Make your own free website on Tripod.com


Decretalium Gregorii Papae IX Compilationis

L i b e r I I


Gregorius IX
ca. 1160 - 1241

T i t u l u s X X V .
De exceptionibus.

Capitulum I.
Si testis de crimine contra eum excepto convincitur, vel alias convictus apparet, repellitur a testimonio; sed de crimine non punitur, si non tangit negotium principale.

Coelestinus III.
Denique, quod in dicta et personas testium, +quibus ante iuramentum vel depositiones nihil obiectum fuit, post attestationes publicatas possit opponi, hoc in Romana ecclesia de longa consuetudine obtinuisse cognoscas, ut ante iuramentum vel depositiones et post, in dicta et personas testium legitima exceptio [in iure] possit opponi. Et, Si crimina testibus obiiciuntur, de quibus non fuerant hactenus accusati, sed tantum per exceptionem a quolibet opponuntur, probatio utique illorum criminum exhibenda est, antequam causa per sententiam terminetur, quum, sicut canonica instituta declarant, testes absque ulla infamia, vel suspicione vel manifesta macula in ferendo testimonio requirantur. Quodsi sola [illa] crimina, de quibus alio tempore convicti vel confessi fuerunt, testibus obiiciuntur, a testimonio repelli possunt, quia, sicut Stephanus Papa et alii Pontifices multi Romani testantur, non est credendum contra alios eorum confessioni, nisi prius se probaverint innocentes. Ceterum si de criminibus ad solam exceptionem obiectas testes convicti fuerint sive confessi, poena ordinaria mulctari non debent, quum accusatio in ipsos secundum iuris ordinem non procedat. Sufficit ergo, si a perhibendo testimonio repellantur, praesertim ubi crimen, quod eis obiicitur, causam, de qua agitur, contingere non videtur.

Capitulum II.
Reo excipiente de excommunicatione contra actorem, non obstat communionis replicatio.

Innocentius III. Archidiacono Richemundiae.
A nobis ex parte tua fuit quaesitum, utrum is, qui excommunicato in locutione vel oratione scienter communicat, excommunicatum ipsum a sua possit accusatione repellere, quum ille communionem huiusmodi replicet contra eum. Nos igitur inquisitioni tuae taliter respondemus, quod ipse ab accusatione illius poterit removeri, quum primus a communione fidelium sit exclusus, secundus vero tantum a sacramentorum participatione sit remotus.

Capitulum III.
Habens plura beneficia contra alium de pluralitate non excipit. H. d. Ioan. Andr.

Idem Audicensi Episcopo.
Quum ecclesiasticae provisionis officium, +[ad quod sumus, licet immeriti, Domino disponente vocati, nos iuxta verbum Apostoli sapientibus et insipientibus constituerit debitores, sic nos convenit perlatas ad apostolatus nostri notitiam quaestiones subtili indagatione discutere, et eas iudicio vel rationabili mediante concordia terminare, et quas per nos non possumus, aliis de auctoritate nostra committere diffiniendas, quod nullus in conspectu sedis apostolicae sui iuris se conqueri valeat sustinuisse defectum, et nos, sicut ex cura tenemur sollicitudinis pastoralis iusta iudicare et iustitiam diligere videamur.] Pro quaestione siquidem, quae inter dilectos filios Novariense capitulum et Iacobum clericum super praebenda Novariensis ecclesiae vertebatur, tam nuncii capituli, quam idem Iacobus ad sedem apostolicam accesserunt. Et dum in nostra et fratrum nostrorum praesentia foret utraque partium constituta, pro ipso Iacobo fuit taliter in nostro auditorio allegatum, [quod, quum olim de mandato bonae memoriae F. tit. sancti Marcelli presbyteri cardinalis tunc apostolicae sedis legati de primo tunc vacatura in Novariensi ecclesia praebenda fuerit investitus, eidem stallo chori et loco capituli assignatis, et ad eandem postmodum filius dilecti filii Saxonis Vulgamini nobilis civis Romani de auctoritate apostolicae sedis admissus, qui super possessione et fructibus praebendae ipsius a consanguineis praedicti Iacobi molestias sustinuit et pressuras, de quibus fructibus inter ipsum Iac. et praefatum nobilem amicabilis tandem compositio intervenit, quia super praebenda ipsa eidem Iacobo silentium fuerat impositum, ut de ea movere non posset ulterius quaestionem, placuit tandem bonae memoriae C. praedecessori nostro, praefati Iacobi consideratis laboribus et expensis, praebendam Novariensis ecclesiae, quae fuerat magistri B. de Suno, ad preces quorundam cardinalium eidem conferre, et ipsum de eadem manu propria per annulum investire, Novariensi capitulo districte praecipiendo, quatenus ipsum Iac. electione, quam de pluribus personis in Novariensi ecclesia in canonicos assumendis, et constitutione, quam de fructibus fecerant praebendarum, quae omnia idem praedecessor noster de fratrum consilio irritaverat, alienatione etiam, obligatione vel assignatione eiusdem praebendae nequaquam obstantibus, in fratrem et canonicum nomine dictae praebendae sine qualibet difficultate postposita appellatione reciperent, et eundem in ipsius praebendae possessionem inducerent corporalem, stallum ei in choro et locum in capitulo assignantes; alioquin scirent dilecto praeposito sancti Gaudentii Novariensis subdiacono nostro et R. canonico de Gorgozula ab ipso praedecessore nostro datum firmiter in mandatis, ut ipsi ea exsequi per districtionem canonicam appellatione postposita non tardarent. Quae omnia in eiusdem praedecessoris nostri literis manifeste perspeximus contineri. Quumque dicti canonici mandata apostolica et praecepta surdis auribus pertranstirent, praefati exsecutores, auditis quaecunque ex parte canonicorum fuere proposita et in scriptis redacta receptis, post multas admonitiones et dilationes postulatas ab eis, habito prudentium virorum consilio, exceptiones canonicorum non esse admittendas decernentes, iuxta tenorem mandati apostolici stallum ipsi Iac. in choro et locum in capitulo assignarunt, et unus exsecutorum, R. scilicet de Gorgozula, de mandate et voluntate alterius eum in corporalem praebendae possessionem induxit, et supradictos canonicos post admonitiones plurimas, nisi mandato apostolico infra dies quindecim obedirent, vinculo excommunicationis adstrinxit, sicut in instrumentis, quae nobis exhibuit, continetur.] E contrario vero Novarienses canonici respondentes exceptiones quam plurimas allegabant, quibus ipsum Iac. a perceptione praebendae repellere omnimodis intendebant, [dicentes, quod per literas, quas a praedicto cardinali F. impetraverat, ipse Iac. de praebenda post appellationem legitime interpositam fuerat investitus, et praefatus praedecessor noster quod de eo per cardinalem factum fuerat irritavit, et quod post cassationem factam contra prohibitionem apostolicam fructus praebendae auctoritate propria invadere non expavit. Insuper etiam investituram praebendae et exsecutionis literas a praedecessore nostro per falsam suggestionem obtinuit, quia se beneficiatum in alia ecclesia non exposuit, nec dixit, quod ad illas duas praebendas, quae in Novariensi vacabant ecclesia, quarum una fuerat magistri R., et alia magistri P. nunc Novariensis episcopi, tunc canonici, unus sacerdos, et alius, qui proximo deberet in presbyterum ordinari, concesso duobus arbitrio ante generalem illam ordinationem factam, in Novariensi ecclesia electi fuerant concorditer et admissi. Utrinque praeterea multa alia fuere proposita, quae literis praesentibus non iussimus admisceri. Volentes igitur cuique suam iustitiam conservare illaesam, quia de praemissis nobis certitudo dari non poterat, ut decebat, factum ipsum fraternitati tuae de fratrum nostrorum consilio duximus committendum, per apostolica tibi scripta] Mandamus, quatenus, [partibus ad tuam praesentiam convocatis, nisi infra duos menses legitime tibi constiterit, praedictos sacerdotem et alium, qui proximo debebat in presbyterum ordinari, ante ordinationem illam generalem de sedis apostolicae auctoritate cassatam ad illas duas praebendas electos canonice et admissos, auctoritate nostra, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo,] ceteris exceptionibus non obstantibus ipsum Ia. faciatis praebendae illius, de qua per Coelestinum praedecessorem nostrum noscitur investitus, pacifica possessione gaudere, praesertim quum exceptionem illam, quod praefatus Ia. in alia ecclesia beneficium possidet, ei non possint opponere, quos constat varia beneficia in diversis ecclesiis obtinere. [Illos autem etc. Dat. Lat. V. Non. Mart. 1198.]

Capitulum IV.
Iudex statuere debet terminum ad omnes dilatorias proponendas, post quem excipientem non audiet, nisi in tribus casibus hic exceptis.

Idem Episcopi Heliensi.
Pastoralis (Et infra: [cf. c. 28. de off. iud. del. I. 29.]) Quoniam autem per dilatorias exceptiones malitiose nonnunquam causarum terminatio prorogatur, inquisitioni tuae respondendo decernimus, ut infra certum tempus a iudice assignandum omnes dilatoriae proponantur ita, quod si partes extunc aliquas voluerint opponere, quas non fuerint protestatae, nullatenus audiantur, nisi forte aliqua de novo sibi competens exorta fuerit, vel is, qui voluerit eam opponere, fidem faciat iuramento, se postmodum ad illius notitiam pervenisse. Statuimus etc. (cf. c. 14. de iud. II. 1.) [Dat. Rom. ap. S. Petr. XIV. Kal. Ian. 1204.]

Capitulum V.
Excommunicatus excipere, appellare, et omnem defensionem facere potest; sed reconvenire non potest.

Idem Monachis Farsensibus.
Quum inter dilectos filios priorem et conventum de Argentolio ex parte una, et nobilem virum S. de Malileone dioecesis Pictaviensis ex altera super damnis et aliis coram vobis ex delegatione nostra quaestio verteretur, procuratore ipsius nobilis vestrum volente declinare iudicium, eo, quod duos ex vobis habebat suspectos, procurator monasterii allegavit, parti eiusdem nobilis, quum esset vinculo excommunicationis adstrictus, exceptionis huiusmodi beneficium interdictum. +Quum enim excommunicatus, ne repurtet ex contumacia commodum, valeat conveniri, si ad exceptiones liberum posset habere recursum, traheretur multoties in favorem quod est in odium introductum. Unde postulastis apostolicae sedis oraculo edoceri, qualiter in hoc dubitationis articulo procedere debeatis. Ad quod sic Inquisitioni vestrae duximus respondendum, quod praedicto nobili legitima defensio in iudicio reservatur, et maxime iudicis recusatio, quum periculosum sit coram suspecto iudice litigare, ac suspectis iudicibus sedes apostolica causam de certa conscientia non committat. Unde in talibus non excommunicati favor attenditur, sed aequitas iudicantis, quum non debeat claudicare iudicium, ac satis videatur absurdum, si actore impugnante reo defensionis copia denegetur, quia sic condemnaretur multotiens absolvendus. Porro quum excommunicato, quando in causa absolutionis exsistit, non sit iusta deneganda sententia, nec interdici debet eidem appellationis remedium, si contra iustitiam condemnetur, qua ratione in uno eodemque negotio ipsi alia legitima subtrahantur suffragia, non videmus. Ceterum non sic in reconventione sentimus, ne quod in defensionis remedium sustinetur ad impugnationis materiam extendatur.

Capitulum VI.
Excipiens non videtur fateri ea, quae in exceptione includuntur, et exceptio falsi potest etiam post sententiam opponi.

Idem. Monachis Farsensibus.
Quum venerabilis frater noster I. Sabinensis episcopus coram dilectis filiis nostris R. tituli S. Anastasiae presbytero, et P. sanctae Luciae ad septa solis diacono cardinali, quos sibi et R. procuratori vestro concessimus auditores, ecclesiam sancti Viti [de Granica] cum suis possessionibus et [suis] pertinentiis petiisset, asserens, eandem ad se in spiritualibus et temporalibus pertinere, idem [procurator], nondum eiusdem episcopi intentione fundata, praepropere sic respondit, quod, etsi dicta ecclesia dudum fuerit ecclesiae Sabinensi subiecta, eam tamen non poterat episcopus vendicare, quam ex permutationis causa Farsense monasterium obtinebat, ad hoc probandum quoddam exhibens instrumentum, in quo contineri prima facie videbatur, quod Theodosius episcopus cum suorum sacerdotum assensu praedictam ecclesiam sancti Viti pro quibusdam ecclesiis et rebus aliis in cambium vestro duxit monasterio concedendam. Ad haec [autem] episcopus proposuit memoratus, intentionem suam per huiusmodi responsionem esse fundatam. Quum enim pars vestra responderit, se dictam ecclesiam, ex permutatione facta per Sabinensem episcopum obtinere, quam etiam publico nitebatur instrumento probare, confiteri per consequens videbatur, se credere, quod dicta ecclesia tempore permutationis pertinuit ad ecclesiam Sabinensem, quum permutatio inter contractus bonae fidei computetur, nec cum alio, quam cum domino, vel cum eo, qui habebatur loco domini, legitime valeat celebrari, +adiiciens, quod, etsi confessioni [huiusmodi] stare vellet, in quantum contra vos facere videbatur, instrumentum tamen huiusmodi contra se minime admittebat, quod nec tabellionis auctoritate, nec subscriptione testium dignoscitur esse fulcitum. Sed ad hoc pars vestra respondit, quod, quum procurator id in modum exceptionis obiiceret, non videbatur ex adversae partis intentione fuisse confessus, quia iuxta legitimas sanctiones qui exceptione utitur non aestimatur de intentione adversarii, cum quo agitur, confiteri, adiungens, quod, etsi permutationis tempore coenobium Farfense crediderit dictam ecclesiam S. Viti ad Sabinensem ecclesiam pertinere, praedictus tamen procurator ex certis causis seu verisimilibus coniecturis credulitatem suam postmodum potuit taliter informare, ut [nunc] crederet eandem ecclesiam ad Sabinensem ecclesiam tunc temporis non spectasse. Porro memoratus episcopus ad probandum, quod iam dicta ecclesia ad se in temporalibus pertinebat, quosdam testes induxit, per quos nitebatur ostendere, quod tam dictam ecclesiam, quam molendina, terras, et alia bona eius Sabinenses episcopi diutius possederunt, de illis pro suae voluntatis arbitrio libere disponendo. +[Quidam quoque testes ad probandam praescriptionem ex vestra fuerunt parte producti; per quorum aliquis vester procurator asseruit, sufficienter ostensum, quod a nonaginta annis eandem ecclesiam cum molendinis et aliis bonis eius vestrum monasterium possederat in quiete. Sed ad hoc pars episcopi respondebat quod etsi quidam testes de nonaginta annis deponere videantur, quia tamen de iuris ordine tempora schismatum, quae temporibus bonae memoriae Innocentii et Alexandri Romanorum Pontificum intercessisse noscuntur, et de nostra indulgentia speciali episcopo memorato concessa tempus Conradi quondam Sabinensis episcopi, quum propter eius absentiam, qui pastoralem curam gessit in ecclesia Maguntinensi, et illorum incuriam, quibus Sabinensis episcopatus diversis temporibus fuit cura commissa, eiusdem episcopatus iura neglecta fuerint, debeant de computatione subduci, quum eundem episcopum in eo statu quoad defendenda Sabinensis episcopatus iura duxerimus reponendum quem habuit quando idem Conradus Sabinensis ecclesiae praesulatum accepit, residuum temporis procul dubio ad legitimae praescriptionis limitem minime pertingebat.] Super iis igitur et aliis propositis coram cardinalibus supradictis deliberatione cum fratribus nostris habita, Intelleximus, supradictum episcopum intentionem suam minime fundavisse per testium depositiones, vel procuratoris supradicti responsionem, quia, sicut praemissum est, exceptionem obiiciens de intentione partis adversae, non intelligitur fuisse confessus, vel [etiam] per instrumentum ex adverso exhibitum, quum in eo Theodosius episcopus, a quo permutatio facta proponitur, non dicatur episcopus Sabinensis, quanquam in transscripto, quo procurator utebatur, appositum fuerit «Sabinensis» per vitium falsitatis. Licet autem nimis excesserit qui transscriptum illius instrumenti falsavit, quia tamen delictum personae in damnum ecclesiae redundare non debet, ac non solum ante sententiam, verum etiam post abiici potest exceptio falsitatis, quum falsorum instrumentorum praetextu lata sententia usque ad XX. annorum spatium valeat retractari veritate comperta, nolumus, ut per id monasterio vestro praeiudicium generetur. Quia vero nobis constitit, supradictam ecclesiam sancti Viti constitutam esse in dioecesi Sabinensi, episcopale ius in omnibus [spiritualibus] eidem episcopo adiudicavimus in eadem, illis duntaxat exceptis, quae per authentica scripta ei noscuntur esse subtracta, quum per privilegium vel praescriptionem legitimam nullatenus probaretur exempta. Verum quia dictus episcopus, qui eandem ecclesiam vendicabat [sibi quoad temporalia], munitum se [super hoc] praescriptione legitima non ostendit, quanquam probaverit, episcopum Sabinensem bona eiusdem ecclesiae aliquanto tempore possedisse, vos ab impetitione episcopi quoad temporalia eiusdem ecclesiae sententialiter duximus absolvendos. [Nulli ergo etc. Dat. Viterbii II. Non. Aug. Ao. XII. 1206.]

Capitulum VII.
Si exceptio iurisdictionis exclusiva, propter quam fuit appellatum, probatur vera, iudex appellationis non debet de principali cognoscere, sed supersedere. H. d. intelligendo, quod isti erant iudices appellationis, et est notabilis intellectus. Panorm.

Honorius III. Abbati S. Huberti et sancti Martini Leodiensis.
Olim +nostris fuit auribus intimatum, quod, quum felicis recordationis Innocentius Papa praedecessor noster mandavisset venerabili fratri nostro archiepiscopo Treverensi, ut compositionem inter nobiles viros L. comitem de Los et W. de Hollandia crucesignatos Traiectensis dioecesis super raptu nobilis mulieris uxoris eiusdem comitis, terris et rebus aliis amicabiltiter initam faceret observari, dicto W. nitente contra compositionem venire praedictam, et se ad appellationis diffugium convertente, idem archiepiscopus appellationi eius non deferens, quam frivolam esse decrevit, in praefatum W., qui alias erat vinculo excommunicationis adstrictus, specialiter propter compositionem praedictam excommunicationis, et in terram eius interdicti sententias promulgavit. Quumque postmodum dilectus filius G. dicti comitis procurator nostras ad vos super exsecutione sententiarum ipsarum literas impetrasset, et H. procurator praefati W. in audientia publice contradixisset eisdem, venerabilis frater noster P. Albanus episcopus et dilectus filius noster R. sanctae Mariae in Cosmedin diaconus cardinalis, quos procuratoribus antedictis dedimus auditores, quia per ea, quae ab eisdem fuerunt proposita coram eis, constitit manifeste, dictum W. excommunicationis vinculo esse innodatum, procuratorem eiusdem W. ad impetrandum literas vel contradicendum admittendum non esse sententialiter decreverunt, literis, quas ad vos procurator dicti comitis impetraverat, absolutis. Nos quidem ad instantiam procuratoris comitis saepe dicti alterius partis astutiam metuentis, vobis dedimus in mandatis, ut in commisso vobis negotio iuxta formam in praedictis literis nostris expressam, ratione praevia procedentes, literas decerneretis carere viribus, si quas forte a nobis super praemissis pro ipso W. in praeiudicium saepe dicti comitis per subreptionem contingeret impetrari, quae plenam de praedictis non faciant mentionem. Nuper autem ex parte memorati G. fuit propositum coram nobis, quod literis praedicti praedecessoris nostri Treverensi archiepiscopo praesentatis, idem excipiendo proposuit coram eo, quod auctoritate literarum ipsarum respondere minime tenebatur, tum quia mortuo mandatore exspiraverat iam mandatum, tum etiam, quia ultra duas diaetas extra suam dioecesim trahebatur in causam contra constitutionem concilii generalis. Et quia dictus archiepiscopus hanc exceptionem admittere recusabat, idem W. vocem ad nos appellationis emisit. +Sed praefatus archiepiscopus, ipsius appellatione contempta, mandavit venerabili fratri nostro episcopo Traiectensi, ut compositionem praefatam faceret per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Adiectum etiam fuit ex parte praedicti W., quod dictus comes appellationem frivolam mentiens antedictam, ad vos excommunicatus exsistens, veritate tacita literas impetraverat supradictas. Quare pro parte ipsius W. fuit a nobis humiliter supplicatum, ut, quum idem, ac terra et alia bona sua sub apostolicae sedis protectione consistant, super hoc sibi providere misericorditer dignaremur, non obstante sententia, quam incurrerat cum Ludovico in Angliam transfretando, quum ipsum absolverimus ab eadem. Nos igitur eidem ab excommunicationis vinculo absoluto providere volentes, abbati S. Laurentii in Hostbroch et coniudicibus suis per nostras dedimus literas in mandatis, ut, si rem invenirent taliter se habere, revocato in irritum quicquid invenirent post appellationem huiusmodi attentatum, causam audirent et fine debito terminarent; alioquin partes ad examen vestrum remitterent, appellantem in expensis legitimis condemnantes. Porro procurator partis adversae respondit, quod idem G. ultra duas diaetas extra suam dioecesim minime trahebatur, quum ipse archiepiscopus terminum in tali loco statuerit, qui remotus ab illo non erat ultra, quam provisum est per constitutionem concilii generalis. +Adiecit etiam eiusdem comitis procurator, quod saepe dictus W. auctoritate iam dicti praedecessoris nostri alia est excommunicatione ligatus, de qua in literis ad iam dictum abbatem S. Laurentii et eius coniudices directis nullam fecit penitus mentionem. Quare petiit saepe dicti comitis procurator, ut eas ob causas praedictas decerneremus irritas et inanes. Quia vero in tanta contrarietate proponentium nobis de veritate non constat, Discretioni vestrae mandamus, quatenus, si procurator dicti G. infra tres menses post primum terminum, sibi super hoc assignatum a nobis, probare potuerit exceptionem, quam coram archiepiscopo proposuit saepe dicto, videlicet mandatum re integra exspirasse, vel se in causam trahi ultra duas diaetas contra constitutionem concilii generalis, seu etiam ipsum comitem de Los excommunicatum fuisse tempore, quo nostras ad vos literas impetravit, prout eiusdem W. procurator exposuit coram nobis, vos appellationem dicti G. legitimam decernentes, negotio supersedere curetis. Procuratore vero saepedicti W. deficiente in exceptionum probatione dictarum, vel ipso comite sufficienter probante, dictum W. tempore literarum impetratarum pro eo excommunicatione alia ab ea quam in Angliam transfretando incurrit, fuisse ligatum, vos, literis ad abbatem S. Laurentii et eius coniudices obtentis nequaquam obstantibus in negotio ipso iuxta formam vobis traditam, appellatione postposita procedatis, nullis literis obstantibus, si quae apparuerint harum tenore tacito a sede apostolica impetratis.

Capitulum VIII.
Pro defensione suae ecclesiae potest quis opponere exceptionem excommunicationis, periurii, vel aliam legitimam exceptionem, nec per replicationem excommunicationis vel periurii repelli potest.

Idem Archidiacono Translig. et Officiali, et I. Canonico Turonensi.
Dilecti filii S. et P. ac G. canonici ecclesiae sanctae Mariae Gratiacensis transmissa nobis petitione monstrarunt, quod, quum M. canonicus eiusdem ecclesiae Bituricensis dioecesis ipsos coram decano et magistro Herveo canonico Altissiodorensi delegatis a nobis traxisset in causam, super eo, quod se opponunt electioni a quibusdam canonicis Grandensibus factae de ipso in priorem ecclesiae supradictae, et iidem proposuerunt coram praefatis iudicibus, quod dictus M. non debebat audiri, eo, quod excommunicatus erat et periurii crimine irretitus. Quumque dictus M. praefatis G. et P. periurium, et S. excommunicationem in modum exceptionis et replicationis obiiciens, per hoc eorum exceptionem elidere niteretur, procurator eorum proposuit, quod, licet iudices praefato M. ad probandam replicationem suam terminum assignassent, eius tamen super hoc probatio recipi non debebat, quia, etsi obiectum praefatis canonicis periurium probaretur, non essent tamen propter hoc a defensione suae ecclesiae repellendi. Adiecit etiam, quod contra excommunicationem dicto M. in modum exceptionis obiectam excommunicatio supradicti S. replicari non poterat cum effectu, tum quia suae absolutionis literis ostendebat, tum quia exceptio ipsi M. opposita et probata eundem repelleret ab agendo, replicatio vero saepe dictum S. nequaquam a defendendo repelleret, si etiam probaretur. +Quare petebat, ut, omissis huiusmodi replicationis probationibus, in quibus etiamsi probaretur, labor, ut praeostensum est, consumeretur inanis, probationes reciperent, quas ad probandum obiecta ipsi M. ducerent producendas. Ipsi vero iudices interlocuti fuerunt, quod prius probationes reciperent super replicatione praemissa, propter quod ad nostram fuit audientiam appellatum. Quocirca discretioni vestrae mandamus, quatenus, si res ita se habet, revocato in irritum etc.

Capitulum IX.
Si per exceptionem suspensionis, contra quam replicatur de nullitate, ordinatio ecclesiae retardatur, fit absolutio ad cautelam.

Gregorius IX. I. et M. Canonicis Pragensibus.
Apostolicae sedis (Et infra:) Sane vobis apud sedem apostolicam constitutis quaedam suspensionis et amotionis a beneficiis sententiae fuerunt in modum exceptionis obectae. Quas licet proponeretis vos posse nullas esse per testes idoneos et instrumenta probare, ne tamen ordinationem Pragensis ecclesiae, propter quam veneratis, huiusmodi obiectionis obstaculo contingeret retardari, sententias ipsas relaxavimus ad cautelam. Verum quia etc. [cf. c. 9. de cler. exc. V. 27. Dat. IV. Id. Maii Ao. 1227.]

Capitulum X.
Excommunicationis exceptione non obstante, valet rescriptum impetratum in causa appellationis, licet de excommunicatione lata post appellationem a gravamine non faciat mentionem. Hoc dicit, et secundum hoc est casus notabilis et singularis, per quem forte posset colligi una regula, quod de innovato post appellationem etiam ab interlocutoria non est necesse in rescripto facere mentionem. Panorm.

Idem Decano Linconiensi.
Dilectae in Christo filiae priorissa et conventus de Campessia nobis significare curarunt, quod, quum inter ipsas ex una parte, et priorem et conventum de Buccelleia ex altera super quibusdam decimis et rebus aliis, pro quibus conveniebantur ab illis coram abbate S. Benedicti et eius collegis, auctoritate apostolica quaestio verteretur, et ipsae ad nos ex sufficienti gravamine appellassent, ac nuncium suum ad appellationem miserint prosequendam, praefati iudices postmodum tulerunt excommunicationis sententiam in easdem. Nostris ergo literis super appellatione praefata, non facta mentione de excommunicatione, per eundem nuncium ad priorem de Angles et suos coniudices impetratis, pars adversa ex eo se appellasse proponens, quod ipsi iudices exceptionem excommunicationis praedictae contra ipsas ab eadem parte propositam admittere denegarunt, ad priorem de Gernemoe et suos coniudices nostras super hoc literas impetravit. Coram quibus ex parte ipsarum fuit excipiendo propositum, quod, quum post appellationem legitimam dicta sententia lata fuerit, et cuilibet excommunicato defensionis auxilium competere dignoscatur, memorati iudices exceptionem partis contrariae, sicut nec debebant, admittere noluerunt. Sed quum dictus prior de Gernemoe et coniudices sui talem exceptionem non reciperent earundem, ipsae ad nostram audientiam appellarunt. Quocirca mandamus, quatenus, si est ita, revocato in statum debitum quicquid post huiusmodi appellationem inveneris attentatum, in eodem negotio iuxta prioris mandati nostri ad praefatum priorem de Gernemoe et coniudices suos directi tenorem praevia ratione procedas.

Capitulum XI.
Per exceptionem excommunicationis a prosecutione appellationis etiam originalis actor repelli non debet. H. d. et est casus singularis, quatenus dicit de actore.

Idem Abbati sancti Salvatoris Papiensis et Vercellensi Praeposito.

Significaverunt nobis capitulum de Tornacens., quod, quum P. in suum archipresbyterum elegissent, Mediolanensis archiepiscopus praesentatam sibi electionem renuens confirmare, quendam Zepum clericum in archipresbyterum instituit ecclesiae supradictae. Quare, ipsis ad sedem apostolicam appellantibus, praeposito sancti Stephani causam ipsam super his dicimur commisisse, qui electionem ipsorum confirmans, et pronuncians, ius eligendi ad ipsum capitulum pertinere, partem adversam ab impetitione ipsorum absolvit, a qua sententia partes ad sedem apostolicam appellantes, causam ipsam vobis obtinuere committi. Sed a parte altera exceptione excommunicationis opposita contra capitulum memoratum, vos minus provide attendentes, quod praetextu excommunicationis oppositae a prosecutione appellationis non debeat quis excludi, quum omnis legitima defensio excommunicato in iudicio reservetur, partem adversam non esse cogendam ad respondendum eisdem, perperam decrevistis, propter quod dictum capitulum nostram audientiam appellarunt. (Et infra:) Mandamus, quatenus, si est ita, exceptione huiusmodi non obstante in eodem negotio procedatis.

Capitulum XII.
Reus in qualibet parte litis excommunicationem contra actorem obiiciens auditur, et, si malitiose distulerit, in expensis condemnatur, et dato, quod non excipiat, ipse iudex publice excommunicatum repellet.

Idem.
Exceptionem excommunicationis in dilatoriis proponendis reus scienter omittens; in qualibet parte litis opponere minime prohibetur, quod est in hac exceptione specialiter observandum, ne quisquam in periculum animae suae excommunicato communicare cogatur. Qui si eam omiserit, ut actor laboribus et sumptibus fatigetur, in expensis est legitimis condemnandus. Excommunicatus autem publice, etsi huiusmodi exceptio non opponitur, nihilominus est officio iudicis repellendus.

Capitulum XIII.
Non competit exceptio rei iudicatae reo absoluto, quia non possidebat.

Idem.
Adversario tuo per iudicem absoluto, quoniam tempore motae litis rem petitam ab ipso sine dolo desierat possidere, si eam modo possideat, tibi petenti denuo rei iudicatae exceptio non obsistit.

Capitulum XIV.
Valet rescriptum impetratum ab excommunicato super prosecutione appellationis, licet de excommunicatione non fecerit mentionem.

Idem.
Venerabilem fratrem nostrum archiepiscopum Narbonensem, qui a iudicibus ex sufficienti gravamine ad apostolicam sedem appellans ad vos super appellatione sua nostras literas reportavit, etsi ex causis aliis tempore impetrati rescripti vinculo fuerit excommunicationis adstrictus, de quibus ibi mentio non habetur, ad prosequendam per easdem literas appellationem praedictam decrevimus admittendum, quia nihil excommunicato appellare prodesset, si non posset appellationem suam prosequi, et super ea literas impetrare.

T i t u l u s X X V I .
De praescriptionibus.

Capitulum I.
Episcopus contra episcopum locum per se conversum ad fidem praescribit triennio, sed, quum vacat ecclesia vel est in schismate, non praescribitur contra ipsam.

Ex concilio Africano.
Placuit, ut, si quisquam post leges aliquem locum ad catholicam unitatem converterit, si eum per triennium nemine repetente tenuerit, ulterius ab eo non repetatur; si tamen per ipsum triennium fuerit episcopus, qui posset repetere, et tacuit, [praeiudicium patietur.] Si autem non fuerit, non praeiudicetur matrici ecclesiae, sed liceat, quum locus acceperit episcopum, qui non habebat, ex ipso die infra triennium repetere. Item si fuerit episcopus ad catholicam fidem ex Donati parte conversus, non ei praeiudicet praefinitum tempus; sed ex quo die conversus est, habeat per triennium potestatem repetendi locum, qui ad ipsam cathedram pertinebat.

Capitulum II.
Duobus modis summatur, primo sic: Taciturnitas praelati non nocet ecclesiae, donec sit praescriptum. Secundo sic: In rebus invasis non currit praescriptio. Ioan. Andr.

Ex registro Gregorii Italiae Patriciae.
Nihil prodest +gloriosissima sanitas et pulchritudo in corporis superficie, si vulnus latet intrinsecus. Atque illa magis cavenda est discordia, cui satellitium pax praebet exterior. Illud vero, quod in epistolis praedictis revocare in memoriam nostram excellentia vestra studiose contendit, sciat scriptum vobis, Nihil cum scandalo, nihil cum forali strepitu vobiscum nos velle de causis pauperum definire, hoc nos et vobis scripsisse meminimus, et scimus, nosmet ipsos iuvante Domino a causarum litigiis ecclesiastica moderatione compescere, atque secundum apostolicum illum sensum rapinam bonorum nostrorum cum gaudio sustinere. Sed illud vos scire credimus, taciturnitatem atque patientiam nostram futuris post me pontificibus in rebus pauperum praeiudicium non facturam. [Unde et nos, explentes etc.]

