisfecerit, alii absolutus valeat nunciari. +Quia vero super hoc inter scholasticos diversae sunt sententiae diversorum: nos ad praesens, nulli praeiudicare volentes, id solummodo tibi Super hoc articulo respondemus, quod supprimenti veritatem absolutio subrepta non prodest, et veritatem intelligens absolutionem huiusmodi exhibere non debet.

Capitulum XLIII.
Excommunicatis et interdictis praedicari potest licite verbum Dei. Hoc primo. Et tempore generalis interdicti concedi potest baptismus et chrismatio in fronte, et poenitentia morientium. H. d. secundo.

Idem Ferrariensi Episcopo.
Responso nostro postulas edoceri, an, quum Ferrarienses cives excommunicationis et interdicti sententiis sint ligati, liceat tibi viros et mulieres semel in hebdomada vel in mense apud aliquam ecclesiam convocare, quibus praedices verbum Dei, et eosdem ad correctionem inducas. Super quo fraternitati tuae taliter respondemus, quod sine scrupulo conscientiae hoc facere poteris, quum videris expedire, dummodo contra formam interdicti nullum eis divinum officium celebretur. Praeterea quaesivisti, quum Ferrariensis civitas sit interdicto et excommunicationi supposita, et ideo sint ibidem, praeter baptisma parvulorum et poenitentias morientium, universa sacramenta ecclesiastica interdicta, an liceat tibi baptizatos pueros in frontibus consignare. Super quo tibi taliter respondemus, quod, sicut baptizari possunt pueri, sic et baptizati ad confirmationem in frontibus a te possunt sacro chrismate deliniri.

Capitulum XLIV.
Si coniux scit pro certo impedimentum matrimonii, non debet reddere debitum, sed potius excommunicationem pati; si autem hoc credat ex causa probabili et discreta, potest reddere debitum, non autem exigere; sed si ex levi et temeraria causa, deposita conscientia potest reddere et exigere.

Idem.
Inquisitioni tuae breviter respondentes credimus distinguendum, utrum alter coniugum pro certo sciat impedimentum coniugii, propter quod sine mortali peccato non valeat carnale commercium exercere, quamvis illud apud ecclesiam probare non possit, an impedimentum huiusmodi non sciat pro certo, sed credat. In primo itaque casu debet potius excommunicationis sententiam humiliter sustinere, quam per carnale commercium peccatum operari mortale. In secundo vero casu distinguimus, utrum habeat conscientiam huiusmodi ex credulitate levi et temeraria, an probabili et discreta; et quidem ad sui pastoris consilium, conscientia levis et temerariae credulitatis explosa, licite potest non solum reddere, sed exigere debitum coniugale. Verum quum conscientia pulsat animum ex credulitate probabili et discreta, quamvis non evidenti et manifesta, debitum quidem reddere potest, sed postulare non debet, ne in alterutro vel contra legem coniugii, vel contra iudicium conscientiae committat offensam. Tu ergo iuxta responsionem praescriptam super illo procedas articulo, de quo nos consulere voluisti.

Capitulum XLV.
Per dimissionem habitus et tonsurae non perdit clericus ante trinam monitionem privilegium clericale.

Idem.
Contingit interdum, +[quod, dum clerici charactere insigniti ad turpia lucra divertunt, et saecularibus se negotiis immiscent, clericale nomen abominabile reddunt cordibus infirmorum.] Sane, sicut accepimus, insinuante nobili viro comite Flandrensi [ac nobili muliere Mathilda relicta quondam Philippi Flandrensis comitis,] in dioecesi tua quidam exsistunt, qui nec in modo tonsurae, nec in vestimentorum forma, nec in qualitate negotiorum de clerico quicquam ostendunt, ad poenae subterfugium se clericos exhibentes. Quum enim super excessibus, quos saeculari luxu committunt, ad publica iudicia pertrahuntur, circumcisis crinibus, ut possint circumvenire vindictam, se pro clericis repraesentant, clericalis fori privilegium labiis allegantes, qui factis paulo ante negaverant clericatum +[dumque repentina tonsura poenas eludunt, quas intonsi perversis actibus meruerunt, per impunitatis fiduciam nutritur in eis audacia delinquendi, et, dum impune delinquunt, quibusdam efficiuntur in scandalum et aliis in exemplum.] Verum, quia privilegium meretur amittere qui permissa sibi abutitur potestate, ac frustra legis auxilium invocat qui comittit in legem: volumus et mandamus, ut tales, si tertio a te commoniti se ipsos contempserint emendare, illius efficiantur immunitatis extorres, quae pro clericorum tutela et laicorum violentia coercenda dignoscitur instituta. [Tu denique etc. Dat. Lat. V. Id. Ian. Pont. nostr. Ao. XV. 1213.]

Capitulum XLVI.
Ab excommunicati denunciatione repellitur qui non praemonuit, et ei communicavit.

Idem.
In praesentia dilecti filii (Et infra:) Nec canonici suo decano excommunicationem possunt obiicere, quum super hoc nec commonitus, nec impetitus fuerit, neque ipsi propter hoc eum duxerint evitandum, sed episcopus in mensa, et canonici communicaverint ei etiam in divinis.

Capitulum XLVII.
Excommunicatus est dolose permittens clericum percuti, ex quo poterat prohibere, et non prohibuit.

Idem.
Quantae praesumptionis et temeritatis exsistat in rectores ecclesiae manus iniicere violentas, +in evangelio Dominus protestatur, qui se in ministeriis suis affligi asserit, et in Apostolorum principe alibi perhibuit se iterum crucifigi. Hoc etiam poenae qualitas manifeste declarat, quum excommunicationis sententia in ipso actu feriat delinquentes, si non solum in fratres et coepiscopos nostros, sed etiam in minoris ordinis clericos violentiam praesumpserint operari. Ne autem solos violentiae huiusmodi auctores aliquorum praesumptio existimet esse puniendos, facientes et consentientes pari poena plectendos catholica condemnat auctoritas, eos etiam delinquentibus favere interpretans, qui, quum possint, manifesto facinori desinunt obviare. [Quod bonae memoriae C. Papa praedecessor noster hactenus diligenter attendens, auctores et fautores captionis et detentionis veverabilis fratris nostri Salernitani archiepiscopi excommunicationis nunciasset vinculo innodatos etc.]

Capitulum XLVIII.
Praelatus excommunicare non debet subditum, nisi competente monitione praemissa, et ex causa manifesta et rationabili; et contra facienti imponitur poena hic expressa. Item punitur subditus, qui falso conquiritur, se excommunicatum iniuste, et subiicit, quid iuris, si praelatus, dicens se errasse, vult excommunicatum absolvere, et adversarius appellat, ne absolvatur.

Idem in concilio generali.
Sacro approbante concilo prohibemus, ne quis in aliquem excommunicationis sententiam, nisi competenti admonitione praemissa, et personis praesentibus idoneis, per quas, si necesse fuerit, possit probari monitio, promulgare praesumat. Quod si contra praesumpserint etiamsi iusta fuerit excommunicationis sententia, ingressum ecclesiae per mensem unum sibi noverit interdictum, alia nihilominus poena mulctandus, si visum fuerit expedire. Caveat etiam diligenter, ne ad excommunicationem cuiusquam absque manifesta et rationabili causa procedat. Ad quam si taliter forte processerit, et requisitus humiliter processum huiusmodi non curaverit absque gravamine revocare, gravatus apud superiorem deponat de iniusta excommunicatione querelam, qui, si absque periculo morae potest, ad excommunicatorem illum cum suo mandato remittat, infra competentem terminum absolvendum; alioquin ipse per se, vel per alium, prout viderit expedire, sufficienti cautione recepta munus ei absolutionis impendat. Quumque adversus excommunicatorem de iniusta excommunicatione constiterit, excommunicator condemnetur ad interesse excommunicato; alias nihilominus, si culpae qualitas postulaverit, superioris arbitrio puniendus, quum non levis sit culpa tantam infligere poenam insonti, nisi forsitan erraverit ex causa probabili, maxime si laudabilis opinionis exsistat. Verum, si contra excommunicationis sententiam nihil rationabile fuerit a conquerente probatum, idem et super iniusta excommunicationis molestia per poenam ad interesse, vel alias secundum superioris arbitrium condemnetur nisi forsan et ipsum probabilis error excuset; et super eo, pro quo fuerit iusta excommunicatione ligatus, per cautionem receptam satisfacere compellatur, vel in pristinam reducatur sententiam usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observandam. Si vero iudex, suum recognoscens errorem, paratus sit talem revocare sententiam, et is, pro quo lata fuerat, ne absque satisfactione revocet illam, appellet: appellationi non deferat in hac parte, nisi talis sit error, de quo merito debeat dubitari; et tunc, sufficienti cautione recepta, quod coram eo, ad quem appellatum exstiterit, vel delegato ab ipso iuri parebit, excommunicatum absolvat. Sicque poenae praescriptae minime subiacebit, cavens omnino, ne voluntate perversa in alterius praeiudicium mentiatur errorem, si districtionis canonicae vult effugere ultionem.

Capitulum XLIX.
Excommunicat haereticos et quoscunque violatores ecclesiasticae libertatis.

