Make your own free website on Tripod.com


Decretalium Gregorii Papae IX Compilationis

LIBER II


T i t u l u s X V I I .
De sequestratione possessionum et fructuum.

Capitulum I.
Res, in quam facta est missio, non debet sequestrari, etiam si missus inde fuerit violenter eiectus. Vel notabilius sic: Sequestrum factum loco missionis propter scandalum evitandum revocari debet, oblata cautione et restitutis expensis.

Innocentius III. Mediolanensi Archiepiscopo.
Ad hoc unxit nos Deus +[oleo laetitiae prae consortibus nostris, ut diligamus iustitiam et odiamus iniquitatem, quod tunc laudabiliter adimplemus, quum via regia incedentes non declinamus ad dexteram, neque ad sinistram aliquatenus deviamus, sed iuste quod iustum est persequentes, nec pauperis personam attendimus, nec honoramus vultum potentis, quia non est personarum acceptio apud Dominum; dum etiam merita subtili examinatione discutimus, et precum attendimus qualitatem, ut cuilibet reddamus ius suum, et preces, quae rationi non consonant, rationabiliter repellamus.] Veniens siquidem ad apostolicam sedem Abbas de Regula nobis [et fratribus nostris] exposuit, quod quum M. [quondam Mediolanensis archiepiscopus] praedecessor tuus super causa, quae inter ipsum et monasterium suum diutius fuerat agitata, post multas commissiones tandem obtinuisset [venerabili fratri nostro] Veronensi episcopo [Romanae ecclesiae cardinali] literas destinari, et ipse [iudex delegatus partibus in sua praesentia constitutis] super iudicio possessorio partim pro monasterio, partim pro archiepiscopo sententiam protulisset, procuratore ipsius monasterii quaestionem de proprietate postmodum intentare volente, [pars archiepiscopi dilationes et inducias saepius postulavit. Quumque saepenumero idem archiepiscopus praefato Veronensi per literas direxisset, quod ipsius iudicium nullatenus declinaret, utraque parte apud Novariam coram nuncio ipsius episcopi, qui ad hoc missus fuerat, exsistente,] archiepiscopus iurisdictionem episcopi opposuit exspirasse, asserens, causam possessionis tantum, et non proprietatis fuisse commissam, et quia super possessione pronunciaverat, semel functus officio suo, super quaestione proprietatis deinceps cognoscere non valebat. +[Et his allegatis, praedictus archiepiscopus appellavit.] Ad haec pars monasterii contra proposuit, quod causa, quae inter archiepiscopum et monasterium vertebatur, fuerat memorato episcopo absolute et indistincte commissa, et sic continentiam causae dividi non debere dicebat. [Adiecit etiam, quod, quum archiepiscopus toties postulaverit dilationem et locum a iudice, in quo ante illum super illa proprietatis quaestione respondere deberet, eum postea recusare nequivit, vel aliquatenus appellare; praesertim quia absente parte adversa, sicut est praelibatum, ipsemet eundem iudicem postulaverat, et in rescripto apostolico fecerat appellationis remedium inhiberi.] Sed iudex actorem in possessionem, quae fuerat per ipsum [episcopum eidem] archiepiscopo adiudicata, [usus consilio virorum prudentum] propter eiusdem contumaciam mitti decrevit, a qua tamen archiepiscopus violenter monasterium eiecit. +Quumque [dilectus filius G. tunc prior, nunc vero abbas eiusdem monasterii, et G. nuncius adversae partis] propter hoc ad sedem apostolicam accessissent, bonae memoriae Coelestinus Papa praedecessor noster, supra dictis omnibus per [dilectos filios nostros Hug. tit.] sancti Martini presbyterum et sanctae Mariae in Aquiro diaconum cardinales, quos eis auditores concesserat, plenius intellectis, per [bonae memoriae] Al. tunc Albanensem episcopum sic suum interpretatus fuit rescriptum, quod tam causa possessionis quam proprietatis fuerat iudici delegata, quum absolute et indistincte commissa fuerit, et eius continentia dividi non deberet, [et quod idem iudex ob dictas rationes ab archiepiscopo non potuisset etiam per appellationis obstaculum recusari.] Volens igitur idem praedecessor noster archiepiscopo et abbati sine iustitiae laesione deferre, Praelibatam quoque possessionem apud venerabilem fratrem nostrum Vercellensem et bonae memoriae Novariensem episcopos pro suo arbitrio sequestrari praecepit, iniungens [venerabili fratri nostro] Reginensi et [felicis recordationis tunc] Mutinensi episcopis, ut [partes ad suam praesentiam convocarent et nullius contradictione vel appellatione tam super principali quam super incidenti obstante] de causa possessionis et proprietatis infra duos menses plenius cognoscentes, eam debito fine deciderent, et possessionem ei parti postmodum resignarent, quae obtineret de proprietate triumphum. +[Quumque literae ipsae ad dictos Mutinensem et Reginensem episcopos pervenissent, partibus in ipsorum praesentia constitutis, procurator archiepiscopi cautionem obtulit, ut contumaciam, si qua praecesserat, expurgaret; quam procurator monasterii recipere noluit, nisi possessionis sequestratione praemissa, et salvo iure, quod ei ex commissione huiusmodi competebat, ut a se tanquam a possessore peteret in iudicio. Quumque procuratur archiepiscopi e contrario responderet, quod ab eo peti velut a possessore deberet, disceptatione protracta in longum terminus exspiravit, infra quem episcopi memorati de proprietate cognoscere debuissent. Ceterum nuncius monasterii iterum ad ecclesiam Romanam accedens, per archiepiscopum stetisse asseruit, quod nec possessio sequestrata fuerat, nec super proprietate processum in causa. Propter quod dictus praedecessor noster venerabili fratri nostro Bobiensi episcopo per apostolica scripta mandavit, ut, possessione cum fructibus perceptis ex ipsa monasterio restituta, audirent postmodum si quid haberent partes inter se invicem quaestionis. Qui quum abbatem iuxta tenorem mandati apostolici in possessionem, quam Veronensis adiudicaverat, per suum nuncium mandasset induci, Hugo de Camerario ipsum abbatem ex ea violenter eiecit, qui cum suis complicibus tam nuncium episcopi, quam abbatem et monachos armata manu fugavit, et navi, cuius vehiculo illuc accesserant, igne combusta, cellas monasterii depraedatus, conversis pluribus verberatis, domos extra claustri ambitum constitutas cum quibusdam animalibus et quodam homine non erubuit concremare. Quod postquam ad eiusdem praedecessoris nostri audientiam nuncio ipsius abbatis referente pervenit, venerabili fratri nostro Ferrariensi episcopo districte praecipiendo mandavit, quatenus partibus convocatis, et possessione cum fructibus a tempore sententiae per dictum Veronensem prolatae perceptis ex ipsa monasterio restituta, de proprietate cognosceret, et, eo in adiudicata sibi possessione indemni servato, quod iustum esset statueret, et faceret auctoritate apostolica sublato appellationis obstaculo firmiter observari; eos autem, qui se apostolicis mandatis opponerent, vel monasterium super possessione alterius molestarent, per sententiam excommunicationis appellatione remota compesceret, et dictum Hugonem et eius complices, donec monasterio de ablatis omnibus et illatis iniuriis satisfacerent competenter, et cum literis eius apostolico se conspectui praesentarent, nunciaret excommunicatos, et faceret ab omnibus evitari, nisi tu, frater archiepiscope, hanc in ipsos districtionem, prout tibi mandatum fuerat, exerceres. Dictus vero Ferrariensis, receptis super hoc literis apostolicae sedis, sicut ex literis eius accepimus, admonitione praemissa in Hugonem de Camerario et complices eius; te infra statutum terminum eum excommunicare nolente, excommunicationis sententiam promulgavit, et, quum tu legitime citatus ab ipso nec accederes, nec sufficientem mitteres responsalem, sed absentiam tuam verbis et literis excusares, salva quaestione proprietatis possessionem monasterio restituendam pronunciavit; et, quum abbatem in eam per nuncium suum fecisset induci, idem abbas ab ea deiectus fuit te, frater archiepiscope, Hugone de Camerario et dilectis filiis consulibus Mediolanensibus mandantibus per violentiam armatorum. Propter quod idem abbas postulabat a nobis, ut sententiam restitutionis toties latam pro eo deberemus auctoritate apostolica confirmare, et possessione sibi cum fructibus restituta faceremus eum absque molestatione gaudere. Verum dilectus filius Passaguerra procurator tuus et socii eius petitionem abbatis non esse admittendam ea praesertim ratione dicebant, quod abbas ipse in literis, quas ad Bobiensem et Ferrariensem episcopos a sede apostolica impetravit, veritatem suppresserat et expresserat falsitatem. Suggesserat enim, Veronensem episcopum salva quaestione proprietatis super possessione promulgasse sententiam, quum non nisi causa rei servandae abbatem decrevisset in possessionem induci. Tacuit etiam veritatem, quum de satisdatione coram dictis Reginensi et Mutinensi episcopis oblata per archiepiscopum nullam fecit apud sedem apostolicam mentionem.] Nos igitur [habito super his et aliis, quaecunque fuerunt hinc inde proposita, cum fratribus nostris archiepiscopis et episcopis apud sedem apostolicam constitutis consilio maturo, intelligentes, quod dictus Veronensis abbatem in possessionem causa rei servandae solummodo decrevisset induci, sicut erat consentaneum rationi, utpote coram quo super proprietate lis non fuerat contestata, et quod per eundem M. quondam archiepiscopum non stetisset, quin satisdationem infra annum oblatam praestiterit, et contumaciam, si qua praecesserat, expurgavit, attendentes etiam, abbatem ipsum per suppressionem veritatis et falsitatis expressionem literas ad Bobiensem et Ferrariensem episcopos impetrasse, non sententiantes, quia lis coram nobis contestata non fuit, sed respondentes abbati, petitionem eius iuxta formam praescriptam non esse admittendam respondimus, et ipsum scriptis carere mandavimus, quae per mendacium impetravit;] In eum statum continentiam causae reducimus, in quo fuerat, quum praedictus praedecessor noster causam proprietatis et possessionis Reginensi et Mutinensi episcopis commisit, mandato sequestrationis penitus revocato. +[Sententiam tamen excommunicationis in Hugonem de Camerario et complices eius prolatam volumus et mandamus usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari.] Ne autem monasterio videamur in suo iure deesse, moderatas expensas, ex quo episcopus Veronensis ipsum in possessionem induci decrevit usque ad satisfactionis tempus oblatae propter hoc factas, sibi restituendas esse censemus, et a te sufficientem praeberi standi iudicio cautionem. [Sententiam autem etc. Dat. Lat. VI. Non. Mart. 1198.]

Capitulum II.
Si missus in possessionem causa custodiae fructus dissipat, dissipati revocantur, et cum aliis sequestrantur.

Honorius III. Priori Deben. et Decano de Calin. Dilectus filius R. rector ecclesiae de Bethusia sua nobis petitione monstravit, quod, quum inter ipsum ex parte una, et abbatem, et conventum de Cisteria Londoniensis dioecesis ex altera super eadem ecclesia coram abbate de Sibiton. et eius collegis ex delegatione apostolica quaestio verteretur, et iudices ipsi, prout erant plus debito parti alteri favorabiles, post appellationem ab eodem R. legitime interpositam praedictos abbatem et conventum in possessionem ipsius ecclesiae causa custodiae induxerunt, qui fructus ipsius ecclesiae medio tempore perceptos pro suae distrahunt libito voluntatis in eius praeiudicium et gravamen. Quocirca discretioni vestrae mandamus, quatenus, si est ita, facientes usque ad decisionem negotii fructus sequestrari praedictos, si quid interim de ipsis per eos distractum inveneritis, in statum pristinum revocetis, contradictiones per censuras ecclesiasticas compescentes.

Capitulum III.
Si reus possessor appellat a sententia contra eum lata, licite rei petitae fructus sequestrantur, si dissipantur ab eo.

Gregorius IX.
Ab eo, qui a sententia provocavit, fructus possessionis, si dissipentur ab ipso, possunt lite pendente rationabiliter sequestrari.

T i t u l u s X V I I I .
De confessis.

Capitulum I. Ad solum dictum confitentis crimen proprium non est alteri infligenda poena aliqua; infamato tamen est indicenda purgatio.

Clemens III.
Quum monasterium (Et infra: [cf. c. 13. de elect. I. 6.]) Super eo vero, quod tuis literis adnectere studuisti, quid tibi faciendum sit de quodam eiusdem monasterii sacerdote, qui diabolo instigante quendam ex fratribus, sicut eum publice proposuisti confessum, occidit, hoc fraternitati tuae rescribimus et per apostolica scripta mandamus, quatenus eum solenniter ab omni officio divino non differas degradare, et in monasterium aliquod Cisterciensis ordinis recludere, in quo iniunctam sibi tanti facinoris poenitentiam agens ibi, dum vixerit, digne lugeat quod commisit. Eos, autem, de quorum suggestione scelus homicidii presbyter se perpetrasse proponit, nisi tibi aliis modis et iustis rationibus verum esse constiterit, nulli censemus poenae subdendos, quum secundum utriusque iuris statuta de se confessi super aliorum conscientiis interrogari non debent, et, crimine laesae maiestatis excepto, de reatu proprio confitentis periculosa confessio non est adversus quemlibet admittenda. Si tamen eos infamia huiusmodi laborare cognoveris, singulis eis, adiunctis tribus sociis sui ordinis, purgationem iniungas.

Capitulum II.
Si de crimine contingente causam principalem constat contra aliquem per eius confessionem, punitur poena ordinaria, etiamsi directe contra eum non agatur. H. d. secundum glossam. Et est casus notabilis et verus in se. Vel summa sic secundum alium intellectum non minus notabilem, quem etiam sentit glossa, licet non perfecte explicet: Si quis confitetur crimen in iudicio incidenter, potest iudex ordinarius novum inchoando processum illum punire poena ordinaria. H. d. singulariter. Abbas.

Innocentius III. Canonicis de Bethlehem.
Quum super electione Bethlehemitanae ecclesiae inter R. subdiaconum vestrum et P. canonicum sepulcri dominici nuper in nostra praesentia quaestio verteretur (Et infra: [cf. c. 4. de causa poss. II. 12.]) Ceterum Quoniam V. canonicus Bethlehemitanus fuit in iure confessus, quod pro praestando alterius electioni consensu quingentorum Sarracenorum obligationem receperat et promissum, et mediator exstitit simoniacae pravitatis, nos intelligentes, contractum huiusmodi continere simoniacam pravitatem, quoniam vitium huiusmodi persequi volumus, ut debemus, ipsum ab omni ordine clericali per diffinitivam sententiam duximus ab omni beneficio et officio ecclesiastico deponendum.

Capitulum III.
Confessio facta in iure per oeconomum ecclesiae nocet ipsi ecclesiae; potest tamen revocari, si ante finitum negotium doceatur per errorem facti emanasse. H. d.

Gregorius IX. B. Iudici Viterbiensi.

Ex parte [dilectorum filiorum] abbatis et conventus monasterii sancti M. [in monte Viterbien. Cistercien. ordinis] fuit propositum [coram nobis], quod, quum inter ipsos ex parte una, et V. [civem Viterb.] nomine suae uxoris ex altera coram te quaestio verteretur, [tandem in te tanquam in arbitrum fuit a partibus poena interposita compromissum. Quumque coram te lis procederet suo Marte], oeconomus monasterii memorati [qui causam prosequebatur eandem] quaedam per errorem facti fuit in iure confessus, ex quibus timet sibi praeiudicium generari. [Quare super hoc sibi petierunt a nobis congrue provideri.] Quum igitur negotio nondum finito nemini noceat error facti, mandamus, quatenus, si [praedicti abbas et conventus] de huiusmodi potuerit errore docere, [super hoc auctoritate nostra] provideas, ut nullum sibi super hoc praeiudicium generetur. [Dat. Reatin. XII. Kal. Febr. A. V. 1232.]