Capitulum III.
Per quietam et sinceram possessionem triginta annorum praescribit ecclesia rem privati. H. dicit, prout loquitur in praescriptione ecclesiae active, et iste intellectus tenendus est.

Gregorius.
Sanctorum Patrum sanctiones et humanae leges irrefragabiliter statuentes confirmaverunt, et nos in praesenti concilio cum omnibus, qui sunt nobiscum, irrefragabiliter confirmamus, ut omnes possessiones ad singulas provincias nostrorum fratrum pertinentes, a quibus per triginta annos possessae sunt, quiete et sincere absque synodali proclamatione perpetuo teneantur nullaque vox audiendi alicui adversario concedatur. Si vero aliquis praesumptor temerario ore exorbitaverit, quia contra sanctorum Patrum statuta agit, sit vinculis excommunicationis indissolubiliter innodatus et penitus extorris ab ecclesia et communione fratrum alienus.

Capitulum IV.
Quarta decimarum et funeralium praescribitur contra episcopum, si quadraginta annorum spatio non solvatur, et cathedralis ecclesia interim non vacavit.

Alexander III. Salernitano Archiepiscopo.
De quarta vero decimae et oblationis defunctorum clericus ab impetitione episcopi quadragenaria praescriptione temporis se posse tueri videtur, nisi forte interim pastoralis sedes caruisset pastore, qui iura ecclesiae suae exigere debuisset. Nam Romana ecclesia tricennalem praescriptionem contra ecclesiam non admittit.

Capitulum V.
Possessor malae fidei non praescribit.

Idem.
Vigilanti studio cavendum est, quum summa dimensio divini iudicii ab initio censuerit propria dimittere, aliena non appetere, ne malae fidei possessores simus in praediis alienis, atque rebus [maxime] ecclesiasticis, quoniam nulla antiqua dierum possessio divino iure iuvat aliquem malae fidei possessorem, nisi resipuerit, postquam se noverit aliena possidere, quum iure etiam bonae fidei possessor dici non possit. Ephesinus enim legislator Origenis patruus solum propter vitandam miserorum segnitiem et longi temporis errorem et confusionem primus tricennali vel quadragenali praescriptioni vigorem legis imposuit. Nobis autem tam in rebus cognitis quam in rebus latentibus placuit non habere vigorem.

Capitulum VI.
Una ecclesia in parochia alterius quadraginta annorum spatio decimas praescribit.

Idem Mauritano Episcopo.
Ad aures nostras te significante pervenit, duas ecclesias sub examine tuo saepius litigasse super decimis, quas una earum in alterius parochia annis XL. possedit, +ac per hoc eius putat actionem exstinctam; altera vero volens eas iure parochiali evincere, praescriptionem non debere sibi obesse proponit. Ideoque quid iuris sit in hoc casu, tua nos duxit fraternitas consulendos. Tuae itaque fraternitati tenore praesentium innotescat, quod de iure divino et humano melior est conditio possidentis, quia quadragenalis praescriptio omnem prorsus actionem excludit.

Capitulum VII.
Laici spiritualia possidere non possunt; ergo et per consequens nec praescribere. H. d. et quotidie allegatur.

Idem Parmensi Episcopo.
Causam, quae inter dilectum filium nostrum I. Reginensem archidiaconum et nobilem virum G. de Baisio super decimis vertitur, +quas idem G. et homines sui habere in curte Folianni dignoscuntur, experientiae tuae, de qua plene confidimus, committimus audiendam et mediante iustitia terminandam. Ideoque fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus partes ante tuam praesentiam convoces, et rationibus auditis diligenter et cognitis, contradictione et appellatione cessante causam ipsam debito fine decidas, non obstante praescriptione temporis, vel concessione ecclesiasticae saecularisve personae, si idem G. eam opponere voluerit; quia, quum laici decimas detinere non possint, eas nulla valent praescribere ratione.

Capitulum VIII.
Si contra praescriptionem XL. annorum, quae sola currit contra ecclesiam, opponatur interruptio, uterque probabit.

Idem.
Illud autem te scire volumus et firmiter tenere, quod adversus ecclesias minorem praescriptionem, quam quadraginta annorum, Romana ecclesia non admittit, licet quidam canones comprobent tricennalem, et ecclesia se potest adversus ecclesiam quadragenaria temporis praescriptione tueri de re illa, quam inconcusse quadraginta annis noscitur possedisse. Verum si de praescriptione et interruptione inter partes fuerit mota quaestio, ab utraque parte testes recipi debent, et, si probata fuerit interruptio, praescriptio non tenebit.

Capitulum IX.
Fines praediorum ecclesiasticorum quadraginta annorum spatio praescribuntur.

Idem.
Quia indicante abbate C. monasterii S. Petri, [quod in loco est, qui Baias dicitur, constitutum,] comperimus, inter eum et Ioannem abbatem monasterii sanctae Luciae [in Syracusana civitate constituti] gravem esse exortam de [quibusdam] finibus quaestionem: ne ipsa inter eos valeat contentio prolongari, agrimensoris definitione illam prospeximus finiendam. [Et ideo scripsimus Fantino defensori, ut Ioannem agrimensorem, qui de Roma urbe Panormum profectus est, illuc ad fraternitatem vestram debeat destinare.] Hortamur igitur, ut cum eo ad loca, de quibus est contentio, accedentes, [et utraque parte cominus constituta] eam in vestra faciatis praesentia terminari, quadraginta tantum annorum praescriptione utrique parti servata. [Quaecunque vero etc.]

Capitulum X.
Tempore hostilitatis non currit praescriptio.

Lucius III.
Ex transmissa nobis conquestione abbatis et monachorum de Haben. accepimus, quod, quum ecclesia de Camenone ad ius eorum pertineat, et homines de Sibini et Vinto. ecclesiarum parochiani sint ipsius ecclesiae, clerici, qui praedictas habuerunt ecclesias de N. et W., minutatim omne ius parochiale praeter ius funerandi matrici ecclesiae subtraxerunt. +Sibi enim decimas et obventiones alias retinentes tantum mortuorum cadavera ad praedictam ecclesiam deferri sinebant, quorum successores praedicta parochialia iura, ut dicitur, contendunt auferre. Discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si quod asseritur noveritis veritate esse subnixum, praedictas decimas et oblationes cum aliis obventionibus memoratae matrici ecclesiae appellatione remota, praescriptione hostilitatis tempore non currente, restitui faciatis, et praefatos clericos de cetero ab earum perceptione ecclesiastica censura compescatis.

Capitulum XI.
Procurationes, quae debentur legatis et nunciis apostolicae sedis, praescribi non possunt.

Innocentius III. Abbati de Cenedo.
Accedentes ad praesentiam nostram dilecti filii praepositus sancti Nazarii, et A. canonicus sancti Stephani, syndici et procuratores dilectorum filiorum primicerii et clerici Mediolanensium, de ordinariis maioris ecclesiae nobis graviter sunt conquesti, quod, quum ipsi legatos et nuncios apostolicae sedis devote recipiant et procurent, dicti ordinarii et procurare ipsos renuunt, et procurantibus ad expensas subsidium impertiri. +Unde clericis Mediolanensibus grave querebantur praeiudicium generari. Quum enim per civitatem ipsam saepe contingat transitum facere nostros nuncios et legatos, quanto in eorum procurationibus faciendis pauciores exsistunt, tanto facientes amplius praegravantur, et quanto per plures onus esset procurationis divisum, tanto a facientibus facilius portaretur. Qui siquidem ordinarii, quum pro eis et aliis vigilare iugiter non cessemus, et spiritualia, sicut Dominus dederit, omnibus ministrare, cur in huiusmodi speciali se iure satagant tueri, non videtur; praesertim quum et Apostolus dicat: «si vobis spiritualia seminamus, non est magnum, si carnalia vestra metamus», et instantia nostra quotidiana sit omnium ecclesiarum sollicitudo continua, sicut plenius norunt praesentes pariter et remoti. Volentes autem, ut quod omnibus imminet ab omnibus comportetur, discretioni tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus nisi dicti ordinarii per speciale privilegium apostolicae sedis a praestandis procurationibus ostenderint se immunes, etiamsi longissimo tempore procurationis obsequium non impenderint, quum in talibus praescriptio sibi locum nequeat vendicare, ipsos ad procurationis sarcinam ordine debito subeundam appellatione remota teneri decernas. [Si quietiam etc. Dat. Lat. VII. Kal. Mart. 1199.]

Capitulum XII.
Subditus non praescribit obedientiam contra praelatum.

Idem de Costa et de S. Donato Prioribus.
Quum non liceat a capite membra recedere, non sufficimus admirari, quod, sicut referente venerabili fratre nostro Bracharensi archiepiscopo nobis est intimatum, licet ecclesiae vestrae in ipsius sint dioecesi constitutae, vos tamen, nullum exemptionis privilegium praetendentes, obedire sibi tanquam episcopo vestro contumaciter recusatis. Ideoque +quum crimen ariolandi sit repugnare, et scelus idololatriae nolle acquiescere, sustinere nolentes, quod subditi praelatis suis non obediant, ut tenentur, de communi fratrum nostrorum consilio per apostolica scripta mandamus et in virtute obedientiae districte praecipimus, quatenus praefato archiepiscopo et ecclesiae Bracharensi obedientiam et reverentiam debitam, sicut alii clerici suae dioecesis faciunt, de cetero sine contradictione qualibet impendatis, praescriptione temporis non obstante. Alioquin sententiam quam idem in vos vel ecclesias vestras propter hoc rationabiliter tulerit, ratam habebimus, et faciemus auctore Deo inviolabiliter observari. [Dat. Lat. XII. Kal. Aug. 1199.]

Capitulum XIII.
De iuribus ad Romanam ecclesiam spectantibus currit sola centenaria praescriptio.

Idem nobili viro Matafeloni.
Ad audientiam apostolatus nostri te conquerente pervenit, +quod quaedam iura de castro Palatioli, a felicis memoriae Alexandro Papa praedecessore nostro tibi concessa, castellanus eiusdem castri reddere denegabat. Porro te ac dilectum filium Leonem cunsulem ipsius castri propter hoc in nostra praesentia constitutos audiri fecimus diligenter. Proponebatur quidem ex parte tua, praefatum Alexandrum Papam praedecessorem nostrum tibi in iam dicto castro Palatioli concessisse singulis annis XL. solidos denariorum Papiensium, quos Romana ecclesia ibi consuevit recipere annuatim; insuper comestiones, banna, placita, forisfacta et omnia iura, quae ibi apostolica sedes habebat. Sed ea tibi nulla ratione deberi castellanus eiusdem castri constantissime asserebat. Ad quod probandum inducebas praedicti Papae privilegium, in quo continetur expressum, praedicta omnia tibi ab eo communi fratrum consilio fuisse concessa, et librum ecclesiae Romanae censualem, in quo similiter continetur, sicut ipse consul cum alio concastellano suo in nostra praesentia recognovit, quod homines de Palatiolo annis singulis tenentur ecclesiae Romanae persolvere quadraginta solidos Papiensis monetae. Hoc etiam nitebaris probare per testes, qui dicebant, se vidisse praescriptum censum nunciis Romanorum Pontificum a. L. annis et infra fuisse solutum. Alia insuper capitula per multos testes probare multipliciter nitebaris. Sed inter alia fuit ex adverso responsum, quod nec privilegium Alexandri Papae, nec liber censualis tibi aliquid commodi afferebat, quum privilegio Alexandri usus non fueris spatio annorum XXX. et liber censualis suspectus exsisteret, quia non fuerat in camera nostra, sed in magistri G. sancti Hadriani diaconi cardinalis tunc receptus, ac scriniarius alio modo scripsisset dicta testium, quam dixissent. Nos igitur, attestationibus, allegationibus, rationibus et instrumentis utriusque partis diligenter auditis et cognitis, magis auctoritatem privilegii quam depositiones testium attendentes, considerantes etiam librum censualem, quem non suspectum habuimus, licet non in nostra, sed in cardinalis sancti Hadriani camera sit inventus, qui eum, quando camerarius fuerat, de camera B. Petri suscepit, nec credentes, ipsum scriniarium, quum iuratus sit officium suum fideliter exsequi, aliud scripsisse quam a testibus diceretur, respicientes insuper, quod est longe validius, ipsum negotium tangere principaliter Romanam ecclesiam, contra quam non nisi centenaria praescriptio currit, in solutione praedicti census, scilicet XL. solidorum Papiensis monetae, et aliorum petitorum de consilio fratrum nostrorum condemnavimus partem adversam, auctoritate apostolica firmiter iniungentes eidem, ut tibi, non tanquam tibi, sed tanquam ecclesiae Romanae, cuius auctoritate debes percipere, cuius etiam propter praedicta beneficia vasallus exsistis, sine difficultate persolvat quod constat a nobis de communi fratrum nostrorum consilio iudicatum.

Capitulum XIV.
De centenaria praescriptione, quae solum currit contra Romanam ecclesiam, tempora schismatum deducantur.

Idem Hel. et Gu. Abbatibus.
Quum vobis +aliis literis dederimus in mandatis, ut in causa, quae inter ecclesiam Hildesemensem ex una parte, et ecclesiam de Gandersheim et ecclesiam Romanam ex altera dignoscitur agitari, testes ad probandam praescriptionem recipere debeatis: insinuatione praesentium vobis duximus declarandum, quod, postquam praescriptio contra monasterium saepe dictum et libertatem ipsius dicitur inchoata, scissura trium schismatum adversus Romanam ecclesiam intervenit. Licet igitur tam legali quam canonica sit diffinitione statutum, ut contra sacrosanctam Romanam ecclesiam, quae gaudet privilegio speciali, non nisi centum annorum praescriptio locum sibi valeat vindicare, tempora tamen intercidentium schismatum, quae secundum iuris ordinem cursum praescriptionis impediunt, nolumus aliquatenus computari, sed diligenti consideratione adhibita de ipsa computatione deduci. [Dat. Ferentini XV. Kal. Iul. Ao. IX. 1206.]

Capitulum XV.
Praelatus inferior potest praescribere in certis ecclesiis suae dioecesis totum ius episcopale; subducitur tamen de praescriptione tempus, quo vacavit ecclesia cathedralis.

Idem Heliensi et Roffensi Episcopis.
Auditis et intellectis meritis causae, quae vertitur inter venerabilem fratrem nostrum Vigorensem episcopum, et dilectum filium abbatem de Hevescam super ecclesiis in valle de Hevescam constitutis, quas episcopus asserit ad se dioecesana lege spectare, abbas autem eas esse ab eius iurisdictione prorsus exemptas, +cognovimus evidenter, ecclesias istas per privilegia Pontificum Romanorum non esse ab episcopali iurisdictione subtractas, nisi forte vallis de Evesham sit ille locus, quem a duobus regibus, Kenredo videlicet et Offa, libertate donatum bonae memoriae Constantinus Papa libertate donavit, sicut in ipsius privilegiis continetur. Verum tanto tempore probantur per testes ab abbatibus de Hevescam pleno iure possessae, ut videantur in eis episcopale ius legitime praescripsisse, +nisi forte per tantum temporis Wigorniensis ecclesia interim vacavisset, ut tempore vacationis subducto praescriptio minime sit completa. [Licet autem utrinque sit in causa conclusum, quia tamen utraque pars necessariam, ut asserit, probationem amisit, nos attendentes, quod utraque ecclesia fungitur vice minoris, aequitate pensata utramque restituimus contra reliquam ad probandum rationem omissam, ne alterutra propter huiusmodi negligentiam gravi iactura laedatur.] Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, inspectis privilegiis The. et Of. regum, quae abbas super praemissa libertate asserit se habere, si per illa constiterit, quod vallis de Hevescam sit ille locus, quem Coelestinus praedecessor noster libertati donavit, absolvatis Eveshamensem abbatem ab impetitione Wigorniensis episcopi super ecclesiis memoratis, et adiudicantes illas abbati pleno iure subiectas, episcopo super illis perpetuum silentium imponatis. Quodsi abbas in hac probatione defecerit, audiatis probationes super tempore, quo infra quadraginta annos sedes episcopalis vacavit, et, si per tantum temporis vacasse constiterit, ut illo subducto non sit quadragenaria completa praescriptio, vos in illis ecclesiis ius episcopale adiudicetis episcopo, et super illo perpetuum silentium imponatis abbati. Si autem exceptionem huiusmodi episcopus non probaverit, quia tamen interruptionem probavit circa processionem pentecostalem in villa et ecclesia de Mortona, et receptionem ac procurationem archidiaconi, nec non solutionem denariorum S. Petri in valle de Hevescam, circa cognitionem quoque causarum matrimonialium, et capellani suspensionem in praedicta villa de Mortona, et interdictum capellarum in praefata villa de Hevescam, vos super his ius episcopale adiudicetis eidem, si tamen circa suspensionem et interdictum huiusmodi infra quadraginta annos interruptio facta fuit, in ceteris ei silentium imponentes, quae abbas praescripsisse probatur. [Quod si forte noluerint etc. Dat. III. Non. Febr. 1205.]

Capitulum XVI.
Non potest subditus contra superiorem visitationem aut procurationem ratione visitationis debitam in se ipso praescribere, quamvis alius in personam alterius praescribere posset utramque.

Idem Parisiensi Episcopo.
Quum ex officii sui debito Senonensem provinciam visitaret venerabilis frater noster archiepiscopus Senonensis, per Parisiensem dioecesim transitum faciens, ad abbatis sancti Maglorii, prioris de Castres et quorundam aliorum ecclesias eiusdem dioecesis necesse habuit declinare. A quibus quum procurationem sibi debitam postularet, ipsi eam exactam inhumaniter negaverunt illam solvere penitus contemnentes, ad suae negationis defensionem hoc solum allegantes, quod non meminerint, se procurationem huiusmodi praedecessoribus eiusdem archiepiscopi exsolvisse, sed nec ab eis aliquando fuisse petitam. +Idem vero archiepiscopus propter procurationem sibi minus rationabiliter denegatam illos auctoritate rescripti, quod super hoc a sede apostolica impetrarat, ab officiorum exsecutione suspendit, eosdem postmodum, quoniam suspensionis sententiam non servabant, vinculo excommunicationis adstringens, quod totum in ipsius archiepiscopi literis perspeximus contineri, qui eandem sententiam petebat auctoritate apostolica confirmari. Nos igitur praemissam allegationem eorum nullam penitus reputantes, quum contra procurationem, quae ratione visitationis debetur, praescribi nequiverit; quemadmodum nec contra visitationem ipsam potest aliquo modo praescribi, etsi alius contra eum praescribere posset utramque, fraternitati tuae per apostolica scripta [praecipiendo] mandamus, quatenus sententiam, quam in huiusmodi contemptores tam nostri auctoritate rescripti, quam de antiqua metropolis consuetudine tulit archiepiscopus memoratus, usque ad satisfactionem condignam per tuam dioecesim facias inviolabiliter observari, quia secundum legem divinam non est os bovi trituranti claudendum, et, secundum Apostolum, «qui spiritualia seminat, non est magnum, si metat carnalia, quum nemo cogatur suis stipendiis militare.» Si quid enim aliud, quam superius fuerit allegatum, contra intentionem archiepiscopi saepe fati obiicere voluerint et probare, nos eis faciemus iustitiam exhiberi. [Tu quoque etc. Dat. Lat. IV. Kal. Dec. Pont. nostr. Ao. V. 1202.]

Capitulum XVII.
Qui alieno nomine possidet, non praescribit; nec etiam is, qui proprio nisi habeat bonam fidem et iustum titulum, si praesumptio est contra eum. Hoc dicit secundum Ioan. Andr. addita suppletione Panormitani.

Idem Pisano Archiepiscopo.
Si diligenti +meditatione pensasses, quid illa tabernaculi arca significet, in qua cum tabulis virga simul et manna sunt iubente Domino recondita, nequaquam nos tibi scripsisse dure vel aspere reputares, quum in pectore Romani Pontificis, qui universis ecclesiarum praelatis praeesse Deo auctore dignoscitur, et virga correctionis et manna debeat esse dulcedinis, ut altero foveat humiles et devotos, reliquo vero rebelles feriat et puniat delinquentes. Hinc est, quod illius vulneribus sauciati, quem Samaritanus duxit in stabulum, vinum adhibetur et oleum, ut, nisi commonitionis et exhortationis oleo delinquentium vulnera foveantur, vinum ecclesiasticae severitatis subsequatur. Licet igitur ex his, quae praemisimus, contemptis monitis nostris et mandatis, quibus fraternitatem tuam nisi sumus frequenter inducere, ut dilectum filium nostrum W. marchionem Massae iudicem Calaritanum a iuramento fidelitatis absolveres, quod exhiberi tibi et ecclesiae Pisanae fecisti, ut eo non obstante nobis et ecclesiae Romanae iuraret, non solum asperitate verborum, sed exsecutione forsitan potuissemus in te procedere ecclesiasticae disciplinae, Quum iudicatus Calaritanus ad ius et proprietatem B. Petri pertineat, sicut tota Sardinia nullo pertinet mediante, nec ex parte tua sit quidquam rationabiliter allegatum, quare tibi non licuit pro te vel ecclesia tua a marchione Massae iudice Calaritano fidelitatis exigere iuramentum. (Et infra: [cf. c. 12. de foro comp. II. 2.]) Super alio vero articulo taliter respondisti, quod ab eo tempore, quo fuisti assumptus ad praesulatus officium, iuramentum fidelitatis pro sede apostolica ab ipsis iudicibus [Sardiniae] recepisti, sciens te per archiepiscopum Villanum pradecessorem tuum, virum magnae aucturitatis et honestatis, qui longo tempore in curia Romana exstitit cardinalis, ipsiusque plenius novit consuetudines et statuta, et omnes antecessores tuos, qui fuerunt viri magnae auctoritatis, sic de antiqua consuetudine tenuisse pariter et fecisse, quum nihil tibi vel ipsis hactenus ab apostolica sede fuisset obiectum. Nos igitur, his et aliis, quae dilectus filius magister Bondinus nuncius tuus proponere voluit, plenius circumspectis, non. intelleximus, te vel ecclesiam tuam super hoc aliquo iure subnixam, quo valeas a mandati nostri exsecutione rationabiliter excusari, quum auctoritatem sedis apostolicae non ostendas, per quam a iudicibus Calaritanis tu et antecessores tui fidelitatis exigeretis iuramenta, nec praescriptione aliqua muniaris, quum secundum confessionem tuam non ecclesia Pisana vel tu fueris in quasi possessione iuris exigendi huiusmodi iuramentum, quod per sedem apostolicam ab ipsis iudicibus receptum fuisse fateris, per quod constat, ecclesiam Romanam semper in quasi possessione fuisse, quum pro ea ministerio tuo et antecessorum tuorum exactum fuerit et praestitum iuramentum, et is etiam possidere dicatur, cuius nomine possidetur. Si vero dicatur, quod nomine tuo et antecessorum tuorum, et non nomine nostro et ecclesiae Romanae fuerit iuramentum exactum, posset inferri, quod iuramentum praestitum de conservando iure et honore sedis apostolicae fuerit violatum. Unde licite retineri non posset, quod contra iuramentum huiusmodi fuerit scienter obtentum, quia etiam secundum hoc locum praescriptio habere non posset, quum in praescriptione rerum ecclesiasticarum bona fides et iustus titulus exigantur. Et si etiam locum potuisset habere praescriptio, non credimus, centenariam praescriptionem, quae sola currit adversus Romanam ecclesiam, posse probari. [Verum quia etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. II. Non. Maii Ao. IX. 1206.]

Capitulum XVIII.
Abbas in capellis praescribere potest iura episcopalia; obtinet tamen in his solis, quae praescripsit. H. D. quoad titulum.

Idem Episcopo Lucano.
Quum olim, frater episcope, cum dilectis filiis abbate et monachis sancti Salvatoris de Ficheto super plebe Salamazanae et adiacentibus capellis ipsius in nostra praesentia litigando, institutionem [clericorum] in eis et alia ad ius episcopale pertinentia vendicares, ad fundandam intentionem tuam ius commune principaliter allegabas, cuius auctoritate dicebas, universa spiritualia in praedictis locis, quae sunt in dioecesi tua constituta, ad te tanquam ad dioecesanum episcopum pertinere, arbitrium praeterea super hoc promulgatum a bonae memoriae Pistoriensi episcopo, et archipresbytero ac primicerio Lucanis +a partibus electis allegans, quod ab utraque parte fuerat communiter approbatum [in quo continetur expresse, ut postquam in eadem plebe conversus quisquam in plebanum electus fuerit ab abbate, Lucano episcopo praesentetur, ab ipso confirmationis gratiam recepturus, et promissurus eidem cum suis presbyteris sub hac forma obedientiam manualem, ut ad synodum, capitulum et etiam litanias ad ecclesiam S. Martini cum populo suo vadat, et episcopo in annua procuratione ac de quarta respondent decimarum, et, quum necesse fuerit, ei subministret auxilium, et servet eius sententiam interdicti latam in populum Ficheclensem, et si plebanus vel presbyteri sui Lucanam ecclesiam forsan offenderent in iis, quae in arbitrio continentur, et abbas semel vel bis requisitus infra XX. dies offensam non faceret emendari, liceret Lucano episcopo pro illa culpa eos tanquam suos presbyteros iudicare.] Ad elidendam autem intentionem tuam abbas praedictus felicis recordationis Gregorii VII. Papae praedecessoris nostri privilegium exhibuit, quod praedictum arbitrium multo videbatur tempore praecessisse, per quod tam Ficheclense monasterium, quam plebs et capellae praedictae videbantur libertati donatae. +[In ipso siquidem continetur, quad iam dictus praedecessor noster ecclesia de Salamazano cum capellis adiacentibus monasterio memorato concessis instituit, ne quis archiepiscopus vel episcopus locum ipsum seu plebem et capellas praedictas molestare audeat, vel presbyteros ab abbate, qui pro tempore fuerit, inibi constitutos excommunicare vel etiam iudicare, sed sub tutela et immunitate ac iudicio Romani Pontificis consistentes omnipotenti Deo secure deservire procurent.] Aliorum quoque Romanorum Pontificum, Urbani scilicet, Paschalis, Calixti, Eugenii, Anastasii, Adriani, Alexandri et Lucii dictus abbas privilegiis utebatur post arbitrium promulgatum obtentis, qui libertatis privilegia sibi concedere videbantur. +[Sic enim in singulorum privilegiis inter cetera reperitur: «Sancimus etiam, ut nec episcopo nec archiepiscopo cuiquam aut eorum ministris liceat locum ipsum,» scilicet monasterium Ficheclense, «vel eius monachos aut adiacentes ecclesias de Salamazano cum capellis suis, vel presbyteros ab abbate constitutos ibidem praeter Romani Pontificis conscientiam excommunicare aut supponere interdicto.» Proposuit praeterea dictus abbas, quod etsi praedicta ad se de communi iure spectarent, super iis tamen tam ipsum quam monasterium suum legitima constabat praescriptione munitum. Per testes quoque suos et partis tuae, qui coram dilecto filio priore sancti Fridiani Lucani de mandato nostro fuerant utrinque producti, dicebat esse probatum, quod super praemissis omnibus monasterium suum per quadraginta annos et amplius pacifica fuerat possessione gavisum, allegans insuper, per arbitrium saepedictum nullum potuisse monasterio praeiudicium generari, tum quia maior et sanior pars capituli eiusdem loci nullatenus compromissioni memoratae consenserat, tum etiam quia Romanae sedis auctoritas, ad quam monasterium et ecclesiae pertinebant, accessisse minime probabatur. Ad haec autem ex parte tua exstitit sic responsum, quod privilegio Gregorii Papae, utpote manifeste suspecto, fides adhibenda non erat. Nam in ea sui parte inveniebatur abrasum, in qua vis quaestionis exsistit, ubi videlicet fit mentio de capellis. Sed nec per alia privilegia proponebas eundem abbatem aliquod debere commodum reportare, quum illa viderentur per subreptionem obtenta, quum de praedicto arbitrio a partibus approbato, quod in rei iudicatae auctoritatem transierat, nullam faciat mentionem; adiiciens insuper, te non posse praescriptionis obiectu ab adversa parte repelli, quia, licet quidam testes deponant, se a quadraginta annorum, tempore recordari, et adiiciant, se vidisse monasterium super iis, quae ad ius episcopale spectant, in praedictis locis libertate gavisum, per depositiones tamen huiusmodi de quadraginta annorum possessione continua non fit fides, quum haec duo concurrere satis possint, ut et testes a quadraginta annorum tempore recordentur, et a decennio citra duntaxat monasterium ipsum in possessione viderint praedictorum. Sed hoc frivolum pars altera reputando respondit, quod etsi testes aliqui verbis dubiis sic utantur, plures tamen testes sunt, qui aperte testantur, se a quadraginta annis et ultra monasterium memoratum in continua praedictorum omnium possessione vidisse. Contra quod pars tua proposuit replicando, quia, licet de quadraginta annorum praescriptione constaret, tempus tamen schismatis, quod in Lucana ecclesia intervenisse per testes erat ostensum, debebat merito de computatione subduci. E contra parte altera respondente, quod, licet de schismate, quod intercesserat, fuerit facta fides, quum quanto tempore duraverit minime sit ostensum, et potuerit modico tempore duravisse, propter hoc tamen praescriptionis obiectio non poterat efficaciter impediri, praecipue quum per plures testes quadraginta quinque annorum praescriptio sit probata.] Nos igitur, his et aliis, quae coram nobis utrinque fuere proposita, perspicaciter intellectis, Quia praedictus abbas sufficienter ostendit, monasterium suum super institutionibus, destitutionibus, et ordinationibus plebani et clericorum, baptismo, poenitentia in levioribus culpis, sepultura, decimarum perceptione ac divinis officiis celebrandis tam in plebe quam in capellis etiam praedictis, in excommunicando atque interdicendo, et etiam absolvendo legitima praescriptione munitum, abbatem ipsum ab impetitione tua super iam dictis articulis de consilio fratrum nostrorum duximus absolvendum, super illis tibi perpetuum silentium imponendo, super aliis omnibus, quae ad ius episcopale spectare noscuntur, iuxta tenorem arbitrii eundem abbatem quoad plebem et capellas praedictas sententialiter condemnantes. [Nulli ergo etc. Dat. Ferentini II. Kal. Nov. Pont. nostr. A. XI. 1208.]

Capitulum XIX.
Qui praescriptione completa privilegium contrarium impetrat, et utitur illo, praescriptioni, renunciat. Si praescriptio non erat completa, malam fidem habet, et ideo non praescribit.