Honorius III. Episcopo Bononiensi.
Noverit fraternitas tua, +quod nos [nuper] in basilica principis Apostolorum, praesente carissimo in Christo filio nostro Frederico illustri Romanorum imperatore semper Augusto [et rege Siciliae], in celebratione missarum, postquam capiti eius imposuimus imperii diadema, de consilio fratrum nostrorum accensis candelis Excommunicamus ex parte Dei omnipotentis, auctoritate quoque [beatorum] Apostolorum Petri et Pauli et nostra, omnes haereticos utriusque sexus, quocunque nomine censeantur, et fautores et receptatores et defensores eorum, nec non et qui de cetero servari fecerint statuta edita et consuetudines vel potius abusiones, introductas contra ecclesiae libertatem, et nisi ea, de capitularibus suis infra duos menses post huiusmodi publicationem sententiae fecerint amoveri. Item excommunicamus statutarios et scriptores statutorum ipsorum, nec non potestates, consules, rectores et consiliarios locorum, ubi de cetero huiusmodi statuta et consuetudines editae fuerint vel servatae, nec non et illos, qui secundum ea praesumpserint iudicare, vel in publicam formam scribere iudicata. [Dat. Lat. II. Non. Ian. Pont. Nostr. Ao. V. 1221.]

Capitulum L.
Fratres hospitalis Hierosolymitani, excommunicati pro iniectione manuum in clericum seu confratrem, absolvi possunt per eorum priorem, nisi excessus fuerit difficilis et enormis.

Idem Magistro et Fratribus hospitalis Hierosolymitani.
Canonica constitutione cavetur, quod monachi et canonici regulares, quocunque modo se in claustro percusserint, non sunt ad apostolicam sedem mittendi, sed secundum discretionem et providentiam sui abbatis disciplinae subdantur. Quodsi abbatis discretio ad eorum correctionem non sufficiat providentia est dioecesani episcopi adhibenda, nisi excessus difficilis fuerit et enormis, propter quem merito ad ecclesiam Romanam sit recursus habendus. Nos ergo, vestris supplicationibus inclinati, ad vos statutum huiusmodi duximus extendendum, auctoritate praedicta statuentes, ut in tali casu, nisi maioris sit providentia requirenda, per priorem vestrum, qui, sicut audivimus, presbyter esse debet, fratribus vestris absolutionis beneficium impendatur.

Capitulum LI.
Excommunicatus vel suspensus absolvi non debet, nisi prius iuramento praestito; si tamen sine scandalo iuramentum haberi non potest, poterit fieri absolutio per manualem promissionem.

Idem tituli sanctae Praxedis Presbytero cardinali apostolicae sedis Legato.
Super eo, quod monachi Graeci et Eremitae, propter inobedientiam sententia suspensionis et excommunicationis ligati, nolunt ad mandatum ecclesiae nisi per manualem promissionem redire, hoc tibi duximus respondendum, quod, si nullatenus possunt induci ad praestandum iuxta formam ecclesiae iuramentum, ipsos hac vice cum promissione poteris recipere manuali, quum interdum, consideratis locorum et temporum qualitatibus severitati sit aliquid detrahendum.

Capitulum LII.
Quum de viribus sententiae dubitatur, potest quis absolvi ad cautelam iuramento praestito.

Idem Bituricensi et Carnotensi Decanis et Subdiacono Arelatensi.
Venerabili fratre nostro Cenomanensi episcopo et dilecto filio H. canonico Turonensi, procuratore venerabilis fratris nostri Turonensis archiepiscopi, in nostra praesentia constitutis pro quadam suspensionis sententia, in praefatum episcopum ab eodem archiepiscopo promulgata, nos, auditis et intellectis quae super hoc fuerunt ab eis proposita coram nobis, quia partes dissentiebant in facto ita, quod de illo plene constare non potuit, sententiam ipsam de gratia relaxavimus ad cautelam, ipso episcopo in praesentia dicti procuratoris praestante corporaliter iuramentum, quod parebit mandatis, quae idem archiepiscopus sibi propter hoc fecerit, si constiterit, ipsum episcopum in eo, pro quo fuit lata praedicta sententia, culpabilem exstitisse.

Capitulum LIII.
Excommunicantur officiales locorum, in quibus sunt statuta contra ecclesiasticam libertatem, nisi ea deleri fecerint; et statutarii feudis ecclesiae sunt privati.

Idem Episcopo Senensi.
Gravem venerabilis fratris nostri Pisani archiepiscopi recepimus quaestionem, quod A. B. et quidam alii cives Pisani, deputati a potestate ac pepulo ad statuta civitatis edenda, tanquam perverse sapiant, talia in derogationem apostolicae sedis et subversionem ecclesiasticae libertatis edere praesumpserunt, quod, si quis clericus vel laicus contra quemcunque laicum Pisani districtus ad iudicem ecclesiasticum literas apostolicas impetraverit, in mille solidis, nisi huiusmodi renunciaverit literis, condemnetur, nec reditus possessionum suarum reddantur eidem, vel agri excolantur illius, sed banno potius subiaceant potestatis, +quae nullum ad regimen civitatis suscipiet, nisi hoc se iuraverit servaturum; et haec et quaelibet alia potestas, quae pro tempore fuerit, successores suos iurare faciet supra dicta. Statuerunt illi praeterea, ut clerici suis sumptibus castrum Ripae fractae faciant custodiri. Quod si renuerint, contra eos potestas procedere teneatur, +iuxta quod dictaverit consilium civitatis, quae omnia is, qui nunc praeest civitati praedictae, observaturum se firmiter iureiurando firmavit. Ideoque, quum tota civitas Pisana, quae alias tamdiu Dei timorem abiecit, quod infecta iam errore vel infectioni proxima praesumatur, et tam statutarios quam potestatem eandem non sit dubium propter hoc excommunicationis sententiam praeter notam infamiae incurrisse: fraternitati tuae mandamus, quatenus in consiliarios et officiales civitatis ipsius, nisi statuta ipsa de capitularibus suis deleri fecerint, et idonee, sicut exigit res, caveri, quod similia de cetero non debeant attentare, excommunicationis sententiam promulgare procures. Ceterum, quum iidem statutarii multa de bonis ecclesiasticis tenere dicantur in feudum, ipsos fore nihilominus privatos feudis huiusmodi nunciare procures.

Capitulum LIV.
Alloquens excommunicatum in tendentibus ad salutem auimae, etiamsi alia verba interponat, excommunicatus non est. - §. 1. Praedicatores, praesertim qui alias sustentari non possunt, ab excommunicatis et detinentibus bona aliena eleemosynam recipere possunt. Hoc dic. - §. 2. Ponit quosdam casus, in quibus percutiens clericum excommunicatus non est.

Gregorius IX.
Quum voluntate ac proposito maleficia distinguantur, excommunicationis sententiam non incurrit qui excommunicato in his, quae ad absolutionem vel alias ad salutem animae pertinent, in locutione participat, licet etiam alia verba incidenter, ut apud eum magis proficiat, interponat. §. 1. Praedicatores quoque, qui penes excommunicatos vel alios alienarum rerum detentores in praedicationibus et confessionibus quasi gerunt causam vel curam eorum, ad quos res ipsae spectare noscuntur, eleemosynas licite possunt ab illis recipere, praesertim si alias non valeant in illo loco sustentationem habere. §. 2. Si qui vero ratione officii, quod in ecclesia obtinent, aut etiam alii clerici seniores zelo devotionis pueros vel adolescentes, in minoribus ordinibus constitutos, turbantes divinum officium, et hi, qui obtentu praelationis vel magisterii subditos et scholares correctionis causa leviter forte percusserint, excommunicationis sententiam non incurrunt. Quod et de his dicendum est, qui aliquos de familia sua vel propinquos inferiorum graduum simili modo, ut cohibeantur a suis insolentiis, et scientia bonisque moribus informentur, duxerint corrigendos.

Capitulum LV.
Communicans excommunicato in crimine damnabili incidit in excommunicationem maiorem.

Idem Astoricensi Episcopo.
Si concubinae publicae clericorum ecclesiasticae censurae districtione notentur, eosdem concubinarios non est dubium sententia maioris excommunicationis involvi, qui post latam sententiam communicant in eodem crimine criminosis. [Aqua etc. (cf. c. 9. de cons. eccl. III. 40.) Dat. Lat. XII. Kal. Iun. Pont. nostr. Ao. VII. 1233.]

Capitulum LVI.
Excommunicatus minori potest ab excommunicatione aliquem absolvere.

Idem.
Duobus collata potestas, ut a minori excommunicatione, si in ipsam inciderint, invicem se absolvant, utroque ligato vinculo excommunicationis huiusmodi, non exspirat.

Capitulum LVII.
Permittitur ministris ecclesiarum semel in hebdomada celebrare tempore interdicti, concurrentibus his, quae exprimuntur in textu.

Idem.
Permittimus ecclesiarum ministris semel in hebdomada tempore interdicti, non pulsatis campanis, voce submissa, ianuis clausis, excommunicatis et interdictis exclusis, missarum solennia celebrare causa conficiendi corpus Domini, quod decedentibus in poenitentia non negatur.

Capitulum LVIII.
Satisfaciens clerico, quem verberavit, non potest propter hoc ab episcopo absolvi, nisi in certis casibus hic expressis.

Idem.
Quamvis incidens in canonem latae sententiae propter violentam manuum iniectionem iuxta proprias facultates eis satisfaciat, quibus iniurias irrogavit: non tamen taliter, quam per sedem apostolicam vel eius legatum absolutionis potest beneficium obtinere, nisi imminente mortis articulo, infirmitate, inimicitia aut inopia, puerili vel senili aetate, fragilitate sexus seu alia corporis impotentia, sive quolibet impedimento canonico retrahatur, quo minus Romanum Pontificem possit adire, vel nisi iuris beneficio a labore huiusmodi excusetur. Ceterum quibusdam praedictorum, videlicet qui temporali impedimento laborant, exceptis pueris, sub debito iuramenti, quod secundum ecclesiae formam praestare tenentur, consuevit iniungi, ut impedimento cessante ad apostolicam sedem accedant, mandatum ipsius humiliter suscepturi.