T i t u l u s X I X .
De probationibus.

Capitulum I.
Reus actori suo propria instrumenta edere non tenetur. Ita communiter summatur.

Gregorius Tancredo Regi Vincestriae.
Ex epistolae verbis (Et infra:) Tua excellentia postulavit, ut [piissimo] imperatori scriberem, quatenus pacta in chartophylacio requireret, quae dudum inter piae memoriae Iustinianum principem et praedecessores tuos fuerunt emissa, ut ex his colligeret, quid tibi servare deberet. Sed ad hoc faciendum hoc mihi vehementer obstitit, quia nulli dicendum est: ea, quae contra te sunt, apud temetipsum debes documenta requirere, in mediumque proferre. [Ex qua re etc.]

Capitulum II.
Actor, qui plene probavit, non debet compelli iurare.

Alexander III.
Sicut consuetudo laudabilis +nulla debet novitate convelli, sic quod noscitur contra ius moribus introductum obvia ratione debet dissolvi. Sane quoniam apud vos consuetum esse didicimus, ut, quum aliquis intentionem suam fundaverit instrumentis aut testibus introductis, ei sacramentum nihilominus deferatur, quod si subire noluerit, fides probationibus exhibitis non habetur, quod quum nulla sit ratione subnixum, sed manifeste legibus adversetur: nos, quum tunc demum ad huiusmodi sit suffragium recurrendum, quum aliae legitimae probationes deesse noscuntur, talem consuetudinem reprobamus, nec ullam habere firmitatem deinceps sancimus.

Capitulum III.
In communi iudicio probant actor et reus; et si pariter probant, reus absolvitur, nisi favorabilem causam foveat actor.

Lucius III. Cistrensi Episcopo.
Ex literis tuis intelleximus, te et archidiaconum confines habere praebendas in villis, quas singuli singulas possidetis, et praetextu terminorum inter vos controversiam agitari eo, quod dicas, eum antiquos fines egressum, partemque tui fundi occupasse; illo in contrarium asserente, se partem eandem fundi possedisse quadraginta annorum spatio inconcusse. Tu autem, quod per idem tempus quiete illam possederis, asseveras, quare utrum incumbat petitori vel possessori probatio quaesivisti. Ad quod scire debes, quod iudicium finium regundorum tale est, ut in eo utraque persona vices duorum habeat, videlicet actoris et rei. Unde hinc inde testes rite produci possunt ad cognitionem iudicis instruendam, quibus examinatis iudex quos praecellere intellexerit ad fidem sibi faciendam admittat. Quod si forte ambarum partium testes sint aeque idonei, possessoris testes praeferentur, quum promptiora sint iura ad absolvendum quam ad condemnandum, praeterquam in liberali causa, in qua si utriusque partis testes forte aequales fuerint, pro libertate tamen semper sententia proferetur. Nam possessori probationem aliquando dari, iuris manifesti est, quum iure ita cautum sit, quod, qui obiecerit praescriptionem longissimi temporis, quam nemo recte obiicit, nisi qui possidet, et eam probaverit, in causa debeat obtinere.

Capitulum IV.
Non creditur marito asserenti etiam cum iuramento, uxorem se cognovisse, si uxor per matronas attestantes per ipsius corporis aspectum probat contrarium.

Gregorius VIII. Praeposito sancti Cataldi.
Proposuisti nobis, dilecte fili praeposite, quod causa matrimonii, quae inter dilectum filium nostrum O. de Casa nova, et S. filiam O. de Pisco mulierem vertitur, tibi fuit de mandato apostolico delegata. Quumque partes essent in tua praesentia constitutae, mulier proposuit, se nec a viro cognitam, nec potuisse cognosci, quod tam proprio iuramento, quam testimonio septem mulierum probavit, quae per aspectum corporis eam esse virginem asseverant; viro autem per iuramentum suum contrarium asserente, vos in negotio procedere minime voluistis, donec de hoc nostrum consilium haberetis. Videtur igitur nobis, quod iuramento puellae et testimonio illarum septem mulierum, quae ipsam per experientiam virginem asseverant, fides est potius adhibenda.

Capitulum V.
Singulares de universitate possunt ad commodum universitatis reprobare instrumentum falso confectum nomine universitatis.

Clemens III.
Tertio quippe loco fuit a nobis ita quaesitum: Ecce quidam regularis sigillo capituli quoddam instrumentum cuidam amico suo signavit, in quo facta ei alienatio quarundam rerum ecclesiae immobilium continetur. Quo exhibito in iudicio procurator universitatis illud asseruit de assensu conventus non fuisse confectum, et adulterinum vel furtivum esse sigillum. Quumque, volens falsitatem civiliter revelare, fratres regulares ad perhibendum testimonium produxisset, iurati dixerunt, quod eo tempore, quo adversarius allegabat idem instrumentum sibi fuisse collatum, quotiens de hoc inter fratres aliqua erat mentio, consilium totius conventus et vox fuit unanimis, quod nolebant alienationem rerum illarum, sed res domus suae fore integras et conservari volebant. Sed quoniam contra hoc nihil pars adversa probavit, respondemus secundum assertionem testium tantummodo iudicandum.

Capitulum VI.
Ubi agitur de matrimonio contrahendo, probato impedimento et publicatis attestationibus alii testes super defectu impedimenti admittendi non sunt.

Idem.
Iuravit quidam, ut asseris se quandam in uxorem legitimam accepturum. Quam quum vellet traducere, quidam iuramentis secundum morem exhibitis legitime probaverunt, ipsos in quinto consanguinitatis gradu sibi invicem attinere. Quia vero requisisti a nobis, quid agendum sit, quum quidam alius probare velit contra praedictam probationem iuramentis canonicis factam et partibus publicatam, nullo eos sese consanguinitatis gradu contingere, fraternitati tuae in praesenti articulo respondemus, quod standum est probationi priori. Nec de unius testimonio tantum curandum est. Illud etiam, ut matrimonium remaneat, non suadet, quod sponsus et sponsa constanti assertione proponunt, se carnaliter cognovisse, quum commercium carnale inter non legitimas personas matrimonium de iure facere non possit.

Capitulum VII.
Si per literas ordinarii probatur quis excommunicatus, a procuratione repelletur. H. d. et haec summatio convenit textui et titulo, et nullam patitur calumniam, et ideo eam tene.

Innocentius III. Archidiacono Parisiensi.
Post cessionem +[dilecti filii abbatis olim S. Martini Trecensis, canonicorum eiusdem ecclesiae votis in electionem divisis, quidam ex ipsis dilectum filium Manassem, ecclesiae S. Lupi canonicum elegerunt, aliis in dilectum filium P. venerabilis fratris nostri . . . . . . Senonensis archiepiscopi capellanum transferentibus vota sua; propter quod causam ipsam venerabili fratri nostro . . . . . . Cabilonensi episcopo et dilecto filio . . . . . . abbati Cluniacensi terminandam commisimus sub hac forma, ut, de utriusque electionis iuribus et electorum meritis inquirentes, electionem quam invenirent de persona idonea canonice celebratam, auctoritate apostolica confirmarent. Si vero neutram canonicam invenirent, utraque electione cassata de persona idonea facerent eidem ecclesiae provideri. Qui, partes ad suam praesentiam convocantes, ac de causa solenniter cognoscentes, tam super eligentium facto, quam contra personas testes plurimos receperunt, et, quum usque ad publicationem testium processissent, . . . . . . procurator dicti P. capellani, ad sedem apostolicam provocavit. Iudices vero pro eo, quod alter eorum abbas scilicet Cluniacensis, maioribus erat negotiis occupatus, nec causae cognitioni poterat interesse, appellationi huiusmodi de prudentum virorum consilio detulerunt, partibus iniungentes, ut cum receptis attestationibus ad nostram praesentiam festinarent, super ipsa causa definitivam a nobis sententiam recepturae. Actis itaque iudicii ab utraque parte receptis, quidam ex canonicis supradictis procuratorem constituerunt V. concanonicum suum in praesentia episcopi memorati, sicut in eiusdem episcopi literis perspeximus contineri. Verum, eodem V. in itinere constituto ad sedem apostolicam veniendi, quum interim dictus archiepiscopus Senonensis visitandi gratia Nivernensem dioecesim peragraret, ad ipsum supradictae ecclesiae nuncii accesserunt; insinuantes eidem, quod omnes canonici in P. capellanum ipsius, praeter paucos, qui, licet non contradicerent, non tamen consentiebant expresse, contulerant vota sua, ipsum archiepiscopum deprecantes, ut ad locum quam citius properaret ecclesiae provisurus. Ad quem quum propter eorum instantiam accessisset, universi, qui prius consensum suum exprimere recusabant, praeter solum Vitalem, qui absens erat, ad aliorum concordiam redeuntes, in supradictum capellanum voluntarie consenserunt, de dissensu praeterito veniam postulantes. Sicque factum est, quod ad postulationem omnium in festo Apostolorum Petri et Pauli apud maiorem ecclesiam Trecensem idem P. a metropolitano iam dicto munus benedictionis accepit, ac postmodum in ecclesiam S. Martini cum omnium tripudio et gaudio generali solenniter introductus, et a dilecto filio . . . . . . decano Trecensi, sicut moris est, installatus in eiusdem ecclesiae capitulo professiones recepit publice singulorum. Dictus autem Vitalis, ad nostram praesentiam veniens, acta nobis iudicum praesentavit, sollicite postulans, ut eum dignaremur quam citius expedire. Ipso vero aliquamdiu exspectante, dicti P. capellani procurator interim supervenit. Quibus in nostra praesentia constitutis, procurator iam dictus humiliter petiit, quatenus dignaremur quod de dicto capellano per archiepiscopum factum fuerat approbare, ac saepedictum V. utpote excommunicatum in nullo penitus audiremus. Asserebat siquidem, quod idem V. L. quondam abbatem S. Martini usque ad effusionem sanguinis verberavit; Ioannem quoque, eiusdem ecclesiae sacerdotem tam gravibus verberibus flagellavit, quod de ipsius vita omnes eius socii desperabant; quendam etiam presbyterum eiusdem ecclesiae nuper a sede apostolica redeuntem tunsionibus tam duris affecit, ut eius facies afflicta videretur nimium et horrenda; propter quos excessus et alios, super quibus a dicto metropolitano citatus et monitus satisfacere noluit vel etiam comparere, excommunicationis fuit vinculo innodatus. Ad quod probandum idem procurator tam dicti archiepiscopi Senonensis quam decani Trecensis literas exhibebat. Ad haec fuit pro parte iam dicti Vitalis ex adverso responsum, quod huiusmodi excommunicationis obiectu non debebat aliquatenus impediri. Ipsi siquidem canonici, eum usque ad haec tempora non vitantes, tam in officiis quam in iudicio communionem ipsius nullatenus declinarunt; quin immo, quum in praesentia dicti Cabilonensis episcopi procurator exstitit constitutus, ipsum sine contradictione qualibet admiserunt. Archiepiscopus etiam iudicibus vel confratribus ipsum excommunicationi subiectum minime nunciavit, quare, se admitti debere in iudicio sicut quemlibet alium, proponebat, exceptione huiusmodi non obstante. Contra quod procurator ex parte altera replicabat, quod, si quando idem V. cum canonicis suis divinis interfuit, hoc ipsis omnino displicuit; sed ipse, licet inhibitus, se divinis officiis, illis dolentibus, ingerebat, sicut ex literis praedicti decani colligitur manifeste; sed nec in iudicio communicarunt eidem, quia, licet de numero illorum fuerit, qui electioni capellani se opposuere praedicti, non tamen est in iudicio facta fides, quod idem V. procurator in illo iudicio fuerit sive testis, vel quod alias ei communicaverint canonici saepedicti. Adiecit etiam, quod nec illud poterat praeiudicium generare, quod idem V. non fuit tanquam excommunicatus exclusus, quando coram praedicto episcopo constitutus exstitit procurator, quoniam hoc in eorum absentia factum fuit. Adiecit quoque, quod, si archiepiscopus ipsum in illo iudicio non denunciaverit excommunicationi subiectum, quia nec scivit ipsum in illo iudicio litigare, postquam tamen per literas suo sigillo munitas ipsum excommunicatum denunciaverat, tanquam excommunicatus est ab omnibus evitandus.] Quum igitur super hoc coram nobis disceptatum fuisset, quia per literas iudicis ordinarii, quibus standum est, donec probetur contrarium, nobis constiterit, quod V. tunc excommunicatus erat, quum procurationis officium assumpsit, ipsum tanquam procuratorem non duximus admittendum. [Verum etc. Dat. Lat. IV. Non. Oct. Ao. IX. 1206.]

Capitulum VIII.
Si rogatus restituere totam hereditatem, eo sine liberis decedente intret monasterium, evanescit fideicommissum, et hereditas applicatur monasterio; nec ad invalidandum ingressum sufficit probare minorem aetatem tempore ingressus, si ex adverso geminatus probetur ingressus. H. d. intelligendo, quod substitutio fuit fideicommissaria. Si vero fuit directa, summa sic: substitutio facta filio, eo decedente sine liberis, evanescit per ingressum monasterii. Et tunc adde id, quod est in primo summario ibi: nec ad invalidandum etc., usque ad finem, et uterque intellectus est verus in se. Dico tamen, quod primus est verior, quod hic fuit substitutio fideicommissaria, licet Dom. Anton. hic dicat, quod fuit compendiosa.