Idem.
Veniens ad praesentiam nostram dilectus filius [G.] abbas sancti Martini de Pannonia +[sua nobis conquestione monstravit, quod venerabilis frater noster Vesprimensis episcopus conditionales homines, qui certa ei servitia exhibent, exemit a praestatione integra decimarum, et eos, quum iurisdictionem in ipsos habeat, ad solvendas integre sibi praedictas decimas, et ad satisfaciendum congrue de subtractis pontificali auctoritate non cogit, praestare sibi recusans consilium et auxilium in expensis et aliis contra silvestres homines in extremis praedictae parochiae finibus commorantes, qui se a solutione subtrahunt decimarum. Quare humiliter postulabat, ut, ne id de cetero idem episcopus attentaret, iniungere sibi auctoritate apostolica dignaremur. Petebat insuper, quod idem episcopus sacerdotibus illius parochiae inhiberet, ne quosdam homines sibi, prout tenentur, decimas non solventes, servili conditione falso ad suam excusationem obiecta, et ne pulsatores et exequiales in eodem articulo delinquentes recipiant ad divina, vel ab eis percipiant partem aliquam decimarum, ipsi de subtractis satisfactionem congruam impendentes; humiliter supplicans, ut hoc per delegatos a nobis iudices fieri mandaremus, si dictus episcopus id efficere non curaret, compellentes eundem ad satisfactionem congruam praedictorum, si auctoritate sua dicti capellani hoc praesumerent attentare. Postulabat praeterea, quod idem episcopus parochianos capellarum suarum in iure spirituali et quarta decimarum recipi ad capellas alias non permittat, satisfaciens de subtractis eidem, si aliquid est in hoc hactenus ipsius auctoritate praesumptum. Alioquin a suis sibi faciat capellanis super his satisfactionem congruam exhiberi, et, ne de parochianis dubitatio aliqua oriretur, sic petiit distinguendo, ut parochianos de villis Fayz et de Gurbei a capella Thapey non subtrahat episcopus memoratus; parochianos autem de praedio Dominici de Mogh, et de Udwornicis regis, et de villa illorum, qui dant regi martium, a capella de porcorum custodia non subducat; inhibens sacerdotibus, ne recipiant capetias aliquas vel cubulos vini a regis vel reginae conditionalibus, qui vulgo regales servi vocantur, ab ipso ea recipi permittentes, cogens insuper regis sagittarios et bissenos ad decimas integre persolvendas.] Petiit [etiam] a nobis postmodum idem abbas et humiliter postulavit, ut Vesprimensis episcopus non impediat vel faciat impediri, quo minus omnes qui in Simagiensi parochia vel comitatu consistunt, de omnibus, quae possident, decimas sibi solvant, sicut in privilegiis felicis memoriae Paschalis Papae praedecessoris nostri et sancti regis Stephani plenius continetur. Praefatus vero episcopus in nostra praesentia constitutus e contrario postulavit, ut decimas Simagiensis comitatus infra suae dioecesis terminos constitutas, quas detinet idem abbas, sibi restitui faceremus, nisi dictus abbas aliquo iure speciali se ipsas iuste possidere monstraret, +mandantes, ipsum per eundem abbatem, quum dictum comitatum visitat, in suis ecclesiis procurari. [Petebat insuper, deputatam quartam fabricae sibi restitui ad ecclesias reparandas, capellas in villa subulcorum, et S. Ladislai de Fizgoi destrui postulans, tanquam sine auctoritate ac consensu episcopi dioecesani constructas; et petens ecclesiam de Keurishyg, in qua sibi dictus abbas spiritualen iurisdictionem usurpat, ecclesiam etiam de Thapey, in cuius possessione ipsum fuisse idem abbas confessus fuerat, repetebat. Reconciliationes etiam poenitentium et ordinationes clericorum ad se asserens pertinere, humiliter postulabat, ut chrisma, oleum sanctum, et alia ecclesiastica sacramenta capellani et homines S. Martini in Vesprimensi dioecesi constituti ab eo tanquam a suo dioecesano perciperent, sibi cognitiones causarum spiritualium relinquendo.] Nos autem, intellectis per venerabilem fratrem nostrum [Hugolinum] Hostiensem episcopum, quem partibus concessimus auditorem, quae proposita fuerant coram eo, obiectiones propositas ab [ipso] episcopo contra privilegia praedictorum Paschalis Papae et sancti regis Stephani, quibus abbas sufficienter respondit, invalidas esse decernimus, ut, eis non obstantibus, privilegia ipsa valida reputentur, si authenticum praedicti regis tale repertum fuerit, quale nobis rescriptum ipsius sub bulla carissimi in Christo filii nostri Hungarorum regis illustris exstitit praesentatum; quantum tamen ad fundandam intentionem abbatis proficiat, opportuno tempore decernemus. [Interim autem nihil circa statum monasterii secundum perceptionem decimarum, quam idem monasterium possidet, immutetur.] Chrisma vero, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes clericorum, qui ad sacros ordines promovendi fuerint, clerici ecclesiarum vel capellarum ipsius monasterii, quod est in Vesprimensi dioecesi constitutum, a Vesprimensi episcopo postulabunt, si quidem catholicus fuerit, et gratiam [atque communionem] sedis apostolicae habuerit, et ea gratis et sine pravitate aliqua voluerit exhibere; alioquin ab alio quem maluerint, praesule catholico suscipiendi ea liberam habeant facultatem, sicut in privilegio dicti Paschalis, et bonae memoriae Alexandri Papae praedecessorum nostrorum perspeximus contineri, non obstante privilegio felicis memoriae Clementis Papae, per quod privilegiis suorum praedecessorum non exstitit derogatum, quum de ipsis nullam fecerit mentionem, praesertim quum et ipse Clemens privilegium illud concesserit salvis institutionibus non solum Romanae ecclesiae, sed ipsius etiam legatorum. Nec obstare poterat praescriptio, quam idem abbas in suum subsidium opponebat, quia, si consummata erat praescriptio, quando abbas sancti Martini ab Alexandro Papa privilegium impetravit, iuri praescriptionis renunciasse videtur, praesertim quum coram nobis privilegio illo sit usus, quod suae intentioni quantum ad hunc articulum contradicit. Si vero nondum consummata erat praescriptio, sed erat in praescribendo, post impetratum huiusmodi privilegium bonam fidem non habuit, et ideo secundum canones non praescripsit. [Ceterum interdictos etc. Dat. Lat. V. Non. Mart. Pont. nostr. Ao. XV. 1212.]

Capitulum XX.
Non in foro canonico nec civili valet praescriptio cum mala fide.

Idem in concilio generali.
Quoniam omne, quod non est ex fide, peccatum est, synodali iudicio diffinimus, ut nulla valeat absque bona fide praescriptio tam canonica quam civilis, quum generaliter sit omni constitutioni atque consuetudini derogandum, quae absque mortali peccato non potest observari. Unde oportet, ut qui praescribit in nulla temporis parte rei habeat conscientiam alienae.

T i t u l u s X X V I I .
De sententia et re iudicata.

Capitulum I.
Sententia lata contra leges vel canones non tenet, nec ab ea opus est appellare. Panorm.

Gregorius.
Sententia contra leges canonesve prolata, licet non sit appellatione suspensa, non potest tamen subsistere ipso iure. Postquam tamen ex abundanti, et appellalionem tibi constat esse porrectam, mirati sumus, cur nec homines, qui tui iuris potuissent rationem reddere transmisisti.

Capitulum II.
Lites debent celeriter terminari.

Idem.
Iurgantium controversias celeri sententia terminare et aequitati [proculdubio] convenit et rigori. [Quia ergo etc.]

Capitulum III.
Sacerdos sine iusta causa non est deponendus.

Idem.
Non potest quemquam a sacerdotali gradu, nisi iustis ex causis, concors sacerdotum sententia submovere. [Hortamur etc.]

Capitulum IV.
Iuste quis petit sententiam a Papa confirmari, si iuste et rationabiliter fuit lata.

Leo Papa.
Ea, quae iuxta ecclesiasticum morem iuste et rationabiliter fuerint diffinita, nostra quoque sententia roborentur. [Dat. IV. Aug. c. a. 446.]

Capitulum V.
Iudex deputatus super exsecutione sententiae, admittit exceptionem fraudis seu nullitatis sententiae, non ad effectum, ut super ea pronunciet, sed ut negotium ad superiorem, qui iudicavit, transmittat, si illam probabilem repererit. H. d. notabiliter.

Alexander III. Eboracensi Archiepiscopo.
De cetero noveris, quod, si sententiam a nobis latam praecipimus per aliquem executioni mandari, et fraus intervenerit, non est facultas exsecutori de toto negotio cognoscendi, sed deferri quaestiones, quae inciderint, ad sedem apostolicam oportebit.

Capitulum VI.
Non sufficit reo damnato ad traditionem possessionis tradero pignus pro ipsa possessione.

Idem Norvicensi Episcopo.
Quum aliquibus est adiudicata possessio, non sufficit eis dari pignora, nisi corporali possessione laetentur.

Capitulum VII.
Sententia lata contra matrinionium nunquam transit in rem iudicatam; unde quandocunque revocatur, quum constat de errore.

Idem eidem et V. Archidiacono.
Lator praesentium W. parochianus vester sua nobis insinuatione monstravit, quod, quum in facie ecclesiae quandam mulierem viduam A. nomine legitime desponsasset, et carnalis esset copula subsecuta, inter eos scandalum est subortum, cuius occasione praedictus vir debitum ei coniugale subtraxit. Consanguinei vero iam dictae mulieris hoc molestum habentes, coram vobis quaestionem moverunt proponentes, quod mulierem invitam et renitentem, nec aetatis aptae matrimonio exsistentem duxisset uxorem. Et quoniam idem vir, sicut nobis proponitur, vitam cupiebat agere dissolutam, demum, utriusque studio interveniente, fuerunt minus rationabiliter separati. Nolentes igitur matrimonia canonice contracta levitate quadam dissolvi, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si vobis constiterit, eos per iudicium ecclesiae non fuisse legitime separatos, ecclesiamque deceptam, ipsos contradictione et appellatione cessante faciatis sicut virum et uxorem insimul permanere.

Capitulum VIII.
Retractatur sententia praetextu iniquae consuetudinis lata contra ecclesiam.

Idem T. et Clericis S. Anastasiae Veronensis.
Quum causa, quae vertitur inter vos, et G. et A. laicos super domo quadam eis ab archipresbytero vestro vendita, ad examen dilecti filii nostri I. basilicae XII. Apostolorum presbyteri cardinalis, tunc apostolicae sedis legati delata fuisset, post appellationem ad nos interpositam, et receptas inducias, quoniam infra terminum tibi, fili T., ad eam prosequendam praefixum iter ad nos veniendi non arripueras, contra te sententiam proferens memoratis G. et A. praetaxatam domum secundum Veronensis civitatis consuetudinem adiudicare curavit. Deinde quum causa fuisset ad nos per appellationem delata, Brixiensis episcopus delegatus a nobis sententiam contra vos, spreta forma canonum, secundum eandem consuetudinem, sicut praefatus legatus fecerat, promulgavit. Nos autem, quum tandem utraque pars nostro se conspectui praesentasset, diligentius considerantes, quod, licet usus vel consuetudinis non minima sit auctoritas, nunquam tamen veritati aut legi praeiudicat, praescriptam sententiam de communi fratrum nostrorum consilio revocavimus, et vos ab impetitione absolventes illorum, vobis et ecclesiae vestrae domum auctoritate apostolica adiudicavimus supradictam.

Capitulum IX.
Sententia iniqua retractatur per superiorem; licet causa fuerit appellatione remota commissa. Si autem continet manifestam iniquitatem, est nulla. H. d. intelligendo, quod ponat duos casus.

Idem Eboracensi Archiepiscopo.
Inter ceteras (Et infra: [cf. c. 2. de off. iud. del. I. 29.]) Item quum aliqua causa appellatione remota committitur, et sententia fertur iniqua, eam evacuari oportet, nec ei debet stari, si iniquitatem contineat manifestam.

Capitulum X.
Sententia lata contra absentem non contumacem in causa matrimoniali non valet. H. d. intelligendo, qnod haec mulier non fait contumax. Panorm.

Clemens III.
Tenor literarum tuarum nobis transmissus ostendit, quod, quum in archipresbyteratu sancti Germani inter R. et M. mulierem quaestio matrimonii verteretur, et venerabili fratri nostro Theatino episcopo commissa fuisset, quia, terra illa tunc pro regis morte turbata fuerat, mulier sibi evidenti periculo viarum praecavens non poterat se iudici, a quo iam tertio citata fuerat, praesentare, licet nuncium cum excusatione transmiserit, episcopus tamen idem eundem R. postmodum, muliere absente, ab impetione ipsius absolvit. Ceterum eadem mulier ad praesentiam nostram veniens a nobis ad te literas impetravit, ut de causa cognosceres, et eam fine debito terminares, quandoquidem coram memorato episcopo pro commotione terrae non poterat definiri. Dictus vero R., a te vocatus ad causam, infirmitate praetenta non adfuit. Sed quia nocte sequente aliam sibi copulare praesumpsit, in eum excommunicationis sententiam promulgasti; a qua postmodum absolutus ad te in propria persona veniens, ostendit literas episcopi memorati, quibus eum ab inquietatione ipsius ob hoc absolutum fuisse patebat, quod mulier ad praesentiam episcopi non accessit. Quia igitur, sicut proponis, mulier eadem quotidie cum lacrimis clamat post te, suos testes offert ad probandum, quod idem R. eam desponsationis annulo publice subarrasset, tu quid super his agere debeas humiliter postulas edoceri. Ideoque inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, non obstante tali illicita absolutione, quam episcopus fecit, in causa sublato appellationis impedimento procedas, et eam debito fine decidas, eidem R. sub poena excommunicationis arctius interdicens, ne ad eam, quam superinduxit, accedat, priusquam fuerit causa decisa. Testes autem non respuas, quos de parentela sua, vel alios, dummodu alias idonei sint, praenominata M. duxerit producendos, quum consanguinei tum chartis, tum testibus, tum et recitatione maiorum vel argumentis aliis melius quam extranei suam consueverunt cognoscere parentelam.

Capitulum XI.
Sententia divortii in causa matrimoniali rite lata, ad solum coniugis confessionem asserentis contrarium non revocatur, sed interim ei statur, donec legitime de contrario doceatur. Ita summatur, ut aliquid de novo afferat, Panorm.

Idem.
Consanguinei E. latricis praesentium, sicut nobis tuis literis intimasti, productis in iure sub examine tuo testibus, compaternitatem inter ipsam et virum suum legitime probaverunt ita, quod inter eos sententiam divortii protulisti. Praedicta vero E., quum sit tibi postmodum confessa, quod eius commater in veritate ante sententiam non fuisset, sed post separationem compaternitatem cum eo contraxit, et tandem ad secundas nuptias convolavit. +Quia igitur reatum suum nunc cognoscens consilium nostrum super hoc exspectat, tu etiam a nobis in hoc postulasti responsum, Fraternitati tuae praesenti pagina respondemus, quod propter solam confessionem mulieris non est recedendum a sententia per iudicium ecclesiae rationabiliter promulgata, nisi forte legitime in contrarium probaretur. Ad ultimum vero eidem mulieri delictum suum tibi confessae poenitentiam illam iniungas, quam iuxta qualitatem personae et quantitatem excessus ei videris imponendam.

Capitulum XII.
Si Papa contra pronunciationem suam confert beneficium, hoc tacito subreptitia dicitur collatio, et non tenet.

Innocentius III. Archidiacono et Sacristae Magalonensibus.
Quum olim, [sicut accepimus,] bonae memoriae Magalonensis episcopus [habito dilectorum filiorum P. de Agrifolio archidiaconi et B. prioris claustralis assensu, dilectum filium nostrum] P. de Castro novo, ad vacantem archidiaconatum eiusdem ecclesiae nominasset, praeposito, ut nullus ibi, nisi prius duplici sibi voce concessa, institueretur per appellationem interpositam inhibente, episcopus [tum quia contra antiquam Magalonensis ecclesiae consuetudinem et commune ius canonum esse dicebat, aliquem sibi vocem duarum personarum in eadem ecclesia vendicare, tum quia ex indulgentia felicis memoriae Coelestini Papae praedecessoris nostri, quam in capitulo praesente praeposito legi fecit, sibi probabat indultum, ut vacantem archidiaconatum vel sacristiam, si contra personam ab ipso nominatam aliquod rationabile et canonicum non posset legitime obiici et probari, non obstante contradictione vel appellatione conferret,] dictum P. de archidiaconatu per suum annulum investivit in locum archidiaconi corporaliter illum inducens. Praepositus vero indignationis stimulis agitatus alium ad eundem archidiaconatum [postmodum] nominare praesumpsit. +Cuius facti occasione quum tam praepositus, quam praefatus P. apostolico se conspectui praesentassent, [et nos in minori tunc officio constitutos, et dilectos filios nostros B. tit. sancti Petri ad Vincula, et bonae memoriae M. tit. sancti Ioannis et Pauli presbyteros cardinales recepissent in suis quaestionibus auditores, praeposito obiiciente institutionem episcopi post appellationem, et contra definitionem felicis recordationis Alexandri Papae praedecessoris nostri, et a suspenso factam cassari debere: a praedicto P. (sicut asserit) ad singula fuit hoc modo responsum, scilicet, quod appellationem ipsam nullius constabat esse momenti, tum quia a suspenso fuerat appellatum, quod in continenti se velle probare dicebat, quare illius non intererat appellare, et contra dictam indulgentiam appellatio interposita non tenebat; tum quia causam in iure prohibitam, scilicet duplicis vocis vel dignitatis, quae nulli quantumlibet exercitatae personae secundum canonicas sanctiones debet committi, in forma appellationis, expressit: unde tali appellationi non fuisse deferendum, ex consultatione felicis memoriae Alerandri Papae probabat, nec constitutionem Henrici quondam Albanensis episcopi, cuius obtentu dignitatem prioris maioris usurpaverat, illi posse patrocinari firmiter asserebat, quum in ipsa evidentius exprimatur, ne deinceps prior maior in Magalonensi ecclesia haberetur; unde sequebatur, nec praepositum, nec alium dignitatem illam sibi posse aliquatenus vendicare, praesertim quum ibi contineatur expresse, quod praepositus non dignitatem prioris, sed curam circa correctionem excessuum et erratorum debeat duntaxat habere. Si enim dignitatem vellet intelligi, ubi curam apposuit, dignitatis vocabulum expressisset, sicut ex consultatione dicti Alexandri Papae praedecessoris nostri comprobari dicebat. Ex verbis autem ipsius constitutionis monstrabat, ipsum praepositum dictam curam de manu episcopi accipere debuisse. Ceterum ex literis episcopi super hoc conquerentis evidenter liquebat, praepositum non tanquam Aaron a Deo vocatum, sed a se ipso exortum sibi impudenter honorem sumpsisse. Unde, quum privilegium mereatur amittere qui permissa sibi abutitur potestate, tam nomine episcopi quam suo super hoc ei perpetuum silentium imponi petebat, proponens, quod dignitas memorata non nisi sacerdotali fungenti officio de iure et antiqua Magalonensis ecclesiae consuetudine fuerat conferenda; praepositum vero tam debilitate quam deformitate corporis impediente ad sacerdotium promoveri non posse affirmabat instanter, dicens partem episcopi, utpote maiorem et saniorem, non obstante unius appellatione, merito secundum Lateranense concilium obtinere; insuper allegans, eum praepositum appellationi renunciasse spontaneum interiectae. Quum enim taliter appellasset, ut nullus, nisi duplici sibi voce concessa, archidiaconus deberet institui, et ipse ad institutionem alterius procedere attentaret, contrario actu convincebatur secundum consultationem bonae memoriae praedecessoris nostri Urbani Papae ab appellationis officio recessisse. Ad definitionis autem articulum taliter respondebat, asserens episcopum secundum tenorem definitionis rationabiliter processisse, adiiciens etiam, quod praepositus ecclesias sancti Firmini et de Maurino retinendo contra ipsam definitionem fecerat manifeste, et ideo eius auxilium de iure non poterat invocare. Ad suspensionis obiectionem ex adverso dicebat, quod episcopus prius legitime appellavit, et ideo sententia post lata nullatenus tenebatur adstrictus, proponens etiam, conditionalem et ad tempus latam fuisse sententiam interdicti, scilicet, donec apostolicis obediret mandatis. Unde quum ante dictam institutionem sedis apostolicae iussionibus paruisset, tam civilis quam canonici iuris censura indubitanter fuerat absolutus, praesertim quum ille, qui eum suspenderat, ipsi ut plene absoluto in omnibus communicare minime dubitaret. Ad ultimum concludebat, quod, etsi vere suspensus esset episcopus memoratus, tamen a praeposito hoc ei non posset opponi, quia, quum pro eodem suspensionis sententia notatus fuisset, morbo consimili laboranti omnis contra episcopum audientia debuit denegari, maxime quum ipsi episcopo tam in ecclesiasticis sacramentis, quam in ecclesiarum institutionibus saepe communicasset, et ideo ei notam suspensionis obiicere non valebat. Denique, si nihil horum parti suffragaretur episcopi, ad denegandam praeposito audientiam sufficere posse dicebat, quod tam per sententiam iuducis ordinarii, quam ipso iure eum excommunicationis vinculo innodatum esse, per episcopi literas evidentissime apparebat.] Tandem C. praedecessor noster, quod factum fuerat ab utraque parte pro sua voluntate cassavit sententiando pronuncians, quod aliquibus de provincia scriberet, ut tam episcopum quam personas ad ordinandum concorditer archidiaconum moneret, et, eorum forte monitis non admissis, hoc ipsi auctoritate apostolica exsequi non differrent. Post haec vero dictus praedecessor noster G., qui nondum ad diaconatus erat promotus officium, praeter conscientiam praefati Petri procuratoris episcopi apud sedem apostolicam tunc morantis, ipsum archidiaconatum contra pronunciationem suam contulit, sicut credimus, circumventus. Nos igitur inhaerentes vestigiis praedecessorum nostrorum, dicentium, sententiam Romanae sedis, quum aliquid fuerit subreptum, posse in melius communitari, quod de praedicto G. factum est, non obstante donatione, quam ab eodem episcopo in illusionem donationis apostolicae nuper dicitur recepisse, de [communi] fratrum nostrorum consilio in irritum revocamus, et ei, licet absenti, quum de subreptione liquido constet, super dicto archidiaconatu perpetuum silentium imponentes, vobis praesentium auctoritate praecipiendo mandamus, quatenus nullius contradictione vel appellatione obstante infra unius mensis spatium post harum susceptionem saepe dictum archidiaconatum de persona, cui nihil de canonicis obviet institutis, plena omnium vestrum, qui praesentes fuerint in ecclesia, interveniente concordia, ordinare curetis. [Alioquin etc. Dat. Rom. VI. Id. Iun. 1198.]

Capitulum XIII.
Valet sententia contra ius litigatoris lata, si sub ea infra X. dies non fuerit appellatum. Vel sic aliter: Per sententiam, a qua non fuit appellatum, potest ecclesia subiici praelato inferiori episcopo, seu ad aliam ecclesiam pertinere.

Idem Abbati et Conventui S.Zenonis Veronensis.
Quum inter vos [ex una parte] pro ecclesia vestra et Musetum archipresbyterum et clericos S. Proculi, nomine ecclesiae suae, super subiectione eiusdem ecclesiae S. Proculi et aliis multis articulis quaestio verteretur, +[tibi, fili abbas, et ipsi archipresbytero in nostra praesentia constitutis venerabiles fratres nostros P. Compostellanum archiepiscopum et Odonem Terdonensem episcopum, tunc apud sedem apostolicam commorantes, dedimus auditores. Sed ipso episcopo lite pendente ab Urbis partibus recedente, dilectum filium M. subdiaconum et capellanum nostrum loco eius curavimus substituere. In quorum praesentia] ex parte vestra fuit propositum, quod dicta ecclesia [S. Proculi] monasterio vestro pleno iure debet esse subiecta, videlicet in institutione, destitutione, vel investitura archipresbyteri et eiusdem fidelitate, ipsius et fratrum obedientia, correctione, repraesentatione ad ordines, tonsuratione, susceptione chrismatis, letaniis et aliis similibus, per quae plena subiectio declaratur. Ad quod probandum instrumentum publicum concessionis bonae memoriae B. quondam Veronensis episcopi pars vestra in medium producebat, quam concessionem successor eius T. ratam habuit, et etiam confirmavit. Super his quoque tam Romanorum Pontificum, quam patriarcharum Aquilegiensium privilegia et confirmationes induxit, quorum unus, scilicet Godefridus, de subiectione plenaria in privilegio suo evidenter expressit, quod sub testimonio R. quondam Veronensis episcopi, qui eiusdem ecclesiae archipresbyter exstitit, factum fuerat et completum, et in eo a priore monasterii sancti Zenonis mandavit sua vice subscribi, sicut in instrumento publico continetur. Adiecit etiam pars vestra, quod inter B. quondam abbatem eiusdem monasterii, et Sicherium sancti Proculi archipresbyterum et fratres ipsius procedente tempore de fidelitate et obedientia manuali controversia fuit exorta, ad quae duo illi se duntaxat teneri negabant, et super his testes producti fuerunt. Tandem praefatus T. Veronensis episcopus, rationibus utriusque partis auditis et cognitis, quendam cardinalem sequens, a quo idem fuerat iudicatum, quod vel archipresbyter dimitteret ecclesiam, aut abbati obedientiam repromitteret, credens etiam, quod testes vera deposuerint coram eo, qui de fidelitate manifestum protulerant testimonium, idem et ipse sententialiter diffinivit, sicut in instrumento publico perspeximus contineri. Cuius sententia, quum nulla fuerit appellatione suspensa, in rem transiit iudicatam, quam asserebat nullo posse iuris remedio attentari, a cuius prolatione usque ad tempora ista L. annorum spatium est transactum, per quos, quod monasterium S. Zenonis praefatam ecclesiam pleno iure possederit, et quod praedictus archipresbyter et fratres eius praeteriti et praesentes obedientiam abbatibus S. Zenonis fecerint, [tonsuram ab ipsis receperint, et in aliis, quae praemisimus, obsequia sibi praestiterint, per testes et instrumenta probavit, et sic usque ad tempus litis nuper exortae monasterium in possessione fuisse firmiter asserebat, querens, ecclesiam S. Zenonis a nominato archipresbytero super quibusdam de praemissis indebite molestari. Tribus ergo praecipue rationibus suam assertionem proponebat esse munitum, videlicet per privilegiorum confirmationem, per auctoritatem sententiae et per temporis longaevitatem, ut quasi funiculus triplex difficile dissolvatur. Ex opposito vero memoratus archipresbyter praedicta omnia monasterio competere denegabat, praemissis rationibus sic respondens, quod, quum instrumentum concessionis praedicti B. episcopi non fuerit publica manu confectum, nec sigillo episcopali munitum, et propter rasuras quasdam suspectum prima facie videbatur, parti suae nec poterat nec debebat praeiudicium generare, et sic nec ceterae probationes abbatis, ut confirmationes et privilegia, ex ipsa donatione pendentia, quum quasi arenoso fundamento et arundineo baculo niterentur, et principali, non valente nullam haberent accessoria firmitatem. Quod etiam parti suae sententia memorati T. Veronensis episcopi non noceret, illa ratione dicebat, quia non continebat absolutionem vel condemnationem, quum sub alternatione prolata fuisset, sicut et sententia cardinalis, quae, quum in medium produci non posset, nec prodesse poterat nec obesse, praesertim quum et prolatam esse penitus denegaret; contra quam, etiamsi prolata fuisset, nec appellatione suspensa, poterat tamen agi de falso, quum ex instrumento praedicti B. Veronensis episcopi per vitium rasurae falsato lata fuisset. Sed nec testes ex tenore sententiae dicuntur deposuisse iurati, quare nulla fides eis fuerat adhibenda. Longaevitatem etiam temporis seu praescriptionem ecclesiae suae non posse nocere dicebat, quia pars adversa nulla ratione probaverat subiectionem continuam vel frequentem, sed quod ecclesiae S. Proculi quandoque praefuit abbatia. Ceterum ad assertionem intentionis suae pars archipresbyteri praedicti supra dicti B. Veronensis episcopi publicum protulit instrumentum antiquius illo, quod fuerat a iam dicto abbate productum, in quo idem episcopus lacrimabiliter postulantibus archipresbytero et clericis S. Proculi sub poena excommunicationis firmiter repromisit, quod nunquam alii subiiceret ecclesiam nominatam, quam ecclesiae S. Firmi archipresbyter et clerici audierant ab episcopo supponendam. Cuius factum dictus T. successor illius suis literis confirmavit. Contra quas nulla ratione venissent, si praefatus abbas, quum subiectionis ab eis literas, de quibus praemisimus, impetravit, quae gesta fuerant expressisset. Ideoque abbatis rescripta per suppressionem veritatis adhibita fraude dicebat obtenta. Idem etiam archipresbyter libertatem ecclesiae volens ostendere, quod ipse cum clericis suis sine abbatis licentia locaverit et dislocaverit, et capellas sanctorum Viti et Maximi ordinaverit, conversas et alias in eis ponendo personas, et quod canevarios et alias officiales in ecclesia sua libere instituerit, et ab ecclesia cathedrali quandoque chrisma receperit, quandoque a monasterio nominato, depositionibus testium legitime comprobavit. Verum pars abbatis, ut responsionem partis adversae elideret, quae instrumentum donationis viribus carere dicebat, illius temporis alia instrumenta produxit, ut ex eorum collatione, quum non essent publica manu confecta, instrumentum suum authenticum appareret, quum simplicitas hominum illius temporis talia non requireret. Sed pars adversa et illud et alia reprobabat. Porro instrumenta partis adversae, quae notam falsitatis habere pars proponebat abbatis, etiam si vera essent, in nullo sibi posse nocere dicebat, quum in priori iudicio fuissent exhibita, ubi et haec et alia, quae posset obiicere pars adversa, sive commissa fuerint vel etiam allegata, audiri ulterius non deberent, ne lites fierent immortales, quae praetextu instrumenti post reperti non debent ullatenus instaurari. Querela quoque falsi, quam volebat proponere pars adversa, viginti annorum spatium non excedit, et quum a tempore latae sententiae XL. anni et amplius, a tempore vero litis motae triennium sit elapsum, querela falsi non poterat ulterius intentari.] Quum itaque haec, quae praemisimus, et similia multa praefati auditores nobis et fratribus nostris prudenter et fideliter retulissent, nos, communicato fratrum nostrorum consilio, Quamvis forte dicto instrumento donationis non sit plurimum innitendum, nec confirmationibus, vel privilegiis, quae de ipso causam et originem acceperunt, attendentes tamen, quod, quantum ad litigantes ipsos, ius ex sententia factum fuit, postquam in rem transiit iudicatam, etiamsi contra ius litigatoris lata fuisset, quum contra ius constitutionis expresse lata non fuerit, veritate gestorum sermonibus praevalente, quae praesumitur rite per omnia celebrata, statuimus, et per sententiam diffinimus, ut archipresbyter S. Proculi, qui pro tempore fuerit, fidelitatem et obedientiam praestet abbati sancti Zenonis. [Et quia etc. Datum Romae ap. S. Petrum XIII. Kal. Iul. 1198.]

Capitulum XIV.
Sententia contra actorem lata, nihil iniqui continens, venit in causa appellationis confirmanda, licet per attestationes videatur pro actore fuisse probatum, dummodo pro sententia concurrant praesumptiones. De quibus hic in litera, et secundum hunc intellectum est hic casus singularis valde.

Idem canonicis Novariensibus.
Causam, quae inter vos et dilectum filium A. Siccum clericum super praebenda Novariensis ecclesiae vertebatur, quae quondam fuit venerabilis fratris nostri Novariensis episcopi, de qua se dicebat idem Albertus per bonae memoriae C. Papam praedecessorem nostrum fuisse per annulum investitum, coram nobis diutius ventilatam venerabili tandem fratri nostro Laudensi episcopo de consensu partium appellatione remota commisimus terminandam, qui, sicut ex literis ipsius accepimus, utriusque rationibus plenius intellectis, pro vobis contra dictum A. diffinitivam sententiam promulgavit, a qua fuit ad nostram audientiam appellatum. +Dicto igitur Alberto et magistro I. et V. procuratoribus ecclesiae vestrae in nostra propter hoc praesentia constitutis, idem Albertus probare multipliciter nitebatur, sententiam ipsam inique latam fuisse, ac propter hoc debere non immerito retractari, dictis procuratoribus vestris defendentibus sententiam et eam petentibus confirmationis nostrae praesidio communiri. Nos igitur, auditis quae fuerant hinc inde proposita et diligentius intellectis, habito [etiam] cum fratribus nostris super hoc diligenti tractatu, Licet ex parte ipsius A. fuisset propositum, quod contra formam mandati nostri dictus episcopus sententiam promulgavit, sicut per attestationes nitebatur probare, quia tamen iudicis animus non semper ad unam probationis speciem inclinatur, et ipsa sententia nihil continebat iniquum, et eidem iudici de communi partium assensu fuerat causa appellatione remota commissa, qui, ut sententiam ferret post examinationem causae, ab utraque parte fuerat requisitus, sententiam ipsam de fratrum nostrorum consilio auctoritate apostolica curavimus confirmare, ac eam per venerabilem fratrem nostrum Portuensem episcopum diffinivimus observandam [etc. Dat. Lat. VI. Id. Dec. 1198.]

Capitulum XV.
Si sententia praecipit aliquid fieri ad certum terminum, tempus decendii ad appellandum currit a tempore sententiae, non autem a die finiti termini. Hoc primo. Quadrimestre tempus, quod a lege datur condemnatis in personali, potest a iudice ex causa arctari, et sponte terminum arctatum recipiens non potest post decendium appellare, licet non constet, iudicem ex causa terminum abbreviasse. Hoc secundo. Ab exsecutione sententiae non appellatur, nisi in exsecutione modus excedatur. Hoc tertio d. evacuando medullam cap. secundum Panorm.

Idem Constantiensi Episcopo.
Quod ad consultationem (Et infra:) Quia a nobis similiter postulasti, utrum appellationi sit clerici deferendum, qui purgationem indictam sibi per sententiam, et ad ipsius receptionem terminum competentem, puta viginti dies vel amplius, sine contradictione recipiens, et ad diem veniens consequenter appellat, causam non exprimens appellandi, nec sit locus nisi suscipiendae purgationi et exsecutioni sententiae, a cuius prolatione et purgatione iniuncta ultra decendium dicitur effluxisse, taliter duximus respondendum, quod, quum post decem dierum spatium sententia in auctoritatem rei transeat iudicatae, qui ad provocationis subsidium infra id temporis non recurrit, appellandi sibi aditum denegavit, quum per hoc videatur per interpretationem iuris latae sententiae paruisse, praesertim ubi causa non redditur appellandi. Sed nec exsecutionem ipsius sententiae ideo convenit retardari, licet ad hoc agendum quadrimestre tempus regulariter sit statutum, quia id arctari potest nonnunquam a sedente in medio, et etiam prorogari. Et qui ab initio sponte recipit terminum breviorem, imputari sibi potest et debet, quum ex hoc videatur amplius beneficium contempsisse. Unde talis non audietur appellans: nisi forte adversus eum modus exsecutionis canonicus excedatur. [Dat. Lat. III. Id. Ian. 1199.]