Capitulum LIX.
Excommunicatio simpliciter lata intelligitur de maiori. H. d. et est textus notabilis, et quotidie allegatur.

Idem.
Si quem sub hac forma verborum: «Illum excommunico,» vel simili, a iudice suo excommunicari contingat, dicendum est, eum non tantum minori, quae a perceptione sacramentorum, sed etiam maiori excommunicatione, quae a communione fidelium separat, esse ligatum.

Capitulum LX.
Beneficium, indultum ratione minoris aetatis, postquam coepit habere locum, non exstinguitur, licet minor pervenerit ad maiorem aetatem.

Idem.
Pueris, qui in canonem inciderunt sententiae promulgatae, sive ante sive post pubertatem postulent, se absolvi, potest dioecesanus episcopus absolutionis beneficium impertiri, quum propter defectum aetatis, in qua fuit commissus excessus, rigor sit mansuetudine temperandus.

T i t u l u s X L .
De verborum significatione.

Capitulum I.
Novale est terra noviter ad culturam redacta.

Hieronymus super Osee.
«Innovate novale.» Novale est ager nunc primum praecisus.

Capitulum II.
Appellatione patris veniunt in lata significatione omnes descendentes.

Idem super Danielem.
«Nam et res Nabuchodonosor, pater tuus,» id est, proavus more scripturae, quae avos et deinceps patres appellat.

Capitulum III.
Non licitur natus qui statim decessit.

Idem in Parabolis.
«Nam et ego unigenitus fui coram matre mea.» Quare unigenitum se coram matre nominat, quem fratrem uterinum praecessisse scriptura testatur, nisi quia ille mox, natus sine nomine, quasi nunquam esset, de vita decessit?

Capitulum IV.
Dictio «antequam» non semper implicat.

Idem super Matthaeum.
Quod dicitur: «antequam convenirent,» non sequitur, ut postea convenirent; sed scriptura quod factum non sit ostendit.

Capitulum V.
Primogenitus dicitur qui primo nascitur, etiamsi nullus sequatur eum.

Idem in eodem.
«Ioseph non cognovit Mariam, donec peperit filium suum primogenitum.» Ex hoc loco quidam perversissime suspicantur, et alios filios Mariam habuisse, dicentes, primogenitum non dici, nisi qui habeat et fratres, quum hic mos divinarum scripturarum sit, ut primogenitum non eum vocent, quem fratres sequuntur, sed eum, qui primo natus fuit.

Capitulum VI.
Verba sunt intelligenda non secundum quod sonant, sed secundum mentem proferentis.

Hilarius.
Intelligentia dictorum ex causis est assumenda dicendi, quia non sermoni res, sed rei est sermo subiectus.

Capitulum VII.
Non vitiatur factum, vario modo narratum, ubi idem in subatantia concluditur.

Augustinus super Matthaeum.
Nihil obstat narrandi diversitas, ubi eadem dicuntur, maxime quum quisque evangelistarum eo ordine credat se dicere, quo Deus voluit.

Capitulum VIII.
Sensum, non verba considerare debemus.

Gregorius.
Propterea, si prolixam epistolam meam ad interpretandum accipere te fortasse contigerit, rogo, non verbum ex verbo, sed sensum ex sensu transferri, quia plerumque, dum proprietas verborum attenditur, sensus veritatis amittitur.

Capitulum IX.
Dicit, quis proprie sit praepositus.

Isidorus.
Quamvis omnes, qui praesunt, praepositi rite vocentur, usus tamen obtinuit, eos vocari praepositos, qui quandam prioratus curam super alios gerunt.

Capitulum X.
Non recipit congruam summationem.

Idem in libro Etymologiarum.
Forus est exercendarum litium locus, a fando dictus, sive a Foroneo rege, qui primus Graecis legem dedit. Qui locus et prorostra vocatur ab eo, quod ex bello Punico captis novibus Carthaginensium rostra ablata sunt, et in foro Romano praefixa, ut essent huius insigne victoriae. Constat autem forus causa, lege et iudicio. Causa a casu, quo venit, dicitur. Est enim materia et origo negotii, necdum discussionis examine patefacta, quae, dum proponitur, causa est; dum disctutitur, iudicium [est]; dum finitur, iustitia. Vocatur autem iudicium quasi iurisdictio, et iustitia quasi iuris status. Iudicium autem prius inquisitio vocabatur, unde et auctores iudiciorum et praepositos quaestores vel quaesitores vocamus. Negotium [autem] multa significat, modo actum alicuius rei, cuius contrarium est otium, modo actionem causae, quod est iurgium litis, et dictum est negotium quasi nec otium, id est sine otio. Negotium autem in causis, negotiatio in commerciis dicitur, ubi aliquid datur, ut maiora lucrentur. Iurgium dicitur quasi iuris garrium, eo, quod hi, qui causam dicunt, iure disceptant. Lis autem a contentione limitis prius nomen sumpsit, de qua Virgilius. «Limes erat positus, litem ut discerneret agris.» Causa aut argumento, aut probatione constat. Argumentum nunquam testibus, nunquam tabulis dat probationem, sed sola investigatione invenit veritatem, unde et dictum est argumentum, quasi argute inventum. Probatio autem testibus et fide tabularum constat. In omni quoque negotio hae personae quaeruntur: iudex, accusator, reus et tres testes. Iudex dictus quasi ius dicens populo, sive quod iure disceptet. Iure autem disceptare est iuste iudicare. Non est ergo iudex, si non est in eo iustitia. Accusator vocatus est quasi causator, quia ad causam vocat eum, quem apellat. Reus a re, quae petitur, nuncupatur, quia, quamvis conscius sceleris non sit, reus tamen dicitur, quamdiu in iudicium pro re aliqua petitur. Testes antiquitus superstites dicebantur eo, quod super causae statu proferebantur; nunc parte ablata nominis testes vocantur. Testes autem considerantur conditione, natura et vita. Conditione, si liber, non servus. Nam saepe servus metu dominantis testimonium supprimit veritatis. Natura, si vir, non femina. Nam varium et mutabile testimonium semper femina producit. Vita, si innocens et integer actu. Nam, si vita bona defuerit, fide carebit. Non enim potest iustitia cum scelerato homine habere commercium. Duo sunt [autem] genera testium, aut dicendo id, quod viderunt, aut proferendo id, quod audierunt. Duobus autem modis testes delinquunt, quum aut falsa promunt, aut vera silentio tegunt.

Capitulum XI.
Dicit, quid sit pactum, et unde dicatur.

Idem.
Pactum dicitur inter partes ex pace conveniens scriptura, legibus ac moribus comprobata: [et] dictum pactum, quasi ex pace factum.

Capitulum XII.
Hic Isidorus ponit etymologiam iuris, prout habetur in re, non prout est generale nomen.

Idem in eodem.
Ius dictum est a iure possidendo. Hoc enim iure possidetur, quod iuste, hoc iuste, quod bene; quod autem male possidetur, alienum est. Male autem possidet, qui vel suis male utitur, vel aliena praesumit.

Capitulum XIII.
Quicquid fidelis offert ecclesiae, oblationis nomine continetur, et a saecularibus possideri non debet.

Paschalis II. Canonicis sancti Martini.
Causa Carpensis plebis (Et infra:) Ceterum primitiae, decimae et oblationes in solis ecclesiarum bonis praecipue numerantur. Oblationes vero dicimus, quaecunque de propriis et licitis rebus ecclesiae a fidelibus offeruntur. Quicunque igitur eas per manum vel potestatem saecularem obtinet, procul dubio contra Deum et contra sanctorum Patrum nititur sanctiones; quin immo et qui accipit, et qui tradit, raptor et sacrilegus iudicatur.

Capitulum XIV.
Solus sacerdos potest sacramentum extrmae unctionis infirmo conferre. H. d. - §. 1. In anno bissextili servari debet loci consuetudo circa diem S. Matthiae festandum, dum tamen vigilia continuetur festo. Hoc dicit.

Alexander III.
Quaesivit a nobis fraternitas tua, +utrum sacerdos uno clerico tantum praesente infirmum debeat inungere, et qua die festum beati Matthiae in anno bissextili debeat observari, praesertim quum quidam inter vigiliam et festum velint diem interponere, [et utrum mulier etc. cf. c. 2. de div. IV. 19.] Nos itaque tibi taliter duximus respondendum, quod sacerdos uno praesente clerico et etiam solus potest infirmum ungere. §. 1. Festum vero beati Matthiae iuxta consuetudinem ecclesiasticam vigilia eatenus praecedat, ut nec pro bissexto, nec pro quolibet alio modo inter se et solennitatem aliam diem admittat, in qua utique vigilia, nisi venerit in dominica die, ieiunium celebretur. Ipsum autem festum sive fiat in praecedenti die sive in sequenti, qui duo quasi pro uno reputantur, nullus error, sed consuetudo ecclesiae teneatur. [Quod autem mulier pro furto etc. cf. c. 2. de div. IV. 19.]

Capitulum XV.
Per verbum: «statuo et praecipio,» diffinitiva sententia ferri potest.