Idem Abbati et Conventui Cassensi.
In praesentia dilecti filii nostri G. sancti Hadriani diaconi cardinalis G. subdiaconus et B. mulier soror eius, Verulanenses fratres cum vestro syndico constitutos coram ipso fecere proponi, quod, quum quondam A. frater ipsorum conderet testamentum, M. filium suum sibi heredem instituit, et praecepit, ut, si absque liberis forte decederet, ad eos G. et B. bona devolverentur ipsius, unde illa, quae de bonis ipsius vestrum monasterium detinebat, sibi restitui postulabant, et petebant vos super hoc a sua molestatione compesci. Verum syndicus ipse proposuit ex adverso, quod praedictus M. monasterio vestro obtulit se et sua, unde universa, quae habuerat, erant ad monasterium devoluta, quare universa, quae ipsi de bonis eius invaserant, restitui monasterio vestro petebat, et super ceteris silentium illis imponi. Ad haec autem pars altera replicavit, quod dictus M. oblationis suae tempore fuerat minor annis, sicut per testes legitime comprobavit, et quod voti facti poenitens id, quod fervore infirmitatis fecerat, post convalescentiam revocavit. +Unde tum ex eo, quod Milo infra aetatem legitimam monasterio Casemarii obtulit se et sua, tum quia quod inconsulte fecerat postmodum revocavit, eius oblatio non tenebat. Unde quum sine liberis decessisset, ex testamento patris illius ad ipsos erat eius hereditas devoluta. Verum ad haec syndicus respondere curavit, quod, licet dictus M. de monasterio ipso de tua licentia, fili abbas, fuisset egressus, eidem postmodum, cum avo suo, qui eius erat procurator, ad praesentiam tuam, quum Verulas ivisses, accedens, se et sua obtulit humiliter et devote, et, quod nec contra oblationem et donationem suam veniret ulterius, iuramento firmavit, sicut publicum continet instrumentum. Quare quum constet ex his, quod idem M. bis monasterio vestro contulit se et sua, nec ex adverso probetur, quod utriusque oblationis tempore M. fuerit minor annis, probationem vestram huiusmodi exceptionis probatio non elidit, quum, etsi primae oblationis tempore fuerit minor annis, secundae tamen potuit maior exstitisse. Praeterea quum verbum illud «minor annis» duobus potuerit modis intelligi, quum et qui minor est quatuordecim annis, et qui viginti quinque minor fuerit, dici soleat minor annis, intentioni vestrae verbum dubium non nocebat, quum infra viginti quinque annos teneret donatio praesertim iuramento firmata. Sed etsi teneret quod factum fuerat a dicto A., qui tamen intelligendum non erat sine herede decedere qui monasterium sibi heredem instituit, hoc monasterio non nocebat. +Quumque cardinalis praedictus ea, quae coram ipso proposita fuerant, in nostra et fratrum nostrorum audientia retulisset, nos ad consilium dilectum filium H. sancti Eustachii diaconum cardinalem duximus deputandum. Idem igitur Dilectus filius H. sancti Eustachii cardinalis causae meritis plenius intellectis attendens, quod syndicus vester intentionem suam plene fundasset, et quod nihil fuisset ex adverso sufficienter probatum, quum, etsi ostensum esset per testes, quod M. suae oblationis tempore fuerit minor annis, utrum tamen primae vel secundae oblationis tempore minor fuerit, et quot annis minor, non fuisset expressum, de mandato nostro sententiam protulit, et praedictis G. et B. silentium imponens super his, quae a monasterio postulabant, eos ad restitutionem illorum, quae de bonis praedicti M. propria temeritate invaserant, condemnavit. Nos igitur sententiam ipsam auctoritate apostolica confirmamus.

Capitulum IX.
Si actor et reus in interdicto retinendae possessionis probant, obtinet is, qui antiquiorem possessionem probat titulo maxime iustificatam, vel meliores probationes respectu possessionis adduxit. H. d. notabiliter, et probatur satis summarium in versic. ex praemissis, ponderato versic. «maxime».

Idem.
Licet causam, quae vertitur inter ecclesiam Ravennatensem et commune Faventiae super iurisdictione, honores, ac districtu in villa Luci, sancti P. et castro Arioli, quod de iure ad se spectare dicta ecclesia proponebat (Et infra:) Verum, quia utrique parti erat plurimum onerosum, testes producere coram nobis, Placentino episcopo dedimus in praeceptis, ut infra tres menses testes appellatione remota reciperet, quos utraque pars tam super principali negotio, quam in personas testium duceret producendos, ita videlicet, ut effrenata multitudine refrenata hinc inde quadragenarium numerum nullatenus excedere pateretur. (Et infra:) Sicque postmodum utriusque partis procuratores cum attestationibus consignatis ad nostram praesentiam redierunt. Porro attestationibus solenniter publicatis, syndicus Faventinorum proposuit, se velle in personas testium ex parte altera productorum quaedam obiicere ac probare, oeconomo ecclesiae asserente, id fieri non debere. Super quo quum fuisset hinc inde aliquamdiu altercatum, tandem interloquendo decrevimus, ipsum super hoc nullatenus audiendum, quum infra trium mensium spatium in nostris literis comprehensum testes huiusmodi producere non curaverit, infra quem terminum pars utraque testes inducere potuit tam in personas testium, quam super negotio principali. Post hoc idem syndicus obiecit in testes praedictos, quod corrupti falsa dixissent, et ad querelam falsi probandam concedi sibi petiit facultatem. Unde quia talis exceptio non solum ante, sed etiam post sententiam potest opponi secundum legitimas sanctiones, licet nonnulli crederent, Faventinorum partem exceptionem huiusmodi per excogitatam malitiam ad impediendum processum negotii obiecisse, quia tamen nolumus a iuris tramite declinare, dilectis filiis magistris G. et T. Bononiae commorantibus per scripta nostra praecipimus, ut partibus convocatis testes, quos super hac exceptione procurator Faventinorum duceret producendos infra mensem, recipere et examinare curarent, de singulis circumstantiis subtiliter inquirentes, et depositiones eorum fideliter redigentes in scriptis, indulto extunc altero mense procuratori ecclesiae supradictae, infra quem, si vellet, ad reprobationem testium illorum produceret testes coram eis, +et eorum dicta fideliter conscribentes XX. dierum terminum utrique parti praefigerent, infra quem cum attestationibus ipsis nostro se conspectui praesentarent sententiam recepturae. Partibus itaque comparentibus iterum coram nobis, et huiusmodi attestationibus publicatis, audivimus quaecunque proponere voluerunt. Quanquam autem pars Faventinorum testes multos produxerit super negotio principali, ad probandum, quod homines praedictorum locorum a longis retro temporibus exhibuerunt eis servitia in bannis, et placitis, fossatis et collectis et cavalcatis, et quibusdam aliis pertinentibus ad districtum, vix tamen ex illis sex tantummodo remanserunt concordes, quum alii multi sibimet in serie sui testimonii contradicant, et quidam alii sint in dicto sui testimonii singulares. Ad reprobandum vero quosdam testium ecclesiae Ravennatensis etsi ex parte Faventinorum quidam sint testes inducti, plures tamen illorum reprobantur, quia sibi invicem evidentissime contradicunt. Quidam vero alii pauci numero quamvis non reprobentur expresse, usque adeo tamen malae famae sunt et levis opinionis, sicut per attestationes exhibitas est probatum, quod eorum dictis nulla vel modica est fides adhibenda. Iidem quoque testes Faventinorum generaliter repelluntur, quia non probant illud, ad quod probandum eorum syndicus se adstrinxit, videlicet, quod corrupti falsa dixissent, quoniam, etsi de corruptione videantur aliquid diceres, de falsitate tamen penitus nihil dicunt, +per multos autem ecclesiae Ravennatensis testes omni exceptione maiores probatum est manifeste, ecclesiam Ravennatensem villam Luci, S. Potiti et castrum Aureoli a longissimo tempore possedisse cum omni honore, districtu et iurisdictione, nominatim expressis universis articulis exprimentibus iurisdictionem, honorem atque districtum. Ex praemissis igitur satis evidenter apparet, quod ecclesia Ravennatensis per testes numero plures, quibus potius lux veritatis assistit, qui etiam aptiora negotio et vero proximiora in suis testimoniis expresserunt, sufficienter ostendit, quod a LX. annis et citra cum omni iurisdictione, honore atque districtu loca supra dicta possedit. Per quod patet, quod, si commune Faventiae a L. annis et citra, sicut videntur testes eorum deponere, aliqua servitia in locis perceperunt supra dictis, illa proculdubio sine iusto titulo percipere inceperunt, quum duo insimul eandem rem et eodem modo in solidum possidere non possint, maxime quum iidem Faventini iustum possessionis titulum non ostendant, et ex privilegiis imperatorum et Romanorum Pontificum ecclesiae Ravennatensi concessis evidentissime colligatur, possessionem ipsius ecclesiae in praedictis locis iustam fuisse. Quum ergo constet Faventinos ab eo tempore, quo se possedisse probare contendunt, minus iuste ac sine titulo aliqua in praedictis locis temeritate propria occupasse, ac processu temporis per violentiam extorsisse, sicut per multos testes ecclesiae Ravennatensis manifeste probatur, et oeconomus eiusdem ecclesiae petierit coram nobis, a vi turbativa seu inquietativa super praemissis commune Faventiae prohiberi, nos recognoscentes in hoc casu, non sic locum esse interdicto Uti possidetis, ut dicere debeamus; Uti possidetis, ita possideatis, quum probationes ecclesiae longe sint potiores, et ideo sit in interdicto superior, de fratrum nostrorum consilio commune Faventinum sibi condemnamus, super iurisdictione, et honore, atque districtu et aliis ad hoc generaliter pertinentibus in locis praedictis, quoad possessorium iudicium, quo tantummodo actum est, perpetuum silentium imponentes, et prohibentes eidem, ut neque per se, neque per alios super his praesumat Ravennatensem ecclesiam aut habitatores praedictorum locorum aliquatenus molestare.

Capitulum X.
Si qui nominent aliquem filium, et ita communiter reputatur, non creditur postea alteri eorum iuranti contrarium.

Idem.
Per tuas nobis literas intimasti, quod, quum T. Tiburtinus civis quandam per septennium habuerit concubinam, nec prolem susceperit interim ex eadem, ac ipsa postmodum divertens ab eo, ad ipsum non post multum tempus rediisset, filium, quem reversa in domum ipsius peperit, ex eo se asseruit suscepisse. +Qui, licet a principio dixerit, illum nequaquam filium suum esse, quum mulier illa per septennium eidem cohabitans ex eo minime concepisset, mulieris tandem et aliorum devictus instantia eum suum filium recognovit, Rainuldum eum nomine appellando. Quum autem idem R. ad virilem pervenisset aetatem, ac domum Saturnellae sororis ipsius T. frequentaret, quae ipsum nepotem suum publice nominabat, et Sophiam ipsius Saturnellae filiam, cum qua quotidianam conversationem habuerat, arravit et carnaliter cognovit eandem. Quod quum pervenisset ad notitiam Saturnellae, acriter increpavit utrumque, et apud se filiam retinens, supradictum R. removit a domo. Quum autem mater ipsius Rainaldi accepisset, quod pater eiusdem Sophiae eidem R. graviter minabatur, in civitatis platea iuravit publice coram multis, quod Rainaldus supradictam Sophiam propinquitatis linea minime contingebat, affirmans sub virtute praestiti iuramenti, se de alio quam de supradicto T. antefatum suscepisse Rainaldum. Quia vero mulier illa de dicto T. suscepisse R., de quo agitur, primitus constanter asseruit, et idem T. praefatae mulieris praecipue devictus instantia ipsum suum filium publice recognovit, et filius eius nominatus communiter fuit et habitus ab ambobus, eiusdem mulieris postmodum iuramento in contrarium praestito non est standum, quum nimis indignum sit iuxta legitimas sanctiones, ut, quod sua quisque voce dilucide protestatus est, id in eundem casum proprio valeat testimonio infirmare. Unde apparet per consequens, quod praedictus R. memoratam Sophiam neptem memorati T., cuius prima facie praesumitur consobrinus, non potest habere aliquatenus in uxorem. [Dat. Lat. V. Kal. Dec. Pont. nostr. Ao. XIII. 1210.]

Capitulum XI.
Iudex debet habere notarium vel duos viros idoneos, qui scribant acta iudicii; alias, si quid difficultatis emerserit, per superiorem punietur, nec creditur ei super processu, nisi in quantum per acta vel alias per legitima documenta constabit.

Idem in concilio generali.
Quoniam contra falsam assertionem iniqui iudicis innocens litigator quandoque non potest veram negationem probare, quum negantis factum per rerum naturam nulla sit directa probatio, ne falsitas veritati praeiudicet, aut iniquitas praevaleat aequitati, statuimus, ut tam in ordinario iudicio quam extraordinario iudex semper adhibeat aut publicam, si potest habere, personam, aut duos viros idoneos, qui fideliter universa iudicii acta conscribant, videlicet citationes et dilationes, recusationes et exceptiones, petitiones et responsiones, interrogationes et confessiones, testium depositiones et instrumentorum productiones, interlocutiones et appellationes, renunciationes, conclusiones, et cetera, quae occurrerint, competenti ordine conscribenda, loca designando, tempora et personas. Et omnia sic conscripta partibus tribuantur ita, quod originalia penes scriptores remaneant, ut, si super processu iudicis fuerit suborta contentio, per hoc possit veritas declarari, quatenus hoc adhibito moderamine sic honestis et discretis deferatur iudicibus, quod per improvidos et iniquos innocentium iustitia non laedatur. Iudex autem, qui constitutionem ipsam neglexerit observare, si propter eius negligentiam quid difficultatis emerserit, per superiorem iudicem animadversione debita castigetur, nec pro ipsius praesumatur processu, nisi quatenus in causa legitimis constiterit documentis.

Capitulum XII.
Si probari potest, reum deliquisse, eius probatio, quod non deliquerit, non est admittenda.

Honorius III. Archiepiscopo Londonensi et eius Suffraganeis.
Ad nostram noveritis audientiam pervenisse, quod sacerdotes et clerici Daciae legi regni, per quam negativa probatur, contra canones et legitimas sanctiones temere innitentes, a criminibus, quae probari testibus fide dignis possunt legitime contra eos, reputantur insontes, si se super his purgare valeant quoquo modo. +Unde contingit, quod quandoque ad purgationem sui similes criminosos adducunt, ut eis debeant in similibus opportuno tempore respondere, multaque crimina committuntur audacius ab eisdem. Volentes igitur, ut haec pestis contraria omni iuri penitus exstirpetur a clero, fraternitati vestrae mandamus [per apostolica scripta praecipiendo], quatenus in huiusmodi probatione negativae, dum tamen possit affirmativa ex adverso probari, contra canonicas sanctiones in foro ecclesiastico neminem audiatis, sed in pergationibus bonae famae viros duntaxat canonice admittentes eum minus esse idoneum ad purgandum quodlibet crimen sciatis, qui nota infamiae super culpa consimili est respersus. [Dat. Romae V. Kal. Ian. Ao. II. 1218.]

Capitulum XIII.
Fines dioecesium probantur per libros antiquos, adminicula, testes et famam.

Idem Aurelianensi et Lametensi Episcopis.
Quum causam, quae inter venerabiles fratres nostros Colubriensem et Egitanensem episcopos super suarum limitatione dioecesum vertitur, vobis duximus committendam, discretioni vestrae mandamus, quatenus, quum ad principale in causa veneritis supra dicta, vos secundum divisiones, quae per libros antiquos vel alio modo melius probabuntur, nec non et testes, famam et quaecunque alia adminicula, Deum habentes prae oculis, in commisso vobis negotio procedatis.

Capitulum XIV.
Possunt reprobari matronae, per quas virginitas probatur.

Idem Episcopo et Archidiacono Senonensibus.
Causam matrimonii, quae inter V. iuvenem et G. puellam Senonensem, quae se virginem et monacham profitetur, noscitur agitari, +quia non ita instructam misisti, frater episcope, ut in ea usque ad calculum sententiae diffinitivae procedere libere valeremus, vobis remittimus plenius instruendam; discretioni vestrae Mandamus, quatenus eandem puellam ponatis interim in illo monasterio auctoritate apostolica, quod intravit, ut ibi secure valeat commorari, donec iudiciali sententia quid agi debeat decernatur, recepturi postmodum, prout iustitia dictaverit, non solum probationes viri, sicut protestatus fuerat, quas inducere voluerit contra mulieres illas, quae ad investigandum signa virginitatis ex parte puellae fuerunt introductae, verum etiam probationes alias hoc negotium contingentes, quas pars utralibet duxerit producendas. Et quia, ut dicit canon, saepe manus fallitur et oculus obstetricum, volumus et mandamus, ut adhuc honestas matronas providas et prudentes deputare curetis ad inquirendum, utrum dicta puella virginitatis privilegio sit munita, causamque nobis sub vestris sigillis instructam plenius remittatis.

Capitulum XV.
Acta etiam litis ordinatoria facta coram primis iudicibus, fidem faciunt coram secundis.