Capitulum XVI.
Sententia potest probari per testes; licet non deponant de causis, quae solent iudicem movere ad sententiandum.

Idem Decano, Cancellario et C. Canonico Lundoniensibus.
Sicut nobis vestris literis intimastis, quum causa, quae inter H. subdiaconum et B. presbyterum sancti Clementis super quinque frumenti modiis vertebatur, ipsi subdiacono per annos singulos exsolvendis, ex delegatione nostra vobis commissa fuisset, et partibus in vestra praesentia constitutis restitutionem sibi fieri postularet subdiaconus supradictus, adversarius se ad hoc non teneri respondit, quum alia vice super hoc coram iudice conventus fuerit, et sententialiter absolutus, quod ostendere voluit duorum testimonio sacerdotum, ex quorum depositione vobis constitit, quod magister A. auctoritate venerabilis fratris nostri episcopi Lundunensis ipsum per iudicium absolvit ab impetitione subdiaconi memorati. Verum quia testimonium ipsorum quasi nude prolatum fuerat, quum de causis, quae iudicem movere solent ad sententiam proferendam, nihil se scire dixerint, variatum fuit inter iuris peritos, a quibus consilium postulastis, aliis asserentibus tale testimonium non valere, aliis sentientibus, quod valeret. Unde in hac ambiguitate Quid tenendum sit, sedem duxistis apostolicam consulendam. Quum autem in plerisque locis, in quibus copia prudentum habetur, id moris exsistat, quod omnia, quae iudicem movent, non exprimantur in sententiis proferendis, vobis taliter respondemus, quod, quum ex depositionibus testium praedictorum constiterit vobis, sententiam a iudice suo fuisse prolatam, propter auctoritatem iudiciariam praesumi debet, omnia legitime processisse. [Dat. Lat. II. Kal. Apr. 1199.]

Capitulum XVII.
Ab eadem sententia potest appellare nedum reus victus, sed etiam tertius, cuius interest; et poterit sententia quoad reum nil de suo iure docentem confirmari, respectu vero tertii rationabiliter appellantis infirmari.

Idem Astoricensi Episcopo, et Abbati sancti Isidori Legionensis.
Quum super controversia, quae inter venerabilem fratrem nostrum Auriensem episcopum ex parte una, et monasterium Cellae novae super statu ipsius ex altera vertebatur, pro ipso episcopo diversae sententiae latae fuissent, O. archidiaconus et nuncius venerabilis fratris nostri Ovetensis episcopi ad apostolicam sedem accedens, per eas Ovetensem ecclesiam laesam graviter querebatur, ad quam illud proponebat monasterium pertinere. (Et infra:) Postquam igitur haec et similia nobis et fratribus nostris praefati cardinales fideliter retulerunt, quia constitit nobis per legatorum literas, a duobus, quum tertius interesse nequiverit, sicut ex ipsius etiam assertione tenuimus apud sedem apostolicam constituti, fuisse processum, et contra ipsorum sententiam Quum ex parte monasterii nihil rationabile fuerit propositum et ostensum, quare sententia pro episcopo promulgata debuerit irritari, eam, communicato fratrum nostrorum consilio, quantum ad monasterium ipsum duximus confirmandam, +sibi perpetuum hac in parte silentium imponentes. Ceterum, quia super appellatione Ovetensis ecclesiae non potuimus elicere veritatem, causam ipsam vestro duximus examini committendam; per apostolica scripta Mandamus, quatenus, si constiterit, appellationem pro ecclesia Ovetensi rationabiliter interpositam, et ad eam prosequendam nuncium eius infra tempus legitimum destinatum fuisse, exsecutio sententiae differatur, ne circa possessionem eandem Ovetensis ecclesia detrimentum incurrat. Alioquin ea, sicut ius postulat, exsecutioni absque Ovetensis ecclesiae praeiudicio demandetur, cui quae praemissa sunt non praeiudicant, quo minus suam valeat consequi rationem, quum res inter alios acta non noceat regulariter aliis iuxta constitutiones canonicas et civiles.

Capitulum XVIII.
Si citatus ad sententiam ex legitima causa iudici ignota non comparuit, tenet sententia eo absente lata, sed retractatur eo probante legitimam absentiae causam. Si vero impedimentum probatur non plene, non retractatur sententia, nisi prius doceat de ipsius iniquitate. H. d. et est verus et not. intellectus secundum Panorm., quem alii doctores non dare dilucidarunt.

Idem.
Quum Bertholdus miles curiam suam sive fundum in Westhusen quondam P. militi pignori obligasset, eodem P. sublato de medio A. nepos eius qui, successit eidem, Argentinensis dioeceseos, vacante ecclesia eiusdem loci in Westhusen, asserens, quod ius patronatus cum universitate transisset in eum, D. clericum eiusdem dioecesis ad preces bonae memoriae C. Argentinensis episcopi eiusdem loci archidiacono ad supra dictam ecclesiam praesentavit, qui de consensu et voluntate episcopi ipsum instituit in eadem, in possessionem eum induci faciens corporalem. Praedictus vero B. dominus fundi, asserens, quod sibi retinuerat ius patronatus expresse, quum fundum obligaverat creditori, T. sacerdotem memorato episcopo praesentavit, sed ipsum episcopus non admisit pro suae arbitrio voluntatis. Quum autem praefatus episcopus viam fuisset universae carnis ingressus, dictus T. adversus memoratum D. super praedicta ecclesia coram substituto electo deposuerit quaestionem, Remensis episcopus apostolicae sedis legatus iudicibus negotium delegavit. Ad quem quum attestationes utrinque receptas per partes postmodum remisissent, et, praefato D. cum suis attestationibus accedente, dictus T. nec per se, nec per responsalem idoneum comparere curaret, ipse attestationibus, sicut in ipsius literis perspeximus contineri, diligenter inspectis clerici memorati, ipsum ab impetitione saepe dicti T. sententialiter reddidit absolutum, eidem T. imponens silentium super ecclesia memorata. Postmodum autem idem presbyter ad eiusdem archiepiscopi praesentiam cum attestationibus suis infra breve tempus accedens, iustam causam absentiae allegavit; archiepiscopus vero, praedicto Argentino electo et dilectis filiis Altae silvae et Tudebernon abbatibus dedit suis literis in mandatis, ut, si iustam absentiae causam ille ostenderet coram eis, praedictam sententiam nullius decernerent esse valoris, et utriusque partis attestationibus diligenter inspectis causam ipsam fine debito terminarent; alioquin facerent sententiam, quam ipse tulerat, firmiter observari. Verum dicto electo et praefatis abbatibus committentibus aliis vices suas, ipsi subdelegati testes super praedicto articulo receperunt, a quibus dictus clericus vocem ad nos appellationis emisit. Licet autem, quum utraque pars cum attestationibus signatis sigillis iudicum praedictorum ad nostram praesentiam accessisset, iustam causam absentiae minus sufficienter presbyter probavisset, ne tamen praeiudicaret opinio veritati, volentes in veritate procedere, quum Christus sit veritas, dilectum filium R. S. Mariae in Dominica diaconum cardinalem eis concessimus auditorem. Qui quum nobis omnia, quae coram ipso proposita fuerant, plene ac fideliter retulisset, nos, utriusque partis attestationibus ac sententia praefati episcopi diligenter inspectis, quia eundem ex tenore ipsius sententiae archiepiscopum invenimus circumventum, tum quia continebatur in illa, quod per attestationes ipsius clerici fuerat sufficienter probatum, quod praefatus A. in possessione iuris patronatus exstiterat, quum eundem Brunonem ad praedictam ecclesiam praesentavit; quum tamen per attestationes illas nihil aliud super hoc ostensum fuerit, nisi quod pro quodam iure, quod de illa ecclesia consuevit exhiberi patronis, praedicti P. et A. annuatim decem solidos acceperunt, quos tamen plebanus eiusdem loci semper contradicebat praebere; tum etiam, quia in eadem sententia dicitur, quod dictus T. penitus in probatione defecit, quum per attestationes suas appareat manifeste, ipsum suam intentionem sufficienter probasse; tum etiam quia causam non recepit sufficienter instructam, quum unius tantum partis attestationes receperit, quae parum faciebant ad causam. Unde sententiam ipsam duximus irritandam, memorato T. adiudicantes ecclesiam supra dictam, quum per attestationes nobis constiterit evidenter, ipsum a vero patrono fuisse ad saepe dictam ecclesiam praesentatum, adversario super ea perpetuum silentium imponentes quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta [praecipiendo] mandamus, quatenus auctoritate nostra suffulti sententiam nostram faciatis inviolabiliter observari praefatum T. in corporalem possessionem eiusdem ecclesiae inducentes et tuentes inductum. [Contradictores etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. Id. Mart. 1205.]

Capitulum XIX.
Papa in sententiis, quas profert, ordinem iuris servat.

Idem.
In causis, quae summi Pontificis iudicio deciduntur, et ordo iuris et vigor aequitatis est subtiliter observandus, quum in similibus casibus ceteri teneantur similiter iudicare, nisi forte, quum aliquid causa necessitatis et utilitatis inspecta dispensative duxerit statuendum. [Dudum ergo etc. (cf. c. 22. de elect. I. 6.) Dat. Lat. V. Id. Apr. 1203.]

Capitulum XX.
Secunda sententia, in diversa instantia contra primam lata, tenet mero iure; nec debet infringi, etiamsi sit iniusta, ex quo ab ea non fuerit appellatum; praesertim si prima sententia secundis iudicibus non fuit ostensa. H. d. Panorm.

Idem Conventui sancti Leodii.
Inter monasterium sancti A. Rothomagensis et vestrum super modo eligendi abbatem in dicto monasterio vestro iam dudum fuit quaestio agitata, +[pro qua partibus ad sedem apostolicam accedentibus, venerabilem fratrem nostrum Octavianum episcopum Hostiensem et dilectum filium G. sancti Georgii ad Velum aureum diaconum cardinalem dedimus auditores. In quorum praesentia propositum fuit pro monasterio vestro, quod, quum abbatia ipsa olim pastore vacaret, vos convenientes, in unum, Riccardum monachum virum religiosum secundum beati Benedicti regulam et ecclesiae libertatem apostolico etiam privilegio roboratam de gremio ipsius ecclesiae in abbatem vobis per electionem canonicam assumpsistis, electum ipsum ad benedictionis munus obtinendum dioecesano episcopo praesentantes, qui, per dilectum filium Gaufridum abbatem praefati monasterii sancti Audoeni prohibitus, quod postulatum fuerat non concessit. Vos ergo videntes vestrum propositum retardari, ne aliquid in praeiudicium monasterii vestri fieret, sedem apostolicam appellastis, a qua postmodum ad venerabilem fratrem nostrum Henr. episcopum et dilectos filios Hen. cantorem et R. archidiaconum Baiocenses sub eo tenore per nuncios vestros commissionis literas impetrastis, ut partibus ad suam praesentiam convocatis, inspecto privilegio et rationibus omnibus, quas utrinque ducerent proponendas, causam ipsam appellatione remota concordia vel iudicio terminarent, nullis literis obstantibus ipsarum mentione non habita a sede apostolica impetratis. Quod si omnes interesse non possent, episcopus cum eorum altero ea nihilominus exsequeretur. Quum igitur partes in praesentia praedictorum episcopi et praecentoris Baiocensium constitutae, archidiacono collega ipsorum ex certa causa et necessaria excusato, non possent ad concordiam revocari, parte vestra volente testes suos omni exceptione maiores producere ad probandam electionem canonice celebratam iuxta tenorem privilegii bonae memoriae Lucii Papae praedecessoris nostri super electione facienda indulti, R. monachus procurator dicti abbatis sancti Audoeni eis venerabilis fratris nostri Rothomagensis archiepiscopi, episcopi Ebroicensis et dilecti filii R. Ebroicensis archidiaconi patentes literas praesentant, ne in causa procederent inhibentes pro eo, quod super eiusdem causae discussione mandatum se dicebant apostolicum recepisse. Verum quia tenor mandati literis illis non erat insertus, nec procurator, licet saepius requisitus, originale ostendere voluit vel rescriptum, eorum prohibitione postposita, probationem vestram oblatam saepius super electione canonica decreverunt pariter admittendam. Sed procurator iam dictus probationi obviare contendens in electione praemissa, monasterium sancti Audoeni spoliatum fuisse cuiusdam iuris sui possessione dicebat, quam usque ad creationem abbatis illius loci novissimi obtinuerat inconcusse, qui de congregatione sancti Audoeni a monachis de Cruce postulatus fuerat et electus. Eo igitur id probare volente, testes vestros super electione canonica, procuratoris vero super spoliatione opposita receperunt, quorum depositiones quum post diligentem examinationem disponerent publicare, ad instantiam dicti procuratoris secundae productioni testium, qua se dixit fore contentum, diem alteram assignarunt. Quumque partes ad diem et locum pariter convenissent, requisitus procurator ab ipsis iudicibus de testibus producendis, ipse quasi testium productioni renuncians, dilectorum filiorum de Bellebec et de Mortuomari abbatum et prioris de Bellebec literas eis porrexit, ne in causa procederent inhibentes. Dicebant enim, se suscepisse mandatum primo praeiudicans, cuius tenorem suis literis adiunxerunt. Ceterum quum primi iudices, rescripto diligenter inspecto, cognoscerent illud per falsi suggestionem et veritate tacita impetratum, quum in secundo mentio facta non fuerit apostolici privilegii, ut in primo, ex quo electio sortiebatur praecipuam firmitatem, et ipsi iudices in secundis literis a monachis sancti Audoeni dicerentur certa ratione suspecti, quod ostendere non potuit procurator, causis quibusdam suspicionis satis frivolis allegatis, ab eis contumaciter nulla exspectata interlocutione recessit. Attendentes igitur iudices recusationem huiusmodi et allegationem dictae suspensionis seram et supervacuam exstitisse, praesertim post litem inchoatam et testes utrinque productos, quae forte ante litis ingressum colorem aliquem poterat habuisse; considerantes etiam, idem mandatum non plene, sed perfunctorie prioris fecisse mentionem, prohibitioni posteriorum iudicum, sicut nec priorum, acquiescere noluerunt, magis volentes iussionibus apostolicis obedire, quam inferiorum mandatis indebitam reverentiam exhibere; multis, qui aderant, iurisperitis sentientibus cum eisdem, quod, quum saepedictus abbas sancti Audoeni primo ad priores iudices literas impetrasset, quarum non habebatur mentio in secundis, carere debebat beneficio utrarumque, vel, si deberet mandatum alterum alteri praevalere, primo esset parendum potius quam secundo, in quo non habebatur mentio de priore, quum nec primum, ab eodem abbate sancti Audoeni obtentum, de illo faceret mentionem, quod pars altera impetrarat. Praescriptis itaque rationibus moti et usi consilio discretorum, publicatis etiam attestationibus partium, et earum rationibus et allegationibus subtiliter intellectis, praedictam electionem auctoritate mandati nostri ratam habuerunt et firmam, super illa molestatione ipsius electi perpetuum abbati et monachis sancti Audoeni silentium imponentes, quos condemnarunt etiam in expensis centum librarum Andegavensium, licet pars altera de ducentis vellet sacramento praestito declarare. Pars igitur vestra petebat a nobis factum delegatorum iudicum confirmari, et electo munus benedictionis impendi. Ceterum pars altera proposuit ex adverso, saepedictum monasterium vestrum a primordio constructionis suae in tantum ex consensu dioecesani episcopi alteri fuisse subiectum, ut non aliunde assumeretur ibi aliquis in abbatem, nisi de monasterio sancti Audoeni, dummodo in eo posset aliquis idoneus ad hoc reperiri. Correctio quoque monachorum et abbatis de Cruce, si negligens esset, fuit S. Audoeni abbatibus reservata, et ita obtinuit a longis temporibus, quorum memoria non habetur. Et haec siquidem institutio et usus ipsius a bonae memoriae Alexandro Papa praedecessore nostro proponitur confirmata. Unde quum quondam monachi sancti Leufredi abbatem quendam aliunde quam de sancti Audoeni gremio elegissent, abbas sancti Audoeni haec comperiens appellavit; et per sententiam delegatorum apostolicae sedis electum renunciare oportuit abbatiae, qui, quum facta professione abbati sancti Audoeni per dies aliquot in ipso monasterio resedisset, per abbatis concessionem datus fuit praefatis monachis in abbatem. Ceterum abbate novissimo adhuc monasterium detinente, a quo regio metu compulsus secessit ad tempus, et monachis se in libertatem volentibus vendicare, atque ad electionem procedere insuetam, abbas sancti Audoeni hoc praesentiens, sedem apostolicam appellavit, sicut Ric. tunc electus vester in iudicio est confessus, adiiciens tamen se primitus appellasse. Verum saepedicti monachi, eum eligentes nihilominus in abbatem, ad iam dictos Hen. episcopum Baiocensem et collegas suos rescriptum apostolicum impetrarunt, quorum iudicium ut suspectum abbas sancti Audoeni cupiens declinare, ad praefatos abbatem et priorem literas revocatorias impetravit, qui post inhibitionem priorum iudicum, qui eis tenorem mandati apostolici per suas literas intimarunt, et postquam procurator abbatis eis authenticum praesentavit, asserentes literas illas per falsi suggestionem obtentas, quia privilegii partis adversae in eis mentio non fiebat, post appellationem quoque ab eodem procuratore interpositam, in causa nihilominus processerunt, quorum factum pro monasterio sancti Audoeni petebant in irritum revocari.] His igitur et similibus, quae iam dicti episcopus et cardinalis nobis ac fratribus nostris prudenter et fideliter retulerunt, plenius intellectis, Quum constiterit nobis, primam commissionem non fuisse per ultimam revocatam, tum quia causae suspicionis in iure propositae frivolae videbantur, quas etiam tanquam dilatorias ante litis ingressum opponere debuissent, quibus coram delegatis eisdem subeundo iudicium renunciasse videntur; tum etiam quoniam de privilegiis apostolicae sedis et processu negotii usque ad publicationes testium coram primis iudicibus nihil in secundis literis dicebatur, quod si fuisset expressum, obtinere minime potuissent, non obstante sententia, quae pro monasterio sancti A. dicebatur fuisse prolata, quae tamen nobis ostensa non fuit, quum, si praedictis iudicibus fuisset ostensa, ea posthabita contrarium statuissent, alioquin est, quod eam obiicientibus imputetur, quum sub praetextu novorum instrumentorum lites non debeant instaurari: communicato fratrum nostrorum consilio factum priorum iudicum ratum et firmum habemus, et eorum sententiam confirmantes electo a vobis postmodum nos ipsi munus benedictionis, salvo iure dioecesani episcopi, curavimus exhibere. [Nulli ergo etc. Dat. Lat. III. Non. Iun. 1199.]

Capitulum XXI.
Tenet sententia contra privilegium ostensum vel non ostensum, si ab ea non fuerit appellatum vel supplicatum.

Idem Episcopo, Decano et Cancellario Parisiensibus.
Suborta dudum inter venerabilem fratrem nostrum Meldensem episcopum et monasterium Attrebatense super ipsius monasterii subiectione materia quaestionis, et procuratoribus partium litigantibus coram nobis, quia per confessionem partis adversae constitit, eundem episcopum quasi possessionem obedientiae in eodem monasterio habuisse, ipsum restituendum decrevimus ad eandem. Verum quia privilegium felicis memoriae Innocentii Papae praedecessoris nostri libertatem monasterii plenariam exprimebat, [dilectis filiis magistro G.] decano Suessionensi et suis coniudicibus dedimus in mandatis, ut episcopo [memorato] in quasi possessionem obedientiae restituto, nisi post restitutionem suam infra sex menses contra privilegium rationabile aliquid obiiceret et probaret, super subiectione monasterii supra dicti perpetuum sibi silentium sublato appellationis obstaculo imponere procurarent. +[Districtius inhibentes ne idem monasterium super libertate privilegii auderet ulterius molestare. Quod si de partium exsisteret voluntate causam sufficienter instructam ad nostram praesentiam remittentes, praefigerent ipsis terminum competentem, quo se nostro conspectui praesentarent, sententiam recepturae. Partibus igitur in ipsorum iudicum praesentia postmodum constitutis quum idem episcopus privilegii copiam habuisset illud voluit arguere falsitatis eo quod facta collatione bullae ipsius privilegii ad alias bullas, ipsa sicut episcopus proponebat, minor et dissimilis aliis videbatur. Autoritatem, quoque rei iudicatae ad evacuandas vires privilegii allegavit afferens quod felicis recordationis Alexander Papa praedecessor noster, sicut per ipsius litteras ostendebat super hoc contra monasterium sententiam promulgarat. Privilegium insuper Alexandri Papae dicti et bonae memoriae Honorii Papae praedecessorum nostrorum episcopus idem induxit, in quibus expresse dignoscitur esse statutum, ut ipsi a Resbacensi abbate canonica obedientia persolvatur. Abbas vero monasterii supradicti proposuit ex adverso quod idem authoritate privilegii praetaxati plena debet libertate gaudere, verum etiam alia ratione, quia videlicet sanctus Faro Meldensis episcopus liberalissimum ei duxerat privilegium indulgendum, sicut in eiusdem Sancti legenda contineri manifeste dicebat adiiciens idem abbas, quia de sententia supradicta quam pro parte sua episcopus allegebat, usque ad illum diem, nullam unquam audierat mentionem: sed etsi sententia vera esset, tacite tantum per compositionem amicabilem subsequentem fuerat ab ipsa recessum. Talis enim ut ipse dicebat, inter bonae memoriae B. Resbacensem abbatem et Stephanum Meldensem episcopum compositio intercessit, ut idem abbas ea conditione ipsi obedientiam faceret, ut reperto privilegio libertatis, quod prae manibus non habebat, idem abbas libertate gauderet et ad exhibendam eidem episcopo obedientiam minime teneretur. Quam compositionem et quaedam alia quae proposuerat idem abbas, se assseruit probaturum. Die igitur Parisius assignato testes abbatis supradicti, decanus et succentor, quia iudex tertius interesse non potuit, receperunt; et apud Resbacum examinantes eosdem quosdam alios senes et valitudinarios. Tandem quum tua pars ad maiorem fidem super Alexandri sententia faciendam, litteras quorundam cardinalium et aliorum iudicibus praesentasset, pars abbatis obiecit, quod quum semestre tempus in nostris esset litteris comprehensum, infra quod probandi, quod voluisti, habueras facultatem, post tempus illud elapsum munimenta pro parte tua, vel probationes alias non poteras exhibere, sed quum tibi non esset aditus probandi praeclusus, iuramentum recipi postulabat, quod capitulum Resbacense sub animarum suarum periculo praestari mandabat, videlicet quod nunquam amplius sententiam viderant, quam tu duxeras exhibendam.] Iudicibus autem causam instructam remittentibus quia cognovimus efficaciores episcopi rationes, subiectionem eidem adiudicavimus memorati monasterii, ut ibidem liberam habeat tanquam dioecesanus episcopus potestatem, ita tamen, ut nullum per hoc apostolicae sedi praeiudicium generetur, quo minus legitimo tempore, si voluerit, suam iustitiam prosequatur. Nimirum si praefati Innocentii privilegium Alexandro fuit in iudicio praesentatum, et ipse tulit sententiam contra illud, ipsum intelligitur reprobasse. Si vero non fuit coram eo exhibitum, praetextu privilegii de novo reperti praedicta non debet sententia retractari. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus quod a nobis est sententialiter diffinitum, faciatis appellatione remota rationabiliter observari [contradictores si qui fuerint etc.; Dat. Viterbii XVII. Kal. Iul. Ao. X. 1207.]

Capitulum XXII.
Sententia, a qua fuit appellatum, retractatur, si constat, testes, ad quorum dicta tantum lata fuit, conspiratores fuisse, et contradicente parte receptos.

Idem Alex. III. S. Mariae in Cagi et Vallis secretae Abbatibus.
Quum I. et A. canonici sancti Dionysii Remensis ex parte quorundam canonicorum eiusdem ecclesiae nostro apostolatui reserarint, quod abbas eorum super dilapidatione, periurio, simonia et quibusdam aliis erat multipliciter infamatus, et quum super his et aliis cum procuratore ipsius abbatis apud sedem apostolicam diu litigassent, nos postmodum venerabili fratri nostro Cathalanensi episcopo et eius collegis dedimus in mandatis, ut ad ecclesiam ipsam personaliter accedentes, tam in capite quam in membris appellatione postposita corrigerent corrigenda, et statuerent quae statuenda viderent. +[Coram quibus postea, tam abbate quam canonicis constitutis, idem abbas, ne iudices contra iuris ordinem in negotio ipso procederent appellavit; quumque iudices ab abbate pariter et canonicis de dicenda veritate super statu ecclesiae requirerent iuramentum, abbas per advocatum suum se asserens spoliatum restititutionis beneficium postulavit ab eis. Inde] Iudices, [de voluntate partium abbate ipso ad administrationem spiritualium restituto, quibusdam discretis et fidelibus viris curam temporalium commiserunt. Post haec] autem abbatis et canonicorum iuramenta recipientes, [quosdam eorum examinaverunt eodem die, ad examinandum alios diem alium statuendo, quem gratanter pars utraque recepit. Verum statuto die abbate coram eis minime comparente, abbas S. Iacobi Pruviniensis avunculus eius se cum literis de rato patentibus praesentavit. Quo nequaquam contradicente in examine ipso iudices processerunt, et quum die sequenti parati essent sententiam promulgare, procurator iam dictus literas exhibuit coram eis, in quibus continebatur expresse, quoniam appellationem, quam prima die interposuerat, innovabat. Sed iudices attendentes, quod idem abbas appellationi praedictae tacite renunciaverat, iuramentum praestando et ipsorum iudicium subeundo, maxime quum appellationis obstaculum nostris esset literis interclusum, et de ipsius ecclesiae lapsu irreparabili timeretur,] habito virorum prudentum consilio abbatem memoratum ab administratione ipsius ecclesiae per sententiam removerunt, correctione membrorum dilata, quam tunc non poterant expedire. A qua sententia tanquam iniqua quum procurator praedictus ad nostram audientiam appellaverit [pro eo, quid interlocuti fuerant delegati praedictis ex causis ab appellatione fuisse recessum; porro praefatus abbas et procurator canonicorum propter hoc nuper ad sedem apostolicam venientes, coram dilecto filio nostro Ioanne S. Mariae in Via lata diacono cardinali, quem ipsis dedimus auditorem, idem abbas multa] proposuit, per quae dicebat, dictam sententiam merito reprobandam, [tum quia literae illae, quarum auctoritate iudices processerunt, per suppressionem veritatis fuerant impetratae, quum canonici, per quos fuerant obtentae, de triplici excommunicationis sententia, qua per eum pro eo, quod aleatores erant et tabernas frequenter intrabant, et inobedientes exsistebant eidem, ligati fuerant, non fecerant mentionem,] tum quia [post appellationem ad nos interpositam in inquisitione ipsa, quum denunciationem caritativa commonitio minime praecessisset, eo nondum restituto, et] iudices lite non contestata in ipso negotio processerunt; tum etiam, quia iuramenta conspiratorum contra ipsum iudices recipientes, depositionibus coram partibus minime publicatis, nec ostensis eidem, ad sententiam procedere praesumpserunt. [Ad haec altera pars respondit, quod praedicti canonici repelli minime potuerunt huiusmodi excommunicationis obtentu, quum etiamsi de illa excommunicatione constaret, idem abbas non solum per procuratorem suum qui cum ipsis litteras communes accepit, sed etiam per se ipsum in divinis communicasset; sed nec appellatio supradicta potuit processum iudicum impedire: nam quum abbas, ne contra iuris ordinem iudices procederent, appellasset, et iudices secundum iuris ordinem processissent in omnibus, evidenter apparet contra provocationem eandem nihil penitus attemptatum. Sed etsi denunciationem monitio non praecessisset, est quod imputari possit abbati, si hoc neglexerit a principio allegare. Adiecit etiam pars praedicta, quod ad temporalia restitui non debuit idem abbas, licet esset ad spiritualia restitutus, quum de dilapidatione quaestio haberetur; qui potius in tali casu iuxta rigorem iuris, etsi fuisset in administrationis possessione repertus, potuisset tamquam suspectus non immerito amoveri. Praeterea non oportuit ut coram illis iudicibus fieret litis contestatio, quum per utriusque partis procuratores olim lis fuerit apud sedem apostolicam super eisdem articulis contestata, maxime quum non sit ea subtilitas in inquisitionibus attendenda ut litis contestatio necessario requiratur; et hoc unum contra praemissas citationes sufficere potuit, quod inquisitionis iudicium sponte subiit, licet etiam iuramenta conspiratorum constaret iudices recepisse; irritari tamen ex hoc non deberet processus ipsorum, quum non constet ipsos, illorum dicta sequendo, sententiam protulisse, praesertim quum coniuratorum dicta recipi possent in iis quae abbatem nullutenus contingebant. Depositiones quoque testium nequiverunt coram partibus publicari, vel earum abbati copia fieri, quum ipse se per contumaciam absentasset, et procurator praedictus non ad defensionem causae transmissus fuerit, sed ad provocationem tantummodo innovandam. Quum igitur haec et alia quae coram cardinali praedicto fuere proposita, idem nobis fideliter retulisset.] Quia vero de conspirationis articulo nobis non potuit fieri plena fides, [discretioni vestrae per apostolica scripta] mandamus, quatenus, inquisita plenius veritate, si vobis constiterit, quod illi conspiratores fuerint, quorum constat a iudicibus iuramenta recepta, et quod hoc ipsum abbas probare voluit coram eis, et quod eorum dicta iudices secuti tantummodo, quum per alios ea probata non essent, sententiam protulerunt, vos appellatione remota irritantes processum eorum in negotio ipso iuxta praedictam formam, comprehensam in prioribus literis, procedatis. Si vero eos conspiratores fuisse nequiverit comprobare, vel, licet de hoc constaret, appareat tamen, illos nihil super his deposuisse, pro quibus idem abbas fuit amotus; vel, etiamsi aliqua super his deposuerint, ea tamen per aliorum dicta fuerant sufficienter ostensa: processum ipsorum iudicum sublato appellationis obstaculo confirmetis, quia, licet adversus abbatem non debuerint conspiratores admitti, iuramenta tamen ipsorum de veritate dicenda super statu ipsius domus recipi potuerunt, ut per ipsorum dicta super aliis fides possit haberi, quae abbatem minime contingebant, praesertim quum tunc probatum non esset, eos conspiratores fuisse. [Volumus insuper et mandamus etc. Dat. Later. XV. Kal. Apr. Ao. XI. 1208.]

Capitulum XXIII.
Damnatus in actione iniuriarum infamis est, et per Papam potest famae restitui. H. d. prout communiter summatur.

Idem H. de castro Guarti.
Quum te a Bartholomaeo iniuriarum actione convento, eo, quod diceres, equum tuum non esse minoris pretii quam capillos ipsius, [Iacobus de Guarino et L. de Vico] iudices, qui super hoc cognoscebant, te in decem solidos condemnassent, tu timens, ne ipsorum sententia te notaret infamia, beneficium restitutionis ad famam a sede apostolica implorasti. Nos autem considerantes, quod [paene] nulla fuerit vel minima facta iniuria, volumus [et concedimus], te per praedictam sententiam infamia non notari. [Dat. Signiae VII. Id. Sept. Pont. nostr. Ao. XV. 1212.]

Capitulum XXIV.
Revocata sententia propter defectum iurisdictionis, ut, quia unus ex iudicibus publice excommunicatus erat, vel propter iuris ordinem non servatum, iterum de principali quaeritur.

Idem.
Ad probandum, quod procurator dominae (Et infra:) Vos autem interim agnoscatis de confirmationis sententia quae lata est a iudicibus delegatis de electione custodis, ut eam, sicut de iure fuerit faciendum, confirmare vel infirmare curetis, ita quidem, ut, si pro eo, quod unus ex delegatis iudicibus, qui eandem sententiam protulerunt, excommunicationis vinculo esset publice innodatus, quando sententia lata fuit, sicut per metropolitani literas perhibetur, aut ex alia iusta causa eandem sententiam constiterit infirmandam, ipsa cassata de ipsius electione custodis iterum cognoscatis, et audientes quae tam in factum quam in personam proposita fuerint et ostensa, eam si inventa fuerit canonica auctoritate nostra confirmetis; alioquin ea penitus infirmata detis sororibus facultatem libere eligendi et quam in abbatissam sibi duxerint regulariter eligendam, eius electionem sublato appellationis obstaculo, auctoritate apostolica confirmetis, ac praefatae custodi de bonis ecclesiae faciatis in expensis legitimis factis provideri.

Capitulum XXV.
Res inter alios iudicata aliis non nocet. Fallit in eo, qui passus est illum litigare, cui secundo loco competebat actio vel defensio, vel a quo causam in iure iudicato habuit.