Coelestinus III.
In his, quae ambiguitatem continent, +ad sedem apostolicam ex debito recursus habetur, ad quam re vera, tanquam matrem et caput omnium ecclesiarum, maiores et dtfficiliores quaestiones, sicut ab antiquis Patribus constitutum est et moribus utentium recte approbatum, usquequaque conferri debent. Innotuit siquidem apostolatui nostro, quod, quum de controversia, quae inter magistrum M. et conversos hospitalis sancti Simpliciani super eodem hospitali haberetur, in praesentia venerabilis fratris nostri O. Mediolanensis archiepiscopi quaestio verteretur, ipse archiepiscopus post cognitionem causae in prolatione sententiae his verbis non fuit usus, ut secundum ius civile diceret: «talem partem condemno, vel talem absolvo,» sed pronunciavit ita: «statuo et praecipio,» +ne de cetero, et reliqua, quae expressim continentur in instrumento. Quoniam igitur, sicut ex relatione dilecti filii nostri Cynthii S. Laurentii in Lucina, et Ioannis S. Priscae presbyterorum cardinalium didicimus, quos ad hoc concessimus auditores, super hac fuit prolatione sententiae dubitatum: Attendentes igitur, quod hoc verbum «statuo» secundum legem rem perfectam significat, et cum effectu, non verbotenus accipitur, item quod secundum Gregorium quod praecipitur imperatur, et quod imperatur necesse est fieri, et aliquando, si non fiat, poenam habet, considerantes nihilominus, quod iuxta eundem Gregorium non debet aliquis considerare verba, sed voluntatem et intentionem, quum non intentio verbis, sed verba intentioni debeant deservire, interpretamur in praesenti articulo de fratrum nostrorum consilio, procuratoribus utriusque partis praesentibus, et diffinimus, quod praefati archiepiscopi verba, tali forma prolata, perpetuo valiturae sententiae obtineant firmitatem. Nos itaque sententiam ipsam licet appellationis obstaculo hucusque fuerit impedita, praesenti pagina sedis apostolicae confirmamus, et huius scripti patrocinio communimus statuentes et auctoritate apostolica praecipientes ut ipsius hospitalis praefati fratres abbati eiusque concessoribus obediant in perpetuum tanquam praelatis suis et dominis sicut archiepiscopus ipse praecepit.

Capitulum XVI.
Beneficium principis latissime interpretari debet.

Innocentius III. Patriarchae Grandensi.
Olim tibi scripsisse recolimus, ut, si dilectus filius archipresbyter et canonici Paduani, quibus super hoc scripta nostra direximus, dilecto filio magistro G. canonico Paduano, praebendam, quae tantum residentibus de communi confertur, sicut uni ex aliis de communibus proventibus et manualia beneficia omni dilatione postposita non conferrent, tu eos ad id appellatione cessante compellere procurares. Quia vero, sicut nostro apostolatui reseratum est, quidam mandatum nostrum interpretari aliter, quam deceat, moliuntur, quum beneficia principum sint interpretanda largissime: volentes a mandato nostro dubietatem auferre, non quaestionis scrupulum reservare, ut quae mandamus diligentius et liberius exsequaris, nostrum tibi in eo aperiendum duximus intellectum, videlicet, quod praebendam, quae tantum residentibus in victu et vestitu de communi confertur, ipsi magistro G. plene, sicut uni ex aliis residentibus, iniunximus conferendam. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus in negotio ipso malitiosam interpretationem aliquam non attendens, sic, quod de praefato magistro tibi praecipimus, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo exsequi studeas diligenter.

Capitulum XVII.
Generale dicitur interdictum, quod fertur nedum in provinciam, sed in villam vel castrum.

Idem Colubriensi et aliis Episcopis in regno Portugaliae constitutis.
Quum in partibus vestris peccatis exigentibus saepe contingat diversa loca interdicto supponi, quando generale vel particulare dici debeat interdictum, apud vos accepimus in dubium revocari, quum illi, qui ab ecclesia Romana decorari privilegio meruerunt, videlicet, ut, quum generale interdictum terrae fuerit, liceat eis, ianuis clausis, non pulsatis campanis, exclusis excommunicatis et interdictis, suppressa voce divina officia celebrare, interdicto particulari se asserant non arctari, dicentes illud interdictum generale duntaxat, quum regnum, vel saltem provincia tota subiicitur interdicto. +Propter quod et iustitia saepius deperit, et praelatorum sententiae contemnuntur, quum in aliis provinciis interdictis divina celebrent, et, suspensis organis aliorum, ipsi pulsatis campanis et apertis ianuis quoslibet passim recipiant ad divina. Quum autem in privilegiis de regno vel provincia nil expresse dicatur, nomine terrae non solum regnum vel provinciam intelligi volumus, verum etiam villam et castrum, ut et in his locum habeat quod de generali dicitur interdicto, videlicet ut, quum villa vel castrum generali subiicitur interdicto, praescripta privilegii forma debeat observari. [Dat. Lat. VII. Id. Febr. 1199.]

Capitulum XVIII.
Privilegium contra consuetudinem, iuri communi obviantem, large est interpretandum. H. d. secundum intellectum abbatis antiqui, et est casus not. secundum hunc intellectum.

Idem Altissiodorensi Episcopo.
Quum tibi de benignitate sedis apostolicae sit indultum, quod ordinatio rerum clericorum ab intestato decedentium libere in tua potestate ac dispositione permaneat, volens omnem materiam scandali removere, quod aliquando inter te et tuos est subortum super duobus, nos consulere voluisti, primo, an appellatio vocabuli clericorum tam ad canonicos quam ad non canonicos extendatur; +Secundo, an illis, qui in voluntate et dispositione alterius suam committunt ultimam voluntatem, nil per se penitus ordinantes nec determinantes, quid cui loco vel personae conferri debeat, dicentur decedere intestati. Primae igitur Consultationi tuae taliter respondemus, quod appellatio clericorum non solum alios, sed etiam canonicos comprehendit. In secunda etc. (cf. c. 13. de testam. III. 26.) [Dat. Lat. 1202.]

Capitulum XIX.
Iurans obedire praelato et ecclesiae, non clero dioecesano, sed capitulo ecclesiae cathedralis obedire tenetur.

Idem Praeposito et Capitulo Placentino.
Quum clerici Placentini iuramentum praestant sub hac forma verborum: «Ego talis ab hac hora in antea fidelis ero et obediens sanctae Placentinae ecclesiae, et domino meo, episcopo Placentino,» per vestras nos literas consulere voluistis, utrum intelligi debeat clerus totius dioecesis, an capitulum tantum ecclesiae cathedralis. Nos igitur discretioni vestrae praesenti pagina taliter respondemus, quod per ecclesiae Placentinae vocabulum in forma iuramenti praescripti non debeat intelligi totius dioecesis clerus; et, si capitulum intelligatur ecclesiae cathedralis, is tamen, qui praestat huiusmodi iuramentum, episcopo, tanquam capiti, principaliter obligatur. [Dat. Ferentini VI. Non. Iul. 1203.]

Capitulum XX.
Appellatione ecclesiasticae censurae comprehenditur excommunicatio, suspensio et interdictum.

Idem Priori S. Fridiani Lucani.
Quaerenti, quid per censuram ecclesiasticam debeat intelligi, quum huiusmodi clausulam in nostris literis apponimus, respondemus, quod per eam non solum interdicti, sed suspensionis et excommunicationis sententia valeat intelligi, nisi iudex discretus, rerum et personarum circumstantiis indagatis, ferat quam magis viderit expedire.

Capitulum XXI.
In privilegiis de decimis novalium non solvendis illud appellatur novale, de cuius cultura non est memoria, et quod prius modicum vel nullum fructum afferebat.

Idem Caesaraugustano Episcopo.
Quid per «novale» vocabulum intelligi debeat, a nobis tua fraternitas requisivit. Licet autem quidam dixerint, quod novale sit terra praecisa, quae anno cessat, aliis asserentibus, quod ex silva, quae arboribus exstirpatis ad cultam redigitur, fieri novale dicatur, quarum utraue interpretatio ex civilibus legibus colligitur: Nos igitur inquisitioni tuae taliter respondemus, quod eam credimus praedecessorum nostrorum intentionem fuisse, quum piis locis indulgentiam de novalibus concesserunt, ut novale intellexerint agrum, de novo ad cultum redactum, de quo non exstat memoria, quod aliquando cultus fuisset. Sed nec de quolibet tali novali credimus eis indulgentiam fore concessam, nisi de illo duntaxat, cuius decimam religiosus potest conventus absque gravi detrimento parochialis ecclesiae detinere, quum talis sit saepe locus incultus, de quo parochialis ecclesia magnos percipit decimarum ratione proventus. [Dat. Viterbii XI. Kal. Sept. Ao. X. 1207.]

Capitulum XXII.
Si ecclesia, subiecta episcopo, unitur alteri, vel gubernanda committitur, salvo iure matricis ecclesiae: per matricem ecclesiam intelligitur cathedralis, et non Romana.

Idem Abbati F. et B. Monachis Alcobaciae.
Venerabili fratri nostro Colubriensi episcopo didicimus conquerente, quod, quum fratres sanctae Crucis monasterium de Argariis sub protectione sua nuper receperint, quod suis praedecessoribus episcopalia iura consueverat ab antiquis temporibus exhibere, nunc quodam de canonicis suis sine suo consensu ibi facto priore, occasione cuiusdam privilegii, a bonae memoriae C. Papa praedecessore nostro veritate tacita impetrati, eidem episcopo debitam obedientiam denegat exhibere, inde sumpta occasione, quod per matricem ecclesiam non cathedralem intelligit, sed Romanam. +Quia vero non est nostrae intentionis, ut iura fratrum nostrorum temporibus nostris [indebite] minuantur, causam ipsam vobis duximus committendam. Ideoque per apostolica scripta mandamus, quatenus, si aliud vobis non occurrerit, propter quod dictus prior non debeat dioecesano episcopo respondere, vos eum ad eam praestandam eidem, sicut praedecessores sui praedecessoribus episcopi praestiterunt, per censuram ecclesiasticam compellatis, non obstante privilegio in praeiudicium Colubriensis ecclesiae per subreptionem obtento. Nos enim per matricem ecclesiam cathedralem intelligi volumus, non Romanam. [Quod si non omnes etc. Dat. Romae III. Kal. Iun. 1198.]