Gregorius IX. Praeposito sanctae Mariae Magdeburgensis et Decano Misinensi.
Quum bonae memoriae (Et infra:) Quum acta originalia dicantur apud priores iudices remansisse, mandamus, quatenus ea cum omni diligentia requirentes, ipsa, si potuerint inveniri, et si qua partes duxerint legitime proponenda, in scriptis redacta ad nostram praesentiam remittatis. Alioquin quum non revocetur in dubium de contestatione litis super statu Pigamensis monasterii, et quibusdam spoliationibus contra abbatem eius factis a Mesburgensi episcopo, recipiatis partium probationes de novo, et audientes, si partes audire voluerint, de compositione tractatum, tam quod super hoc inveneritis, quam causam sufficienter instructam ad nos remittere procuretis.

T i t u l u s X X .
De testibus et attestationibus.

Capitulum I.
Breve est.

Ex concilio Matercensi.
Placuit sancto conventui, ut testes ad testimonium non conducantur pretio, et ut quicunque idonei et fideles in testimonium assumantur, ut is, contra quem testimoniare debent, nullam eis infamiam possit inferre, ac nullus testimonium dicat, nisi ieiunus.

Capitulum II.
Nulla est receptio testium facta contra non citatum.

Gregorius Ioanni Defensori eunti in Hispaniam.
In nomine Domini (Et infra:) Quod autem dicit idem episcopus, quia se absente etiam vilissimi sint testes exhibiti, nullius momenti lege noscendum est constitutionis novellae, quae de testibus loquitur in haec verba: [«Hoc quoque saepius agnovimus, quoniam quidam aut apud locorum defensores aut apud clarissimos provinciarum iudices, aut etiam, ut assolet, hic apud virum clarissimum magistrum census ingrediuntur, et queruntur tanquam ab alio passi aliquid contra leges, aut aliter laesi aut damnificati, testes volentes producere. At»] «Ne postea obiiciatur eis, quod per unam partem gesta et confecta sunt, oportet, ut testimonia dentur, illo admonito a iudice aut defensore, venire et audire testes. Si vero noluerit venire, et non ex inevitabili quadam necessitate venire non possit, sancimus, huiusmodi testimonia ita valere, tanquam si non ex una parte consisterent, sed etiam ipso praesente facta fuissent.» Ecce admonendus est semper adversarius, ut ad audiendos testes veniat, quod quia hic omissum est, necesse est, ut quod contra legem actum est non habeat firmitatem. [Quales autem testes etc.]

Capitulum III.
Mulier testificatur contra clericum, quum de crimine agitur.

Idem Sabino Defensori Sardiniae.
Quoniam aliqua nobis de persona Epiphanii presbyteri sunt facinora nunciata, necesse est, ut cuncta diligentius perscruteris, et seu mulieres, cum quibus peregisse dicitur, seu alios, quos de causa eadem scire aliquid senseris, huc pariter festines adducere, quatenus ecclesiastica districtione liquide possint quae vera sunt aperiri. [Haec vero etc.]

Capitulum IV.
Ubi agitur ad correctionem de peccato impediendo, principalis persona admittitur in testem.

Pascalis Papa II.
In omni negotio principalis persona, dicens veritatem de re sibi nota, rectissime habenda est pro teste, cui quidem adhibito uno efficiuntur duo testes, adhibitis duobus efficiuntur tres. Quod patenter ostendit Dominus, quum dicit: «Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum; quodsi te non audierit, adhibe tecum unum vel duos testes, ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum,» et alibi [idem] affirmat dicens. «Non unus stet contra alium, sed in ore duorum vel trium testium stet omne verbum.» Item alibi affirmat dicens. «Ego sum, qui testimonium perhibeo de me ipso, et testimonium perhibet de me Pater; nam in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est.»

Capitulum V.
Dicit, quales esse, et qualiter iurare debeant, qui super consanguinitate deponunt.

Eugenius III.
Quotiens aliqui propter cognationem propinquitatis vel consanguinitatis separari petuntur, duobus vel tribus testibus adhibitis affirmari debet, qui de eadem consanguinitate supersint, vel totidem senioribus et melioribus loci eiusdem id debet legitime comprobari. Probatio autem testium debet fieri duplici iuramento, ut iurent se non privato odio, neque amicitia, neque pro aliquo commodo, quod habuerint, vel quod habent vel habituri sunt, ad hoc iurandum esse inductos; postea debent iurare, sicut ipsi dicunt, rei veritatem accepisse a maioribus suis, et credere ita esse.

Capitulum VI.
Praelatus et clerici qui causam ecclesiae non procurant, testificari possunt in ea.

Idem Priori et Fratribus S. Trinitatis.
Insuper etiam auctoritate nostra statuimus, ut liceat vobis in causis ecclesiae vestrae ferre testimonium, dummodo unus ex vobis vel duo ad agendum et respondendum instituantur, quorum testimonium in causis, in quibus actores vel responsales sunt instituti, non debet admitti.

Capitulum VII.
Si probatio exceptionis oppositae contra testem productum non admittitur, antequam dictum testis recipiatur, in casu, in quo admitti debuit, licite appellatur. Hoc dicit secundum lecturam, quam ponit Panorm.

Idem R. Herfordensi Episcopo et Abbati Sardi.
Ex parte A. presbyteri ad nos est querela perlata, quod, quum ipse ecclesiam de Clunoden. canonice fuisset adeptus, et eam XXX. annis et amplius pacifice possedisset, miles quidam H. nomine ipsum exinde gravibus molestiis et iniuriis lacessivit, et tandem, tacito, quod laicus esset, ad iudices nostras literas impetravit, quod, si dictus presbyter filius esset illius, qui proximo in eadem ecclesia ministrarat, et iure hereditario eam teneret, vel quod publice fornicariam haberet, ipsum a praedicta ecclesia prorsus amoverent. Tandem vero, quum idem miles per interpositam personam eum coram praefatis iudicibus traxisset in causam, quosdam laicos infames et notabiles ad testimonium perhibendum dicitur produxisse, quod videlicet memoratus presbyter filius sacerdotis illius fuisset, qui proximo in ipsa ecclesia ministraverat. Licet autem praedictus A. presbyter assereret, illos testes non esse recipiendos pro eo, quod quidam eorum latrones et raptores manifesti essent, quidam vero in causa alia fuissent convicti de periurio, et se constanter hoc diceret probaturum, nihilominus tamen praefati iudices, testibus talibus adversae partis receptis, eidem presbytero absenti, etiam post appellationem, quam super hoc se interposuisse proponit, praescriptam abiudicaverunt ecclesiam, quam nunc praescripti militis dapiferi filius detinet occupatam. +Quoniam igitur de vobis satis plene confidimus, causam ipsam discretioni vestrae duximus committendam, praesentium vobis auctoritate praecipiendo Mandamus, quatenus, partibus coram vobis convocatis, super hoc rei veritatem diligenter inquiratis, et si vobis constiterit, quod praedictus presbyter non fuerit legitime per testes idoneos praescripta ecclesia spoliatus, eorundem iudicum cassata sententia literis etiam confirmationis, si quae sunt super eadem ecclesia impetratae, non obstantibus, ecclesiam illam presbytero restituatis eidem dilatione, contradictione et appellatione cessante, ipsumque de cetero non permittatis exinde a supra dicto milite, vel ab eo, qui ipsam tenet ecclesiam molestari. Si vero res aliter se haberet, nihilominus causam audiatis, et fine debito terminetis. Testes autem, si quos idem A. in suae assertionis testimonium invocaverit, monere curetis et diligenter inducere divino intuitu et amore iustitiae, ut coram vobis super his perhibeant testimonium veritati, nec quicquam exinde in suae salutis periculum reticere praesumant.

Capitulum VIII.
Iudex mittere debet examinatorem discretum ad testes recipiendos, qui ad eum commode venire non possunt.

Idem Exonensi et Vigorniensi Episcopis.
Si qui testium valetudinarii sunt, et senes, vel debilitate confecti, aut paupertate depressi, ita, quod non possint ad vestram praesentiam adduci, ad ipsos recipiendos mittatis personas idoneas et discretas.

Capitulum IX.
Retractanda est sententia, si constat, eam fuisse latam ad dictum corruptorum testium. H. d. secundum lecturam, quam tenet Panorm.

Alexander III. Belvacensi Episcopo.
Sicut nobis est ex parte tua intimatum, quidam parochiani tui accepta pecunia de parentela inter virum et uxorem exhibent iuramenta, per quae inter ipsos divortii sententia promulgatur, postea vero privatim nullam inter eos consanguinitatis lineam asserentes, se corruptos muneribus dicunt, et testimonium perhibuisse falsitati. Super quo taliter respondemus, quod, si vir et uxor, aut alter eorum ad secunda vota transivit, nullum aliud remedium superesse videretur, nisi ut testibus de periurio, et adulterio uno pluribusve, quibus causam dederunt, poenitentia indicatur. Si vero ad secunda vota idem vir et uxor non migraverint, diligenter inquirendi sunt coram quibus corruptio intercessit, et, si tales exhibeantur, per quos possit praedictae corruptionis veritas comprobari, recepto eorum testimonio est sententia revocanda. Non enim testimonium praedictorum, quum periuri sint, est in hoc casu aliquatenus admittendum.

Capitulum X.
Socius criminis et muneris non testificatur etiam in crimine simoniae. Et unius testimonium non sufficit ad condemnationem.

Idem.
Veniens ad nos cum literis tuis L. presbyter tuus sua nobis relatione monstravit, et hoc idem tuae literae continebant, quod, quum in ecclesia de Oven. institutus fuisset, ei obiectum fuit, quod in ecclesia de Oven. canonicum non habuisset ingressum, videlicet quia prius promisisset unicuique parochianorum quinque barillos vini remittere, qui sacerdoti eiusdem ecclesiae ibi pro tempore servienti consueverant pro beneficio dari. Verum quum duo apparuissent, qui iurati deposuerunt, praedictum presbyterum talem fecisse promissionem, et cum altero illorum pactum illud indecenter [dicerent] factum fuisse, tu de presbytero prout decuit et ordo rationis exigit, iudicasti. Et nos tuam sententiam, prout dignum est, commendamus, eo, quod ille, qui eodem erat infectus crimine, inde contra eum testificari non posset, nullique de se confesso adversus alium in eodem crimine sit credendum, nec unius testimonium ad condemnationem sufficiat alicuius. [Sane, quod in literis etc.]

Capitulum XI.
Attestationes in uno iudicio receptae fidem faciunt in eadem causa, et inter easdem personas coram alio iudice.

Idem Abbati sancti L. et Priori sancti C.
Causam, quae +inter N. et O. monachos super electione de utroque facta in monasterio diutius est agitata, experientiae vestrae committimus audiendam, et appellatione remota fine debito terminandam. Ideoque Discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus partes ante vestram praesentiam convocetis, et susceptis attestationibus utriusque partis, quae ab aliis iudicibus sunt receptae, testes alios, si qui idonei producti fuerint, admittentes, nisi attestationes ipsae sint publicatae, et rationibus hinc inde diligenter auditis et cognitis, causam ipsam sublato appellationis remedio fine debito terminetis.

Capitulum XII.
Clerici non sunt a ferendo testimonio in causa ecclesiae suae sine rationabili causa repellendi.

Idem Cantuariensi Archiepiscopo et Vigorniensi Episcopo.
Quum nuncius canonicorum de Plutino, et nuncius Ioelis militis etc. (Et infra:) Praeterea Non lateat prudentiam vestram, quod clerici non sunt a ferendo testimonio super proprio negotio ecclesiae suae, nisi alia rationabilis causa impediat, repellendi.

Capitulum XIII.
Crimen nunc probatum repellit testem alias de illo crimine non damnatum.

Idem Cantuariensi Archiepiscopo.
Super eo vero, quod quaesivisti a nobis, utrum testes illi sint reprobandi in causa criminali vel civili quibus ab adversa parte crimina opponuntur tuae prudentiae respondemus, quod, si etiam ante non sunt convicti vel confessi de criminibus illis, dummodo inde convincantur, in testi?monium non debent admitti.

Capitulum XIV.
Laicus in criminali non testificatur contra clericum, accusat tamcn pro sua vel suorum iniuria.

Idem Salernitano Archiepiscopo.
De cetero laicos in accusationem vel testimonium contra clericum in criminali causa non esse aliquatenus admittendos, censura sacrorum canonum manifestius edocet, nisi forte suam vel suorum iniuriam prosequantur; nec tunc etiam ad testimonium, sed ad accusationem possunt admitti. At si etc. (cf. c. 4. de iud. II. 1.).

Capitulum XV.
In causis ecclesiasticis et civilibus possunt fieri tres productiones testium; quarta autem non admittitur absque solennitate legali. Et super dictis testium post ipsorum publicationem potest publice disputari. H. d. secundum lecturam communem et verbis textus congruentem.

Idem eidem.
In causis ecclesiasticis vel civilibus ultra tertiam productionem non debent testes produci, nisi adhibita quadam solennitate, quae in legibus invenitur expressa. Et super dictis testium, quum fuerint publicata, publice potest disputari.

Capitulum XVI.
Si quis probat actum gestum post appellationem, et adversarius probat quod ante, praefertur prima probatio, et actus iudicatur non tenere, nisi secundus probet, quod ante omnem appellationem.

Idem Praeposito et Canonicis Embrudensis ecclesiae.
Quum tu, fili praeposite, cum quibusdam canonicis tuis, et venerabilis frater [noster] archiepiscopus vester pro causa, quae inter vos et ipsum vertebatur, essetis in nostra praesentia constituti, +archiepiscopo asserente, quod vos ante appellationem excommunicasset, et postulante sententiam suam confirmari, econtra proposuisti, quod post appellationem in vos sententiam excommunicationis protulisset, et ob hoc dixisti, eam nullius momenti fuisse. Obiecisii etiam tam tu quam altera pars, quod testes fuerint hinc inde producti, et attestationes eorum receptae. Nos vero, auditis et cognitis rationibus et allegationibus utriusque partis, et attestationibus diligenter inspectis, Quum constet, testes vestros iurasse, quod post appellationem excommunicationis sententiam tulerit, et archiepiscopi testes similiter iurasse, quod ante appellationem, nos dicta testium benigne interpretari ac providere volentes, ne de periurii reatu notentur, quia utrumque esse potuit, et quod post primam appellationem et ante secundam sententia lata fuerit, de communi consilio fratrum [nostrorum] eandem sententiam denunciamus et decernimus non tenere. [Ut autem huius nostrae diffinitionis etc.]

Capitulum XVII.
In causa appellationis super novis capitulis tantum testes novi et veteres producuntur iuramento secundum morem prius recepto.

Idem Episcopo Placentino.
Fraternitatis tuae literis nos consulere voluisti, utrum recipiendi sint novi testes super quaestione iudicata, in qua testibus renunciatum esse constet utrinque, et an, testibus in prima causa receptis, propter causam appellationis liceat super quaestionibus iudicatis aliquid novi proponere? +Licet igitur nobis ex his non plene innotuerit, utrum testes super eisdem vel novis capitulis a partibus desiderentur induci, quia tamen, quum prudentium iuris copiam [non] habeas, nos super hoc consulere voluisti, hoc Duximus tibi respondendum, quod in appellationis causa, si nova contigerit emergere capitula, super quibus aliqua partium voluerit novos testes inducere, vel per iam receptos aliquid comprobare, eos credimus posse recipi super novis duntaxat capitulis, receptis prius ab ipsis secundum formam recipiendorum testium iuramentis.

Capitulum XVIII.
Qui iuravit testimonium non dicere, testificari compellitur, si testificationes publicatae non sunt.