Gregorius IX.
Quamvis regulariter aliis non noceat res inter alios iudicata, ei tamen, qui, quum sibi primum de ea re actio vel defensio competebat, sustinuit sequentem agere, ac illi etiam, qui passus est eum, a quo causam habuit, experiri, est praeiudicium generatum.

Capitulum XXVI.
Si duo ordinarii pronunciant contraria, tenet sententia pro reo. Fallit in quatuor casibus hie contentis, et similibus. Si vero delegati discordant, delegans est adeundus; si arbitri, neutra tenet.

Idem.
Duobus iudicibus, ut accepimus, diversas sententias proferentibus, si ex iurisdictione ordinaria processerunt, tenet pro reo, non pro actore sententia, nisi in causa favorabili, puta matrimonio, libertate, dote seu testamento, pro ipso fuerit promulgata. Si vero ex delegata potestate, utraque pendet sententia ex arbitrio delegantis. Quodsi ex compromisso, neutra debet habere vigorem.

T i t u l u s X X V I I I .
De appellationibus, recusationibus, et relationibus.

Capitulum I.
Collatio beneficii facta post appellationem ex probabili et verisimili causa interpositam est ipso iure nulla.

Alexander III. Exonensi Episcopo et Decano Lundonensi.
Dilecti filii nostri prior et clerici de Gisebergen, gravem admodum et difficilem nobis querimoniam transmiserunt, quod venerabilis frater noster R. Eboracensis archiepiscopus et apostolicae sedis legatus eundem priorem post appellationem ad nos factam suspendit, et suas ecclesias interdixit, et canonicos, si eidem tanquam priori obedirent, excommunicatos denunciavit. (Et infra:) Super quibus omnibus si veritate per idoneas personas et famam loci sollicite inquisita inveneritis ecclesiarum concessiones taliter factas, nisi prior et canonici malitiose distulerint eas, quantum ad se pertinet, ordinare, nullius appellatione obstante auctoritate nostra in irritum revocetis easdem, et priori et canonicis ecclesias ipsas restitui facientes, et tam vicarios quam iuratos eorum canonicorum iuramentum praestitum servare cogatis nisi fuerit a priore inique extortum. Provisuri etc. [cf. c. 6. de iudic. II. 1.]

Capitulum II.
Appellatio generalis respectu causae non valet.

Idem Archiepiscopo Remensi.
Inter cetera +quod nos consulere voluisti, quid facere debeas de his, qui appellant a te nec appellationem prosequuntur, taliter respondemus, quod debes eos compellere infra congruum terminum appellationem interpositam prosequi aut coram te iustitiae parere. Super eo vero, quod abbas sancti Apollinaris in claustro a te appellationem interposuit generalem super omni causa, quae adversus eum aliquo tempore posset moveri, ipsum exinde redarguimus, nec huiusmodi appellationem duximus admittendam. Verum si quis specialiter a te ad nos appellaverit ad examen tuum eum remittere non valemus.

Capitulum III.
A correctione legitima non appellatur, nisi modus excedatur. H. d. inspecta mente literae.

Idem Abbati S. Petri.
Ad nostram +noveris audientiam pervenisse, quod, si quando subditos tuos vis pro suis excessibus secundum regulam B. Benedicti et institutionem tui ordinis corrigere et castigare, ipsi, ut malitiam liberius suam valeant exercere, ad appellationis remedium confugiunt. Quia vero remedium appellationis non ideo est inventum, ut alicui a religionis et ordinis observantia exorbitanti debeat in sua nequitia patrocinium exhibere, discretioni tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si quando quilibet subditorum tuorum, ne ipsum pro suis excessibus corrigas et castiges, ad remedium appellationis convolaverit, non ideo minus eum iuxta tenorem mandati, quod in praedicta regula continetur, et institutionem ordinis corrigas et castiges.

Capitulum IV.
Si appellans infra terminum, a iudice, a quo appellavit, vel a se ipso statutum, appellationem non prosequitur, sententiae vel iudicio illius stare compellitur.

Idem Norvicensi Episcopo.
Personas ecclesiarum +in tua dioecesi consistentium ita tuis et dominorum fundi authenticis scriptis praemunias, ut, quum aliquam illarum decedere forte contigerit decedentis filius vel vicarius seu alius quilibet personatum ecclesiae vacantis viro idoneo conferendi tibi viam praeripere aliqua calliditate non possit. Quod Si quis talium ad nostram audientiam frustratoriae dilationis causa appellaverit, et appellationi suae prolixum terminum praefixerit, tu ei diem, infra quem apostolicam sedem convenienter possit adire, assignes. Ad quam si venire contempserit, tu illum extunc iudicio tuo super iis, quae in quaestione vertuntur, sine contradictione aliqua stare omni excusatione et appellatione cessante districte compellas. Si autem quisquam appellationi suae praefigat terminum congruentem, nec tamen causam ad diem appellationis fuerit prosecutus, ipsum nihilominus ex tunc sententiae tuae, sicut de alio diximus, appellatione remota parere constringas. Verum si etc. (cf. c. 20. de test. II. 20.)

Capitulum V.
Appellans ad prosequendum habet annum, et ex causa biennium, nisi iudex moderetur. Et si infra id tempus non prosequitur, rata manet sententia, vel redit ad primum, si ante sententiam appellavit. H. d. - §. 1. Qui de crimine impetitur, appellare potest, nisi sit notorium. Hoc dicit.

Idem Remensi Archiepiscopo.
Quum sit sacrosancta Romana +ecclesia caput et magistra omnium ecclesiarum disponente Domino constituta, et ad eam consultationes et quaestiones de diversis mundi partibus merito referantur, quod eam super variis iuris quaestionibus consulueris, gratulamur et prudentiam tuam non immerito commendamus. Inde est, quod scriptis praesentibus Fraternitati tuae dignum duximus respondendum, quod, si frustratoriae dilationis causa vel etiam necessario ante sententiam vel postea fuerit appellatum, huiusmodi appellantibus annus indulgetur aut ex necessaria et evidenti causa biennium, nisi forte iudex, a quo appellatum fuerit, secundum locorum et provinciarum distantiam, et personarum et negotii qualitatem recisius tempus fuerit moderatus. Infra quod si is, qui appellaverit, causam appellationis non fuerit prosecutus, tenebit sententia. Si post sententiam appellaverit, et a causa sua cecidisse videtur, nec amplius super eodem negotio audietur appellans. Si vero a gravamine et ante litis ingressum fuerit appellatum, huiusmodi audietur appellans, quoniam sacri canones etiam extra iudicium passim appellare permittunt, nec solent huiusmodi dici appellationes, sed provocationes ad causam. Si autem ante sententiam quis appellaverit, cogitur illius stare iudicio, ad quem noscitur appellasse. §. 1. Praeterea si raptor sit, vel alias violentus detentor alienae rei is, qui appellat, huiusmodi appellatio facta in iudicio apud ecclesiasticas personas solet audiri, nisi forte manifestus raptor vel fornicator exsistat, sicut ille, quem absentem et irrequisitum Apostolus excommunicavit. [Ad haec etc. cf. c. sequ.]

Capitulum VI.
Coram iudice, a quo appellavi in una causa, possum in alia conveniri, nisi eum recusem ut suspectum.

Idem eidem.
Ad haec si in una causa quis appellaverit, et pendente appellatione aliquod crimen committat, vel prius commisisse dicatur, vel modo etiam accusetur, aut conveniatur de alia re, super qua non sit appellatum, et illam proferri contingat ad audientiam iudicis, a quo in alio [quoque] negotio appellavit, eum potest, si voluerit, tanquam suspectum vitare; alioquin debebit eius stare iudicio, a quo appellatum est, maxime si suus ordinarius iudex exsistat. [Item si duobus cf. c. sequ.]

Capitulum VII.
Si a iudice inferiori unus appellat ad Papam, alius ad inferiorem, tenetur appellans ad Papam comparere ad citationem iudicis inferioris, saltem allegaturus appellationem suam; alias valebit processus a minori, nisi sciverit appellationem interiectam ad Papam. - §. 1. A civili iudice, qui non est de temporali iurisdictione ecclesiae, non appellatur ad Papam. H. d. usque ad finem.

Idem.
Si duobus coram suo iudice litigantibus alter ad nostram, alter ad sui iudicis audientiam super eodem negotio appellaverit, et ille, qui ad suum iudicem appellavit, ad diem appellationis veniens, se ad eum appellasse proponit, eo tacito, quod adversarius eius ad audientiam Romani Pontificis appellarat, si legitime citatus nec venit, nec aliquem responsalem misit, aut etiam alias parere contemnit, et in eum excommunicationis sententiam tulerit, tenebit [utique] excommunicationis sententia in eum pro contumacia promulgata, nisi iudex cognoverit, eum ad audientiam Romani Pontificis appellasse. §. 1. Denique, quod in fine quaestionum tuarum quaeris, si a civili iudice ante iudicium vel post ad nostram audientiam fuerit appellatum, an huiusmodi appellatio teneat: tenet quidem in his, qui sunt nostrae temporali iurisdictioni subiecti; in aliis vero, etsi de consuetudine ecclesiae teneat, secundum iuris rigorem credimus non tenere. [Dat. Tusculi XI. Kal. Apr.]

Capitulum VIII.
Lapsus biennii non praeiudicat appellanti, quo minus ex causa legitima audiatur, saltem per beneficium restitutionis in integrum. H. d. secundum uberiorem intellectum.

Idem Plebano et Clericis sancti Nazarii de Albia.
Ex ratione (Et infra:) Verum si appellationem biennio elapso interpositam a sententia, quae fuerat contra vos prolata, de controversia, quam habuistis contra ecclesiam Solariae, prosecuti non estis, dummodo prosecutionem ipsius appellationis per impotentiam vos constiterit omisisse, nolumus, quod iustitiae vestrae debeat aliquatenus praeiudicium generare.

Capitulum IX.
Si reus post citationem vel notitiam literarum ivit ad curiam, delegatus in causa procedat; alias non. Hoc dicit, cum c. Suggestum infra. eod.

Idem Vigoriensi Episcopo.
Meminimus (Et infra: [cf. c. 3. Qui cler. vel vov. IV. 6.]) Ceterum quum aliquam causam contingit tibi appellatione remota committi, et adversa pars post citationem factam iter arripuerit ad sedem apostolicam veniendi, non minus poteris in negotio secundum iuris formam procedere, quod utique, si ante citationem factam iter arripuerit, non est aliquatenus procedendum.

Capitulum X.
Supersedetur propter articulum, in quo appellatum est, etiam super principali causa, si sine illo articulo expediri non potest. H. d. inhaerendo literae. - §. 1. Non obstante appellatione, ex falsa causa interposita, potest iudex ad ulteriora procedere. H. d.

Idem.
Super eo, quod a nobis sollicitudo tua quaesivit, utrum sententia per appellationem, quam ex incidenti quaestione fieri saepe contingit, fuerit suspendenda, licet causa fuerit appellatione remota commissa, prudentiae tuae duximus respondendum, quod, si de aliqua exceptione quaestio oriatur, et exinde appellationem fieri contingat eidem exceptioni erit merito supersedendum, et, si principalis causa sine illa terminari non poterit, ei nihilominus supersedeatur. §. 1. Si autem adversa pars de falsi suggestione in appellationem prorupit, non est sententia super hoc differenda, si literis commissoriis appellationis obstaculum inhibeatur. [De appellationibus etc. (cf. cap. sequ.)]

Capitulum XI.
Etiam pro minoribus seu levioribus causis appellari potest.

Idem.
De appellationibus vero pro causis minimis interpositis volumus te tenere, quod eis, pro quacunque et quantulacunque levi causa fiant, non minus est, quam si pro maioribus fierent, deferendum. Verum si appellationem suam contemserint prosequi tu illos aut appellationem prosequi vel tuo iudicio stare appellatione remota districte compellas.

Capitulum XII.
Secundum canones appellatur etiam ante sententiam; secundum leges non, nisi in quibusdam casibus. Hoc primo. Et appellatio et recusatio aequiparantur in hoc, quia, sicut in appellatione requiritur causa rationabilis, ita et in recusatione. Hoc secundo. Et tempus assignatum iudici ad causam decidendam incipit currere a tempore praesentationis rescripti. Hoc tertio secundum verum intellectum.

Idem.
Super eo +vero, quod interdum iudices delegati ab altera partium tanquam suspecti recusantur, hoc tuae prudentiae praesentibus literis innotescat, quod, quum Sacri canones et ante et post litis contestationem, et in prolatione sententiae, et post sententiam singulis facultatem tribuunt appellandi, leges autem saeculares appellationem, nisi in casibus, ante sententiam non admittunt, in causis quoque ecclesiasticis, ubi appellationis remedium tollitur, utrumque remedium denegatur, et ideo, sicut appellationi, ita [et] recusationi non est aliquatenus deferendum. Si autem infra certum tempus personis aliquibus lis decidenda committitur, ita quod contineatur in literis, causam post susceptionem literarum [et] infra certum terminum terminari debere, extunc terminus incipit currere, quum iudices quibus lites delegantur, easdem contigerit literas recepisse.

Capitulum XIII.
Conventus super iniuria clerici vel super adulterio appellare potest, nisi sit notorius. H. d. cum c. sequ.

Idem.
Pervenit ad nos, quod, quum presbyteri et alii clerici se conquerantur ab aliquibus vulneratos, vel alias graviter esse laesos, et ad probandum quod asserunt plerumque testes producunt, ii, qui impetuntur, apostolicam sedem appellant; sed appellationem interpositam prosequi, vel consortia hominum devitare contemnunt. Unde quia quid tibi faciendum sit exinde nostris literis certiorari desideras Fraternitati tuae praesentium auctoritate mandamus, quatenus, si eorum excessus publicus non sit et notorius, eos, qui pro tali causa appelant, contradictione et appellatione cessante ecclesiastica censura compellas, ut infra conveniens tempus ipsam appellationem interpositam prosequantur. Si vero eorum excessus publicus est et notorius, appellationis obtentu, si quam ad suam iniquitatem fovendam interposuerint, non praetermittas, quin eos excommunicatos denuncies, sicut [ex] ipsa iniectione manuum in clericos excommunicationis sententiam incurrerunt, ipsosque facias sicut excommunicatos cautius evitari, donec passis iniuriam satisfaciant, et cum literis tuis apostolico se conspectui repraesentent.

Capitulum XIV.
Summatum est supr. cap. proximo.

Idem Archiepiscopo Toletano.
Consuluit nos fraternitas tua, +utrum deferendum sit appellationibus, quando causa frustratoriae dilationis appellatur, nec interpositam appellationem prosequuntur. Super quo utique Consultationi tuae duximus respondendum, quod, si aliquando aliqui, quos manifestum sit et notorium uxorem alterius detinere, aut iniecisse manus violentas in clericum, appellaverint, eorum appellationi non est aliquatenus deferendum. Sed quum multa dicantur notoria, quae non sunt, providere debes, ne quod dubium est pro notorio videaris habere. Illos autem, qui appellant a praesentia tua, cogere debes infra tempus conveniens appellationem interpositam prosequi, aut iudicio tuo appellatione remota, parere.

Capitulum XV.
Hoc cap. summatum est supr. eod. cap. Meminimus.

Idem.
Suggestum est auribus nostris, quod, quum oppressi et gravati ad praesidium apostolicae sedis recurrunt, et appellatione facta iter arripiunt, adversarii eorum appellationem interpositam cognoscentes, nec ad praesentiam nostram accedunt, nec pro se responsalem transmittunt; quum autem senserint, illos rediisse, et nostras literas reportasse, in vocem appellationis prorumpunt, et iter ad nos arripiunt veniendi, ut sic eorum sollicitudinem, a quibus impetuntur, eludant. Verum quoniam nemini debet fraus sua patrocinari, et falce apostolici moderaminis sunt resecanda quae in se vitium noscuntur calliditatis et fraudis continere, Tuae consultationi taliter respondemus, ut, si quis deprehensus fuerit hoc ex fraude vel malitia facere, appellationi eius non deferas, neque ob id causam tibi commissam fine congruo terminare postponas, quia decretalem epistolam, qua tales muniri videntur, non ad deprimendam cuiusque iustitiam, sed ad removendum iniustum gravamen nos fecisse cognoscas.

Capitulum XVI.
Excommunicatus pendente cognitione appellationis absolvi potest ad cautelam, et, si apparet eum legitima appellasse, non punitur pro eo, quod interim celebravit divina.

Idem Eboracensi Archiepiscopo.
Ad praesentiam nostram R. presbytero veniente, episcopo Tusculano et P. sanctae Susannae cardinali tuam et ipsius causam commisimus audiendam. Qui ad obiectionem tuam, licet R. presbyter non esset excommunicatus de iure, de facto tamen eum fecerunt absolvi. Quia vero quod a fratribus nostris noscitur in hac parte statutum nolumus aliqua ratione mutare: fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus praedictum presbyterum pro eo, quod post excommunicationem contra appellationem factam divina cantavit, nullatenus inquietes, sed ad eum statum cessante appellatione reducas omnia, in quo erant tempore appellationis ad sedem apostolicam emissae.

Capitulum XVII.
Si appellans turbatur in possessione, super qua fuit appellatum, iudex a quo potest illam possessionem sibi reformare, appellatione in suo statu permanente. H. d. secundum communem intellectum.

Idem Cantuariensi Archiepiscopo.
Quum teneamur +consultationibus singulorum, quantum Dominus ministraverit, respondere, tanto gratius volumus tibi responsum impendere, quanto personam tuam abundantiori diligimus caritate. Quoniam igitur nos consulere voluisti, utrum, si eorum possessio, qui ad audientiam nostram appellant, turbata fuerit, tibi eam sibi liceat reformare, eo, de quo appellatio est interposita, praetermisso, prudentiae tuae taliter respondemus, quod, si exinde ad te querela pervenerit, id ordine iudiciario tibi licebit.

Capitulum XVIII.
Generalis et vaga appellatio respectu cuiuslibet gravaminis non valet, sed restricta ad certam causam. Sic.

Idem Episcopo et Archidiacono Bononiensibus.
Consuluit +nos vestra devotio, uf, si appellatio, quae ab omni aggravamine interponitur, teneat, prudentiam vestram nostris literis redderemus certiorem, et ideo Consultationi vestrae taliter respondemus, quod, si forte generaliter appellationem quis interponeret ab omni gravamine, quod sibi posset contingere, huiusmodi appellatio tenere non debet. Si vero aliquis ab aliquo iudice super omni gravamine, quod in una causa sibi possit inferri, appellationis obstaculum interponeret, quanquam generalis appellatio sit interposita, appellationi tamen eius est ab eodem iudice deferendum. Super eo vero quod quosdam dicitis frustratorie ut poenam possint vitare canonicam appellare, nec appellationem interpositam prosequi, hoc vobis volumus innotescere, quod si, quia a vobis appellaverint eos debetis cogere ut infra tempus congruum et competens appellationem prosequantur, aut super his, de quibus appellatum fuerit, appellatione remota, iudicio vestro pareant.

Capitulum XIX.
Appellatio frivola non excusat inferiorem, quo minus teneatur obedire superiori, et ut de contemptu puniatur, nisi innocentiam suam aliter purget. H. d. et est casus notabilis in eo, quod dicitur, istum esse puniendum.

Idem Zamorensi Episcopo.
Quum parati essemus petitiones, quas nobis per nuncium tuum porrexisti, benigne admittere, et efficaciter exaudire, dilectus filius noster I. sanctae Mariae in Cosmedin diaconus cardinalis olim apostolicae sedis legatus constanti nobis assertione proposuit, quod, quum te ad synodum suam vocasset, et ad eius vocationem contempsisses accedere, in personam tuam excommunicationis sententiam promulgavit, +post cuius excommunicationem qui vice nostra fungebatur, te fecisti in episcopum consecrari. Quumque dilectus filius noster N. canonicus B. Iacobi firmiter asseveraret, quod in legatione regis esses, et ideo non potuisses ad vocationem praedicti cardinalis accedere, cardinalis e contra asseruit, quod non in legatione regis, sed in Salamantina ecclesia te suus nuncius invenisset, +tibique dixisset, quod in alia ecclesia te non esset requisiturus. Et quum iterum ex parte tua fuisset propositum, quod, quando venerabilis frater noster archiepiscopus Compostellanus appellavit, tuam etiam appellationem interposuisses, cardinalis adiecit, quod appellatio illa te tueri nulla parte potuit quin ad ipsius vocationem accedere tenereris. Nos vero attendentes, quod te non decuit contemnere obtentu appellationis ad vocationem venire legati, fraternitatem tuam monemus atque praecipimus, quatenus vel in persona propria, vel per nuncios idoneos apostolico te conspectui repraesentes, innocentiam et immunitatem tuam, si poteris, ostensurus.

Capitulum XX.
Si mandatum factum ei, qui iuravit stare iudicio ecclesiae, excedit limites iuramenti et licitae promissionis, appellare poterit; alias secus. H. d. compendiose. Abb.

Idem Cantuariensi Archiepiscopo.
Ad haec (Et infra:) Praeterea de his, qui iuramentum praestant, quod ecclesiae stabunt iudicio, et postea praestito sacramento appellant, id tua sollicitudo provideat, ut eos servare quod iurant, vel infra XL. dies post appellationem interpositam iter arripere ad ipsam prosequendam compellas.

Capitulum XXI.
Summa ut supr. cap. proximo.

Idem Carnotensi Episcopo.
Quaestioni [vero,] quam facis, utrum appellationi illius sit deferendum, qui, sicut moris est, praestito iuramento absolvi meretur, et antequam ei mandetur aliquid, appellasset, vel si mandato recepto causa subterfugii appellaverit, taliter respondemus, quod, postquam iuravit, appellationi eius, quae iuramento eius debeat derogare non est in aliquo deferendum; sed statim erit in eandem reducendus sententiam, quae, donec mandatum susceperit, et susceptum pro posse [suo] fuerit prosecutus, debet firmiter observari.

Capitulum XXII.
Appellans ab ordinario postea de delicto ab eo commisso puniri potest per ipsum ordinarium. H. d., sed supple ad textum, idem esse de antea commissis, si nunc de illis accusatur, ut cap. Ad haec 1. supr. eod. et cap. Proposuit. infra eod.

Idem Vintoniensi Episcopo.
Praeterea de his, qui ad sedem apostolicam appellant, et postea gravia et enormia committentes, se, dum conveniuntur, appellatione tuentur, hoc duximus respondendum, quod, si post appellationem gravia committunt, et ita publice et manifeste, quod alii graviter scandalizentur, et decor ecclesiasticae honestatis deformetur, eos appellatio non debet in sua nequitia et iniquitate tueri, quo minus eorum excessus censura canonica puniantur. Porro de iis, qui sententia excommunicationis innodati iurant ecclesiastico iudicio stare et mox obliti in vocem appellationis prorumpunt, dilectioni tuae significamus, quod eos per excommunicationem compellere debes appellationem factam congruo tempore persequi vel iudicio ecclesiae stare.

Capitulum XXIII.
Qui non detulit appellationi sui adversarii, de sua posteriori circa idem contra eum excipere nequit.

Idem Grandensi Patriarchae et S. Vitalis Presbytero cardinali.
Constitutis in praesentia nostra dilectis filiis nostris M. abbate sancti Felicis et presbytero R. atque [V.] canonici sancti Marci pro controversia, quae de electione Torcellanae ecclesiae faciente maligni hostis invidia est suborta (Et infra:) Ideoque per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus in unum pariter convenientes utramque partem ante vestram praesentiam convocetis, et, inquisita rei veritate diligenter et cognita si vobis constiterit, quod praefatus archidiaconus post appellationem ad nos factam et post denunciationem etiam excommunicationis ad nominationem saepe dicti C. processerit, et primicerius cum canonicis, et plebanus cum assensu [totius] cleri episcopatus, vel maioris et sanioris partis, praenominatum I. in episcopum et pastorem elegerint, non obstante appellatione vel prohibitione praefati archidiaconi, si ipse appellationi prius factae non detulit, electionem de praefato I. factam appellatione et excusatione remota auctoritate apostolica confirmetis, et tu, frater patriarcha, ei consecrationis munus impendas. Si autem aliter res se habuerit convocatis suffraganeis Grandensis patriarchatus aliisque viris discretis et honestis vobis ascitis causam audiatis et eam remoto appellationis obstaculo fine debito terminetis.

Capitulum XXIV.
Appellans ab ordinario in una causa, in aliis coram eo respondere tenetur, potest tamen eum recusare ut suspectum, nisi conveniatur de crimine manifesto, et in quo non cadit excusatio nec suspicio, ut quia imponitur poena iuris surgens ipso facto. H. d. secundum intellectum.

Idem Eboracensi Archiepiscopo.
Proposuit nobis M. clericus tuus, quod saepe contingit ut, quum aliquis super aliqua causa appellat, in aliis causis, in quibus non est appellatum, respondere penitus renuat et recuset. Super quo consultationi tuae taliter respondemus, quod, licet pro illa appellatione non minus teneatur in aliis causis, super quibus appellatum non est, respondere, iudex tamen, a quo appellatur, quia illi omnino suspectus est, eum in causa praecedente non debet ad respondendum super aliis causis compellere, nisi pro crimine adeo gravi et manifesto, quo ipso actu habetur reus, et merito sit damnandus.

Capitulum XXV.
Absolvitur excommunicatus cautione recepta, licet adversarius vel excommunicator, ne absolvatur, appellet. H. d. secundum unum intellectum, quem tamen oportet limitare, quando excommunicatio non fuit lata pro manifesta contumacia vel offensa, quia tunc non debet absolvi, nisi satisfactione praecedente, ut in cap. Ex parte 1. infra, de verb. signif.

Idem R. Cantuariensi Archiepiscopo.
Qua fronte nos super articulis iuris consulere valeas, non videmus, quum in iis, quae nota sunt et liquido manifesta, dicaris ordinem iuris pervertere, et evidenter libertati ecclesiasticae contraire, pro qua ille gloriosus et inclytus martyr Thomas praedecessor tuus subire martyrium non expavit. Iam enim non in ecclesia, sicut est canonicum et honestum, non etiam in palatio, non in camera tua, sed in ipsa camera regis, contra debitum iuris et contra pontificalis officii dignitatem episcoporum electiones diceris confirmare. +Verum ne petitionibus tuis nostrum denegare videamur assensum, super his, de quibus nos consulere voluisti, tibi, prout dederit nobis Dominus, respondemus. Sane, si quis pro contumacia vel alia qualibet causa, interdicto vel excommunicatione tenetur adstrictus, et offert se ad iustitiam, de his, pro quibus sententiam ipsam excepit, iudex eum, ne in excommunicatione decedat, absolvere poterit, etiamsi pars adversa, ne absolvatur, appellationis obstaculum interponat: ab ipso tamen ante absolutionem sufficienti cautione recepta, quod vel in praesentia Romani Pontificis, ad cuius audientiam appellatur, si maluerit adversarius, vel coram iudice, cui causam Romanus Pontifex delegaverit, iuris pareat aequitati. De his etiam, qui conqueruntur, se irrationabiliter excommunicationi vel interdicto suppositos, illud idem dicimus, etiamsi ii, qui huiusmodi protulerunt sententiam, ad sedem apostolicam duxerint appellandum. Super eo vero, quod defuncto aliquo interdum religiosae personae, interdum ecclesiasticae, interdum saeculares postulant, sibi debita solvi, quae defunctis ipsis debebat, et nisi solvantur ne corpus defuncti sepulturae tradatur, vocem appellationis emittunt, hoc tuae fraternitati duximus respondendum, quod nisi eis de solutione debitorum dummodo sit solvendo ab herede vel consanguineis defuncti sufficiens cautio detur, corpus eius post appellationem non est tradendum sepulturae.

Capitulum XXVI. Praelatus subditum suspendere vel excommunicare non debet, nisi monitione praemissa, nec subditus contra disciplinam ecclesiasticam appellare potest, maxime si est religiosus. Et iudex a quo praefigit terminum appellanti ad appellationem prosequendam, infra quem si non prosequitur, iudex a quo reassumit iurisdictionem. Appellans vero non prosequens appellationem suam, condemnatur in expensis, appellato hoc prosequenti.

Idem in concilio Lateranensi.
Reprehensibilis +valde consuetudo in quibusdam partibus inolevit, ut, quum fratres et coepiscopi nostri seu etiam archidiaconi appellaturos quosdam in suis causis existimant, nulla penitus admonitione praemissa suspensionis sive excommunicationis in eos sententiam ferant. Alii etiam, dum superioris sententiam et disciplinam canonicam reformidant, sine ullo gravamine appellationem obiiciunt, et ad defensionem iniquitatis usurpant quod ad praesidium innocentium dignoscitur institutum. Quocirca, ne vel praelati sine causa valeant gravare subiectos, vel subditi pro sola voluntate sub appellationis obtentu correctionem valeant eludere praelatorum, Praesenti decreto statuimus, ut nec praelati, nisi canonica commonitione praemissa, suspensionis vel excommunicationis sententiam proferant in subiectos, nisi forte talis sit culpa, quae ipso suo genere suspensionis vel excommunicationis poenam inducat, nec subiecti contra disciplinam ecclesiasticam ante ingressum causae in vocem appellationis erumpant. Si vero quisquam pro sua necessitate crediderit appellandum, competens ei ad prosequendam appellationem terminus praefigatur, infra quem si forte prosequi neglexerit, tunc episcopus libere sua auctoritate utatur. Si autem in quocunque negotio aliquis appellaverit, et, eo, qui appellatus fuerit, veniente, qui appellat venire neglexerit, si quid proprium habuerit, competentem illi recompensationem faciat expensarum, ut hoc saltem timore territus in gravamen alterius non facile quis appellet. Praecipue vero hoc in locis religiosis volumus observari, ne monachi sive quicunque religiosi, quum pro aliquo excessu fuerint corrigendi, contra regularem praelati sui et capituli disciplinam appellare praesumant, sed humiliter ac devote suscipiant quod pro salute sua fuerit utiliter eisdem iniunctum.

Capitulum XXVII.
Iudex a quo non obstante appellatione cognoscit de causa, si appellans non prosequitur. Hoc primo. Et iudex, ut suspectus recusatus, potest alteri causam committere. Hoc secundum.

Idem.
Ad haec +praesentibus tibi literis duximus indulgendum, ut, quum a te super aliqua causa fuerit appellatum, fas tibi sit appellantes appellatione cessante compellere, ut vel appellationem interpositam prosequantur, vel coram te iuris pareant aequitati. Aut, si alterutra partium te suspectum habuerit, te insistente iudicem eligant, qui propositam inter eos valeat dirimere quaestionem. [Ceterum etc. (cf. c. 5. de iud. II. 1.)].

Capitulum XXVIII.
Si canonicus ad residentiam monitus appellat, statuitur sibi terminus ad appellationem prosequendam, et interim deservitur beneficio per vicarium de fructibus beneficii sustentandum. Et si appellationem non prosequitur, vel residentiam non facit, privatur praebenda.

Idem Salabriensi Episcopo.
Pervenit ad nos, quod, quum Rogerium filium G. ecclesiae tuae canonicum, ut debitam in ea residentiam faceret, monuisses, ad audientiam nostram in appellationem prorupit et appellationi suae terminum proximum festum B. Lucae praescripsit. Quum autem frustratoriae dilationis causa videatur dictus canonicus appellasse, per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus eum diligenter et studiose moneas, ut in eadem ecclesia debitam, omni mora postposita, residentiam faciat, vel infra terminum eam prosecuturus iter ad nos arripiat veniendi. Interim vero alicui honestae personae vices eius in ecclesia praetaxata exsequendas committas, et ei de beneficiis illius appellatione cessante assignes, unde possit congrue sustentari. Quodsi praefatus G. alterum istorum adimplere neglexerit, tu extunc praebenda sua prives eundem omni contradictione et appellatione postposita, et eam alii idoneae personae nullius appellatione admissa concedas pariter et assignes.

Capitulum XXIX.
A iudice iurisdictionem exsequente non appellatur.

Idem.
Consuluit nos tua fraternitas, utrum sit appellationibus deferendum a carissimo in Christo filio nostro L. [illustri] rege Francorum pro Iudaeis interpositis, ut mancipia detineant Christiana, +et utrum sustinere debeas, quod de novo constituant synagogas, ubi eas nullatenus habuerunt. [Scripsimus itaque memorato regi, ut a defensione Iudaeorum in hac parte desistat, et super hoc etiam per alios ipsum fecimus admoneri, et credimus, quod monitis nostris acquiescet, quia non esset rectum, ut quod a sanctis Patribus nuper in concilio statutum est negligenter servaretur.] Unde Non convenit, ut pro huiusmodi appellationibus ab observatione decreti debeas abstinere. [Iudaeos etc. (cf. c. 7. de Iudaeis V. 6.)]

Capitulum XXX.
Qui ante citationem vel notitiam literarum misit nuncium ad Papam, appellare potest, ne delegatus procedat, secus si post.