Capitulum XXIII.
Excommunicatus vel interdictus pro contumacia vel offensa dubia absolvitur cautione praestita de stando iuri. Si vero fuit excommunicatus vel interdictus pro manifesta offensa, tunc prius debet satisfacere, antequam absolvatur. Et dicitur manifesta, de qua constat per confessionem vel probationem legitimam vel rei evidentiam. H. d. cum cap. sequ.

Idem Abbati sanctae Genovefae, Decano et Cancellario Parisiensibus.
Ex parte in Christo dilectae filiae nobilis mulieris comitissae Blesensis, +ad nostram praesentiam destinati, sibi postularunt audientiam exhiberi, ut audiremus iniurias, quas ei et suis infert ecclesia Carnotensis, quibus et dilecto filio S. de Bero canonico Carnotensi, qui pro ipsa stabat ecclesia, dilectum filium R. tit. S. Anastasiae presbyterum cardinalem dedimus auditorem. In cuius praesentia Proposuerunt nuncii comitissae, quod, quum ipsius comitissae praepositus de Firmitate de villa Nolis quendam latronem ceperit, qui furtum commiserat, et iustitia fuerit inde facta, latro fuit a comitissae ballivis per capitulum Carnotense post factam iustitiam requisitus, quia eum in terra sua captum fuisse dicebant, +asserentibus ballivis e contra, ipsum fuisse captum in terra, in qua ius capiendi latrones et alios malefactores habet eadem comitissa, quoniam vir eiusdem, antequam signaculum crucis assumeret, erat in possessione iuris illius, ut in loco illo, in quo captus ab ipso capitulo dicebatur, huiusmodi iurisdictionem haberet; quod erant probare parati. Verum quum super hoc de parendo iuri comitissa cautionem offerret, canonici Carnotenses nihilominus terram eius fecerunt interdicto supponi, quod relaxare noluerunt, nisi prius solveretur emenda. Consequenter venenabilis frater noster Carnotensis episcopus super hoc requisitus, et per literas metropolitani sui monitus diligenter, ut terram comitissae taliter absolveret, sicut de iure poterat et debebat, idem, a capitulo iam dicto prohibitus, hoc facere recusavit. Dicebant enim, hoc in Carnotensis ecclesiae privilegiis contineri, quod nemini liceat excommunicatis vel nominatim interdictis pro canonicis Carnotensibus absque congrua satisfactione absolutionis beneficium indulgere. +Videntes autem nuncii comitissae, quod data cautione absolvi non poterant, ut deberent, tam, super hoc quam aliis causis, inter comitissum et capitulum agitatis, metropolitani audientiam, appellaverunt, tam ipsam comitissam quam terram et ballivos ipsius sub eius protectione ponentes. [Interim decanus de Castroduni comitissae praepositum Castroduni convenit ut res hominis cuiusdam, quas ceperat, reddere vel recredere procuraret. Qui quum eas paratus esset recredere, decanus, prius literis quibusdam inspectis, quas ex parte capituli Carnotensis receperat, noluit, ut praepositus ipse res illas recrederet sed redderet absolute; quod praepositus nolens efficere, ne ius in hoc comitissae periret decano inhibuit ne ultra procederet, et ad metropolitani audientiam vocem appellationis emisit, terram comitissae et ballivos ipsius sub protectione ponens eiusdem, et diem appellationi praefigens. Decanus vero, in crastinum castellanum Castriduni, sicut praepositus fecerat, requisivit, qui responso ei dato consimili, appellavit, promittens cum ipso praeposito super hoc ecclesiae stare mandato. Decanus autem, asserens mandatum a capitulo recepisse, castrum illud in vespere supposuit interdicto. Partibus itaque a metropolitano citatis et in eius praesentia constitutis procurator comitissae iam dictae pro ipsa proposuit conquerendo, quod capitulum Carnotense eam non citatam, vel requisitam in aliquo, taliter aggravabat, quod terram eius pro qualibet causa, ea nullatenus requisita, interdicto saepius supponebat. Conquestus est etiam, quod quum ipsa, vel eius ballivi pro causis citantur capituli coram ordinario iudice responsuri, iam coguntur in capitulo respondere et quum castrum Firmitatis iniuste fuerit suppositum interdicto, ab ea nolebant de iuri parendo sufficientem quam offerebat recipere cautionem quum etiam esset probare parata, quod iure suo usa fuisset. Conquerebantur insuper, quod Castrumduni post appellationem fuerat interdictum et probationem idoneam offerebat, quod in capiendis rebus iam dictis iure suo usa fuerat comitissa, illo iure videlicet in cuius possessione vir erat ipsius tempore crucis assumptae. Ceterum, quum a metropolitano recepti fuerint super hoc Parisius quidam testes et comitissae procurator ipsius postularet instanter, ut terram absolveret, sufficienti cautione recepta, procurator capituli dicebat econtra, quod metropolitano vel alii terram absolvere non licebat, iam dicti privilegii tenorem allegans, volens super hoc testes producere, sicut produxerat comitissa. Die igitur alio apud Noliacum partibus assignato, ut producerent testes et privilegium exhiberent] Metropolitanus, quum partes essent in die praefixa praesentes, privilegio diligenter inspecto testes hinc inde recepit, quibus ab officiali metropolitani examinatis ipsius, et die partibus iterum assignato, procurator comitissae cum instantia postulabat publicari attestationes receptas, ex abundanti de iuri parendo sufficientem offerens cautionem, ut relaxaretur sententia interdicti. Sed procurator capituli e contrario allegabat, quod iam dicti privilegii ratione ab ipso terra non poterat nec debebat absolvi, nisi prius capitulo facta fuisset emenda, interpretando verbum illud, quod in privilegio continetur, videlicet, «satisfactione congrua,» pro emenda. Litigato igitur diutius super huiusmodi clausula, interlocutus est metropolitanus iam dictus, se velle huiusmodi expositionem apostolico examini reservare, et super hoc diem partibus assignavit. +[Voluit tamen cognoscere per se, vel officialem suum, appellationis ratione praedictae, utrum iniuste, an iure castra illa interdicta fuissent. Instante itaque procuratore comitissae praefatae, ut, cautione recepta et attestationibus publicatis, relaxaretur sententia interdicti, praedictus Simon cum procuratore capituli, ut alios testes producerent ad probandum iustum esse quod fecerant, inducias postulavit, quibus concessis eidem, comitissae procurator ipsius, in die partibus super hoc assignato instante, sicut saepius fecerat, attestationes petiit publicari et interdicti relaxari sententiam, cautione recepta. Requisitus autem procurator capituli utrum vellet per probationem ostendere, quod super hoc capitulum fecerat, esse iustum, coram officialibus metropolitani iam dicti, constanter asseruit, nec aliquid se velle probare, nec etiam auditurum attestationes partis adversae, sed ne terram absolverent appellabat, octavas beati Martini proximo praeteritas suae terminum appellationi praefigens. Officiales, si quidem attendentes non esse appellationi huiusmodi deferendum, cautione recepta usque ad centum marcas de iuri parendo, terram absolvere iam dictam. Praefatus igitur Simon, quum procuratoris literas nan haberet, dilectis filiis, abbate sancti Ioannis de Valeta et Thoma, archidiacano Drocensi, fideiussoribus assignatis, in centum marcarum poena damnandis, si, quod ipse faceret, capitulum ratum habere non vellet, econtra proposuit, asserens, quod quum castra praedicta pro Carnotensi capitulo interdicta fuissent, coram metropolitano pro ipso capitulo fuerat allegatum, quod illius clausulae ratione, quae superius est expressa, terram interdictam pro ipsis absolvere non poterat, nec debebat, propter quod clausulae interpretationem eiusdem districtioni apostolicae reservaret, sed, volens cognoscere utrum iuste an iniuste latum fuerit interdictum, diem partibus assignavit. Verum, quum idem in procinctu esset ad sedem apostolicam veniendi, per procuratorem capituli, magister I. officialis ipsius, quem super negotiis delatis ad ipsum deputaverat auditorem, tanquam suspectus est recusatus, propter manifestas causas, quas ipsi metropolitano non esse credebat ignotas, sed metropolitanus ipsum non removit prorsus a causa, imo ei archidiaconum Eduensem adiunxit, tunc de alio adiungendo non habita mentione, praesentibus partibus, archidiaconoque praesente ac per taciturnitatem praebente consensum. Postmodum vero, idem metropolitanus loco archidiaconi, sicut a parte altera dicebatur, Gaufridum, canonicum Senonensem adiunxit, si archidiaconus interesse non posset. Unde procurator capituli videns praefatum magistrum, qui fuerat recusatus, et dictum Gaufridum quem loco archidiaconi nesciebat adiunctum, ut de causa cognoscerent, residentes, asseruit, se absente archidiacono respondere vel proponere non teneri, et procedere sine ipso volentibus contra dixit, vocem appellationis ad sedem apostolicam interponens. Quumque legitime non constaret, illum Gaufridum loco archidiaconi substitutum, per quem etiam magistri I. suppressa suspicio non fuisset, nec archidiaconum interesse non posse canonice manifestum exsisteret, ipsi, videlicet magister I. et dictus Gaufridus, appellatione contempta, relaxarunt sententiam interdicti, cautione recepta, contra tenorem privilegii ecclesiae Carnotensis, in praeiudicium interpretationis, cuius dies assignata pendebat. Unde, idem Simon quidquid per eos super hoc factum erat, debere dicebat in irritum revocari. Procuratores autem comitissae iam dictae petebant sibi quid sit satisfactio congrua, vel qualiter intelligenda sit per interpretationem apostolicam aperiri, quum huius occasione vocabuli canonici Carnotenses quando et quomodo volunt, comitissae terram eiusdem interdicto supponunt, nec velint sententiam relaxari, donec procedat emenda. Insuper etiam, licet ipsa comitissa sit praesens in villa, quam ipsi volunt supponere interdicto, non erit tamen vocata per eos nec citata legitime, immo, quum placet eis, vocant praepositum, vel aliquem de ballivis, illi dicentes: Aut tu facies ita, vel nos terram interdicti sententiae supponemus; et quum ex parte comitissae proponatur ab eis, hoc, quod ipsi postulant, ad iurisdictionem comitissae spectare, et se offerunt ecclesiae stare mandato, ipsi terram nihilominus interdicunt, ac, si quando super hoc aliquis ex parte comitissae pro querela capituli a iudice ordinario est citatus, non permittunt, quod ipse respondeat, nisi in capitulo Carnotensi, unde procuratores ipsi super gravaminibus istis et aliis eidem comitissae postulabant iustitiam exhiberi. Nos igitur, his et aliis quae coram ipso cardinale fuere proposita, diligenter auditis, quia nobis non constitit utrum legitima fuerit appellatio, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, partibus convocatis et testibus utrinque receptis, quum nondum sit productioni testium renuntiatum hinc inde causam ipsam sufficienter examinare curetis, eamque, sublato appellationis obstaculo, fine canonico terminare. Si vero capitulum factum ipsius Simonis ratum habere noluerit, vos fideiussores praedictos ad poenam nominatam, auctoritate nostra sublato appellationis obstaculo, condemnetis et faciatis quod statueritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari, reducentes in irritum quidquid contra ipsam comitissam, postquam ipsius nuntii iter arripuerunt ad sedem apostolicam veniendi, ex parte capituli perperam fuerit attentatum.] Ad intelligendam autem clausulam privilegii memorati credimus distinguendum, utrum in aliquem interdicti vel excommunicationis sententia sit prolata pro contumacia tantum, quia scilicet citatus stare noluit iuri; vel etiam pro offensa, quia videlicet iussus noluit maleficium emendare. In primo casu credimus congrue satisfieri, ut huiusmodi sententia relaxetur, si prius sufficiens standi iuri cautio tribuatur; in secundo vero casu, si offensa est manifesta, non credimus satisfieri congrue, ut relaxetur sententia, nisi prius sufficiens praestetur emenda. Si vero dubia est offensa, sufficere credimus ad relaxandam eandem, si parendi mandato ecclesiae competens satisfactio praebeatur. [Quod si etc. Dat. Romae Kal. April. Ao. VIII. 1205.]