Idem Exonensi Episcopo.
Intimavit nobis R. presbyter, quod G. clericus capellanum eius et alios quamplures de testibus suis iuramento constrinxit, quod testimonium, consilium et auxilium contra ipsum non praeberent eidem. Ideoque praesentium auctoritate vobis iniungimus, ut, si testimonium eorum publicatum non est, nec est abrenunciatum testibus, eos, qui sunt iuramento adstricti, et alios, si necesse fuerit, idoneos, quos ipse in testimonium produxerit, recipere non postponas.

Capitulum XIX.
Publicatio vel renunciatio testium in certis capitulis non praeiudicat volenti testes producere in aliis. H. d. quoad titulum.

Idem Abbati et Fratribus de Martura.
Causam, quae vertitur inter vos, et dilectos filios nostros plebanum et clericos plebis sanctae Mariae de Martura, iam pridem filiis nostris archipresbytero Vulterano et abbati de Spognia commisimus iudicibus appellatione remota fine debito terminandam. Quumque utraque pars propter hoc in eorum esset praesentia constituta, et testes essent hinc inde recepti, et eis ab utraque parte renunciatum, et attestationes utriusque partis etiam publicatae, quoddam privilegium nuper a nobis impetratum in medium protulistis, +asserentes, vos quaedam alia munimenta a nobis impetrasse, quae rationes supra dictae plebis obscurare et impedire videntur, quare causa ipsa nondum potuit terminari. Quia vero sollicitudini nostrae incumbit, utrique ecclesiae iura sua conservare integra, ac litibus et contentionibus finem imponere, Iudicibus ipsis praecipiendo mandavimus, ut partes ipsas ante suam praesentiam convocent, et super aliis capitulis, si qua alia fuerint ab his, super quibus testes recepti sunt, et eorum attestationes publicatae, rationes hinc inde diligenter audiant, et testes, si qui idonei producti fuerint, recipiant, et nullis capitulis noviter a nobis per vestros nuncios impetratis, quae contineantur in privilegio vestro, vel in aliis literis, quas vobis indulsimus, postquam causam ipsam eisdem commisimus, praedictae plebi in hac causa impedimentum praestantibus, concordia vel iustitia mediante decidant. Quia vero venerabilis frater noster I. Florentinus episcopus per suas nobis literas intimavit, quaedam capitula eidem privilegio, quod monasterio vestro nuper indulsimus, esse inserta, quae obvia rationi videntur, per praesentia scripta vobis praecipiendo mandamus, quatenus privilegium illud, sicut gratiam beati Petri et nostram caram habetis, ad nostram praesentiam cum vestro nuncio, qui ad nos secure cum eodem veniat, dilatione et occasione cessante transmittatis.

Capitulum XX.
A testimonio repellitur simili morbo laborans.

Idem Novicensi Episcopo.
Personas ecclesiarum (Et infra: [cf. c. 4. de appell. 2.28.]) Verum si coram te, vel alio quolibet huiusmodi negotia ventilentur, nolumus, ut aliqui consimili morbo laborantes, si certum sit, aut legitime super hoc possint convinci, si ab alterutra parte testes adducti fuerint, in testimonium admittantur.

Capitulum XXI.
Christianus contra Iudaeum in testem admittitur.

Idem in concilio Lateranensi.
Iudaei sive Sarraceni (Et infra: cf. c. 5. de Iudaeis V. 5.) Testimonium quoque Christianorum adversus Iudaeos in omnibus causis, quum illi adversus Christianos testibus suis uti praesumant recipiendum esse censemus, et anathemate decernimus feriendos, quicunque Iudaeos Christianis voluerint in hac parte praeferre, quum eos Christianis subiacere oporteat, et ab eis pro sola humanitate foveri. [Si qui etc. cf. c. 5. de Iudaeis V. 5.]

Capitulum XXII.
Testimonium matris est suspectum, ubi filia petit in virum aliquem se maiorem. Et ad dictum solius matris de impedimento deponentis impeditur matrimonium, sed contractum non dissolvitur.

Idem Matthaeo Cardinali.
Super eo, quod a nobis tua devotio postulavit, utrum, viro negante se mulierem affidasse, ipsius mater mulieris et altera mulier possint ad testimonium recipi, consultationi tuae taliter respondemus, quod, quum mater filiae incrementum et honorem videtur diligere, ubi vir superior est divitiis et nobilitate, potentia vel honore, testimonium eius omnino videtur esse suspectum, et ideo non esse aliquatenus admittendum. Super illa vero quaestione, quam fecisti, an mulier coniungenda non sit viro, pro eo, quod sola mater alterutrius eos esse consanguineos confitetur, discretioni tuae taliter respondemus, quod, si non est firmatum matrimonium inter eos, matre asseverante, ipsos esse consanguineos, non debent coniungi, quia praesumptio est non modica, quod se linea consanguinitatis attingant, quum mater id confitetur. Si vero matrimonium est firmatum, non debet sine plurium iuramento dissolvi.

Capitulum XXIII.
Ad decisionem causae, maxime pro parte Iudaei, non sufficit regulariter unius testimonium, quam duorum probatae vitae et laudabilis conversationis.

Idem.
Licet universis +[Dei fidelibus ex commissi nobis officii debito debeamus provisione adesse, attentius tamen ecclesiasticos viros a pravorum molestiis malignantium vigili cura defendere debemus, ad quorum regimen specialius sumus, licet insufficientibus meritis, Dei providentia deputati.] Perlatum est [autem] ad audientiam nostram, quod Iudaei in civitate vestra commorantes ad tantam devenerint superbiam et elationem, quod, si quando inter eos et quemlibet clericum, sive inter vos et ipsos causa emerserit, vos ad saecularem iudicem trahunt, et coram quocunque iudice vobiscum litigant, per simplicem chartam absque testibus, vel per unum qualemcunque Christianum vel Iudaeum contra omnem iustitiam et rationem causam suam probare intendunt, et adversum se [etiam] magnorum et probatorum virorum non recipiunt testimonium. Quia vero non est licitum alicui Christiano, et multo minus crucis Christi inimico, ut scilicet ecclesiasticos viros ad saecularem curiam trahant, et causae suae unius tantum quasi legitimo testimonio finem imponant discretioni vestrae per apostolica scripta [praecipiendo] mandamus, quatenus, si inter vos et quoscunque Christianos sive Iudaeos emerserit quaestio, pro nullius vocatione ad saecularem curiam, ut ibi de negotio tractetis aut iudicemini, accedere praesumatis, sed, sicut exigit iustitia et aequitatis ratio postulat, in qualibet causa Christiani, et maxime clerici, non minus quam duorum vel trium virorum, qui sint probatae vitae et fidelis conversationis, testimonium admittatis, iuxta illud dominicum: «In ore duorum vel trium testium stat omne verbum,» quia, licet quaedam sint causae, quae plures quam duos exigant testes, nulla est tamen causa, quae unius tantum testimonio, quamvis legitimo, rationabiliter terminetur. [Ad haec etc. (cf. c. 8. de Iud. V. 5.)]

Capitulum XXIV.
Non sunt idonei testes, quos actor de familia sua produxit.

Idem Firmano Episcopo.
In literis (Et infra:) Quidam nobilis tui episcopatus quandam sibi legitime copulans, quum eam in domo sua fere per septennium tenuisset, consobrinam patris eius, antequam duceret, se asseruit cognovisse, ad quod probandum testes de familia sua tres produxit. Respondemus igitur, ut, si res ita se habet, pro illorum testimonio ipsum ab uxore nulla ratione dividi patiaris, nec contra ipsos aliquos audias, nisi probatae essent vitae et opinionis, de quibus verisimile non esset, quod deberent pro aliquo deierare.

Capitulum XXV.
Donec attestationes fuerint publicatae, et eis renunciatum, produci possunt testes; postea vero non super eodem capitulo, sed super alio sic. H. d. quoad titulum.

Urbanus III.
Quum venisset ad apostolicam sedem dilectus filius noster magister M., nobis exposuit, quod felicis memoriae Lucius Papa praedecessor noster causam, quae inter ipsum et dilectum filium nostrum abbatem de Sicolan. vertebatur, commisit iudicibus fine debito terminandam (Et infra:) Discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus, partibus convocatis, si sententiam illorum noveritis canonice promulgatam, eam auctoritate apostolica confirmetis et faciatis exsecutioni mandari, nec appellatio illam impediat, quae hic interposita dicitur occasione mortis praedecessoris nostri, quum postea et egerit et responderit, testesque duxerit producendos. Quaestiones quoque alias, super quibus testes fuere producti, et depositiones publicatae eorum, vel renunciatum fuit testibus hinc et inde, nullis aliis ab alterutra parte super eodem receptis, secundum tenorem ipsarum mediante iustitia sine appellationis obstaculo terminetis. Si quae vero fuerint quaestiones, super quibus vel testes non fuerint producti, vel, renunciatum eisdem, audiatis, si qua hinc inde proposita fuerint, appellatione cessante finem illis debitum imponentes.

Capitulum XXVI.
Potest reus producere testes ad probandum contrarium eius, quod actor probavit, si publicatio attestationum non est facta, consuetudine contraria non obstante. H. d. secundum notabiliorem lecturam.

Clemens III.
Series tui rescripti nobis aperuit, quod, quum nuper inter filios et filias quorundam nobilium tuae civitatis coniugalis quaestio tractaretur, +quia distrahebaris ad alia urgentiora negotia, vices tuas in ventilatione illius quaestionis quibusdam viris prudentibus commisisti, ante quos Pars illa, quae matrimonium accusabat, testes produxit legitimos, qui consanguinitatem inter praedictos esse firmiter asserebant in quinto gradu, in primo gradu ponendo duas personas, B. videlicet et I., dicentes illos esse fratrem et sororem; pars autem opposita id falsum esse dicebat, B. scilicet esse sororem I., ad corroborandam assertionem suam tam testes offerens quam publicum instrumentum. Unde, quia pars accusantium testes illos non esse recipiendos proponit, et tu non esse consuetudinem ecclesiae tuae affirmas, ut post receptos testes, qui consanguinitatem secundum formam canonum computant, alii ex opposito admittantur, super quo tam in praesenti negotio quam in similibus postulas edoceri, praesenti pagina respondemus, quod, si non est aliud canonicum, quod obsistat, non obstante illa consuetudine, utpote iuri contraria, testes appellatione cessante recipere non omittas.

Capitulum XXVII.
Carnalis copula probatur per conveniens testimonium de visu; idem in testimonio auditus, quod adminicula et fama coadiuvant.

Coelestinus III.
Praeterea quum quis accusatur aliquam cognovisse, an sint testes interrogandi de visu, aut sola viciniae fama sufficiat, vel si iuratis testibus sit credendum, qui se carnalis copulae conscios esse fatentur, sed de visu nihil affirmant, nos inter alia consulere voluisti. Ad haec itaque Respondemus, quod, si testimonium conveniens de visu reddatur, vel etiam de auditu, et praesumptionem violentam fama consentiens subministret, ac alia legitima adminicula suffragentur eidem standum est testimonio iuratorum. Etenim circumspectus iudex atque discretus iuxta illud, quod in iure civili cautum exsistit, motum animi sui ex argumentis et testimoniis, quae rei aptiora esse compererit, confirmabit.

Capitulum XXVIII.
Unius iudicis verbo non creditur; scripturae vero eius per testes reprobari possunt. Fallit hoc in Papa. Ita communiter summatur.

Innocentius III. Consulibus et Populo Beneventano.
Quum a nobis (Et infra:) Et canonica et civilia iura sequentes districtius inhibemus, ne unius iudicis, quantaecunque fuerit auctoritatis, verbo credatur in causis, sive super testamentis, sive super quibuslibet aliis contractibus quaestio agitetur. Nec scriptum eorum, nisi testium adminiculo fulciatur, earn obtineat firmitatem, quin ei possint et debeant duorum vel trium testium bonorum testimonia praevalere, salva in omnibus sedis apostolicae auctoritate. [Nulli ergo etc. Dat. Romae ap. S. Petr. IV. Id. Iun. 1198.]

Capitulum XXIX.
Testi super dilatoria inducto non creditur super principali, nec cogitur deponere; secus si super peremptoria. Tunc enim cogi potest, ut iuret deponere super toto.

Idem Tyrensi Episcopo.
De testibus, +qui ad exceptionem probandam a partibus inducuntur, tua nos duxit fraternitas consulendos, utrum cogendi sint super principali etiam negotio ferre testimonium veritati, et an illi sint, sicut ceteri testes, examinandi districte, qui ad purgandam alicuius infamiam inducuntur. Super hoc igitur fraternitatem tuam plurimum [in Domino] commendantes, quae in dubiis sedis apostolicae vult certificari rescripto, Consultationi tuae taliter respondemus, quod, si testes iam sint inducti ad exceptionem dilatoriam solummodo probandam, quum super ea tantum iuraverint dicere veritatem, super principali nec debent audiri, nec cogi testimonium perhibere, utpote super quo deponerent non iurati. Si vero, quum ad probandam exceptionem peremptoriam ab alterutra partium inducuntur, reliqua pars super principali negotio etiam eos deponere forte petierit, et ut cogantur super toto negotio dicere veritatem, sacramento eos postulaverit obligari, ad id sunt sine dubitatione cogendi, nisi forsitan sufficiens productio testium super principali iam facta fuerit, vel renunciatum testibus, vel depositiones testium fuerint publicatae. [Illi vero etc. (cf. c. 13. de purg. can. V. 34.) Dat. Lat. IV. Non. Ian. 1199.]

Capitulum XXX.
Dicta testium non sunt ad petitionem tertii publicanda. Et is, qui produxit testes coram certis iudicibus, non potest ad eundem effectum coram iudicibus aliis illos producere; sed illorum attestationibus debet esse contentus.

Idem Heliensi et Cistrensi Episcopis et Archidiacono de Norban.
Constitutus in praesentia nostra dilectus filius magister Robertus procurator magistri R. de sancto Eadmundo proposuit, quod, quum dilecti filii decanus et capitulum Eboracense ei tum auctoritate Lateranensis concilii, tum privilegii proprii ratione archidiaconatum Richemundiae canonice contulissent, +eidem tam stallum in choro quam locum in capitulo assignantes, et ipse possessionem archidiaconatus per eosdem adeptus obedientiam et iuramentum solitum ab eiusdem archidiaconatus clericis recepisset, dilectus filius magister H. de Kent, qui archidiaconus Richemundiae nominatur, ipsum eo praeter iuris ordinem et post appellationem ad nos interpositam spoliavit, quumque praedictus R. ad iudices super restitutione sua commissionis literas impetrasset, memoratus magister H. ad sedem apostolicam appellavit, et, ad praesentiam nostram accedens, literas revocatorias impetravit, quas idem procurator per falsi suggestionem asseruit impetratas. (Et infra:) Et Inter alia postulabat praedictus H., faceremus depositiones quorundam testium aperiri, sed procurator praedictus aperiendas eas non esse dicebat, quum non in hac causa fuissent inducti, sed in ea potius, quae inter venerabilem fratrem nostrum Eboracensem archiepiscopum et eundem R. vertebatur. (Et infra:) Licet autem archidiaconus, sicut superius est praemissum, ad faciendam nobis fidem super omnibus pleniorem attestationes quasdam peteret aperiri, adversarius autem in alia causa eas assereret fuisse receptas, Nos eas aperire noluimus, sed causam eorundem ipsorum assensu duximus vestro examini committendam. Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus partibus convocatis inquiratis super praemissis omnibus diligentius veritatem, et quod canonicum fuerit appellatione postposita discernatis, facientes quod decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari, ita tamen, quod, si vobis constiterit, praefatum H. testes pro se coram bonae memoriae episcopo et dilecto filio decano Linconensi, et te, fili archidiacone, ac dilecto filio nostro P. tit. S. Marcelli presbytero cardinali, tunc apostolicae sedis legato, delegatis iudicibus produxisse, attestationibus apud eum depositis sit contentus; alioquin, eo non obstante, quod testes illi coram iudicibus ipsis, et te, fili archidiacone, fuere producti, pro dicto H. si producti fuerint, ad testimonium admittantur.