Idem Genuensi Archiepiscopo.
Ad haec, sicut asseris, +quandoque super causa, quae iudici appellatione remota committitur, altera pars appellat, asserens, se pro eadem causa nuncium suum ad sedem apostolicam destinasse. Ad quod taliter Respondemus, quod iudex, si ei constiterit, ipsum appellantem, antequam partes essent citatae, vel delegatio causae pervenisset ad ipsum, qui appellationis interponit obstaculum, nuncium ad sedem apostolicam destinasse, factae debet appellationi deferre; sed, si post citationem fuerit destinatus, satis potest exsequi quod mandatur.

Capitulum XXXI.
Qui non detulit appellationi interpositae ad Papam, mittitur cum literis ordinarii ad curiam puniendus.

Idem.
De priore, +qui non deferens protectioni nostrae et appellationi ad sedem apostolicam factae quendam canonicum suum vestibus fecit omnibus usque ad camisiam spoliari, et eum accusationi et appellationi renunciare coegit, quia de suis et quorundam fratrum enormitatibus murmuravit, id tuae sollicitudini duximus insinuandum ut rei veritate diligenter inquisita si inveneris, quod pro evitanda disciplina praedictus canonicus appellavit, eidem priori propterea nullam poenam infligere debeas, quoniam sacrosancta Romana ecclesia huiusmodi appellationem admittere non consuevit, ne monachis vel canonicis regularibus praeberetur audacia delinquendi. Ceterum si praefatus canonicus priorem propter suas enormitates manifestas, quae ipsum notabilem reddunt, ad sedem apostolicam appellavit, et ipse tali appellationi deferre contempsit, eum cum literis tuis veritatem continentibus de tanto excessu satisfacturum ad sedem apostolicam venire compellas. Suis autem in hac malitia complicibus talem poenam infligas quod ceteri audientes similia non audeant perpetrare.

Capitulum XXXII.
Contra constitutiones regulares appellatio religiosum non defendit.

Idem.
Quia nos +elegit Dominus in hereditatem sibi, et a longe de alto prospexit, paci et tranquillitati vestrae, quantum divina gratia concedit, prospicere cupientes, apostolica vobis auctoritate concedimus et indulgemus, ut abbates vestri ordinis, qui de aliqua publica infamia publice respersi sunt aut convicti, ab abbatibus, et deinde in communi capitulo commoniti, sponte suae praelationi cedere noluerint, ad sedem apostolicam appellandi non habeant facultatem, suum reatum per appellationem defendendo. [Dat. Beneventi IV. Non. Iul. Ind. II. 1169.]

Capitulum XXXIII.
Iudex a quo potest praefigere terminum appellanti ad prosequendam appellationem, quo lapso reassumit iudex iurisdictionem.

Idem.
Ad aures nostras +te significante pervenit, quod quum interdum, tibi vel aliis delegamus causas sublato appellationis remedio, altera partium, ut examen declinare valeat iudicis delegati, quaestiones incidentes opponit, et, licet in principali causa non sit appellationis remedium reservatum, in appellationis tamen vocem prorumpit, appellationi suae terminum non praefigens, sicque partem aliam sine prosecutione appellationis facit remanere suspensam. Postulas igitur tibi et aliis iudicibus indulgeri, ubi causae sine appellationis remedio committuntur, incidentes quaestiones fine debito appellatione postposita terminare. Ceterum quum incidentes quaestiones saepius praeiudiciales non immerito iudicentur, petitioni tuae in hac parte non duximus annuendum, sed, ne quae partium diutius frustratoriis iudiciis affligatur, Appellanti ad prosecutionem appellationis terminus congruus praefigatur, infra quem si appellationem non fuerit prosecutus, extunc tam super incidentibus questionibus, quam super causa principali appellatione postposita compellatur stare iudicio delegati iudicis, ita quod nec uni commune medium subtrahetur, nec alter possit frustratoriis dilationibus fatigari.

Capitulum XXXIV.
Si praecedente gravamine quis submittit se protectioni superioris, habetur pro appellante, dummodo servaverit ea, quae in appellatione sunt necessaria.

Idem Abulensi Episcopo.
Ad audientiam nostram noveris pervenisse, quod, quum Zamorensis episcopus G. presbyterum ecclesiae sancti Iacobi Zamorensis, quae est propria Compostellanae ecclesiae, multipliciter molestaret, tandem idem presbyter pro eius gravaminibus evitandis se et ecclesiam suam ac parochianos nostrae ac Romanae ecclesiae protectioni subiecit. +Sed praefatus episcopus pro eo forte, quod expressim non appellavit, in eum post invocatum sedis apostolicae patrocimum, contra etiam privilegium Compostellanae ecclesiae indultum, excommunicationis sententiam promulgavit. Licet autem praedictus presbyter ex simplicitate forte verbum appellationis non expresserit, quia tamen, postquam se et sua nostrae protectioni subiecerat, non debuit sine causae cognitione aliqua sententia condemnari, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus super hoc inquiras diligentius veritatem, et si ita tibi constiterit, sententiam, quam praefatus episcopus in eundem presbyterum tulit, contradictione et appellatione cessante denuncies non tenere. Postmodum vero, si praefatus episcopus adversus presbyterum forte agere voluerit causam audias et fine debito decidas. Eundem quoque episcopum studiosius moneas et inducas ut a molestiis et gravaminibus Compostellanae ecclesiae omnino desistat, et sic suo iure sit contentus, ut ea quae ad praedictam ecclesiam spectant sibi nequaquam praesumat usurpare.

Capitulum XXXV.
Causa non est ad iudicem a quo remittenda appellatione adhuc non iustificata, nisi de partium consensu.

Idem Archiepiscopo Terraconensi.
Accepta conquestione canonicorum Pampilonensium, +quod dilectus filius noster dux Navarrorum eos bonis suis spoliasset, causam ipsam tuae fraternitati ad eorum petitionem duximus committendam, et fine canonico terminandam. Verum quoniam nobis tacuerunt, quod ab audientia tua fuit ad sedem apostolicam appellatum, nec nos, si hoc nobis constitisset, ipsam causam tuo commisissemus examine quum Non debet ad eos causa remitti, nisi partes in hoc consenserint a quibus noscitur appellatum, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus et arctius inhibemus, ne in exsecutione ipsius negotii occasione literarum nostrarum aliqua ratione procedas.

Capitulum XXXVI.
Delegatus etiam datus cum clausula «appellatione remota» recusari potest, si est consanguineus impetrantis, vel si fuit advocatus eius in illa causa.

Lucius III. Galtero Linconiensi Episcopo.
Postremo fraternitati tuae literis praesentibus intimamus, quod, si causa aliqua alicui fuerit delegata, qui consanguineus sit illius, qui literas impetravit, aut in eodem negotio advocati officio functus, vel ex alia quacunque iusta causa suspectus, huiusmodi delegatus non immerito poterit recusari, quamvis appellatione remota fuerit ei negotium delegatum.

Capitulum XXXVII.
Sententia interdicti non suspenditur per appellationem sequentem.

Idem Norvicensi Episcopo.
Ad haec, quoniam sub interdicto aliqui constituti appellant, et deinde illud servare contemnunt, quid in hoc casu servandum sit consulere voluisti. Noveris igitur, quod, sicut post appellationem excommunicari non possunt, sic interdictum nequeunt, cui ante appellationem eos constat suppositos, declinare.

Capitulum XXXVIII.
Iudex appellationis remittit appellantem et causam ad priorem iudicem, nisi sibi constiterit a gravamine vel iniusta sententia fuisse appellatum.

Clemens III.
Quum in ecclesia +[Dei pro diversitate ordinum et honorum iurisdictio praesidentium nonnunquam in subditis varietur, et venerabiles fratres nostri episcopi concessam sibi potestatem exerceant in reddendis iuribus subditorum populorumque, evenit, ut non consideratione iustitiae, sed voluntatis propriae libertate pensata, quae sua sunt, non quae Iesu Christi quaerentes, ipsorum episcoporum iudicium potestatemque declinent appellationis refugium usurpantes, cuius auxilium iuste interponendum ad praesidium innocentium noscitur institutum.] Accepimus autem venerabilis fratris nostri Linconiensis episcopi transmissa nobis conquestione querelam, quod quidam clerici de Gual. gravaminis necessitate non compulsi et nullius oppressionis mole gravati, sed solo praetextu excutiendi a se iugum ecclesiasticae disciplinae, ut possint liberius in sui erroris et iniqui propositi libertate bacchari, ab audientia sua vocem appellationis emittunt, et occasione iudicii tui, quod velle observare se iactant, Linconiensis episcopi iudicis ordinarii sine causa rationabili cognitionem evitant. Unde [quia appellationis diffugium non ad defensionem iniquitatis, sed ad remedium oppressorum et iniuste damnatorum tam canonica quam civilia iura induxerunt ad statuta Lateranensis concilii non est subditorum huiusmodi appellatio admittenda, quae non porrigitur, nisi ubi digna correctio eludi valeat praelatorum, et omnium, qui in partes sollicitudinis ecclesiarum disponente Domino convocantur, interesse dignoscitur, ut sua cuique iura illibata serventur,] discretioni tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si quando contigerit, aliquem de praedictis clericis a praefato episcopo ad tuam audientiam appellare, non ante audientiam sibi praebeas, nec eius appellationem admittas, quam tibi constiterit, eam vel a gravamine vel iniusta condemnatione porrectam; alioquin ipsum ad praedicti episcopi audientiam remittas, appellatione remota in suae discussionis examine iusto eius iudicio pariturum. Sic etenim contumacia refrenabitur improborum et honor coepiscopis debitus pro fraternae vicissitudinis observantia in sua libertate consistet.

Capitulum XXXIX.
Si appellans, qui non prosequitur, redit ad iudicem a quo, et iterum gravatur, non obstante prima desertione potest iterum appellare. H. d. et est casus notabilis. Panormit.

Idem.
Directae nobis tuae literae demonstrarunt, quod, quum in tua praesentia causa cuiusdam matrimonii tractaretur, in qua pars viri consanguinitatis vinculum opponebat, et pars mulieris ad sedem apostolicam appellasset, nec appellationem suam praefixo termino ad persecutionem ipsius et recipiendos apostolos adveniente termino fuerit prosecuta, postmodum ea renunciante appellationi, quam fecerat, tu in causae cognitione procedens de parentela testimonia recepisti. Verum quia mulieris pars iterum appellavit, a nobis postulas utrum ad calculum sententiae procedere valeas, edoceri. Respondemus igitur, quod, licet iuxta decretum Lateranensis concilii, postquam in termino prosequendae appellationis statuto appellans suam appellationem non fuerit prosecutus, auctoritate tua libere possis uti, tamen, quia iterum appellavit, quum secundum iura ei licuerit in eadem causa bis appellare, a iurisdictione tua se fecit exemptam, praesertim quum hic ad separationem matrimonii, quod est res favorabilis, intentio viri procedat, nihilque agendum sit, nisi quod suspicione careat, quod iure inreprehensibile censeatur. Alius vero iudex poterit eandem causam iuxta dicta testium qui post renuntiationem primae appellationis rite admissi fuerunt et alia si qua adhuc poterunt in eadem causa produci secundum Deum et sancita canonum terminare.

Capitulum XL.
Sententia excommunicationis, suspensionis vel interdicti lata sub conditione suspenditur, si ante conditionis eventum fuerit appellatum. H. d. inhaerendo verbis literae, ut sic satisfaciat cuilibet lecturae. Et est decisio subtilis et multum allegabilis.

Coelestinus III.
Praeterea requisiti fuimus, si quis iudex ita protulerit sententiam: «nisi Sempronio infra XX. dies satisfeceris, te excommunicatum vel suspensum aut interdictum esse cognoscas,» et ille, in quem fertur [talis] sententia, medio tempore appellans, ad diem statutum minime satisfecerit, utrum ille sententia tali ligetur, aut interpositione appellationis tutus exsistat? Videtur autem nobis, quod huiusmodi sententiam appellationis obstaculum debeat impedire. [Dat. Lat. Ao. III. 1193.]

Capitulum XLI.
Si per rescriptum committantur plures articuli connexi, et in uno removeatur appellatio, intelligitur remota etiam in aliis. Hoc dicit. - §. 1. Causa suspicionis proponenda est coram iudice, qui recusatur, et probanda coram arbitris, H. d.

Idem.
Secundo requiris, quum, pluribus articulis in una commissione positis, in uno tantum contingit appellationem expresse vetari, utrum appellatio teneat, si super aliis fuerit appellatum? In quo tibi respondemus, quod, quum secundum B. Gregorium verba intentioni deserviant, et haec sit nostra intentio, ut de omnibus articulis, qui in commissione nostra ponuntur, iustitia non obstante appellatione suum consequatur effectum, in omnibus appellatio intelligitur interdicta. Nihil enim interest, utrum [appellatio] inhibeatur primo an secundo, medio an in fine, quum, sicut utriusque iuris argumenta expressa nos docent, et ea, quae in principio rescriptorum, ad medium et ad finem, illa vero, quae in medio, ad finem atque principium saepe referri contingat. §. 1. Tertio postulas edoceri, +quum aliquis iudicem tanquam suspectum recusat, an causam suspicionis debeat allegare, et causam, nisi manifesta sit, coram eodem iudice probare teneatur; utrum etiam iudex possit in ipso iudicio et negotio procedere, si ille, qui suspicionem obiicit, causam eius non velit vel non possit in iure probare. Consultationi tuae taliter respondemus, quod, quum aliquis iudicem proponit se habere suspectum, suspicionis causam coram eodem iudice allegare tenetur, ne possit alius quilibet pro suae voluntatis arbitrio quodlibet iudicium frustratorie declinare; sed partes, in aliquem. iudicem vel in aliquos non valde remotos conveniant, per eundem iudicem, qui nominatur suspectus, debent cogi, coram quo vel quibus si causa suspicionis infra terminum competentem probata non fuerit, tunc demum auctoritate sua iudex utetur. Quodsi coram ipsis, in quos convenitur, eiusdem causa suspicionis probata fuerit, causae cognitioni supersedere tenebitur iudex recusatus. Ipsa namque ratio dictat, et plurimis probatur exemplis, quod suspecti et inimici iudices esse non debent, quum, sicut decretale perhibet institutum, nil gratius et amabilius quis dare valeat inimico, quam si ad impetendum commiserit, quem laedere et damnificare intendit. Illam vero praeterea quaestionem quarto loco proponis, utrum iudex possit de officio suo cognoscere an frustratorie sit an causa rationabili sit appellatum et si appellans rationabilem appellationis causam non opposuerit aut non probaverit quam opponit, an iudex huius appellationis obtentu teneatur a causae cognitione cessare. Hic non placet aliter definire quam ab antecessoribus nostris et utriusque iuris peritis fuerit definitum. Cautum est enim in lege, quod appellatione interposita sive ea recepta sit sive non tempore medio nihil innovare oportet. Canonica nihilominus tenent instituta, ut qui vult, vel quibus necesse fuerit ad Romanam ecclesiam quasi ad caput suum confugere, possent et sine impedimento quolibet appellare, ad quam nimirum sine ulla calumnia, vel custodia, vel excommunicatione, vel exspoliatione ire libere concedatur, quae secundum canonum sanctorum sanctiones passim appellare permittit. Ideo iudex quum ante se causam tractaverit quam sic per appellationem suspensam esse cognoverit a cognitione causae quam citius abstineat. [Quinto igitur etc. (cf. c. 21. de off. iud. del. I. 29.) Dat. Lat. XV. Kal. Iul. Font. nostr. Ao. III. 1193.]

Capitulum XLII.
Non tenetur iudex vel adversarius deferre appellationi, cui non detulit appellans.

Idem.
An sit deferendum appellationi illius, quem adversarius de exspoliatione post appellationem legitime interpositam sibi facta paratus est in continenti convincere, nos duxisti per tuos nuncios consulendos. Respondemus itaque, quod, quum in eo quis puniendus sit, in quo deliquit, qui appellationi deferre neglexit se beneficio reddit appellationis indignum, unde nec ei appellanti esse deferendum censemus.

Capitulum XLIII.
Habet duos intellectus; secundum primum hoc intendit: Merus exsecutor non recusatur, nec ab eo appellatur, nisi modum excedat, maxime si est datus cum clausula: «appellatione remota.» Secundum alium intellectum h. d.: A iudice suspecto non receditur per appellationem, nisi modum excedat.

Innocentius III. illustri regi Francorum.
Novit ille, qui nihil ignorat: (Et infra: [cf. c. 7. de off. leg. I. 30.]) Praeterea dictam interdicti sententiam ipse cardinalis non edidit, sed potius publicavit, nec fuit dictator ipsius, sed verius exsecutor. Unde quum secundum ius canonicum et legale ab exsecutoribus appellari non possit, nisi forsan modum excederent in exsequendo, nos etiam in literis super hoc directis ad ipsum appellationis curavimus obstaculum inhibere, appellationi ab eo interpositae non fuerat deferendum. De suspicionis autem obiectu, licet eum merito tibi suspectum non fuisse credamus, non tamen, et si fuisset, propter appellationem interpositam ab eo desistere debuisset, ad quod non proprio motu, sed nostro potius praecepto processit.

Capitulum XLIV.
Si appellatio recipitur a iudice, vel approbatur a parte, terminus ad eam prosequendam praefixus obtinet vicem peremptorii, ut in absentem procedatur, ac si peremptorie fuisset citatus; nec talis terminus praeveniri poterit ab aliqua partium.

Idem.
Saepe contingit, quod, quum ad nostram audientiam appellatur, propter defectum partis alterius neque per se, neque per responsalem idoneum appellationem interpositam prosequentis, vel forsitan ex malitia subsequentis responsalis mandatum procuratorium occultantis, lites, quae de facili poterant terminari, remaneant indecisae, quum frequenter iuris questio moveatur, cuius apud nos probationes necessariae in contrario non exsistunt, et interdum etiam facti quaestio de levi posset partibus praesentibus comprobari. Unde, licet in Lateranensi concilio fuerit constitutum, ut, si in quocunque negotio aliquis appellaverit, et eo, qui appellatus fuerat, veniente, qui appellavit venire neglexerit, competentem illi recompensationem faciat expensarum, ut hoc saltem timore deterritus in gravamen alterius non facile quis appellet; quia tamen propter hoc quaestiones nihilominus prorogantur, volentes, ut finis litibus imponatur, et ne fraus et dolus alicui suffragentur, de consilio fratrum nostrorum praesenti decreto statuimus, ut, si huiusmodi appellatio vel a iudice recepta, vel a parte fuerit approbata, post terminum appellationi praefixum edicti peremptorii vires obtineat, ita videlicet, ut extunc in absentem perinde procedatur, ac si peremptorie vocatus ad iudicium exstitisset. Quodsi forsitan interposita provocatio malitiose recepta vel approbata non fuerit, quum constiterit legitime provocatum, nihilominus eam vigorem volumus obtinere, salvis constitutionibus de provocantibus post sententiam promulgatis; quibus appellationes suas prosequi non curantibus, post terminum appellationi prosequendae praefixum rata manet sententia, quae fuerat appellatione suspensa. Quicquid autem contra citationem peremptoriam posset ab absente proponi, adversus appellationem huiusmodi valeat allegari. Si quis autem terminum appellationis praeveniens tacita veritate literas impetravit, et careat impetratis, et poenam contumaciae non evadat. Hoc autem in litibus sive iudiciis exercendis volumus observari.

Capitulum XLV.
Appellatione deserta per negligentiam appellantis, potest iudex ex officio procedere in casibus, in quibus eius officium exuberat. Et est casus valde notabilis.

Idem Lemovicensi et Caturcensi Episcopis.
Constitutus in praesentia nostra dilectus filius G. archidiaconus Claremontensis ecclesiae nobis exposuit, quod olim Claremontensi decanatu vacante, abbas, cantor et quidam Claromontenses canonici vota sua in venerabilem fratrem Claromontensem episcopum transtulerunt, et episcopus cum quibusdam aliis expresse consentientibus in eundem archidiaconum ei contulit decanatum, XI. tantum canonicis prius appellantibus, ne quis assumeretur praeter assensum omnium in decanum, quum electioni eius [alii] XXV. tum per se, tum episcopo medio consentirent. Quumque dilectus filius P. tit. sancti Marcelli presbyter cardinalis tunc apostolicae sedis legatus per partes illas transitum faceret, non ut appellationi ad nos interpositae derogaret, sed ut instructam transmitteret ad nos causam, dilectis filiis sancti Egidii et sancti Andreae abbatibus examinationem delegavit ipsius, et mandavit eisdem, ut partem contradicentem electioni decani citarent ad ipsum, contradictionis suae causam in eius praesentia ostensuram. +Quum igitur cardinalis praedictus quae coram eo proposita sunt vobis fideliter retulisset Intellecto igitur per assertionem supradicti G. cardinalis S. Marcelli, quod sub ea forma fuerat appellatum, ne scilicet sine assensu omnium procederetur in electione decani, et quod appellantes appellationem infra annum non fuerant prosecuti, nec erat, propter quod eis esset biennium indulgendum, quum, sicut bis infra tempus legitimum simplicem nuncium ad sedem apostolicam destinarant sic potuissent saltem semel procuratorem idoneum destinasse; ne tamen peremptorias exceptiones ex eorum parte propositas videamur sub silentio praeterire, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus de his inquiratis diligentius veritatem, et, si vobis constiterit, archidiaconum facto episcopi, ex quo nititur, sponte renunciasse, vel praedictum episcopum processisse ad electionem ipsius, praetermissis praedictis, sine quibus ne procederet in illa translatione voluntatum, ex qua nititur archidiaconus, proponitur esse actum, ei super decanatu ipso silentium imponatis; alioquin nominationem seu electionem taliter factam de alio, et quicquid fuerit secutum ex ipsa, sublato appellationis obstaculo denuncietis auctoritate nostra irritum et inane.

Capitulum XLVI.
Contra electum vel confirmatum, nullum aliud ius exspectantem, non admittitur regulariter exceptio vel appellatio, maxime frustratoria ad impediendum electionis vel confirmationis effectum; sed possessione habita poterit accusari vel denunciari. H. d. et secundum hoc est casus notabilis.

Idem Cancellario Metensi.
Constitutis in praesentia nostra dilecto filio I. decano ecclesiae sancti Salvatoris, et dilecto filio E. cantore Metensi et D. scholastico eiusdem ecclesiae tuae procuratoribus benignam curavimus audientiam indulgere. Fuit autem ex tua nobis parte propositum, sicut etiam venerabilis frater noster Metensis episcopus per suas nobis literas intimavit, quod, sancti Salvatoris praepositura vacante, die electioni praefixo, intelligens praedictus D. episcopus, in duas partes fratrum vota divisa. (Et infra:) Per Patrem et Filium et Spiritum sanctum in virtute obedientiae, ac sub animae periculo canonicos adiuravit, ut secundum Deum et iuxta conscientiam suam tantum unum eligerent de duobus, in quos iam partes videbantur oculos extendisse, quem ecclesiae magis utilem et idoneum reputarent. Decanus autem cum duobus diaconibus et subdiaconibus tribus dictum cantorem maioris ecclesiae cognatum suum in praepositum nominavit. Cantor vero ipse, qui presbyterali officio fungitur, et custos cum scholastico et magistro B. sacerdotibus, Levitis duobus, et subdiaconibus quinque te concorditer elegerunt, cuius electionem tanquam a maiori et saniori parte capituli factam, quum de personae tuae honestate constaret, praedictus episcopus confirmavit. Et quum tibi vellet domum et investituram porrigere, ut est moris, decanus ad sedem apostolicam appellavit, contra te impotentiam duntaxat allegans. Licet autem episcopus appellationi huiusmodi non crederet deferendum, quum felicis recordationis Alexander Papa praedecessor noster in concilio Lateranensi statuerit, ut, nisi a paucioribus et inferioribus aliquid rationabile obiectum fuerit et ostensum, appellatione remota semper praevaleat et suum consequatur effectum quod a maiori et saniori parte capituli fuerit institutum, nobis tamen humiliter deferens et devote ab investitura cessavit. Fuit autem propositum ex adverso, quod decanus, qui maiorem locum obtinet in ecclesia memorata, cum duobus antiquioribus diaconibus et tribus subdiaconibus de antiquis ecclesiae intelligens, quod propositus administrationem temporalium debeat exercere, ideoque ille ad hoc utilior, qui potentior reputetur, bono zelo praedictum E. in praepositum nominavit, scientem ecclesiae providere ac potentem iura et possessiones ipsuis, si esset necesse, in forti manu et brachio extenso tueri. Unde quum pars altera, licet maior numero, auctoritate tamen inferior te in praepositum nominasset, proponendo te in partibus illis, quasi penitus impotentem, in quibus praeprositurae possessiones exsistunt, tum propter hoc, tum quia episcopum habebat de iure suspectum, ad sedem apostolicam appellavit, addens, quod alia tibi obiiceret in praesentia nostra, quae tunc in praesentia iudicis suspecti noluit explicare; sed episcopus appellationi non deferens nominationem de te factam nihilominus confirmavit. Nos ergo, auditis his et aliis, quae fuerant hinc inde proposita, quia constitit evidenter, illam appellationis causam, quae fuit exposita et expressa, rationabilem non fuisse, aliam autem tunc non opposuit vel expressit, etsi dixerit idem decanus, quod aliam vellet obiicere coram nobis, de consilio fratrum nostrorum decernimus, tuae confirmationis effectum non debere per ea, quae sunt proposita, impediri. Si quid tamen contra te non in modum exceptionis ad im?pediendum electionis et confirmationis effectum, sed in modum denunciationis vel accusationis duxerit proponendum, postquam pacificam ipsius praepositurae possessionem fueris assecutus, proponendi licentiam non negamus.

Capitulum XLVII.
Appellari potest, si locus non tutus partibus assignatur, etiamsi sit scriptum appellatione remota.

Idem Vigoriensi Episcopo.
Ex parte tua +fuit propositum coram nobis, quod, quum inter Anglicos et Wallenses sint inimicitiae manifestae, et ad partes illas Anglicis periculosus sit transitus, pro viarum periculis et guerrae, quae inter gentes illas frequens esse dignoscitur vel continua, multi de causae suae meritis diffidentes, te aliquando vel tuos auctoritate literarum nostrarum trahere satagunt ad iudices in Wallia constitutos, ut sic indefensas causas etiam iustissimas relinquatis, vel compositionem subeatis iniustam pariter et damnosam. Quum igitur causas, quas commitimus, sic velimus fine debito terminari, quod neutra partium contra iustitiam aggravetur, fraternitati tuae Praesenti pagina [taliter] respondemus, quod, quum excusetur honeste qui ad praesentiam delegatorum iudicum non potest secure venire citatus, tu vel tui, quotiens ad illos iudices vos evocari contigerit, ad quorum praesentiam vobis periculosum est ire, libere poteritis ad sedem apostolicam appellare, etiamsi in literis commissionis nostrae appellationis fuerit remedium interclusum, nisi iudices ipsi vobis assignent locum idoneum et securum. [Dat. Lat. X. Kal. Mai. Pontif. nostr. Ao. V. 1202.]

Capitulum XLVIII.
Licite appellat reus, si non auditur excipiens, procuratorem actoris non habere sufficiens mandatum, vel se prius conventum per alias literas, de quibus non fit mentio in secundis. Hoc dicit quoad titulum.

Idem Episcopo, Decano et Praecentori Herfordensibus.
Significavit nobis dilectus filius Ioannes magister hospitalis Eboracensis, +quod, quum P. quondam rector hospitalis ipsius diem clausisset extremum, venerabilis frater noster Eboracensis archiepiscopus, ad quem et praedecessores suos hospitalis eiusdem ordinatio pertinuit ab antiquo, nolens ipsum ex defectu rectoris dispendium sustinere, dictum I. presbyterum eiusdem domus a suis fratribus unanimiter in rectorem electum praefecit ibidem, sperans, quod domus ipsa per ipsum tam in temporalibus quam spiritualibus susciperet incrementum; procedente vero tempore decanus et capitulum Eboracensis ecclesiae, tanquam ad ipsos hospitalis eiusdem ordinatio pertineret, magistrum ipsum a suae administrationis officio removere volentes, literas super hoc apostolicas ad decanum Lincolniensem et suos coniudices impetrarunt, quarum auctoritate in ius vocari fecerunt tam archiepiscopum quam rectorem. Partibus igitur die sibi peremptorie assignata coram ipsis iudicibus constitutis, iudices vices suas aliis commiserunt, sola sibi definitiva sententia reservata. Praeterea capitulum Eboracense auctoritate quarundam literarum, in quarum sigillo continebatur sigillum capituli ad citationes tantum, quum aliud sigillum capitulum illud noscatur habere, per ipsum quendam constituebat actorem. Sed licet idem magister allegaverit, quod idem occasione literarum illarum actor non deberet admitti, et insuper adiunxisset, quod auctoritate literarum quarundam a nobis super hoc ad alios iudices obtentarum, prius conventus non debuit per literas posteriores, in quibus nulla fiebat mentio de prioribus, conveniri, iudices tamen exceptiones huiusmodi admittere noluerunt, propter quod vocem ad nos appellationis emisit. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus inquiratis super praemissis diligentius veritatem, et si vobis constiterit, ob dictas causas vel ob earum aliquam ad nostram fuisse audientiam appellatum, revocato in irritum quicquid post appellationem huiusmodi noveritis esse factum, partes ad vestram praesentiam convocetis et audiatis diligenter appellatione remota, quae hinc inde duxerint proponenda. [Dat. Lat. II. Id. Mai. 1284].

Capitulum XLIX.
Licite appellat reus, si non auditur petens declarari rem petitam in libello.

Idem Magistro G. Archidiacono et Wnormanno canonicis Suessionensibus.
Significantibus T. et R. fratribus nostro fuit apostolatui declaratum, quod, quum inter ipsos ex una parte, et V. ex altera super quadam terra coram iudicibus delegatis quaestio verteretur, ipsi, quum plures terras haberent, ut terra illa, super qua quaestio vertebatur, ostenderetur eisdem, a iudicibus postularunt. Quod quum ipsi facere denegarent, ad nostram audientiam provocarunt. Quocirca mandamus, quatenus, si est ita, revocato in statum debitum, si quid post appellationem noveritis attentatum, etc.

Capitulum L.
Iudex a quo non potest statuere terminum ad finiendam appellationem; quod si fecerit, intelligitur statuisse ad se praesentandum.

Idem Eboracensi Episcopo, et de Luc. et de Monte Molli Abbatibus.
Ex insinuatione dilectorum filiorum prioris et canonicorum sanctae Barbarae nobis innotuit quod, quum inter ipsos ex una parte, et V. camerarium de Tangar. Rothomagensis dioecesis ex altera super quodam manerio coram iudice ordinario, non ex delegatione nostra, quaestio verteretur, et idem camerarius ad nostram audientiam appellaverit ab eodem, suae appellationi terminum aliquem non praefigens, dictus iudex, qui causam illius videbatur fovere pro eo, quod quidam clericus commensalis suus iam dicti camerarii in eadem causa fuerat advocatus, deceptorie et contra consuetudinem hunc terminum appellationi praefixit, ut ad festum Purificationis beatae Mariae utraque pars esset ab appellationis prosecutione reversa, licet nobis non potuerit legem imponere, ut eam teneremur infra dictum terminum expedire, quum et secundum legitimas sanctiones lis, quae in consistorio principis speratur inferri, absque damno morae intacta permaneat, donec ipsam faciat introduci, et a proceribus dirimi iuxta morem. Interim autem nuncius camerarii supra dicti praeveniens nuncium eorundem, nec ipso usque ad terminum legitimum exspectato, impetravit literas et recessit. Quia vero fraus et dolus alicui patrocinari non debent, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si est ita, partibus convocatis audiatis causam et auditis hinc inde propositis causam super his, appellatione remota, mediante iustitia terminetis. [Dat. Romae IV. Id. Febr. 1205.]

Capitulum LI.
Qui extra iudicium appellat ex verisimilibus et probabilibus causis, ne in possessione molestetur, si postea spoliatur, restituitur ante omnia in statum, in quo erat tempore appellationis emissae. H. d. inhaerendo verbis literae, et ut mos geratur unicuique lecturae. Panormitan.