Capitulum XXIV.
Summatum est supr. cap. proximo; vel dic: manifestum dicitur, quod per confessionem vel probationem legitimam vel evidentiam rei constat.

Idem Comitissae Blesensi.
Quum olim pro canonicis Carnotensibus quoddam capitulum contra te fuerit allegatum, quod dicebant in ecclesiae suae privilegiis contineri, ut videlicet nemini liceat excommunicatis vel nominatim interdictis pro canonicis Carnotensibus absque congrua satisfactione absolutionis beneficium indulgere, +[quoniam fuit in quaestionem deductum, quae foret congrua satisfactio, ad intelligendum clausulam illam meminimus distinxisse, utrum in aliquem esset interdicti vel excommunicationis sententia promulgata pro contumacia tantum, quia videlicet citatus noluit stare iuri, vel etiam pro offensa, quia videlicet iussus noluit maleficium emendare, in primo casu credentes congrue satisfieri, ut huiusmodi relaxaretur sententia, si sufficiens standi iuri cautio praeberetur, in secundo vero, si manifesta foret offensa, dicentes, nequaquam satisfieri congrue, ut relaxaretur sententia, nisi prius sufficiens exhiberetur emenda, et si forsitan esset dubia, sufficere reputantes ad relaxandum eandem, si parendi mandato congruens satisdatio praeberetur.] Quia vero, dum ansam solvimus, nondum dicimur ligavisse, propter hoc, quod, eisdem canonicis, velut asseris, proponentibus, illam offensam esse manifestam, non quae iudici, nec quae alii, sed quae sibi tantummodo manifesta videtur: maior ex illa dictione, videlicet: «manifesta,» scrupulus quaestionis emersit, tuis humilibus precibus inclinati offensam illam nos rescribimus intelligere manifestam, quae vel per confessionem, vel probationem legitime nota fuerit, aut [etiam] evidentia rei, quae nulla possit tergiversatione celari. [Dat. Lat. VIII. Kal. Iun. Ao. X. 1207.]

Capitulum XXV.
Verba privilegiorum debent intelligi, ut aliquid asserant, et non remaneat ambiguitas, et ideo verba: «secundum» et «iuxta,» videntur apposita causative, non conditionabiliter. H. d. Panorm.

Idem Episcopo et Cantori Atrebatensibus.
Abbate sancti Silvani Alciatensis olim viam universae carnis ingresso, quum eiusdem loci monachi elegissent quendam de ipsius ecclesiae gremio in abbatem, et eiusdem confirmationem electionis a bonae memoriae Morinensi episcopo nequivissent aliquatenus obtinere, per procuratorem suum eam a sede apostolica petierunt. Ceterum procurator monasterii sancti Bertini proposuit ex adverso, quod, quum secundum approbatam consuetudinem et privilegia Romanorum Pontificum abbates Alciatenses debeant de monasterio sancti Bertini semper assumi, huiusmodi electio erat non immerito reprobanda, utpote contra consuetudinem diuturnam et contra privilegium sedis apostolicae attentata, et Alciatenses monachi debeant de iure compelli, ut de monasterio sancti Bertini personam idoneam sibi eligerent in abbatem. (Et infra:) Nos igitur, depositionibus testium, coram delegatis a nobis iudicibus productorum, diligenter inspectis, invenimus, sufficienter esse probatum, quod a XL. annis et infra monachi Alciatenses abbatem sibi de S. Bertini monasterio elegerunt, +ita, quod infra praescripti temporis spatium de praefato coenobio septem fuerunt in Alciacenses abbates assumpti. (Et infra:) Et quum quadam vice Guarinum Alciatensem monachum elegissent, eius electio robur habere non potuit, donec apud monasterium S. Bertini professione facta, post aliquantum temporis, quando scilicet eiusdem loci abbati et conventui placuit, in Alciatensem exstitit abbatem assumptus. Ex privilegiis quoque Romanorum Pontificum monasterio sancti Bertini concessis argui poterat evidenter, Alciatensem abbatem fore de sancti Bertini collegio eligendum. Nam privilegio felicis recordationis Paschalis Papae praedecessoris nostri huiusmodi capitulum apparet insertum: «Subrogationem abbatis penes monasterium sancti Silvani apud Alciatenses monachos iuxta praeteriti temporis morem in vestra semper concedimus dispositione persistere,» cuius verbis bonae memoriae Innocentius Papa praedecessor noster prorsus inhaesit. In privilegio etiam Calixti secundi Papae huiusmodi capitulum invenitur: «Porro iuxta domini praedecessoris nostri sanctae memoriae Paschalis Papae decretum abbatis subrogationem penes Alciaten. non aliunde quam de vestro monasterio fieri apostolica auctoritate decernimus.» Ad hoc autem pars adversa respondit, quod, si etiam evidenter per depositiones testium probaretur, quod infra praedicti temporis spatium de monasterio sancti Bertini semper fuerit abbas Alciatensis assumptus, ex hoc tamen nullum Alciacensi monachis praeiudicium parabatur, quum hoc non ex necessitate aliqua factum fuerit, sed ex libera voluntate. (Et infra:) Sed dici non poterat, quod ex eo consuetudo aliqua quasi contradicto iudicio fuerit introducta, quum in memorati Guarini electione pro bono pacis extra iudicium processum taliter dignoscatur. (Et infra:) Praeterea, quum Paschalis Papa subrogationem abbatis sancti Silvani monasterio S. Bertini iuxta morem praeteriti temporis duxerit concedendam, nec de more praeteriti temporis seu consuetudine fiat fides: per eius privilegium et similia nullum super hoc Alciatensi monasterio poterat praeiudicium generari. Contra quod fuit ex adverso responsum, quod haec determinatio, «secundum praeteriti temporis morem,» et causalis, et conditionalis potest intelligi, et tam ad personale quam ad impersonale verbum referri. Si enim impersonale verbum determinet, conditionalis intelligitur, et talis est sensus: «Concedimus subrogationem abbatis sancti Silvani apud Alciatense monasterium in vestra semper dispositione consistere, secundum praeteriti temporis morem;» id est: si mos praeteriti temporis talis fuerit. Si vero verbum determinet personale, causaliter debet intelligi, ut sit sensus: «Concedimus secundum praeteriti temporis morem,» id est: quia mos praeteriti temporis sic obtinuit, surrogationem, videlicet abbatis S. Silvini apud Aliacum in vestra semper dispositione consistere. Hic autem sensus rectior esse videtur, quia, quum privilegium sit lex privata, et lex non debeat esse obscura vel captiosa, sed certa et manifesta, nec esset privata, nisi aliquid specialiter indulgeret, profecto sic intelligenda sunt illa verba, ut res, de qua agitur, valere possit potius quam perire, maxime quum supra dictus C. Papa, qui eidem Paschali e vincino successit, verbis aequioribus usus, determinationem illam prorsus amoverit, ut ambiguitas tolleretur, et, quod dicebatur in concessione Paschalis, ut videlicet surrogatio abbatis sancti Silvani apud Alciaten. in dispositione abbatis et fratrum sancti Bertini semper exsisteret, ipse mutaverit, decernens, surrogationem ipsius abbatis non aliunde quam de monasterio sancti Bertini faciendam, ut electio ad ius commune posset ex una quidem parte reduci. Eadem quoque verba sic esse interpretanda, subsequens consuetudo declarat, quae perhibetur esse legum optima interpres. His igitur et aliis, ad eandem causam spectantibus, diligenter auditis et perspicaciter intellectis, de consilio fratrum nostrorum monasterio sancti Bertini adiudicavimus huiusmodi dignitatem, ut, quoties in Alciatensi monasterio abbatis electio imminet facienda, Alciatenses monachi de coenobio S. Bertini personam idoneam sibi eligant in abbatem, ita videlicet, ut tamdiiu monasterium ipsum hac honoris debeat praerogativa gaudere, donec ibidem viguerit observantia regularis, ut idoneae personae inveniantur in illo, qui possint in abbatem assumi. [Quocirca electionem etc. Dat. Lat. II. Kal. Maii Pont. nostr. Ao. XII. 1209.]