Capitulum XXXI.
Publicatis attestationibus non opponitur in personas testium; tres casus excipit, et ad secundum determinationem subdit.

Idem.
Praesentium auctoritate statuimus, ut si quis post depositiones testium publicatas obiicere voluerit in personas eorum, ei tunc tandem id liceat, quum iuramento firmaverit, quod ad hoc ex malitia non procedat: nisi forsan ante publicationem id fuerit protestatus, vel ostendere poterit, quod post publicationem didicerit quod obiicit in personas. Ceterum, quum quis personas testium se velle post publicationem depositionum repellere fuerit protestatus, si quid pro ipso dixerint, de facili non credatur.

Capitulum XXXII.
Si actoris et rei testes contraria deponunt, fidem sibi non derogant, sed praevalent digniores, et verisimiliora deponentes, et, si in ceteris est disparitas, praefertur numerus.

Idem Londonensi et Heliensi Episcopis.
In nostra praesentia +constitutus dilectus filius magister Walterus, nomine dilecti filii archidiaconi Cantuariensis, a quo procurator ad hoc fuerat destinatus, possessionem ecclesiae de Midleton, quam dilecti filii abbas et monachi S. Augustini Cantuariensis illicite occuparant, cum fructibus medio tempore perceptis sibi restitui postulavit, [praesertim quum tam de communi iure, quam de consuetudine generali Anglicanae ecclesiae custodia vacantium ecclesiarum Cantuariensis dioecesis ad archidiaconum ipsum pertineat, ac, duabus personis decedentibus in ecclesia memorata, antequam monachi nunc ultimo ipsam custodiam occupassent, archidiaconus Cantuariensis in eadem ecclesia usus fuerit isto iure, sicut per XXV. testes omni exceptione maiores in praesentia delegatorum iudicum sufficienter probatum esse dicebat, quorum depositiones legi audivimus coram nobis. Adiecit insuper post mortem ultimae personae in eadem ecclesia decedentis possessionem clavium ipsius ecclesiae eundem archidiaconum habuisse, sicut quatuor sacerdotes, unus diaconus et unus clericus evidentissime testabantur. Unde, quum ecclesiam de Faversham restitui decrevimus monachis antedictis, pari iure archidiacono debebat restitui ecclesia memorata. Dilectus autem filius O. monachus S. Augustini Cantuariensis proposuit ex adverso, quod, quum dicta ecclesia de Midelton ad monasterium suum pertineat nullo mediante, et ipsius custodiam hactenus possederit inconcusse, sicut per XVI. testes omni pariter exceptione maiores pro parte sua fuerat evidenter probatum, utendo iure suo praefato archidiacono iniuriam non fecerunt. Per duos quoque monachos fuerat sufficienter ostensum, quod de ipsa et rebus eius libere disponebat.] Quum igitur hinc plures, inde vero sint testes numero pauciores producti, quos non solum diversa, sed adversa penitus in quibusdam constat testimonia reddidisse, quia etiam ad multitudinem tantum respicere non oportet, sed ad testium qualitatem, et ad ipsorum deposita, quibus potius lux veritatis assistit, ex quibus motum animi sui convenit iudicem informare, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si testes utrinque producti eiusdem honestatis et existimationis exstiterint, quum constet testes monachorum esse testibus archidiaconi numero pauciores, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo pro ipso archidiacono sententiam proferatis. Si vero testes ex parte monachorum producti tantae praeeminentiae fuerint, quod eorum auctoritas aliorum sit merito multitudini praeferenda, contradictione et appellatione pariter non obstante ab impetitione archidiaconi absolvatis eosdem abbatem et monachos. [Quod si non omnes etc. Dat. Romae II. Id. Dec. 1205.]

Capitulum XXXIII.
Ad probanda impedimenta electi, laici et feminae admittuntur. Adde: et testes de auditu et fama sufficienter non probant.

Idem Priori sancti Fridiani Lucani et magistro G. Canonico Pisano.
Tam literis vestris, quam depositionibus testium diligenter auditis, intelleximus evidenter, nihil esse contra dilectum filium Lucanum electum sufficienter ostensum, nisi de auditu tantum et fama, quum super aliis, si qua forte videantur esse probata, testes sint vel soli, tales, qui non potuerunt illa legitime comprobare. Quia vero super matrimonio, quod idem electus dicitur contraxisse cum vidua, testes non fuere recepti propter appellationis obstaculum, ne videlicet laici vel feminae in tali reciperentur articulo contra ipsum, sicut vestris nobis literis intimastis, licet nuncii eiusdem electi coram nobis probare aliud niterentur, nos, ut tantae irregularitatis obiectio non remaneat indiscussa, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus, quatenus testes sive laicos sive feminas, duntaxat idoneos, qui ad hoc fuerint probandum infra mensem inducti, recipiatis legaliter et examinetis prudenter, excommunicantes solenniter, si quis eos impedire praesumpserit, quo minus testimonium perhibeant veritati. Demum attestationibus publicatis si forte constiterit, irregularitatem huiusmodi non esse probatam, indicatis eidem electo purgationem canonicam de obiectis, per septem canonicos maioris ecclesiae, vel priores ecclesiarum saecularium civitatis Lucanae presbyteros seu diaconos bonae famae praestandam. Qua recepta praefigatis ei terminum competentem, quo consecrandus nostro se conspectui repraesentet. Si vero vel irregularitatis impedimentum fuerit probatum, vel infra terminum constitutum non praestiterit purgationem indictam, vos eum auctoritate nostra suffulti, remoto cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo a praelatione Lucanae ecclesiae penitus amoventes, mandetis ex parte nostra capitulo, ut electionem de alio non differant canonice celebrare. Archipresbyterum autem Lucanum et G. [Amsoff] sacristam, qui contra praedictum electum literas nobis sub nomine longe maioris partis capituli destinaverunt, quum constet per attestationes praedictas, longe maiorem partem capituli non fuisse consciam huiusmodi literarum, ab officio et beneficio denuncietis esse suspensos, donec mereantur nostram indulgentiam obtinere. Inquiratis etc. [Dat. Ferentini II. Id. Maii. 1203.]

Capitulum XXXIV.
In causa liberali contra contumacem, etiam lite non contestata, testes recipi possunt. Hoc dicit notabiliter secundum lectur. communem.

Idem Dulmensi Episcopo et Decano et Priori sanctae Trinitatis Eboracensis.
Quum olim dilectus filius archidiaconus Menensis adversus venerabilem fratrem nostrum Cantuariensem archiepiscopum super statu Menensis ecclesiae proposuerit in nostra et fratrum nostrorum praesentia quaestionem, archiepiscopo ipsi per literas nostras dedimus in mandatis, ut per se vel procuratorem idoneum ad praesentiam nostram super hoc accederet responsurus. Verum quum ipse nec venisset, nec misisset propter hoc idoneum responsalem, volentes Menevensi ecclesiae paterna sollicitudine providere, causam super hoc venerabili fratri nostro episcopo Heliensi et dilectis filiis Londinensi decano et archidiacono de Botingeham sub certa forma duximus committendam, a quibus non fuit hactenus iuxta mandatum nostrum in negotio ipso processum. Ne igitur causa ipsa remaneat indecisa, discretioni vestrae per apostolica scripta Mandamus, quatenus, nisi pars adversa praedictum archidiaconum per exceptionem legitimam repellere valeat ab agendo, partibus, si poterit fieri, vel procuratoribus earum ad locum securum et idoneum per nuncios vestros et literas convocatis, et lite legitime contestata, testes, quos archiepiscopus in Anglia, et quos archidiaconus duxerit producendos contra eum in Wallia, recipere procuretis. Verum si archiepiscopus citatus legitime coram vobis vel per se vel per procuratorem idoneum noluerit comparere, aut litem etiam contestari, vos nihilominus testes, maxime senes et valetudinarios, quos archidiaconus per se, vel procuratorem suum duxerit producendos, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo admittatis, et depositiones eorum conscriptas et vestris sigillis inclusas ad sedem curetis apostolicam destinare, statuentes partibus terminum peremptorium competentem, quo per se, vel responsales idoneos nostro se conspectui repraesentent sententiam recepturae. [Testes etc. Dat. Ferentini XIV. Kal. Iul. Pont. nostr. Ao. VI. 1203.]

Capitulum XXXV.
Publicatis attestationibus, admittitur adversarius ad probandum contrarium, si ante publicationem super hac probatione contraria instrui non potuit. H. d. et est casus singularis.

Idem Priori de Bolonic. et I. Rectori ecclesiae de Borellis.
Ex tenore vestrarum accepimus literarum, quod, quum vobis et dilecto filio abbati de Furneia causam, quae vertitur inter R. filium W. de Eston. militem, et M. mulierem, sororem W. de Arches commiserimus fine debito terminandam, +praedicto abbate se rationabiliter excusante, quod cognitioni eiusdem causae interesse non posset, partes ad vestram praesentiam citavistis. Quibus in vestra praesentia constitutis, Pars mulieris proposuit, quod dictus miles prius corporale praestitit iuramentum, quod ipsam duceret in uxorem, et [eam] postmodum carnaliter cognitam traduxit in domum, et prolem suscepit ex ea. Miles vero praedictus hoc inficiabatur omnino, adiiciens, quod, etsi haec quae proponebantur ab ipsa, vera essent, eam tamen de iure habere non potuit eo, quod aliam tunc viventem prius duxerat in uxorem. Testibus itaque ab utraque parte receptis, et attestationibus publicatis, Quum per testes militis saepe dicti videretur esse probatum, quod ipse ante festum Purificationis beatae Virginis Mariae B. mulierem solenniter accepit in uxorem, et testes M. mulieris de Arches dicerent, quod in septimana paschali, sequente festum praedictum, de ea ducenda praestitit iuramentum, praedictus miles ab impetitione ipsius absolvi cum instantia postulabat. Verum ex parte saepe dictae mulieris exstitit replicatum, quod eo tempore, nec non et ante, quo testes dicti militis dixerant eum cum alia matrimonium contraxisse, fuerat semper in Eboracensi provincia commoratus; quum testes ipsi dicerent, hoc longe extra dictam provinciam actum esse, determinantes tempus et locum; quod per testes idoneos erat probare parata. Sed econtra fuit ex adverso responsum, quod, quum attestationes iam essent hinc inde solenniter publicatae, locus productioni testium iam non erat. Quia igitur dubitatis, utrum post publicationem attestationum super illo articulo deberent testes admitti, nos inquisitioni vestrae auctoritate praesentium respondemus, testes mulieris ad probandum illum articulum admittendos. [Dat. VIII. Kal. Dec. 1203.]

Capitulum XXXVI.
Indulgenda est in causa quarta productio testium petita cum solennitate legali, causa legitima non refragante; alias legitime appellatur.

Idem Priori sancti Victoris.
Significaverunt nobis per literas suas venerabilis frater noster Silvanectensis episcopus, et dilecti filii I. abbas S. Victoris Parisiensis et F. Aurelianensis decanus, quod, Quum causa, quae vertitur inter abbatem et monachos sancti Dionysii ex una parte, ac abbatissam et moniales de Forcellis ex altera tam super proprietate quam super possessione prioratus de Argentolio iudicibus a nobis commissa fuisset, et moniales super causa proprietatis prius litem ingressae testes produxissent in illa, postmodum possessionis iudicium suspenso petitorio intentarunt, quod eis de iure licere ipsi de prudentium consilio per interlocutoriam sententiam declararunt. Unde quum in causa possessionis, quam moniales petebant, ea videlicet ratione, quod illae, quibus ipsae successerant, inde fuerant violenter eiectae, testes fuerunt ab utraque parte producti, et eousque erat processum, ut publicatio iam fieri deberet, +petebant moniales praedictae, depositiones testium in causa possessionis tantummodo publicari; sed contradicebant monachi, allegantes, quod, sicut causa proprietatis fuerat prius coepta, ita debebat accipere prius finem, vel saltem tam super petitorio quam super possessorio testes simul publicari debebant. Ipsi vero, auditis hinc inde propositis, quum super hoc vellent interloqui habito consilio sapientum, monachi adiecerunt, quod super causa proprietatis renunciaverant productioni testium moniales. Quod quum pars adversa negaret, et inter partes quasi dubium verteretur, inlerlocuti fuerunt, quod attestationes in possessorio publicarent, et super renunciatione monialium probationes monachorum audirent; sed ab hac interlocutoria monachi ad nostram audientiam appellarunt. Ipsi autem diem alteram partibus praefigentes, ut deliberarent, an deberent huiusmodi appellationi deferre, convocatis prudentibus de ipsorum consilio, sententiam suam minime reprobantes, parti monachorum audientiam indulserunt, si forte rationem aliquam allegarent ad retractandam sententiam praedictam inefficacem; qui tandem post appellationes suas appellationi prius factae fortiter insistebant. [Quia vero vix poterant assessores Parisius invenire, quin dicerentur esse suspecti, quamvis pars monialium tandem diceret, quod, quemcunque tres insimul evocarent, illum non haberent ullo modo suspectum, ipsi tamen, considerantes arduitatem negotii, haec nobis intimanda duxerunt, partibus iniungentes, ut in festo S. Lucae Evangelistae proximo tunc futuro nostro se conspectui cum huiusmodi literis praesentarent. Quum autem literis ipsis hanc seriem continentibus praefati abbas S. Victoris et decanus Aurelianensis sua pariter appendissent sigilla, iam dictus Silvanectensis episcopus suum distulit sigillum apponere pro eo, quod monachi S. Dionysii querebantur, quaedam omissa fuisse, quae fuerant apponenda. Unde partibus revocatis diem in crastino S. Remigii praefixerunt, monachis firmiter asserentibus, quod moniales in causa proprietatis tres testium productiones habuerant, et in easdem fuerat iam conclusum, ita, quod in producendis testibus super causa proprietatis eas non erant ulterius audituri, ac super his probationes legitimas offerebant; sed haec omnia pars adversa negabat. Verum, quum propter hoc tam abbatissa pro parte sua, quum magister Thomas pro parte abbatis et monachorum circa octavos B. Martini, quae, fuerant pro termino partibus assignatae nostro se conspectui praesentandi, ad nostram praesentiam accessissent, et nos eis in consistorio nostro plenam audientiam dedissemus, idem magister adiecit, quod saepe fuit ex parte abbatis et monachorum a delegatis iudicibus postulatum, ut in causa possessionis quartam eis productionem concederent cum solennitate legali, quam quum eis penitus denegarent contra legitimas sanctiones, ipsi, sentientes se iniuste gravari, post interlocutoriam de publicandis testibus in possessorio promulgatam protinus ad nostram audientiam appellarunt, quod ex testimonio quarundam specialium literarum praedicti Silvanectensis episcopi nitebantur ostendere, inter multa scribentis, quod in additione illa, quae in revocatione partium primis literis facta fuit, petebant monachi clausulam illam apponi, scilicet, quod adhuc restabat eis super possessorio iudicio quarta productio solennitate iuris adhibita, et super hoc probationes necessarias offerebant, idemque magister assertionem suam promittebat se legitimis testibus probaturum. Abbatissa vero relationi trium delegatorum innitens, et quibusdam eorum literis continentibus, quod diem tertiam post Purificationem B. Mariae ad publicationem testium assignaverant, super possessione a parte productorum utraque, quod ab eodem magistro fuerat superadditum, asserebat penitus esse falsum.] Nos igitur, his et aliis diligenter auditis, quae fuerunt hinc inde proposita, de communi fratrum nostrorum consilio discretioni vestrae per apostolica scripta Mandamus, quatenus, Parisius convenientes in unum, si per legitimas vobis probationes constiterit, abbatem et monachos quartam productionem testium cum iuris solennitate super possessorio petivisse, seque propter hoc infra decem dies post interlocutoriam sententiam appellasse, nisi forte iudices quartam productionem negaverint pro eo, quod voluerint effrenatam multitudinem testium refrenare, vos praefatos abbatem et monachos ad quartam productionem testium adhibita solennitate legali admittatis eosdem, ipsos, si in probatione defecerint, in expensis legitimis condemnantes. Et nisi adeo sit in petitorio iam processum, ut plene possit de proprietate liquere, vos causam possessionis, ad quam de iuris beneficio abbatissa et moniales habuere recursum, primitus terminetis, in causa proprietatis postmodum legitime processuri; alioquin quaestionem terminetis simul utramque. [Illos vero etc. Dat. Kal. Febr. Ao. VIII. 1206.]