Idem Rofensi et Londoniensi Episcopis.
Bonae memoriae O. de Camera persona ecclesiae de Fan. viam universae carnis ingresso, dilectus filius abbas sancti Augustini Cantuariensis eiusdem ecclesiae, quam ad se asserit pertinere, primo per quosdam monachos, secundo per se ipsum possessionem ingressus, ad nos pluries vocem appellationis emisit, ne quis eum super possessione ipsius ecclesiae praesumeret indebite molestare. Quumque aliquamdiu praedictam ecclesiam pacifice possedisset, quidam laici Cantuariensis dioecesis in ipsum abbatem et monachos infra eandem ecclesiam usque ad effusionem sanguinis manibus iniectis temere violentis, eos de possessione ipsius ecclesiae per violentiam eiecerunt. +[Nos igitur, audita praedictorum saevitia laicorum, eisdem abbati et monachis super tanta ipsis iniuria irrogata paterna volentes sollicitudine providere, venerabili fratri nostro Eliensi episcopo et suis coniudicibus dedimus firmiter in mandatis, ut, si res taliter se haberet, laicos ipsos et eorum complices tamdiu appellatione remota publice nunciarent et mandarent ab omnibus arctius evitari, donec passis iniuriam satis facerent competenter, et cum suarum testimonio literarum apostolico se conspectui praesentarent, auctoritate quoque nostra sub interminatione anathematis districtius inhiberent, ne quis in civitatibus, oppidis, villis et aliis locis, ad quae ipsos contingeret devenire, ipsis praesentibus praeter baptisma parvulorum et poenitentias morientium divina celebrare praesumeret, aut cum eis sub specie cuiuscunque contractus aliquid permutare. Adiecimus nihilominus in mandato, ut amoto ab ea ecclesia quolibet illicito detentore non obstante cuiuscunque praecepto sublato appellationis obstaculo abbatem et monachos antedictos in eum statum reducerent ac servarent, in quo fuerant ante violentiam attentatam. Interim autem decano loci per inductionem laicorum, qui monachos eiecerant violenter, possessionem ipsius ecclesiae nanciscente, dilectus filius archidiaconus Cantuariensis incepit postmodum eandem ecclesiam possidere, et fructus in propriam utilitatem convertens adhuc in eadem possessione, sicut dicitur, perseverat. Quum igitur in praesentia iudicum praedictorum procurator memoruti abbatis restitutionem dictae ecclesiae cum instantia postularet, remoto ab ipsa archidiacono, tot fuerunt hinc inde exceptiones oppositae, tot dilationes concessae, tot inventa diverticula fugiendi, quod, longissimo spatio a tempore factae commisssionis elapso, quum causa debitum processum non haberet, abbas et monachi saepedicti alias a nobis studerunt literas impetrare, in quibus nos, eosdem iudices increpantes, quod in tantum appellationibus frustratoriis et frivolis exceptionibus detulissent, ut nondum sub eorum examine causa potuerit habere processum, unde abbas et monachi praeter grandes iniurias et iacturas graves nihilominus labores et sumptus fuerant subire coacti, eisdem iudicibus districte dedimus in praeceptis, ut omni gratia et timore postpositis, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, partem eis adversam per districtionem ecclesiasticam cogerent litem protinus contestari, et testes, quos utralibet pars tam super principali quam quolibet incidenti duceret producendos, infra duos menses post litis contestationem recipere et examinare curarent ita, quod, si non possent personaliter interesse, id nihilominus exsequerentur per alios, a quibus non liceret aliquatenus appellari; attestationibus vero receptis praefigerent partibus terminum competentem, quo sententiam recepturae nostro se conspectui praesentarent. Accepto igitur posteriori mandato secundum tenorem ipsius iidem iudices negotium maturantes, quum lite contestata testes fuissent admissi, demum attestationibus publicatis diem partibus statuerunt, quo in nostra praesentia comparerent, super hoc sententiam recepturae; attestationes et acta, et alia etiam, quae ad causam facere videbantur, suis inclusa sigillis nobis, prout in mandatis habuerant, transmittentes. Dilecto itaque filio ? monacho procuratore abbatis et monachorum S. Augustini statuto termino ad sedem apostolicam accedente ac de mandato nostro fere per tres menses procuratorem partis alterius expectante, tandem utroque in praesentia nostra constituto, monachus proposuit antedictus, quod, quum abbas et monachi, sicut praedictum est, ecclesiae de Faversham pacifica possessione gauderent, post appellationem ad nos legitime saepius interiectam de ipsa fuerunt violenter eiecti, propter quod postulabat instantius, ut ab eadem amoto quolibet illicito detentore, cum fructibus tam perceptis quam percipiendis, etiam a deiectionis tempore computandis, possessionem ipsius ecclesiae sibi restituere dignaremur. Repetebat etiam expensas XL. marcarum et amplius, quas occasione quarundam exceptionum, quas frustratorie proposuerat archidiaconi procurator, et ad eas probandas dilationes competentes abbas et monachi facere coacti sunt, quum idem archidiaconus seu procurator eius exceptiones illas postea non probarit. Quum enim praefatus O. de Camera alieno nomine dictam ecclesiam possideret, utpote qui pro ea abbati et monachis S. Augustini certam reddebat annis singulis pensionem, et, quum per plures testes etiam sit probatum, quod O. Medico sublato de media usque ad substitutionem O. de Camera abbas S. Augustini habuerit custodiam ecclesiae antedictae, post mortem praedicti O. de Camera continuatur illa possessio, quum in continenti post eius obitum a monachis fuerit apprehensa. Praeterea quum eodem abbate ipsam ecclesiam possidente, et ante deiectionem et postea, ab ipso fuerit appellatum, appellatione pendente nihil debuit innovari; nec obstare dicebat, quod archidiaconus hoc fecisse proponitur sui iuris gratia conservandi, quia, quum iam esset quaestio ex hoc mota, et ex parte abbatis fuerit denegatum, ipsum huiusmodi iurisdictionem habere, per negotionem res dubia facta fuit, unde iudex esse non poterat, quum iam adversarius factus esset, et ideo, quum praesumpserit in propria causa sibi ius dicere, facti sui pati debet merito detrimentum, et rem convenit in statum pristinum revocari.] Procurator vero archidiaconi memorati proposuit ex adverso, quod defuncta persona ecclesiae tantum datur eius custodia, immo archidiaconi Cantuarienses, qui fuerunt pro tempore, tam de iure communi quam de generali consuetudine Cantuariensis provinciae, tam in illa ecclesia, quam in aliis universis eiusdem dioecesis hoc iure semper usi fuerunt, sicut fuerat sufficienter probatum, talis restitutio nequaquam monachis competebat, nec utendo iure suo eis iniuriam facere videbatur. Praeterea quum praefatus O. de Camera nomine archidiaconi ecclesiam possedit eandem, utpote qui ei unam procurationem, et V. solidos nomine ipsius ecclesiae annis singulis exsolvebat, +eodem O. sublato de medio, apud archidiaconum animi possessio dignoscitur remansisse, quae non perditur, nisi archidiaconus se putaret posse repelli, vel nisi veniens non fuisset admissus. Sic ergo monachorum possessio potius detentio clandestina debet dici, quoniam archidiaconus ipsam possessionem non perdidit. Et sic eam monachi non potuerunt habere, quum duo in solidum quicquam possidere non possint. Quum igitur archidiaconus potuerit suo iure possessionem intrare, ac tenentes de facto eiicere, fortius potuit, nullo ibi exsistente, nec nullatenus resistente, sibi ius proprium reservare, quum iuris exsecutio nullam habere iniuriam dignoscatur. Ad haec monachi possessionem archidiaconi non possunt aliquatenus avocare, etsi eos ipsam habuisse constaret, quia, quum eos de possessione nequaquam eiecerit, nec hoc probatum fuerit, nec in iure confessum, non habent quod obiiciant extraneo detentori, praesertim quum et ipsi auctoritate propria possessionem intraverunt, et iniuriam alii facientes [monasterio] ius aliquod acquirere nequiverunt. Appellatio quoque, quam monachi se interposuisse proponunt, penitus nulla fuit, quum non nisi a gravamine praesenti, praeterito vel futuro debeat appellari. Archidiaconus vero nec prius eos gravaverat, nec ipsos post appellationem gravavit, quum rem vacuam, quam custodiendi ius habet, immo quam ex officio custodire tenetur, custodiendam suscepisse noscatur. Denique appellationi monachorum non fuit ullatenus deferendum, quoniam, etsi ad eos eadem ecclesia pertineret, non debuerunt [tamen] auctoritate propria ipsius possessionem intrare, praesertim quum scierint vel scire potius debuerint, quod custodia ecclesiarum vacantium ad archidiaconum pertinebat, et, si tunc idem archidiaconus praesens esset, eam denegasset eisdem, et sibi, prout ad eius spectabat officium, tenuisset. Quum autem clandestina fuerit eorum possessio, non potuerunt vere possessores haberi, quum super possessione nequeat iniuria fieri clandestino possessori. Praemissis igitur diligenter inspectis, praedictos abbatem et monachos in eum statum, in quo tempore appellationis factae ex verisimilibus et probabilibus causis ad nos legitime interpositae fuisse noscuntur, proprietatis parti utrilibet salvo iure, decernimus reducendos, ac fructus medii temporis perceptos censuimus pariter assignandos eisdem. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, in eum statum, in quo tempore appellationis fuisse noscuntur, praefatos abbatem et monachos reducatis, ac faciatis eisdem pariter resignari fructus medii temporis universos; contradictores, si qui fuerint, vel rebelles, monitione praemissa, per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo. [Dat. Rom. ap. S. Petr. XI. Kal. Dec. 1205.]

Capitulum LII.
Itineris arreptio habet vim appellationis, si servantur ea, quae servari debent in appellatione. H. d. secundum unum intellectum intrinsecum.

Idem S. Augustini et S. Gregorii Prioribus.
Dilecti filii I. et H. [dilectorum filiorum] prioris et monachorum Cantuariensis ecclesiae nuncii nobis humiliter retulerunt, quod, quum pro causa, quae inter dictos priorem et monachos, et venerabilem fratrem nostrum Cantuariensem archiepiscopum super capella de Lamede vertebatur, ab ipsis priore et monachis ad sedem apostolicam mitterentur, sicut eis propositum fuit, idem archiepiscopus post iter arreptum in eos excommunicationis sententiam promulgavit. Quum autem plus sit ad sedem apostolicam facto provocare, quam verbo, et ipsis propter dictam causam ad Romanam ecclesiam venientibus intelligatur ad sedem apostolicam provocatum, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si est ita, dictos I. et H. appellatione postposita denuncietis excommunicationis vinculo non teneri. [Dat. Perusii III. Id. Sept. 1198.]

Capitulum LIII.
Per clausulam: «appellatione remota» inhibetur omnis appellatio, quae a iure non indulgetur expresse. Hoc dicit, usque ad §. Verum. - §. 1. Licet excommunicatus ab excommunicatione appellet, nihilominus denunciari potest, et beneficii reditibus spoliari. Hoc dicit.

Idem Episcopo Helinensi.
Pastoralis officii diligentia (Et infra: [cf. c. 28. de off. iud. del. I. 29.]) Quaesivisti, etiam diligenter, utrum, quando inhibetur appellatio in rescripto, frustratoria tantum apellatio inhibita videatur, ut ab omni gravamine liceat appellare, an omnis appellatio videatur exclusa, nisi tantum in casibus expressis a iure. Nos igitur attendentes, quod per appellationem frustratoriam, etiamsi non fuisset inhibita, negotium non debeat impediri, diligentiae tuae breviter respondemus, quod quaelibet provocatio intelligitur removeri, quae a iure non indulgetur expresse; sed, si appellans fuerit gravatus iniuste, gravamen huiusmodi per superiorem poterit emendari. §. 1. Verum quia multotiens quis ad tempus per appellationem legitimam a iudicis sui quoad aliquem certum articulum eximitur potestate, consuluisti nos, utrum, si quis excommunicationis sententia innodatus ante denunciationem ipsius ab ea, tanquam minus rationabiliter promulgata, in eo casu, in quo ante sententiam appellatio vires obtinuisset, curaverit provocare, eo, quod per appellationem interpositam excommunicantis videtur iurisdictio dormitasse, ipse denunciare possit eundem, et ad tempus ecclesiasticis beneficiis clericum spoliare, quum per provocationem taliter factam suo effectu excommunicatio non privetur. Nos itaque inquisitioni tuae respondemus, quod, quum exsecutionem excommunicatio secum trahat, et excommunicatus per denunciationem amplius non ligetur, ipsum excommunicatum denunciare non immerito potes, ut ab aliis evitetur. Et illi nimirum proventus ecclesiastici merito subtrahuntur, cui ecclesiae communio denegatur. [Quum autem etc. Postulasti etc. (cf. c. 29. de iure patr. III. 38.) Dat. Rom. ap. S. Petr. XIV. Kal. Ian. 1204.]

Capitulum LIV.
Si appellans ad superiorem comparet coram iudice inferiori super concernentibus ipsam appellationem, ipsi appellationi renunciare videtur. Si autem protestetur, quod propter hoc non intendit renunciare appellationi, tanquam contraria allegans non est audiendus, nisi notorium sit, actum illum esse iniustum, super cuius emendatione adivit inferiorem. H. d. et est bonus casus.

Idem Episcopo Parisiensi.
Sollicitudinem pastoralis officii +prudenter exsequeris, quum super dubitationibus iuris responso sedis apostolicae postulas edoceri. Sane, quum, sicut ex tua insinuatione recepimus, duobus coram suo episcopo litigantibus, alter eorum ad sedem apostolicam appellasset, episcopus interpositae appellationi non deferens, sed appellantem reputans contumacem, ipsum excommunicationis vinculo innodavit; qui coram metropolitano suo de episcopo sibi petiit super hoc iustitiam exhiberi, asserens, quod post appellationem legitime ad nos interpositam ipsum excommunicaverat, et excommunicatum fecerat publice nunciari, et petens, se ad eum statum, in quo fuerat appellationis tempore, a metropolitano reduci, denunciari videlicet absolutum, adiiciens etiam, quod appellationi non renunciabat obiectae, sed prosequi volebat eandem. +Unde tua fraternitas requisivit a nobis, utrum metropolitanus de huiusmodi conquestione cognoscere valeat, et, si repererit, illum legitime provocasse, an eum denunciare debeat absolutum, et an, si episcopus coram archiepiscopo appellaverit, ne is, qui excommunicatus ab eo fuerat, absolvatur, appellationi sit huiusmodi deferendum. Nos igitur inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, sicut metropolitanus de appellatione ad nos interposita cognoscere omnino non valet, sic nec de his, quae post appellationem ipsam fuerant innovata, dummodo de aliis cognosci non possit, nisi [et] de appellatione pariter cognoscatur, vel de iis, quae appellationis causam contingere cognoscuntur. In quo casu si metropolitanus ad cognoscendum partes suas interponere forte praesumeret, episcopus utique posset ad appellationis beneficium convolare. Nam ad officium eius, qui de appellatione cogniturus est, pertinet prudenter corrigere quae contra ipsam invenerit attentata. Si vero notorium forsan exsisteret, quod mandatum episcopi indiscretum fuerat vel iniustum, cui non tenebatur subditus obedire, ac per consequentiam ei liqueat evidenter, subditum legitime provocasse, potest archiepiscopus auctoritate metropolitana declarare subditum irrationabiliter exstitisse anathematis mucrone percussum. Quum autem excommunicatus, qui appellaverat, iuxta praescriptam formam coram archiepiscopo deponit contra episcopum quaestionem, ut videlicet de iniuria sibi ab episcopo irrogata cognoscat, metropolitanus ipse ad cognoscendum de causa potest interponere partes suas, quum ille appellationis prosecutioni renunciare tacite videatur. Sed si verbo vel facto appellationem se velle prosequi protestetur, sicut in proposito casu superius est expressum, non est tanquam adversa petens et sibi contrarius audiendus. [Dat. Rom. ap. S. Petr. II. Id. Dec. Ao. X. 1207.]

Capitulum LV.
Per appellationem legitime interpositam principale cum accessoriis ad iudicem appellationis defertur, et sententiae excommunicationis et interdicti post appellationem latae non tenent.

Idem Episcopo et Cantori Trecensibus.
Dilectis filiis decano Altissiodorensi, ac magistro R. venerabilis fratris nostri Altissiodorensis episcopi procuratore in nostra praesentia constitutis, idem magister proposuit coram nobis, quod, quum dictus episcopus R. presbyterum domus Dei [de Monte atrito,] in qua provisionem et dispensationem plenariam idem episcopus obtinere dignoscitur, detineri faceret vinculis mancipatum pro eo, quod bona quaedam eiusdem domus, quae furtive subtraxerat, restituere detrectabat, propter quod etiam ab eodem episcopo fuerat excommunicationis vinculo innodatus, et supradictus decanus episcopum monuisset, ut ei restitueret vel saltem recrederet presbyterum memoratum, quem ad iurisdictionem suam spectare firmiter asserebat, [idem episcopus multiplicem rationem allegans, quare se ad hoc nullatenus teneri dicebat, eundem presbyterum restituere vel recredere penitus recusavit, proponens, quod super hoc eidem decano paratus erat in propria curia, quum decanus eius vasallus exsisteret, vel coram arbitris communiter eligendis, seu etiam coram metropolitano iustitiam exhibere. Decanus autem haec omnino recusans coepit graviter comminari, quod tale aliquid faceret, quod episcopo displiceret, propter quod] episcopus metuens, ne decanus aliquid in suum praeiudicium attentaret, se ac suos, statum ecclesiae ac civitatis suae protectioni metropolitani supponens, ad eius audientiam appellavit, festum sanctae Mariae Magdalenae proximo praeteritum terminum appellationi praefigens. Verum decanus post modicum tempus canonicis Altissiodorensibus convocatis, interdictum huiusmodi eis contradicentibus promulgavit, ut episcopo in civitate praesente a divinis in Altissiodorensi ecclesia cessaretur. Postmodum vero quum die appellationi praefixo comparuissent partes coram officiali curiae Senonensis, decanus allegans, quod appellationi ab episcopo interpositae ideo non duxerat deferendum, quoniam presbyter supradictus adhuc in vinculis tenebatur, quando ad nos vocem appellationis emisit, officialis autem iudicavit irritum interdictum a decano post appellationem episcopi ad sedem metropoliticam interpositam promulgatum, +[capitulo ecclesiae Altissiodorensis iniunxit, ut interdictum illud nullatenus observaret. Quumque postmodum episcopo praesente decanus firmiter inhiberet, ne in ecclesia cantaretur, et G. capellanum episcopi cantantem ibidem post appellationem ad nos interpositam vinculo excommunicationis adstringens, divinum officium in ecclesia impediret, nec monitus per episcopum saepius officium perturbare desisteret, episcopus demum ipsum tanquam contumacem et incorrigibilem excommunicationis mucrone percussit; quem postea venerabilis frater noster Senonensis archiepiscopus devitandum publice nunciavit. Unde procurator ipse postulavit a nobis, ut supradictam interdicti sententiam irritam iudicantes, excommunicationis ab episcopo latam sententiam faceremus usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari. Decanus autem proposuit ex adverso, quod quum episcopus R. presbyterum pertinentem ad iurisdictionem suam faceret in vinculis detineri, et ipse tam a clericis quam laicis civitatis fuisset graviter increpatus, tanquam negligeret ius ad se pertinens defensare, qui ad servandas ecclesiae consuetudines iuramento super hoc praestito tenebatur, per se ipsum episcopum monuit, ut presbyterum ipsum restitueret libertati, paratus sufficienter ostendere, quod ad iurisdictionem suam idem presbyter pertinebat, eundem episcopum demum faciens per plures alios commoneri, ut presbyterum sibi redderet vel recrederet, vel saltem poneret in sequestro. Quumque nequisset episcopus ad istorum aliquod inclinari, capitulo convocato decanus de conniventia eius huiusmodi posuit in ecclesia interdictum, ut episcopo in civitate praesente cessaretur in ecclesia penitus a divinis, exsecutionem nihilominus sententiae suspendendo, donec super hoc haberet cum archiepiscopo, qui proximo venturus erat in civitate, tractatum, per quem sperabat posse concordiam reformari. Ceterum licet postea praesente archiepiscopo episcopum monuisset, ut aliquem supra dictorum modorum ad liberationem presbyteri acceptaret, in nullo tamen perficere potuit apud eum; quin immo ad metropolitanae sedis audientiam episcopus appellavit, appellationi suae praefigens terminum supra dictum. Unde decanus in capitulum rediens canonicis universis iniunxit, ut interdictum, sicut ab eo positum fuerat, observarent. Die vero appellationi praefixo coram Senonensi officiali decanus cum episcopi procuratore comparens, et gravamen sibi metuens imminere, ad sedem apostolicam appellavit, Laetare Ierusalem appellationi suae termino constituto, et se ac statum suum et Altissiodorensis ecclesiae protectioni sedis apostolicae supponendo. Quum autem episcopo praesente post haec decanus G. clericum eiusdem episcopi pro eo, quod duos clericos violenter ceperat, excommunicatum publice nunciasset, et mandasset clericis, ut a se latam interdicti sententiam observarent, episcopus in ipsum decanum excommunicationis sententiam promulgavit, excommunicatum eum saepe dicto archiepiscopo et capitulo Senonensi nunciando. Propter quod ipsum archiepiscopus de quorundam consilio nunciavit publice devitandum, licet quidam canonici Senonenses saniori ducti consilio non vitaverint communionem ipsius. Ex] his igitur et aliis, quae utrinque fuere proposita coram nobis, intelleximus evidenter, quod, etsi episcopus prudenter et utiliter providisset, ut decano recredidisset presbyterum saepe dictum ad omnem prorsus scandali materiam amputandam, Quia vero idem episcopus, sicut praemissum est, diversos modos expressit, secundum quos decano paratus fuit super captione presbyteri iustitiam exhibere, ad metropolitanam sedem appellans, decanus non potuit post hoc ferre sententiam interdicti, et ideo de consilio fratrum nostrorum sententiam ipsam ab eo post appellationem legitime promulgatam irritam decernimus et inanem, illo non obstante, quod decanus ad excusationem suam quasi variando proposuit coram nobis, quod, priusquam episcopus appellasset, ipse sententiam tulerat, cuius tamen effectum ad tempus duxerat suspendendum, quum interim appellatione interposita procedere non debuerit ad sententiam exsequendam, officialis tamen processum, qui post appellationem ad sedem apostolicam interpositam huiusmodi sententiam interdicti irritam et inanem decrevit et mandavit penitus non servari, temerarium iudicantes, quum appellatione ad nos interposita nihil debuerit innovari. Praeterea licet excommunicationis sententia in decanum per episcopum promulgata rite lata prima facie videretur, quoniam, quum per iam dictum officialem esset prohibitum, ne servaretur in ecclesia interdictum, et idem decanus, ne celebraretur in ecclesia prohibendo, divinum videretur officium perturbare: quia tamen per appellationem ad nos interpositam ex parte decani, cui etiam officialis duxerat deferendum apostolos concedendo, non solum principale negotium, sed accessoria etiam ad nostrum referebantur examen: eandem sententiam post appellationem huiusmodi promulgatam decernimus viribus caruisse, ac ipsum decanum ea non fuisse ligatum. Verum licet archiepiscopus quorundam consilio circumventus post appellationem praedictam, de qua sibi per officialis sui literas innotuerat, decanum denunciaverit evitandum, Senonenses tamen canonicos, qui saniori ducti consilio communicaverunt eidem, ut appellationi ad nos interpositae magis quam denunciationi ab archiepiscopo factae deferrent, inculpabiles iudicamus. [Quia vero etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. IV. Id. Ian. Ao. X. 1207.]

Capitulum LVI.
Postquam Papa aliquam causam ad se revocat, non valet processus postea per minorem iudicem factus; sicut non valeret, si fuisset ab eo legitime appellatum. Hoc dicit, ut cuilibet lecturae satisfiat.

Idem Mediolanensi Archiepiscopo.
Ut nostrum prodeat de vultu Dei iudicium (Et infra: [cf. c. un. Ut eccl. benef. III. 12.]) Iudicibus dedimus in mandatis, ut, si etiam post secundum mandatum, per quod totius cognitionem negotii ad nostrum iudicium revocavimus, traditionem sigilli dicto H. a te cognoscerent esse factam, eam decernerent irritam et inanem, inhibentes illi, ne quomodolibet eo uti praesumeret, quum plus sit, Romanum Pontificem ad se aliquod revocare negotium, quam quemquam ad eum super aliquo negotio provocare. Tolerabamus autem etc. (cf. c. un. Ut eccl. benef. III. 12.) [Dat. Perusii IX. Kal. Oct. 1198.]

Capitulum LVII.
Si terminum appellationis prosequendae statutum ab homine altera pars praevenit, hoc tacito literas impetrando, literae non valent: sed terminum iuris etiam appellatus praevenire potest, dummodo nimium non praecurrat. Et ubi ex dilatione imminet periculum, etiam neutra parte prosequente potest iudex ad quem supplere, partes compellendo ad prosecutionem.

Idem Abbati sancti Felicis et G. Canonico Bononiensibus.
Oblatae nobis vestrae literae continebant, quod, quum quidam iudices, quibus causa, quae inter Sambr. et Rinocor. plebes vertebatur, absque appellationis remedio fuerat ab apostolica sede commissa, pro plebe Sambriensi sententiam protulissent, et a procuratore plebis de Rinocor. ad nos fuerit sine termino appellatum, nec delatum appellationi fuisset, nec ad prosecutionem ipsius terminus a iudicibus partibus assignatus: plebanus de Sambro super observatione praedictae sententiae, sicut rationabiliter lata erat, nostras ad vos literas et alia pars alias commissionis literas a nobis super infirmanda [vel confirmanda] eadem postmodum ad alios iudices impetravit, nulla in posterioribus literis de prioribus habita mentione. Unde in dubitatione revocato, an posteriores iudices, vel vos de illa debeatis cognoscere, nos super hoc consulere voluistis, [adiicientes nihilominus, a quibusdam sapientibus pro parte fuisse propositum appellante, quod, quum in tali articulo de legis beneficio annum habeat, infra quem secundum se communiterve ipsam exsequi litem possit, medio tempore pro suo arbitrio, quando vellet, prosequi poterat appellationem eandem, nec ad id compelli debebat, antequam idem temporis spatium haberetur. Quare nullius esse valoris primas literas asserebant, etsi de ipsis nulla sit mentio habita in secundis. Pro parte vero altera quosdam alios iurisperitos dixisse, quod quum interesset eiusdem, ne tamdiu sententia maneret suspensa et ipsius confirmatio differretur, et iudices, qui eam protulerant, appellationem praedictam non duxerint admittendam, tum quia fuerat a nobis inhibita, tum quia frivola videbatur, licite pars potuit appellata huiusmodi literas interim impetrare, praesertim quum, si aliter diceretur, gravem interdum ecclesiae sustinerent iacturam, quum in causis ecclesiasticis secundum canones appellare liceat, quotiens gravamen occurrit vel alia iusta causa. Unde contingere posset, si taliter annus cuilibet provocanti daretur, quod causa usque ad sex vel octo annos debitum non sortiretur effectum. Quosdam insuper alias opinatos, quod primae valebant literae, non secundae, sed pars, quae appellaverat, infra annum suam appellationem prosequi non tenebatur]. Licet igitur appellanti legitime a sententia indulgeatur annus a lege, aut [etiam] ex iusta causa biennium ad appellationem interpositam prosequendam; quia tamen huiusmodi terminus potest restringi non solum a provocante, verum etiam a iudice, a cuius sententia provocatur, quum ideo sit constitutus, non ut terminus ipse praeveniri non possit, sed ne valeat prorogari, credimus distinguendum, in quo casu literae impetrantur. Et quidem, quando certus terminus ab appellante vel a iudice appellationi praefigitur prosequendae, si eo tacito appellatus literas impetraverit, huiusmodi literae tanquam tacita veritate subreptae obtinere non debent aliquam firmitatem. Si vero non sit aliquis certus terminus a iudice vel ab appellante praefixus, pars appellata infra terminum constitutum a lege, dummodo nimium non praecurrat, ut appellantem in commissione impetranda supplantet, commissionis literas poterit impetrare, quarum auctoritate in appellationis causa legitime procedatur ita, quod, si appellans voluerit in causa appellationis procedere, oportebit eum agere sub iudice sic obtento, nisi possit eum legitime recusare. Quod si agere noluerit appellans, appellatus potest nihilominus prosequi causam ipsam, maxime si sentiat, sibi ex dilatione imminere gravamen. Superior quoque iudex, si viderit, ex dilatione periculum imminere, potest et debet, neutro prosequente appellationem, occurrere, ut periculum evitetur, puta, si a sententia lata super confirmatione alicuius electi fuerit provocatum, et utraque pars velit etiam [usque] ad annum prosecutionem appellationis differre, potest utique, immo debet superior iudex, ad quem fuerat appellatum, terminum provide moderari, ne gregi dominico diu desit cura pastoris. Ex his igitur consultationi vestrae noveritis esse responsum, quod per posteriores non derogatur prioribus legitime impetratis, per quas ad confirmandam sententiam vel infirmandam praevia potest ratione procedi. [Dat. Viterbii VII. Id. Iul. Ao. XII. 1209.]

Capitulum LVIII.
Altera parte contumaciter absente potest iudex appellationis etiam principale negotium definire, si post litem contestatam fuerit appellatum.

Idem.
Per tuas nobis literas requisisti, utrum, si sub alicuius examine post latam sententiam, vel saltem post depositiones testium publicatas et lectas, fuerit ad sedem apostolicam appellatum, hi, qui super haec delegantur a nobis, si altera partium eorum se noluerit conspectibus praesentare, causam sibi delegatam iudiciali possint calculo terminare. Nos igitur consultationi tuae taliter respondemus, quod, quum lis super eodem negotio coram primis iudicibus sit legitime contestata, poterunt iudices delegati, eo, qui convenitur, se per contumaciam absentante, quum eis de meritis causae liquebit, commissum sibi negotium diffinire.

Capitulum LIX.
Notabile et famosum capitulum, habens multa nova dicta utrumque ius limitantia; et h. d. in summa, inhaerendo simpliciter verbis literae: Appellans ante sententiam tenetur exprimere causam rationabilem coram ipso iudice a quo, nec admittitur exceptio, quod prius miserat nuncium ad sedem apostolicam, vel quod literas impetraverat, quae nondum sunt iudici praesentatae.

Idem in concilio generali.
Ut debitus honor deferatur iudicibus, et litigatoribus consulatur super laboribus et expensis, statuimus, ut, si quis coram idoneo iudice convenerit adversarium, ille ante sententiam ad superiorem iudicem absque rationabili causa non provocet, sed coram illo suam iustitiam prosequatur, non obstante, si dicat, quod ad superiorem iudicem nun?cium destinaverit, aut etiam literas impetraverit ab eodem, priusquam delegato fuerint assignatae. Quum autem ex rationabili causa putaverit appellandum, coram eodem iudice causa probabili appellationis exposita, tali videlicet, quae, si foret probata, deberet legitima reputari: superior de appellatione cognoscat. Et si minus rationabiliter eum appellasse constiterit, illum ad inferiorem remittat, et in ex?pensis alteri parti condemnet; alioquin ipse procedet, salvis constitutionibus de maioribus causis ad sedem apostolicam referendis.

Capitulum LX.
Si iudex, a quo est appellatum a gravamine, illud revocat, potest in principali causa procedere.

Idem in eodem.
Quum cessante causa cesset effectus, statuimus, ut, sive iudex ordinarius sive delegatus aliquid comminando vel interloquendo protulerit, quo exsecutioni mandato alter litigantium gravaretur, et sano usus consilio ab huiusmodi interlocutionis vel comminationis effectu destiterit, libere in causae cognitione procedat, non obstante, si a tali comminatione vel interlocutione fuerit appellatum, dummodo non sit ex alia causa legitima suspectus, ne processus negotii frivolis occasionibus retardetur.

Capitulum LXI.
Volens iudicem recusare, debet coram eodem suspicionis causam proponere, et eam coram arbitris communiter eligendis probare, qua non probata sua iurisdictione iudex utitur in principali; ea vero probata, remittit negotium ad superiorem, vel causam committit de recusatoris consensu. - (Porro etc.:) In notoriis non admittitur appellatio. In dubiis causa probabilis coram iudice est exprimenda, quae debeat legitima reputari, quam si non prosequitur, iudex a quo in causa procedat. Idem si prosequitur, et non probat. Haec autem constitutio non extenditur ad regulares. H. d.

Idem in eodem.
Quum speciali sit prohibitione provisum, ne quis in aliquem excommunicationis sententiam nisi competenti commonitione praemissa promulgare praesumat, volentes etiam providere, ne forte commonitus frustratoriae recusationis vel appellationis obtentu monentis possit declinare examen, statuimus, ut, si allegaverit, se iudicem habere suspectum, coram eodem causam iustae suspicionis assignet, et ipse cum adversario, vel, si forte adversarium non habeat, cum iudice arbitros communiter eligat; aut, si forte communiter convenire non possint, absque malitia ipse unum, et ille alium eligat, qui de suspicionis causa cognoscant. Et si nequiverint in unam concordare sententiam, advocent tertium, ut quod duo ex ipsis decreverint robur obtineat firmitatis; sciantque se ad id fideliter exsequendum ex iniuncto a nobis in virtute obedientiae sub obtestatione divini iudicii districto praecepto teneri. Causa vero suspicionis legitima coram ipsis infra competentem terminum non probata, sua iurisdictione iudex utatur. At ipsa probata legitime, de recusatoris assensu personae idoneae committat negotium recusatus, vel ad superiorem transmittat, ut in eo ipso procedat secundum quod fuerit procedendum. Porro commonito ad appellationis obstaculum convolante, si eius excessus evidentia rei, vel ipsius confessione, aut alio modo legitimo fuerit manifestus, quum appellationis remedium non sit ad defensionem iniquitatis, sed ad praesidium innocentiae institutum, non est provocationi huiusmodi deferendum. Excessu quoque dubio exsistente, ne frivolae appellationis diffugio appellans iudicis processum impediat, coram eodem probabilem causam appellationis exponat, talem videlicet, quae, si foret probata, deberet legitima reputari, et tunc, si habuerit ad?versarium, infra terminum secundum locorum distantiam et temporis qualitatem et naturam negotii ab eodem iudice moderandum, appellationis causam prosequatur. Quam si prosequi non curaverit, extunc ipse iudex appellatione non obstante procedat. Nullo autem adversario comparente, quum iudex ex suo procedat officio, appel?lationis causa coram superiore probata, superior suae iurisdictionis officium exsequatur. Sed si appellans in eius probatione defecerit, ad eum, a quo ipsum malitiose appellasse constiterit, remittatur. Ceterum has duas constitutiones praemissas nolumus ad regulares extendi contra suas speciales observantias.