Capitulum XXVI.
Dicit, qui dicuntur haeretici manifesti. Secundo, quae sint pedagia, guidagia et salinaria interdicta. Tertio dicitur, quomodo intelligitur praeceptum, factum laico, quod de se conquerentibus in ecclesiastico foro respondeat. H. d.

Idem Comiti Tholosano.
Super quibusdam mandatorum articulis, tibi a bonae memoriae Milone, notario nostro, tunc temporis apostolicae sedis legato, factorum, apud quosdam dubitatione suborta, tua devotio postulavit a nobis, qui sint dicendi haeretici manifesti. Super quo tibi duximus respondendum, illos in hoc casu intelligendos esse manifestos haereticos, qui contra fidem catholicam publice praedicant, aut profitentur, seu defendunt eorum errorem, vel qui coram praelatis suis convicti sunt vel confessi, vel ab eis sententialiter condemnati super haeretica pravitate; quorum bona propria confiscantur, et ipsi iuxta sanctiones legitimas puniuntur. Praeterea, quum pedagia, guidagia [et] salinaria tibi legatus interdixerit memoratus: auctoritate apostolica duximus declarandum, illa esse pedagia, salinaria [et] guidagia interdicta, quae non apparent imperatorum, vel regum, vel Lateranensis concilii largitione concessa, vel ex antiqua consuetudine a tempore, cuius non exstat memoria, introducta. (Et infra:) Quum autem a legato receperis in mandatis, ut de te conquerentibus secundum suum, vel alterius legati, vel iudicis ordinarii, vel [etiam] delegati arbitrium iustitiam exhiberes: hoc taliter intelligendum esse censemus, ut in omni causa, quae ratione personarum vel rerum ad ecclesiasticum forum pertinet, ac super universis capitulis, quae pro pace servanda sunt per iam dictum legatum statuta, vel auctoritate apostolica statuenda, item viduis, pupillis, orphanis et personis miserabilibus tenearis in iudicio ecclesiastico respondere. [Volumus insuper etc. cf. Comp. IV. c. 1. de cens. IV. 18. Dat. Laterani. X. Kal. Febr. (?) 1210.]

Capitulum XXVII.
Clericus traditur curiae saeculari, quia degradatur saeculari potestate praesente, cui denunciatur, ut in suum forum illum recipiat. H. d. Usque ad §. Pro illo. - §. 1. Iste §. non facit ad titulum, sed ponit gratiam secundum quosdam.

Idem Episcopo Parisiensi.
Novimus expedire, ut verbum illud, quod [et] in antiquis canonibus, et in nostro quoque decreto contra falsarios edito continetur, videlicet ut clericus, per ecclesiasticum iudicem degradatus, saeculari tradatur curiae puniendus, apertius exponamus. Quum enim quidam antecessorum nostrorum, super hoc consulti, diversa responderint, et quorundam sit opinio a pluribus approbata, ut clericus, qui propter hoc vel aliud flagitium grave, non solum damnabile, sed damnosum, fuerit degradatus, tanquam exutus privilegio clericali saeculari foro per consequentiam applicetur, quum ab ecclesiastico foro fuerit proiectus; eius est degradatio celebranda saeculari potestate praesente, ac pronunciandum est eidem, quum fuerit celebrata, ut in suum forum recipiat degradatum, et sic intelligitur tradi curiae saeculari; pro quo tamen debet ecclesia efficaciter intercedere, ut citra mortis periculum circa eum sententia moderetur. §. 1. Pro illo vero falsario scelerato, quem ad mandatum nostrum capi fecisti, hoc tibi duximus consulendum, ut in perpetuum carcerem ad agendam poenitentiam ipsum includas, pane doloris et aqua angustiae sustentandum, ut commissa defleat, et flenda ulterius non committat. [Dat. Lat. XIV. Kal. Mart. Pont. nostr. Ao. XI. 1209.]

Capitulum XXVIII.
Si Papa iudulget reo, qui propter absentiam actoris possessionem recuperare non potest, quod ei lapsus anni non noceat: intelligitur haec indulgentia secundum ius commune.

Honorius III. Archiepiscopo Turonensi.
Dilecto filio Iacobo Barba, +procuratore ecclesiae sancti Marci de Venetiis, olim nobis humiliter supplicante, ut, quum paratus esset tibi iustitiae plenitudinem exhibere super ecclesia sancti Marci de Tyro et rebus aliis, de quibus inter te et Venetos, ac vicarium Venetorum quaestio mota fuit, possessionem ipsius ecclesiae, quae per felicis memoriae I. Papam praedecessorem nostrum tibi fuit causa custodiae assignata, sibi restitui faceremus, Quia, te pro causa necessaria tunc absente, possessio, tibi tradita causa custodiae, restitui parti adversae non potuit: nos eidem indulsimus, ut sibi lapsus temporis non obsisteret, quo minus possessionem ipsam recuperare valeret. Quoniam vero tantum temporis ante concessionem ipsius indulgentiae dicitur effluxisse, quod tibi sufficere posset ad verae possessionis effectum secundum statuta concilii generalis, +et, si forte tempus ipsum ante praedictam indulgentiam non effluxerit, videtur, quod eadem ad veram possessionem viam tibi praecludat, quum simpliciter contineatur in ipsa, quod de cetero ipsi procuratori lapsus temporis non obsistat, quo minus possessionem recuperare valeat memoratam: nos, quorum fuit intentio, iuri dicti procuratoris et ipsius ecclesiae sine tua et ecclesiae tuae iniuria subvenire, Auctoritate praesentium declaramus, quod nostrae intentionis non fuit per ipsam indulgentiam ius perimere, quod tibi competit ex possessione praeterita, vel post reditum tuum competierit ex futura. Sibi enim imputare poterit pars adversa, si negligens fuerit in sua iustitia prosequenda, quum, absentiae tuae impedimento cessante, conveniendi te habuit facultatem.

Capitulum XXIX.
Oblationis nomine intelligitur quicquid offertur ecclesiae quocunque modo, in missa vel extra, et in ecclesia vel extra.

Idem Priori et Clericis sanctorum Ioannis et Pauli Tudertinis.
Quum inter vos dudum ex parte una, et abbatem sancti P. de Monte Spoletanae dioecesis ex altera super tertia parte oblationum et possessionum capellae sancti Hilarii, et cellarum ipsius et quibusdam aliis coram bonae memoriae Angelo, sancti Andreae diacono cardinali, tunc subdiacono et capellano felicis recordationis I. Papae praedecessoris nostri, ab eodem praedecessore partibus auditore concesso, quaestio verteretur, et a vobis probatum fuerit, per XL. annos et amplius tertiam partem oblationum eiusdem capellae vestram ecclesiam recepisse a clericis institutis, per abbatem de Monte, tuisque, fili prior, eandem tertiam te commisisse aliquando colligendam: bonae memoriae I. Papa praedecessor noster ipsam tertiam ecclesiae vestrae adiudicans, statuit, ut tibi, prior, liceret per eosdem clericos, sicut fuerat consuetum, partem colligere memoratam, prout in eiusdem praedecessoris literis perspeximus contineri. Verum, quia postmodum sacerdos praedictae capellae, asserens, oblationum nomine minime contineri ea, quae ipsi capellae in festivitate omnium sanctorum mittuntur, vel portantur ad illam, seu ad domum sacerdotis eiusdem intuitu defunctorum, nec non, quae in cimilini ponuntur, quod de altari suscipit, et facit per ecclesiam in fraudem ab aliquo deportari, et quae ante crucem, et in missa Trinitatis, et ea, quae pro desponsatis dantur et lampades cum oleo, quae praedictae capellae ab aliquibus offeruntur, vel quae dantur nuncio, qui ad recipienda talia per praefatae capellae parochiam destinatur, et de his omnibus vobis tertiam partem denegans exhibere, de aliis, nomine tertiae partis persolvendis, pro rata vestram ecclesiam contingentis, retinere nitebatur ad expensas, capellae ipsius necessarias faciendas: dictus praedecessor, ut omnis materia scandali tolleretur, tam de omnibus supra dictis, quam oblationibus aliisque absque subtractione aliqua integre persolvi voluit et mandavit tertiam portionem. At capellani praedictae capellae, volentes adhuc alterius defensionis fomitem suscitare, ac dicentes, primitias et decimas, vel ea, quae offeruntur pro missis mortuorum sacerdotibus, et quae pro septimis, et tricesimis, et anniversariis, panes et alia, quae infra hebdomadam offeruntur, et mortuorum iudicia oblationum nomine minime contineri, de his omnibus tertiam partem solvere vobis nolunt. Volumus igitur et mandamus, ut per vestrum clericum, a vobis in eadem ecclesia institutum, de omnibus supra dictis et de aliis oblationibus, quocunque titulo ad ecclesiam ipsam pervenerint, sine diminutione aliqua integre tertia vobis portio persolvatur.