Capitulum XXXVII.
Diligenter examinandi sunt testes, et puniendi qui eos impediunt; et ipsorum testium multitudo est per iudicem refrenanda.

Idem Episcopo Placentino.
Quum causam, quae inter venerabilem fratrem nostrum archiepiscopum Ravennatensem ac dilectos filios commune Faventiae +super villa Luci et S. Politi, et castro Aureoli et eorum districtu, honore ac iurisdictione noscitur agitari, diversis iudicibus fuisse [a nobis commissa, quia per eorum aliquos fine debito non potuit terminari, nos imponere volentes liti finem, venerabili fratri nostro Feretrano episcopo et dilecto filio abbati de Galiata per nostras tandem literas dedimus in praeceptis, ut, non obstantibus commissionibus hactenus impetratis, omnique occasione ac exceptione cessantibus, trium mensium spatium partibus assignarent, infra quod universos testes producerent, quos, super hac causa ducerent producendos, et diligenter examinatis eisdem, attestationibusque fideliter redactis in scriptis, si de partium procederet voluntate, causam ipsam mediante iustitia terminarent; alioquin attestationes cum instrumentis et aliis rationibus ad nostram praesentiam remittentes, praefigerent partibus terminum competentem, quo se nostro conspectui praesentarent sententiam recepturae. Quum igitur delegati praedicti minime processissent etc. (cf. c. 6. de iur. cal. II. 7.)] Quia vero utrique parti nimis exsisteret onerosum, ut testes producerent coram nobis, fraternitati tuae, de qua plenam fiduciam obtinemus, per apostolica scripta [praecipiendo], mandamus, quatenus infra tres menses post susceptionem praesentium recipias appellatione remota testes, quos utraque pars tam super principali negotio quam in personas testium duxerit producendos, ac eos diligenter examinare procures, et de singulis circumstantiis prudenter inquirens, de causis videlicet, personis, loco, tempore, visu, auditu, scientia, credulitate, fama et certitudine, cuncta plene ac curiose conscribas, +et ea nobis fideliter sub tuo sigillo transmittas, iniungens partibus, ut ad praesentiam nostram veniant sic instructae, quatenus attestationibus publicatis et instrumentis exhibitis, postquam sufficienter fuerit allegatum, iustam a nobis sententiam Domino auctore reportent. Testes autem etc. Quod si forte Faventini vel alii eos, quos dictus archiepiscopus ad perhibendum testimonium veritati duxerit producendos, praesumpserint impedire, tu ipsos ab huiusmodi praesumptione cessare monitione praemissa per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellas. Volentes autem effrenatam multitudinem testium refrenari, volumus, ut hinc inde quadragenarium numerum testium excedere non permittas, ita videlicet, ut, si Faventini testium depositiones ratas habere voluerint, quae a venerabili fratre nostro Ferrariensi episcopo et abbate Pompon. receptae fuerint, testes ipsi computentur in numero praelibato; alioquin, quum attestationes ipsae sint clausae, iidem testes, si necesse fuerit, iterate producantur. [Dat. Ferentini X. Kal. Iul. Ao. IX. 1206.]

Capitulum XXXVIII.
Attestationes receptae in summario fidem non faciunt in plenario iudicio. Et illarum publicatione non obstante iidem vel alii testes super eisdem capitulis recipi possunt.

Idem de Novo Fonte et Casae Dei Abbatibus.
Veniens ad apostolicam sedem dilectus filius G. de Cros archidiaconus Claremontensis nobis humiliter supplicavit, ut sententiam per venerabilem fratrem nostrum Lemovicensem episcopum super decanatu Claremontensis ecclesiae pro eo rationabiliter latam, quae iam fuerat in parte exsecutioni mandata, faceremus in totum exsecutioni mandari. Quum autem dilecti filii abbas et G. Dalmas [canonicus] Claromontensis procuratores dilectorum filiorum capituli Claremontensis in nostra essent praesentia constituti nobis proposuerint sententiam illam contra iustitiam, et post appellationem ad nos legitime interpositam promulgatam +[et ideo idem archidiaconus in petitione sua non erat aliquatenus audiendus. Idem vero archidiaconus proposuit ex adverso, quod dicti abbas et canonicus tanquam procuratores recipi non debebant, quum tam ipsi, quam illi, pro quibus venerant, excommunicationis essent vinculo innodati, quia praedictus episcopus omnes illos excommunicationis vinculo innodarat, qui sententiae per eum pro memorato archidiacono latae se ducerent opponendos, et, quum super hoc fuisset aliquamdiu litigatum, tandem ad cautelam procuratores absolvi fecimus antedictos. Postmodum vero, quum idem abbas et canonicus vellent agere contra illum, ipse archidiaconus nec sic eos ut procuratores admittere voluit pro eo, quod illorum se procuratores gerebant, qui adhuc erant excommunicationis vinculo innodati, et ideo pro eis in iure non poterant experiri,] et idem archidiaconus ipsos tanquam procuratores admittere noluerit, vel dictis eorum aliquatenus respondere, dilectus filius P. subdiaconus noster basilicae principis Apostolorum canonicus se ipsi opposuit ex adverso, asserens, se canonice fuisse in decanum Claremontensem electum, propter quod dictus archidiaconus in sua petitione non erat aliquatenus audiendus, quia decanatus ipse non ad illum, sed ad se potius pertinebat. +[Ad quod memoratus archidiaconus replicabat, quod donec sententia lata pro ipso plenariae foret exsecutioni mandata, praedictus P. ad impediendam exsecutionem sententiae non debebat audiri. Ad hoc dictus P. respondebat, sententiam pro ipso archidiacono a supradicto episcopo latam nullum sibi praeiudicium generare, quum res inter alios acta non praeiudicet aliis secundum legitimas sanctiones.] Quum igitur super his aliquamdiu disceptassent, interlocuti fuimus, ut dictus P., si posset, in continenti suam intentionem fundaret. Qui quum ad suam intentionem fundandam super hoc testes et instrumenta produxerit, super quibus, quum utrimque fuisset aliquamdiu disputatum, nos interloquendo pronunciavimus, quoniam per ea, quae fuerant ostensa, constabat, quod sua intererat, ut idem P. se posset opponere archidiacono memorato. Lite igitur in eos tam super electione, quam super sententia legitime contestata, quaesitum fuit ab ipso archidiacono coram nobis, utrum attestationes prius exhibitas in articulo supradicto in hoc iudicio vellet admittere, qui praehabita deliberatione respondit, quod vellet, dummodo posset, obiicere tam in personas testium quam in dicta. Quo audito pars adversa respondit, quod attestationibus illis in hoc iudicio uti nolebat, quum non super principali negotio, sed super articulo incidenti fuissent lite non contestata receptae. Unde super toto negotio alios volebat testes producere vel eosdem. Pars autem respondit adversa, quod, quum testes illi tam super sententia quam super electione dixissent, et eorum attestationes fuissent in iudicio publicatae, non licebat eidem, postquam testificata didicerat, super eisdem articulis alios testes producere, praesertim quum in hoc ipso iudicio attestationibus illis usus fuisset subdiaconus praelibatus. Nos igitur, auditis quae fuerunt hinc inde proposita, iustitia pronunciavimus exigente, quod testes essent recipiendi super toto negotio, quos utraque pars duceret producendos. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, receptis testibus, et rationibus partium intellectis, causam ipsam tam super principali quam etiam incidenti, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, fine canonico terminetis facientes [quod decreveritis firmiter observari.] Quia vero quae in capitulo aguntur non facile possunt nisi per canonicos ipsos probari, volumus et mandamus, ut ad cautelam absolvatis eosdem, ut vocati ad testimonium libere valeant pro utraque parte testari. [Testes etc. Dat. Lat. IV. Id. Iul. Ao. VII. 1204.]

Capitulum XXXIX.
Religiosi etiam ad testificandum non admittuntur absque iuramento, nisi a partibus remittatur.

Idem Bisuntino Archiepiscopo.
Tuis quaestionibus (Et infra: [cf. c. 23. de praeb. III. 5.]) Monachi vero de suis fratribus ac conversis testes in causis propriis producere absque iuramenti exhibitione non possunt, nisi forte a parte remittatur adversa. [Religiosi quoque etc. Dat. Lat. XI. Kal. Apr. Ao. XI. 1208.]

Capitulum XL.
Delegatus necessarius in testem removetur a iudicando, et alius subrogatur.

Idem Attrebatensi Episcopo et Dedimenen. et Ursicampi Abbatibus.
Dilecto filio Ariensi praeposito nobis innotuit exponente, quod, quum causam, quae inter ipsum et nobilem mulierem comitissam Flandrensem super donatione sex praebendarum sacerdotalium agitatur, vobis, frater episcope ac fili abbas Dedimenen., nec non et dilecto filio Attrebatensi decano duxerimus committendam, idem praepositus citra litis contestationem proposuit coram vobis, quod testimonium ipsius decani sibi necessarium erat in causa praedicta, quum de iure suo non nisi per ipsum et alium unicum tantum testem facere fidem posset. Unde postulavit instanter, ut in causa ipsa eo procederetur excluso, vel supersederetur negotio, quousque nos substitueremus alium loco eius; vos autem petitionem eius in hoc admittere recusastis, quin immo post appellationem, quam ad nos ipse propter hoc et alia interposuit, a praebendarum ipsarum donatione suspendistis eundem. Ne igitur ob huiusmodi testis defectum eius iustitia valeat deperire, te, fili abbas Ursicampi, loco ipsius duximus subrogandum per apostolica scripta mandantes, quatenus, si est ita, praelibata suspensione praepositi relaxata, in causa ipsa iuxta prioris mandati tenorem ratione praevia procedatis. [Quod si non omnes etc. Dat. Lat. XIV. Kal. Mart. Ao. XI. 1209.]

Capitulum XLI.
Ne probationis copia pereat, citato adversario recipiuntur et publicantur testes, quos reus induxit.

Idem Iudici Sabinensi.
Significavit nobis dilectus filius [B.] presbyter sancti N. Sabinensis dioecesis, quod fundatores eiusdem ecclesiae liberam eam esse volentes, fundationis tempore se in ea nihil iuris penitus retinere dixerunt. Unde timens, ne processu temporis probationis copia valeat deperire, provideri sibi super hoc idem presbyter postulavit. Quocirca praesentium tibi auctoritate mandamus, quatenus testes idoneos, quos ipse super hoc tibi duxerit producendos, examines diligenter, et eorum dicta in publica redigi facias monumenta, denunciando fundatoribus ante dictis vel eorum heredibus, ut receptioni testium, si velint, intersint, et super denunciatione sic facta confici facias publicum instrumentum. [Dat. Lat. Id. April. Ao. XII. 1209.]

Capitulum XLII.
Si materia antiqui capituli repetitur aliquo addito, quod subiicitur necessitati probandi, possunt testes etiam antiqui publicatis attestationibus produci.

Idem Episcopo et Archidiacono Beneventanis.
Quum causa, quae inter oeconomum monasterii sancti Martini de Monte (Et infra: cf. c. 6. de empt. III. 17.) Quum igitur abbas et fratres eiusdem loci probare per testes intendant, quanti pretii venditionis tempore possessiones praedictae fuere, praesentium vobis auctoritate mandamus, quatenus infra trium mensium spatium recipiatis appellatione remota testes, quos alterutra partium super hoc duxerit producendos, +audiatis causam et, eandem remittentes ad nos sufficienter instructam, praefigatis partibus terminum competentem, in quo nostro se conspectui repraesentent sententiam recepturae. Si vero pars monasterii ad hunc probandum articulum eosdem testes produxerit, quos ad alium probandum produxit, vos nihilominus eos recipere procuretis, quoniam aliud est probasse deceptionis excessum, et aliud probare quantitatem valoris.

Capitulum XLIII.
Recipiuntur et publicantur testes, qui interfuerunt sententiae, ubi per scripturam de sententia non apparet.

Idem.
Albericus miles nobis insinuare curavit, quod, quum olim inter ipsum et C. mulierem Ravennatensem coram capitulo Ravennatensi matrimonii quaestio verteretur, tandem exigente iustitia lata fuit divortii sententia inter eos. Postea vero dictus miles duos diversis temporibus legitime sibi copulavit uxores, et filius ex eisdem suscepit, et timens, sibi et filiis, quos de legitima uxore suscepit, ex eo posse praeiudicium generari, quod in scriptis redacta non fuit sententia memorata, nobis humiliter supplicavit, ut, super hoc paterna sibi sollicitudine praecaventes, testes, qui sententiae interfuere praedictae, recipi faceremus. Quoniam igitur iusta petentibus favorem nos decet benevolum impertiri, Ideoque mandamus, quatenus testes curetis recipere ante dictos, depositiones ipsorum in scripturam publicam redigi facientes.

Capitulum XLIV.
Publicatis attestationibus possunt produci testes super eodem articulo, vel directe contrario, qui prius fuerunt producti in iudicio summario seu extra iudicium. H. d. secundum notabiliorem intellectum, non ponendo aliquam specialitatem in causa matrimoniali. Et tunc expone textum in fin. ibi, in hoc casu; scilicet quum testes alias producti reproducantur. Panorm.

Idem Belvacensi Episcopo.
Quum in tua dioecesi: (Et infra: [cf. c. 30. de decimis III. 30.]) Utrum autem, si accusatore idoneo comparente, per tres vel quatuor testes inter iam coniunctos parentela probaretur, per depositiones eorundem posteriorum testium derogetur fidei undecim vel duodecim propinquorum, qui antiquiores tempore ac praestantiores meritis ante contractum matrimonium in contrarium iuraverant, distinguendo personas et gradus, a quibus directe hi, de quorum copula agitur, descenderunt, an primi posterioribus praeferantur, non immerito quaeri posset. Quanquam autem ad aliud et ob aliud iuraverint tam illi quam isti, tamen, si in secundo iudicio priores personae iuratae deponerent illa eadem, quae primo dixerunt, absque dubio eorum testimonia praevalerent, nec eo possent praetextu repelli, quod partes testificata didicerant, quum talis exceptio locum non habeat in hoc casu. [Dat. Lat. IV. Kal. Nov. Pont. nostr. Ao. XV. 1212.]

Capitulum XLV.
Excommunicari possunt qui partem impediunt in testibus producendis et denunciandi sunt testes non teneri iuramento de veritate non dicenda. Et si consauguinei impediunt testes actoris de veritate non dicenda, punitur reus, de cuius voluntate hoc fieri praesumitur.