Capitulum LXII.
Si iudex confessionem advocati eadem die revocatam pro litis contestatione velit habere, vel processum a subdelegato subdelegati factum ratificat, licita appellatur.

Honorius III. Decano, Cancellario et Cantori Linconiensibus.
Quum causam, quae inter dilectos filios abbatem et fratres de Valle sancti Ioannis de Croston Praemonstratensis ordinis ex parte una, et priorem et canonicos de Novo loco Eboracensis dioecesis ex altera super ecclesia de Holiseth vertitur, utriusque partis procuratoribus apud sedem apostolicam constitutis, dilecto filio nostro R. sancti Angeli diacono cardinali commiserimus audiendam, +P. et B. procuratores praedictorum abbatis et fratrum in ipsius praesentia constituti, petebant instanter, ut processum approbantes de Rievalle et Bellanledae abbatum et prioris de Malton, quibus ipsa causa a bonae memoriae I. Papa praedecessore nostro fuerat delegata, causam ipsam, quae tanto tempore iam duraverat, dignaremur sententialiter terminare. W. vero Procurator praedictorum prioris et canonicorum proposuit ex adverso quod coram praedictis iudicibus lis non fuerat contestata, sed perperam processerant ex abrupto. Nam quum die statuta idem coram subdelegatis iudicum delegatorum comparens inducias ad proponendum exceptiones dilatorias petiisset, quia advocatus ipsius ductus errore respondit, quod ecclesia de Novo loco ecclesiam ipsam, de qua erat quaestio, per quadraginta annos et amplius pacifice possederat et quiete, licet ipse eadem die advocati errorem corrigens, ipsius responsionem, quae suae petitioni contradicere videbatur, ne per eam aliquod sibi posset praeiudicium generare, pro eo, quod ante litis contestationem sunt exceptiones dilatoriae proponendae, coram eisdem iudicibus revocavit. Iudices tamen per huiusmodi responsionem erroneam advocati litem contestatam fore credentes, non solum ad receptionem et examinationem testium partis alterius temere processerunt, +sed etiam gravamini gravamen addentes, quum examinationem quorundam testium priori de Vellebeo et suo coniudici delegassent, qui vices suas subdelegarunt aliis contra canonicas sanctiones, receptionem et examinationem testium ab ipsis de facto, quum de iure nequiverint, factam minus provide approbarunt. Propter quae gravamina ex parte praefatorum prioris et canonicorum ad sedem fuit apostolicam appellatum. Unde idem procurator cum instantia postulabat, ut memoratum iudicum processum decerneremus irritum et inanem. Quia vero super praemissis nobis non potuit fieri plena fides, discretioni vestrae utriusque partis procuratorum assensu Mandamus, quatenus, si dicti prior et canonici de Novo loco infra tres menses post susceptionem praesentium legitime probaverint coram vobis, quod per praefatum W. procuratorem ipsorum eadem die advocati responsio exstiterit revocata, quia sic per consequens lis contestata non fuit, quum etiam procuratores alterius partis recognoverint, litem non aliter quam per dicti advocati responsionem, praescriptionem temporis allegantis contestatam fuisse, vel quod primi delegati, videlicet abbas de Rievalle et eius collegae testes receptos a subdelegatis subdelegatorum suorum, sicut ab altera parte proponitur, approbaverint quum secundum canonicas et legitimas sanctiones non nisi delegatus a principe causam alii valeat delegare, quicquid ab ipsis post appellationem eorum factum est, dummodo haec in appellatione ipsa expressa fuerint, nuncietis irritum et inane.

Capitulum LXIII.
Non sufficit appellanti docere, quod exceptionem legitimam et veram opposuit et appellavit, nisi doceat propter exceptionem admissam appellasse. H. d. et est casus not. et quotidianus.

Idem Decano et Thesaurario et P. S. Petri Canonico Zamorensibus.
Dilecto filio G. capellano nostro, D. presbytero et I. episcopi et G. capituli Salamantini procuratori a nobis auditore concesso, procurator capituli pro se et procuratore ipsius episcopi proposuit coram eo, quod, quum dictus presbyter super receptione sua in Salamantina ecclesia exsecutorias a nobis ad archidiaconum Civitatensem et collegas eius literas impetrasset, partibus coram eis exsecutoribus constitutis, fuit ex parte ipsorum episcopi et capituli allegatum, quod, quum in ipsa sit ecclesia certus numerus canonicorum iuramento firmatus, de quo in literis ad eos directis mentio non fiebat, per eas non debebant contra ipsos procedere, et, ne aliter facerent, fuit ad nostram audientiam, assignatis quibusdam aliis causis legitimis, appellatum. +Sed ipsi exsecutores, huiusmodi appellatione contempta, excommunicationis sententiam in episcopum et capitulum protulerunt. Quare petebat procurator praedictus, sententiam ipsam irritam nunciari, et dictum presbyterum super hoc ab eorundem episcopi et capituli vexatione compesci. (Et infra:) Quoniam igitur, etsi per confessionem ipsius presbyteri factam coram auditore praedicto constiterit, Salamantinam ecclesiam habere certum numerum canonicorum iuramento firmatum, et huiusmodi exceptionem coram exsecutoribus supra dictis fuisse propositam, et etiam, quod appellatum exstiterit ab eisdem, quia tamen non constitit, quod propter exceptionem huiusmodi non admissam aliamve legitimam causam fuerit appellatum, discretioni vestrae mandamus, quatenus, si vobis constiterit, praefatam exceptionem huiusmodi de certo canonicorum numero iuramento firmato, vel alias legitimas exceptiones fuisse propositas coram ipsis exsecutoribus, nec admissas; ac ideo partem episcopi et capituli appellasse, ipsorum exsecutorum processum denuncietis irritum et inanem.

Capitulum LXIV.
Appellans, qui terminum appellationi praefigit, si mittit procuratorem ad impetrandum et contradicendum tantum, et appellatio fuit recepta a iudice, vel approbata a parte, adversario legitime prosequenti condemnatur in expensis. H. d. secundum communem intellectum, licet glossa aliud senserit.

Idem sancti Andreae Archidiacono et Magistro Canonico de Melten.
Nicolao militi ac fratri E. monacho monasterii sanctae Mariae de Drundaniam Cisterciensis ordinis dioecesis Candidae casae apud sedem apostolicam constitutis dilectum filium nostrum S. sancti Africani diaconum cardinalem concessimus auditorem. In cuius praesentia quum dictus monachus non nisi ad impetrandum et contradicendum procurator fuerit institutus, sicut ex literis dictorum abbatis et conventus constitit evidenter, supplicavit humiliter idem miles, ut contra ipsos tanquam contumaces procedere deberemus, +ac dare aliquibus in mandatis, qui eosdem pro eo, quod ad prosequendam appellationem emissam procuratorem minus idoneum destinarunt, ipso eandem personaliter prosequente, in resarciendis sibi damnis et expensis legitime condemnantes, eo prius, sicut iustum fuerit, restituto, audiant super his quae contra praedictos abbatem et conventum praefatus miles rationabiliter duxerit proponenda. Quia vero super praemissis nobis non potuit fieri plena fides, de assensu militis et monachorum praedictorum discretioni vestrae Mandamus, quatenus, si vobis constiterit, dictos abbatem et conventum appellationi suae terminum praefixisse, quum ad prosequendam eandem sufficientem procuratorem non miserint, memorato milite ipsam personaliter prosequente, ipsos ad restituendas expensas a tempore appellationis factas eidem militi condemnetis, eodemque, sicut iustum fuerit, primitus restituto, audiatis causam, et appellatione remota fine debito terminetis.

Capitulum LXV.
Ab eadem sententia ab eodem tertio appellare non licet.

Idem Episcopo Mantin. et P. Canonico Tuscanensi.
Sua nobis R. tutor filiorum quondam B. civis Tuscanensis petitione monstravit, quod, quum inter ipsum ex una parte, et F. pro se, ac Petrum Campumallum tutorem B. quondam filii B. concives suos ex altera super quadam summa pecuniae et rebus aliis coram R. tunc iudice comitatus Tuscanensis non ex delegatione apostolica quaestio verteretur, idem diffinitivam pro eodem R. sententiam promulgavit, quae bis fuit per iudices delegatos a sede apostolica confirmata. Sed licet Petrus Picheta canonicus Tuscanensis, cui exsecutionem ipsius sententiae dicimur commisisse, ipsum in possessionem quarundam domorum et aliarum rerum legitime induxisset, quia pars altera, quae ab aliorum delegatorum cognitione semel et iterum appellaverat, tertio vocem appellationis ad nos emittens contra legitimas sanctiones, dilecto filio P. Severini canonico Tuscanensi et eius collegae cognitionem ipsius sententiae a nobis obtinuit delegari, +illi, prout erant contra eum plus debito animosi a possessione praedicta contra iustitiam eiecerunt eundem. Quumque dilectus filius noster R. sanctae Mariae in Cosmedin diaconus cardinalis super appellatione tertio ad nos emissa utrique parti a nobis datus auditor, interlocutus fuerit, illos non potuisse de iure tertio appellare, nos praedicto P. Severini et eius collegae nostris dedimus literis in mandatis, ut in negotio ipso nequaquam procedere attentarent.

Capitulum LXVI.
Appellatio omisso medio iudice interposita causam non devolvit exceptione opposita. Hoc dicit secundum communem intellectum.

Idem Magistro G. Archidiacono et Officiali Lemon.
Dilecti filii prior et conventus de Lacu Rubeo transmissa nobis petitione monstrarunt, +quod, quum inter ipsos ex parte una, et F. de Hambaro, militem Claromontensis dioecesis ex altera super quodam nemore et rebus aliis coram magistro A. canonico Claromontensi non ex delegatione apostolica quaestio verteretur, idem miles ad venerabilem fratrem nostrum Bituricensem archidiaconum frustratorie vocem appellationis emittens, causam super his officiali Bituricensi obtinuit delegari. Coram quo Ex parte dictorum prioris et conventus fuit excipiendo propositum, quod, quum omisso dioecesano episcopo fuisset ad eundem archiepiscopum appellatum, ad quem gradatim fuerat appellandum, in causa ipsa de iure procedere non poterat, nec debebat. Sed quia dictus officialis archiepiscopi huiusmodi eorum exceptionem admittere denegabat, ipsi ad nostram audientiam appellarunt. At ille, ipsorum appellatione contempta, suspensionis et interdicti tulit sententias in eosdem. Quocirca discretioni vestrae mandamus, quatenus, si dictas sententias post huiusmodi appellationem inveneritis esse latas in eos, denuncietis eas penitus non tenere.

Capitulum LXVII.
Si is, qui desiit esse tutor, nomine pupilli convenitur invitus, poterit appellare.

Gregorius IX. Magistro scholarium H. et G. de Rupe Canonicis S. Andoniani Morinensis dioecesis.
Ex parte M. dominae de Colb. nobis fuit oblata querela, quod, quum nobis mulier domina de Bellebron. super quibusdam terris ipsam nomine filiorum suorum coram iudicibus auctoritate nostra traxisset in causam, eadem in iudicum ipsorum excipi fecit praesentia, quod, quum res, de quibus in iudicio agebatur, et praedicti filii eius sub potestate et tutela ipsius minime permanerent, quum iam ad secunda vota transisset, super his ei non tenebatur ipsorum nomine, quorum tutrix esse desierat, respondere. Sed quia dicti iudices hac exceptione neglecta nihilominus ad hoc compellebant eandem, ipsa sentiens se gravari, nostram audientiam appellavit. Ideoque manda?mus, quatenus, si ita est, revocato in irritum, quicquid post appellationem huiusmodi inveneritis attentatum, audiatis hincinde proposita, etc.

Capitulum LXVIII.
Si iudex de iure dubitans vult consulere superiorem, debet consultationis copiam partibus edere; alias eius verbis consultationis fides non adhibetur.

Idem Magistro et Fratribus domus Moriensis.
Intimasti (Et infra:) Praeterea Hospitalariis ignorantibus, et non facta eis copia de inquisitionis processu ad nos relationem transmisisse noscuntur, quum iuxta legitimas sanctiones, quotiens relaturum se iudex quilibet pollicetur, illico litigatoribus apud acta consultationis exemplum edere teneatur.

Capitulum LXIX.
Si ante litem contestatam circa principale negotium iudex aliquid innovat, vel diem assignatam sine causa praevenit, licite appellatur. Et si procurator datus ad impetrandum super appellatione non servavit formam mandati, auditur appellans etiam post annum.

Idem Archiepiscopo, Archidiacono et G. Canonico Turonensibus.
Significante Aurelianensi episcopo nos noveritis accepisse, quod, quum decanus et capitulum Magdunense ipsum super eo, quod dicebant alibi, quam in stallis decani et capituli praedictorum carnifices carnes vendere non debere, coram iudicibus auctoritate apostolica convenissent, petentibus tandem decano et capitulo nominatis iudicum officium implorando, ut, quum idem episcopus post citationem carnes in stallis aliis vendi fecisset, quod per eum super hoc factum fuerat in statum pristinum revocarent, pro parte ipsius fuit propositum, quod, quum lis praesertim non fuisset super negotio contestata, locum imploratio huiusmodi non habebat, adiiciens, quod, quum de consensu partium coram dictis iudicibus ad litigandum super ipso negotio certus dies statutus fuisset, et quantum ad illam diem solutum fuisset iudicium eorundem, praevenire diem ipsum ac audire partem adversam in tali imploratione absque consensu partium non debebant. Et quia super his non audiebant eundem, nostram audientiam appellavit. Et licet procuratorem suum infra annum ad huiusmodi appellationem miserit prosequendam, quia tamen dictus procurator, ut creditur, circumventus contra inhibitionem ipsius episcopi nostras super hoc ad quosdam iudices certa ratione suspectos literas impetravit, dictus episcopus uti noluit literis sic obtentis, petens non obstante lapsu anni ad prosecutionem appellationis admitti. Ideoque mandamus, quatenus, si inhibitione huiusmodi et praemissis causis appellationis vel earum altera constiterit, revocato in irritum, etc. Usque ad attentatum in iam dicto negotio iuxta priorum continentiam literarum, etc.

Capitulum LXX.
Capitulum famosum et multum allegabile, et h. d.: Ad iustificandam appellationem ex causa interpositam probare oportet causae veritatem coram iudice ad quem, nisi fuerit coram iudice a quo oblata et reiecta. H. d. singulariter usque ad §. Eidem. - §. 1. Si appellatio non fuit recepta a iudice vel approbata a parte, sufficit appellanti mittere procuratorem ad impetrandum et contradicendum, licet pars appellata sit parata in curia prosequi. H. d. usque ad §. Ille denique. Abbas Siculus. - §. 2. Ante inchoatam prosecutionem appellationis appellans potest, si vult, invito appellato petere, ut remittatur ad iudicem a quo; sed condemnabitur in expensis factis per partem adversam in illa appellatione. H. d. usque ad §. Sane. Abbas Siculus. - §. 3. Articulus appellationis interpositae a gravamine discutitur per iudicem ad quem, parte absente per contumaciam, etiam lite non contestata in appellatione vel principali causa. Hoc dicit, Abbas Siculus.

Idem.
Interposita appellatione ex causa probabili non sufficit appellanti probare, quod ex causa huiusmodi provocavit, si eam non doceat esse veram, nisi hoc se offerens probaturum non fuisset admissus. §. 1. Eidem quoque permittitur, si non recipiatur appellatio eius a iudice, nec ab adversario approbetur, super prosecutione appellationis per procuratorem ad impetrandum et contradicendum constitutum literas impetrare, licet pars altera per se vel per procuratorem idoneum iudicium super hoc apud sedem apostolicam recipere sit parata. §. 2. Ille denique, qui vocem appellationis emisit, cuius nondum est alii cognitio delegata ad petitionem eiusdem, ad eum, a quo provocavit, de iure remittitur, contradictione partis alterius non obstante; est tamen in legitimis expensis adversario, quas eum propter hoc fecisse constiterit, condemnandus. §. 3. Sane parato aliquo probare gravamen, propter quod duxerat appellandum, et parte adversa se contumaciter absentante, potest super hoc lite non contestata procedi, licet nondum litis contestatio facta fuerit in ipso appellationis articulo vel negotio principali, quia, quum in hoc casu iniquitas prioris iudicis principaliter arguatur, non est rigor iuris, ex quo sequi posset causae perplexitas, requirendus.

Capitulum LXXI.
Clausula: «appellatione remota» in medio literarum posita respicit praemissa, quibus annectitur, non sequentia, nisi repetatur in fine literarum. Et hoc si negotia sunt separata.

Idem.
Inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, quotiens clausula, per quam tollitur appellationis remedium, in medio literarum ponitur, si sunt plura negotia se minime contingentia, praemissa tantum complectitur, nisi forte in fine literarum praedicta clausula iteretur.

Capitulum LXXII.
Breve est, sed per alia verba sic summatur: Appellatio unius prodest alteri, si communi iure iuventur, et idem sit negotium, et eadem defensionis causa, et sint eadem sententia condemnati; alias secus.

Idem.
Una sententia pluribus condemnatis, si unus solus ad appellationis beneficium convolaverit, illius victoria iure communi ceteris suffragatur, si communi iure iuventur, idemque negotium et eadem causa defensionis exsistat.

Capitulum LXXIII.
Iustus metus excusat adeo, quod non appellans habetur pro appellante, si fuerit protestatus, et appellationis causas duxerit exprimendas.

Idem.
Si iustus metus, quo minus appellaveris, te excusat, ad appellationis reputaris beneficium convolasse, dummodo infra tempus, quo licite provocatur, coram iudice, a quo appellasse volueras, vel, si habere ipsius copiam nequivisti, in praesentia bonorum virorum protestatione super hoc proposita, causas appellationis duxeris exprimendas.

T i t u l u s X X I X .
De clericis peregrinantibus.

Capitulum unicum.
Contra peregrinantem seu proficiscentem ad sedem apostolicam non est aliquid innovandum.

Coelestinus III. Ambianensi Episcopo.
Conquerente I. presbytero intelleximus, +quod, postquam ad nos veniendi iter arripuit, quidam res eius diripere praesumpserunt. Licet autem presbyter idem res suas et ecclesiae suae in protectione nostra non posuerit, quando ad nos accessit, quia tamen propter hoc non debuit rebus suis spoliari, quum hi, qui accedunt ad praesentiam nostram, cum rebus eorum debeant esse sub apostolica protectione securi, fraternitati tuae mandamus, quatenus, quicquid eidem presbytero post iter arreptum ad nos veniendi subtractum est vel ablatum, sibi omni appellatione remota restitui faciatis incunctanter.

T i t u l u s X X X .
De confirmatione utili vel inutili.

Capitulum I.
De re scienter confirmata per Papam inferior iudex cognoscere non potest, nisi confirmatio non tenuerit, ut quia subreptitia, vel de re litigiosa. H. d. cum cap. sequenti.

Alexander III. Exonensi Episcopo.
Si quis rei litigiosae confirmationem impetravit ab apostolica sede, non minus potest iudex de causa cognoscere, et eam fine debito terminare. Sed si rem tunc pacifice possidebat, quum inde confirmationem obtinuit, non est tutum aut licitum iudici, de quaestione postea exorta decernere, aut eam diffinire absque sedis apostolicae mandato.

Capitulum II.
Idem dicit.

Idem Vigoriensi Episcopo.
De confirmationibus autem Romanorum Pontificum volumus te tenere, quod contra illas, nisi novum apostolicae sedis procedat mandatum, aut certum sit, quod ipsae confirmationes sint per falsi suggestionem elicitae, non est aliquatenus iudicandum.

Capitulum III.
Literae confirmationis super sententia, a qua erat appellatum, non valent, si appellatus malitiose praevenit appellantem; alias pendent, donec de appellatione cognoscatur.

Coelestinus III.
Bonae memoriae A. quondam canonicus vester, qui apud sedem apostolicam diem clausit extremum, super quibusdam nos consulere studuit, quae secundum tenorem nostrae responsionis vobis necessario duximus intimanda. Proposuit autem, sententiam per falsa instrumenta a delegatis iudicibus prolatam fuisse, quae nimirum vera esse credebantur, et infra decem dies ille, contra quem sententiatum fuerat, falsitatem instrumentorum advertens ab illa sententia appellavit; iudices tamen nihilominus sententiam exsecutioni mandarunt. Ceterum appellans, itinere statim ad apostolicam sedem arrepto, literas de retractando sententiam impetravit; adversarius autem ipsum caute praeveniens, confirmationis promulgatae sententiae rescriptum fuerat assecutus, in quo tamen nulla de facta appellatione mentio habebatur. Ideoque requisisti, quae quibus literis praeiudicium faciant. Respondemus igitur, quod posteriores debent prioribus praeiudicium generare. Ab hac siquidem prima consultatione quaestio suborta exhibita est in auditorio nostro secunda, quae ita se habet: Si. in eisdem, videlicet posterioribus, literis haec clausula poneretur, non obstantibus aliquibus literis confirmationis latae sententiae audiatur causa et fine debito terminetur, utrum sic primae revocari deberent. Ad hoc dicimus, quod per ultimas primae forent penitus revocandae. Verum si dicatur, sicut frequentius in literis apostolicis consuevit apponi: «nullis literis veritati et iustitiae praeiudicantibus,» vel sub alia forma verborum, dummodo nihil diceretur de literis confirmationis expresse, dicimus, quod primae tamdiu suum debent habere vigorem, donec de iniqua vel falsa sententia cognitio plenior habeatur. Tertio etc. (cf. c. 5. de prob. II. 19.)

Capitulum IV.
Innovatio privilegii novum ius non tribuit, nec antiquum confirmat; sed, si quod competebat, conservat. Brevius sic potest summari: Innovatio privilegii non inducit confirmationem iuris in eo contenti.

Innocentius III. Decano Padeburensi.
Quum dilecta in Christo filia abbatissa et sorores ecclesiae de Gardeven. sua cuperent privilegia innovari propter, viarum discrimina quatuor episcopis, et abbatibus totidem, ut ea inspicerent diligenter, et tenorem ipsorum fideliter transcribentes sub sigillis suis nobis remitterent, duximus iniungendum, +qui apostolico mandato parentes, privilegia felicis recordationis Agapiti et Ioannis praedecessorum nostrorum sibi praesentata subtiliter conspexerunt, tenorem eorum sub sigillis suis nobis fideliter transmittentes. Venerabilis quoque frater noster G. Remensis archiepiscopus, tunc episcopus Praenestinus, in partibus illis officium legationis exercens, tenorem privilegiorum ipsorum sub sigillo proprio nostro fecit conspectui praesentari. Nos autem tam legato, qui sub sigillo proprio ea nostro fecit conspectui praesentari, quam inquisitoribus ipsis fidem debitam adhibentes, licet non videremus, quare non deberent eadem privilegia innovari, quia tamen C. maioris ecclesiae, et I. sanctae Crucis canonici [Hildesemenses in nostra praesentia constituti] proposuerunt, Hildesemensem ecclesiam in possessione subiectionis ipsius monasterii per centum annos et amplius exstitisse, privilegia ipsa tunc non duximus innovanda. Unde iudicibus dedimus in mandatis, ut ad locum idoneum pariter accedentes, citatis qui fuerint evocandi, inquirerent super his diligentius veritatem, et usque ad diffinitivam sententiam procedentes gesta omnia sub suarum testimonio literarum conscripta fideliter ad sedem apostolicam destinarent, praefigentes partibus terminum competentem, quo nostro se conspectui praesentarent, sententiam recepturae. Ipsi vero mandatum apostolicum exsequi cupientes partes ad suam praesentiam citaverunt, a quibus pars Hildesemensis ecclesiae ad apostolicam sedem appellavit, propter quod iudices ipsi in causa procedere nequiverunt. Nuper autem, partibus in nostra praesentia constitutis, iterato praedicta petiit abbatissa, quatenus deberemus privilegia suae ecclesiae renovare, praesertim quum in praesentia delegatorum iudicum pars Hildesemensis ecclesiae nihil ostendere studuerit vel probare, quod monasterio vel privilegiis eiusdem in aliquo derogaret. Ex adverso vero fuit sollicite postulatum, ut causam ipsam discretis viris committere dignaremur, qui testes reciperent, quos contra privilegia monasterii, et ad probandum praescriptionem legitimam inducere proponebat. Nos igitur diligentius attendentes, quod iure sit civili provida deliberatione statutum, ut, quando periculum testium formidatur, ne veritas occultetur, et probandi copia fortuitis casibus subtrahatur, etiam lite non contestata testes valetudinarii et alii, de quibus ex aliqua rationabili causa timetur, ad testimonium admittantur, eiusdem aequitatis similitudine provocati, praedicta privilegia, quasi iam nimia vetustate consumpta, quum fuerint non in pergameno, sed in papyro conscripta, duximus innovanda, nolentes, quod ex innovatione huiusmodi novum ius monasterio acquiratur, sed ut antiquum ius, si quod habet, per innovationem privilegii conservetur. Quia vero praefatum monasterium ad ius et proprietatem apostolicae sedis per privilegium praedecessoris nostri pertinere monstratur, ne ius ecclesiae Romanae remaneat indefensum, eandem abbatissam procuratricem ipsius duximus statuendam, ut, quum adversus Romanae ecclesiae possessiones et iura non nisi centenaria currat praescriptio, ipsa super hoc et aliis vice nostra procuret quae coram te in iudicio fuerint procuranda. Nolentes igitur, quod de statu eiusdem monasterii diutius dubitetur, per quod causa ipsa remaneat ulterius indecisa, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus locum tutum et commodum eligens, infra sex mensium spatium post susceptionem praesentium literarum recipias testes, quos ad praescriptionem probandam Hildesemensis ecclesia, vel ad interruptionem ostendendam Gandershemense coenobium duxerit producendos, et si legitimam praescriptionem probaverit, ut intendit, nisi probata fuerit interruptio ex adverso, subiectionem ipsius monasterii adiudices episcopo memorato, quum constet ipsum in sua dioecesi constitutum, privilegium, quod ipsi monasterio innovari fecimus, corrumpendo; alioquin eidem super hoc perpetuum imponens silentium, monasterium ipsum pronuncies perpetua libertate gaudere, nostro sibi privilegio resignato. [Testes autem etc. Dat. Ferentini XV. Kal. Iul. Ao. IX. 1206.]

Capitulum V.
Non valet confirmatio, quam religiosus impetravit a Papa super temporali administratione seu prioratu, si tacuit se regularem. Si vero expressit, rescriptum praesumitur falsum, quia Papa non consuevit concedere. H. d. cum sequent.

Idem Episcopo et praeposito Uticensibus.
Ad nostram audientiam dilecto filio praeposito Nemanensis ecclesiae significante pervenit, quod quidam canonici Nemanensis ecclesiae, super dilapidatione vel aliis criminibus infamati, a nobis literas confirmationis super administrationibus suis obtinere laborant, religionis ac professionis suae conditione suppressa. Quum igitur regularibus personis non consueverit apostolica sedes aliqua personaliter confirmare, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus confirmationes, quas ab ipsis canonicis, quum regulares exsistant, noveritis taliter impetratas, auctoritate nostra suffulti denuncietis irritas et inanes. [Quodsi non ambo etc. Dat. Lateran. XVII. Kal. Iul. 1209.]

Capitulum VI.
Idem dicit, quod supra cap. proximo.

Idem.
Porrecta nobis ex parte tua petitio continebat, quod plures ex religiosis, qui prioratibus vel aliis administrationibus praesunt, a nobis super ipsis prioratibus, quoad vixerint, possidendis confirmationis literas se asserunt impetrasse, +quarum occasione bona ipsorum prioratuum distrahunt et consumunt, asserentes se tibi quoad prioratus illos nulla ratione subesse. Quum igitur a cancellaria nostra huiusmodi literas emanasse non credamus, discretioni tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus illos, qui tales literas exhibuerint, in quibus prioratus vel administrationes tanquam religiosis confirmantur, eosdem punias tanquam falsitatis auctores; si vero in eis non fit mentio religionis ipsorum, illas tanquam tacita veritate subreptas denuncies non valere. [Dat. Rom. ap. S. Petr. V. Id. Febr. 1205.]

Capitulum VII.
Sententia seu laudum contra formam iuris vel compromissi latum per arbitros, licet per Papam in forma communi fuerit confirmatum, non tenet.

Idem nobili viro Matthaeo de Rivariis.
Examinata causa, quae vertitur inter te et milites Campanicos super ecclesia sancti Angeli de Casaperota, auditis, confessionibus et attestationibus intellectis, inspectis etiam instrumentis et allegationibus indagatis, perpendimus evidenter, arbitrium, quod vicedominus Sabinensis dicebatur super eodem negotio promulgasse, contra formam iuris et compromissi fuisse dictatum. Unde non obstante confirmatione felicis memoriae C. Papae praedecessoris nostri, qui confirmaverat illud, sicut provide latum fuerat, et ab utraque parte receptum, decernimus ipsum irritum et inane. Actionem autem etc. (cf. c. 15. de iud. II. 1.) [Dat. Lateran. IX. Kal. Apr. A. X. 1207.]

Capitulum VIII.
In confirmatione ex certa scientia dictio «sicut» ponitur causative; nec nocet, si verbum confirmationis praecedit tenorem connrmati.

Honorius III. illustri Regi, Baronibus et Militibus, et aliis hominibus Cypri.
Venerabilis frater noster archiepiscopus Nichosiensis et suffraganei eius transmissa nobis petitione monstrarunt, quod inter ipsos ex parte una, et vos ex altera super quibusdam decimis, possessionibus et rebus aliis mediante venerabili fratre nostro Albanensi episcopo, tunc apostolicae sedis legato, amicabilis compositio intervenit, hoc expresse adiecto, quod quantocius eam auctoritate apostolica confirmari contingeret, statim deberet exsecutioni mandari. Verum licet ipsa sit per nos compositio confirmata, et ad maiorem rei evidentiam literis confirmationis tenor compositionis insertus, compositionem ipsam tamen renuistis observare, occasionem frivolam praetendentes tum ex eo, quod in literis nostris verbum confirmationis tenorem compositionis iuxta stylum ecclesiae Romanae praecedit, tum quia illa clausula consueta, scilicet: «sicut sine pravitate provide facta est,» in eisdem literis continetur. Quum igitur nedum contra Deum et ecclesias, sed nec etiam contra privatas personas huiusmodi cavillosis diffugiis insistere debeatis, Mandamus, quatenus, si praemissis veritas suffragatur, compositionem observantes eandem, ipsam adimplere curetis.

Capitulum IX.
Collatio ecclesiae alteri facta per legatum et per Papam confirmata ius dioecesani non laedit.

Idem universis Abbatibus et Praelatis ac Conventibus et Clericis in Constantinopolitana dioecesi constitutis.
Sua nobis venerabilis frater noster patriarcha Constantinopolitanus conquestione monstravit, quod, quum quidam vestrum sumentes occasionem ex eo, quod dilectus filius noster I. tit. sanctae Praxedis presbyter cardinalis, tunc apostolicae sedis legatus, quibusdam aliis ecclesiis et clericis in spiritualibus et temporalibus contulit monasteria eorundem, ipsi patriarchae obedire recusant et ei de iuribus patriarchalibus respondere, in suae praesumptionis adiutorium inducentes, confirmationes huiusmodi collationum a sede apostolica impetratas. Quum igitur nolumus iura, quae dioecesanis debentur, per collationes seu confirmationes praedictas minui seu aliquatenus laedi, universitati vestrae mandamus, quatenus occasione huiusmodi non obstante, ipsi patriarchae reverentiam et obedientiam debitam humiliter exhibere curetis, eique de iustitiis suis integre et in spiritualibus respondere, nisi forsan aliqui per expressum exceptionis privilegium osteriderint se munitos, alioquin sententiam quam idem patriarcha propter hoc rationabiliter tulerit in rebelles volumus usque ad satisfactionem condignam firmiter observari.

F I N I S L I B R I S E C U N D I .


[ Main Contents | LIBER III ]