Capitulum XXX.
Lis dicitur mota, quum fuerit contestata.

Idem Episcopo F. et B. Bertrandi.
Ex parte vestra fuit propositum coram nobis, quod dilecti filii praepositus et canonici Aretinenses sententiam, quam felicis memoriae I. Papa praedecessor noster super ecclesia sancti Gregorii, quibusdam terris et parte molendinorum Cuprene ac Castri saxi et molendino, posito supra pontem de Calianen., ac aliis diversis articulis in eadem sententia comprehensis, inter vos et eorum canonicam promulgavit, per interpretationem sinistram in recidivae quaestionis scrupulum reducere molientes, asserunt, capitulum illud eiusdem sententiae, quo dicitur, ne canonica ipsa impediat, quo minus monasterium vestrum molendinum praefatum de Calianen. reaedificare valeat in eo statu, in quo fuisse dignoscitur tempore motae litis, esse referendum ad tempus, quo lapillus in denunciatione novi operis iactus fuit; vobis e contrario asserentibus, illud esse intelligendum de tempore, quo lis super hoc inter vos et praefatam canonicam exstitit contestata. Quare humiliter supplicastis, ut altercationem huiusmodi per interpretationem capituli supra dicti decidere dignaremur. Nos igitur, considerata eadem sententia diligenter, quod in praefato capitulo dicitur de tempore motae litis, interpretamur esse referendum ad tempus, quo litis contestatio facta fuit.

Capitulum XXXI.
Constitutio legati, de solvenda tertia mortuariorum episcopo, intelligi debet de his mortuariis, in quibus de iure communi debetur.

Idem Praelatis universitatis Francigenarum Constantinopolitanae.
Ex parte vestra fuit propositum coram nobis, quod venerabilis frater noster patriarcha vester, occasione constitutionis cuiusdam, quam venerabilis frater noster Albinensis episcopus, tunc apostolicae sedis legatus in partibus Romaniae, super legatis edidit defunctorum, et dilectus filius I. tit. sanctae Praxedis presbyter cardinalis, dum ibidem legationis fungeretur officio, innovavit, de quibusdam, quae vobis et ecclesiis vestris legantur a decedentibus, tertiam indebite a vobis exigit portionem. Quum igitur ipsi, sicut ex eorum interpretatione accepimas, non intellexerint, quod de his, quae in ornamentis ecclesiasticis, vel ad fabricam ecclesiae, reparatione indigentis, aut ad ecclesiae luminaria, nec non et de his quae pro anniversario, septimo, tricesimo ac vicesimo faciendis, vel de his, quae personis specialiter, nisi forsan id fiat ecclesiae ratione, a quocunque legantur, aliqua deberet solvi portio ecclesiae cathedrali: nos, interpretationem eorum ratam habentes, secundum ipsam constitutionem praefatam praecipimus observari, firmiter inhibentes, ne in praedictis aliquid fraudulenter in praeiudicium cathedralis ecclesiae procuretur.

Capitulum XXXII.
In privilegio de percipiendis fructibus beneficiorum appellatio beneficiorum etiam maiora beneficia comprehendit, quando privilegium est concessum episcopo pro honesta et favorabili causa. H. d. cum suppletione Panormitani.

Idem Episcopo Tolonensi.
Tua nobis fraternitas intimavit, quod, quum tibi pro relevatione oneris debitorum, quo premeris, duxerimus indulgendum, ut fructus beneficiorum, quae interim in dioecesi tua vacare contigerit, tibi liceat biennio retinere, quidam, apostolicae gratiae privilegium sinistra interpretatione restringere molientes, asserunt, praebendas et maiora beneficia nequaquam beneficiorum nomine contineri, +super quo interpretationem apostolicam postulasti. Nos igitur, interpretum huiusmodi sententiam reprobantes, auctoritate praesentium declaramus, quod in hoc casu praebendae ac alia beneficia generali beneficiorum nomine continentur.

Capitulum XXXIII.
Verbum moderationis diminutionem continet, non augmentum.

Gregorius IX. Decano et Sacristae Engo.
Transmissae nobis literae continebant, quod, significantibus episcopo et capitulo Xantonensi, quod quadragenarius canonicorum numerus, institutus in eorum ecclesia, non poterat observari, pro eo, quia non sufficiebant ecclesiae facultates, vobis dedimus in mandatis, ut canonicorum et praebendarum numerum iuxta facultates ecclesiae moderantes, statueretis eundem firmiter observari. Vos vero invenistis, praedictae ecclesiae facultates a tempore statuti numeri adeo excrevisse, quod absque mutilatione praebendarum maior haberi posset numerus in eadem: quare quaesistis, an per «moderationis» verbum, literis nostris appositum, eundem numerum augmentare vel minuere deberetis. Quocirca mandamus, quatenus, si veteres non sunt minutae praebendae, quum moderatio locum non habeat, ipsarum et canonicorum numerum dimittatis in eodem statu, in quo hactenus dignoscitur exstitisse, in utilitatem eiusdem ecclesiae convertentes augmentum suorum redituum, donec duxerimus aliter disponendum.

T i t u l u s X L I .
De regulis iuris.

Capitulum I.
Non potest brevius summari.

Ioannes Chrysostomus.
Omnis res, per quascunque causas nascitur, per easdem dissolvitur.

Capitulum II.
Dubia in meliorem partem interpretari debent.

Beda in Homiliis.
«Estote misericordes, etc.» Hoc loco nihil aliud nobis praecipi existimo, nisi ut ea facta, quae dubium est quo animo fiant, in meliorem interpretemur. Quod enim scriptum est: «Ex fructibus eorum cognoscetis eos,» de manifestis dictum est, quae non possunt bono animo fieri, ut stuprum, blasphemiae, furta, ebrietates et similia, de quibus nobis permittitur iudicare.

Capitulum III.
Propter scandalum evitandum veritas non est omitenda.

Idem.
«Qui scandalizaverit etc.» Utilius scandalum nasci permittitur, quam veritas relinquatur.

Capitulum IV.
Propter necessitatem illicitum efficitur licitum.

Idem super Marcum.
Quod non est licitum lege, necessitas facit licitum. Nam et sabbatum custodiri praeceptum est; Maccabaei tamen sine culpa sua in sabbato pugnabant; sic et hodie, si quis ieiunium fregerit aegrotus, reus voti non habetur.

Capitulum V.
Illicite factum obligationem inducit.

Gregorius VII.
Quod latenter, aut per vim, vel alias illicite introductum est, nulla debet stabilitate subsistere.

Capitulum VI.
Tormenta, iudiciis non praecedentibus, inferenda non sunt.

Idem Variensi Episcopo.
Quum in contemplatione: (Et infra:) In ipso causae initio non est a quaestionibus inchoandum.

Capitulum VII.
Sacrilegus est offendens rem vel personam ecclesiasticam.

Stephanus Papa.
Quae multotiens +usurpantur necesse est saepius replicentur et prohibeantur. Nam Quicquid in sacratis Deo rebus et episcopis iniuste agitur, pro sacrilegio reputatur, quia sacra sunt, et a quoquam violari non debent.

Capitulum VIII.
Qui facit aliter quam debet, facere non dicitur.

Augustinus.
Qui ex timore facit praeceptum, aliter quam debeat facit, et ideo iam non facit.

Capitulum IX.
Committens unum peccatum, reus est omnium quoad vitam aeternam.

Idem in libro de poenitentia.
Defleat peccator, quia, offendens in uno factus est omnium [per ingratidutinem] reus.

Capitulum X.
Ignorantia non excusat praelatum in peccatis subditorum. H. d. quoad mysticum et moralem intellectum.

Gregorius in Registro.
Quamvis causae +[consideratio me movet, ad scribendum tamen et caritas impellit, quia et semel et bis sanctissimo fratri meo domino Ioanni scripsi, sed non eius epistolas recepi. Alter enim saecularis mihi sub eius nomine loquebatur, quae, si epistolae eius fuerunt, ego vigilans non fui, qui longe de eo aliter credidi quam inveni. De causa enim reverendissimi viri Ioannis presbyteri scripseram, atque de quaestionibus monachorum Isauriae, quorum unus, et in sacerdotio positus, in ecclesia vestra fustibus caesus est, et rescripsit mihi, sicut ex nomine epistolae agnosco, sanctissima fraternitas tua, quia nescierit, de qua causa scriberem. Ad quod rescriptum vehementer obstupui, mecum tacitus revolvens, si verum dicit.] Quid esse deterius potest, quam ut agantur talia contra servos Dei, et ipse nesciat, qui praesto est? Non enim potest esse pastoris excusatio, si lupus oves comedit, et pastor nescit. [Si autem scivit sanctitas vestra etc.]

Capitulum XI.
Pro spiritualibus homagium non praestatur.

Lucius III.
Indignum est et a Romanae ecclesiae consuetudine alienum, ut pro spiritualibus facere quis homagium compellatur.

F I N I S L I B R I Q U I N T I .


[ Main Contents | Decretalium Collectiones]