Idem.
Constitutis in praesentia nostra venerabili fratre nostro [Alferio] archiepiscopo et dilecto filio M. canonico Surrentianis, dum ipse [accusationis concepto libello] illum de simoniae crimine deferret +[asserens nihilominus eum crimini laesae maiestatis obnoxium eo, quod, ut dicebat, eodem archiepiscopo machinante Surrentina civitas a regia fidelilate recessit, et reprobo iuravit Othoni, ac ipsum archiepiscopum excommunicatum celebrasse divina, quum post talem machinationem, per quam machinatores huiusmodi latam a sede apostolica excommunicationis sententiam incurrerunt, divina praesumpserit celebrare, archiepiscopus, antequam describendi libellum fieri sibi copiam postularet, in personam accusatoris, quod esset inimicus et conspirator, excepit, allegans interdicendum ei aditum accusandi, quum secundum instituta canonica inimici et conspiratores in nullius debeant accusationem admitti. Ad quod pars adversa respondit, quod, quum, tanta sit labes simoniacae pravitatis, ut servi adversus dominos et criminosi quilibet admittantur, et in prodendo crimine laesae maiestatis socius etiam initae factionis non solum auditur, quin immo praemio et honore donatur, super praemissis exceptiones huiusmodi accusationem elidere non valebant, praesertim quum publicae libertatis intersit, ne crimina remaneant impunita. Fuit autem ad haec ex adverso responsum, quod, quum in decreto Anacleti Papae caveatur expresse, accusatores esse non posse qui ante hesternum diem aut nudiustertius inimici fuerunt, ne irati nocere cupiant vel laesi ulcisci, et inoffensus accusatorum quaeratur affectus et non suspectus, ac constitutio Callisti Papae generaliter interdicat conspiratores in alicuius accusationem admitti, nec in aliquo canone sit expressum, quod inimicus ac conspirator in exceptis criminibus audiatur, ne quod sanctorum Patrum documento sancitum non est superstitiosis adinventionibus attentetur, circa promissa prohibitioni standum est generali, praesertim secundum aequitatem canonicam, quae viam non debet malignitatibus aperire. Inter haec autem de causis inimicitiarum et conspirationis archiepiscopus interrogatus respondit, quod memoratus M. ipsi episcopo, et quum in archidiaconum, et quum in archiepiscopum fuit assumptus, se opposuit adversarium manifestum. Praeterea quum quidam Neapolitanus fuisset in mortem fratris archiepiscopi machinatus, et per amicos ipsius eiiceretur de propria civitate, quidam magnates, quos dictus Neapolitanus consanguinitatis linea contingebat, eiectionem illius ad iniuriam reputantes, eundem induxere Matthaeum, ut cum quibusdam aliis in damnationem ipsius archiepiscopi coniuraret. Porro priorem causam non duximus admittendam, maxime quum reconciliatio fuerit subsecuta, prout ex narratione ipsius archiepiscopi notabatur. Super alia vero, quam inficiabatur M., fuit pro ipsius parte propositum, quod non est interdicta subiectis omnis coniuratio in praelatum, quia, quum secundum decretum Gelasii Papae quisquam clericorum confidere non debeat offensae apostolicae se immunem, si in iis, quae sequenda salubriter apostolica deprompsit auctoritas, episcopum viderit excedentem, et non protinus ad aures Romani Pontificis deferre curaverit, in pestilentem praelatum non immerito possunt coniurare subiecti, exemplo quadraginta episcoporum Illyrici ac Graeciae, qui per professionem in scriptis factam convenientes in unum, a Timotheo, qui per metum imperatoris Anastasii fuerat in Constantinopolitanum assumptus episcopum; discesserunt. Verum asserente archiepiscopo ex fomite malignitatis in eum coniurasse Matthaeum et hoc se legitime probaturum, ad ultimum consentientibus partibus sic duximus providendum, ut archiepiscopus, porrectum libellum accipiens, super obiectis criminibus responderet, reservata sibi facultate probandi, quod idem M. ex malignitate coniuravit in ipsum. Libelli vero conceptio talis erat: «In nomine Domini Amen. Anno Domini millesimo CCXIII. pontificatus domini Innocentii III. summi Pontificis anno sextodecimo, mense Octobris, septimo Idus eiusdem. Apud vos, domine Innocenti, Dei gratia summe Pontifex, ego Matthaeus canonicus Surrentinus defero dominum Alferium Surrentinum archiepiscopum lege canonica reum de simonia, quia dico ipsum promisisse archidiaconatum Surrentinum Ioanni Ciroleon olim canonico Surrentino, ut consentiret electioni suae in civitate Surrenti, in camera, iuxta triclinium episcopii, tempore domini Coelestini tertii summi Pontificis, mense Ianuarii. Item defero eum reum de crimine laesae maiestatis, quia civitas Surrentina recedendo a fidelitate regia iuravit Othoni, ipso hoc procurante, tempore domini Innocentii tertii summi Pontificis in civitate Surrenti, in palatio suo, mense Maii. Et defero eum postmodum multotiens celebrasse divina in ecclesia Surrentina, quum per sententiam vestram credam eum ob hoc excommunicationis vinculum incurrisse. Ego dictus M. profiteor me hunc libellum inscriptionis dedisse.» Oblato tandem libello pars archiepiscopi allegavit, quod erat minus legitime in quadam sui parte conceptus eo, quod non continebatur in ipso, quo anno fuerint crimina obiecta commissa. Quum enim libelli conceptio continere debeat mensem et consules, sub quibus crimen dicitur fuisse commissum, et antiquitus consules constituerentur annales, videtur quod admissi criminis annus exprimi debeat in libello. Frustra etiam mensis iuberetur apponi, si anni, cuius est mensis, non habetur aliqua certitudo. Ad quod pars accusatoris respondit, quod, quum in forma concipiendi libellum de anno non inveniatur expressum, sicut nec dies, ita nec annus admissi criminis debet apponi, ne subornationi testium occasio praebeatur. Nec propter hoc, quod in foro civili debent exprimi consules, licet consules essent antiquitus annui, sequitur, quod certus annus sit exprimendus, quum idem consul diversis vicibus et pluribus annis gerere potuisset officium consulatus; unde per expressionem nominis eius de certo anno constare non posset. Et quum in denominatione mensis non constet, cuius anni mensis exsistat, non ita per expressionem mensis, sicut et anni, ad subornandum testes occasio posset assumi. His autem et aliis hinc inde propositis, quum ad ultimum accusator expresserit archiepiscopum eo anno commisisse simoniae crimen obiectum, quo fuit archiepiscopatum adeptus, promittendo archidiaconatum ecclesiae Surrentinae I. Ciroleon quondam canonico Surrentino, si consentiret in ipsum, ac de tempore, quo praedicta civitas iuravit Othoni, satis manifeste constaret, ad contestationem litis, inficiante archiepiscopo crimina sibi opposita, est processum. Confessus est tamen, quod, postquam civitas iuravit Othoni, multotiens celebravit. Pruductis autem ex parte archiepiscopi quibusdam testibus ad probandam exceptionem obiectam cum huiusmodi protestatione M., scilicet quod post publicationem depositionum illorum, si vellet, posset obiicere in personas, quia illis archiepiscopus contentus esse nolebat, depositiones ipsorum minime publicantes, receptionem testium tam super principali quam super exceptione praedicta de consensu partium fraternitati tuae duximus committendam, per apostolica tibi scripta mandantes, quatenus testes, quos utraque pars duxerit producendos, diligenter examines, et eorum dicta conscripta fideliter ad nos sub tuo conclusa sigillo transmittas, praefigens partibus terminum competentem, quo nostro se conspectui repraesentent.] Ceterum quoniam a principio protestatus est praefatus M., nobilem virum Simonem Surrentinum germanum archiepiscopi memorati, et quosdam alios ipsius archiepiscopi consanguineos multa impedimenta per suam potentiam praestitisse, quo minus probationum copiam in nostra praesentia secum haberet, quum quosdam induxerint ad iurandum, ne adversus archiepiscopum aliquid dicerent, et alios minis et terroribus a testimonio perhibendo arcere nitantur, nos ex officio nostro super hoc providere volentes, mandamus, ut generalem feras excommunicationis sententiam in omnes, qui impedimentum aliquod ipsi M. praestare praesumpserint in testibus producendis. Illos autem, quos, ut dictum est, iurasse constiterit, quod contra archiepiscopum nihil dicerent, denuncies iuramento huiusmodi non teneri, [quo minus valeant in hac causa perhibere testimonium veritati.] Si quis autem de consanguineis dicti archiepiscopi aliquem de testibus praesumpserit impedire, quia verisimile non videtur, ut eo invito talia fierent, et ob hoc non caret scrupulo societatis occultae eo, quod, si voluerit, potuerit prohibere, quum secundum legitimas sanctiones iniquam ostendant se causam fovere, et experiri debeat iudicis auctoritatem elusam, qui defensionis copiam subtrahit adversario, eundem archiepiscopum ab officio pontificali suspendas, et facias sublato appellationis obstaculo manere suspensum, donec illum fecerit a tali praesumptione cessare. [Tu denique etc. Dat. Lat. VIII. Id. Nov. Pont. nostr. Ao. XVI. 1213.]

Capitulum XLVI.
Qui testificata non didicit, nec renunciavit testibus producendis, super antiquis articulis seu capitulis testes etiam alias productos producere potest.

Idem Magdeburgensi Archiepiscopo et Praeposito Seburgensi.
Constitutis in praesentia nostra procuratore dilectae filiae in Christo A. sororis nobilis viri marchionis Misnensis et nuncio illustris principis Bohemorum, +dilectum filium nostrum P. Sancti Marcelli presbyterum cardinalem concessimus auditorem, coram quo proposuit procurator nobilis memoratae, quod, quum olim ea significante ad nostram audientiam pervenisset, quod praedictus princeps eam duxisset legitime in uxorem, et XIV. annis et amplius velut coniugem legitime pertractasset, et filiis et filiabus susceptis ex ea, Pragensis episcopus ad petitionem et mandatum eiusdem principis, ipsa volente ad ipsum accedere, ut suas coram eo proponeret actiones, sed a satellitibus eiusdem principis prohibita, qui ei bis vel ter prohibuerunt ingressum, post appellationem ad nos interpositam divortii sententiam promulgavit, a qua ipsa per suum capellanum intra decem dies fecit ad nostram praesentiam provocari. (Et infra:) Nos igitur, intellectis per cardinalem praedictum quae fuere hinc inde proposita, attestationes pro nobili memorata receptas nec approbandas duximus, nec etiam improbandas, sed eas tempore discussionis decrevimus reservari, ut tunc pro illis vel contra illas a partibus allegetur, per apostolica scripta districtius vobis praecipiendo Mandamus, quatenus, partibus ad locum idoneum convocatis, omni excusatione et contradictione cessante recipiatis testes, quos vel nobilis ipsa pro se, vel princeps pro parte sua, quum nondum testificata didicerint, super processu Pragensis episcopi vel posteriorum iudicum duxerint producendos, et nobilis ipsa pro se vel testes, quos prius induxit, vel alios, si voluerit, inducere non vetetur, quum non renunciaverit testibus producendis. [et gesta etc.]

Capitulum XLVII.
Ponit concilium duodecim, sine quibus ad probandam consanguinitatem in causa matrimoniali, non valet testimonium de auditu. H. d. summando generaliter.

Idem in concilio generali.
Licet ex quadam necessitate praeter communem formam olim fuerit institutum, in consanguinitatis et affinitatis gradibus computandis valere testimonium de auditu, quum propter brevem hominum vitam testes de visu deponere non valerent usque ad gradum septimum computando; quia tamen pluribus exemplis et certis experimentis didicimus, ex hoc multa pericula contra legitima provenisse coniugia, statuimus, ne super hoc recipiantur de cetero testes de auditu, quum iam quartum gradum prohibitio non excedat, nisi forte personae graves exstiterint, quibus fides sit merito adhibenda, et ante litem motam testificata didicerint ab antiquioribus quidem suis, non utique ab uno, quum non sufficeret ille, si viveret, sed duobus ad minus; nec ab infamibus et suspectis, sed a fide dignis et omni exceptione maioribus; quum satis videretur absurdum illos admitti, quorum repellerentur auctores. Nec tamen, si unus a pluribus, vel infames ab hominibus bonae famae acceperint quod testantur, tanquam plures et idonei testes debent admitti, quum etiam secundum ordinem solitum iudiciorum non sufficiat unius testis assertio, etiamsi praesidiali refulgeat dignitate, et actus legitimi sint infamibus interdicti. Testes autem huiusmodi proprio iuramento firmantes, quod ad ferendum testimonium in causa ipsa odio, vel amore, vel timore vel commodo non procedant, personas expressis nominibus, vel demonstratione vel circumlocutione sufficienti designent, et ab utroque latere singulos gradus clara computatione distinguant, et in suo nihilominus iuramento concludant, se accepisse a suis maioribus quod deponunt, et credere ita esse. Sed nec tales sufficiant, nisi iurati deponant, se vidisse personas vel saltem in uno praedictorum graduum constitutas pro consanguineis se habere. Tolerabilius est enim, aliquos contra statuta hominum dimittere copulatos, quam coniunctos legitime contra statuta Domini separare.

Capitulum XLVIII.
Post publicationem ad petitionem producentis interrogari non debent testes, nisi quando dolo vel negligentia examinatorum super omnibus capitulis interrogati non fuerunt.

Honorius III. Praeposito Molisii Firmanae dioecesis.
Per tuas nobis literas intimasti, quod, quum causa, quae super quibusdam terris vertitur inter canonicos sancti Petri veteris ex una parte, et G. sancti Simonis Guidonis Firmani ex altera, tibi fuisset ab apostolica sede commissa, dictus G., tribus mensibus post testium publicationem elapsis, testes suos interrogari postulat iterato, super quo quid agere debeas, apostolico responso desideras edoceri. Nos igitur discretioni tuae breviter respondemus illum non esse super hoc de cetero audiendum, nisi forsan a principio illos interrogari super certis capitulis postulasset, idque malitiose vel negligenter fuerit praetermissum.

Capitulum XLIX.
Testes probatorios et roprobatorios probatoriorum reprobare licet; sed reprobatorios reprobatorium non licet.

Idem Vallis Oleti et Sacrameniae Abbatibus Palentinae et Segobiensis dioecesis.
Licet dilectus filius noster L. tituli sanctae Crucis presbyter cardinalis, quem procuratoribus venerabilis fratris nostri Burgensis episcopi, et clericorum sanctae Mariae de castro Soret dedimus auditorem, ea, quae procuratores ipsi proponere voluerunt, audierit diligenter, quia tamen procurator dicti episcopi contra personas testium productorum in principali adhuc se velle dicere proponebat, +protestans nihilominus, attestationes partis alterius, quae vacante sede Burgensi dicuntur fuisse receptae, certis de causis nullius esse momenti, quum ipsa quaestio per vos non potuit terminari, licet pars altera sententiam cum instantia postularet. Illam igitur ad vos de consensu partium remittentes, discretioni vestrae Mandamus, quatenus recipiatis testes, quos contra personas productorum super principali negotio partes duxerint producendos. Quos si rursus pars altera vel utraque voluerit reprobare, contra illos probationes admittere procuretis ita quod ultra non liceat partibus ad reprobationem testium adspirare, ne, si producendi quartos contra tertios et sic deinceps partibus licentia tribuatur, negotium protelatum iam diu diutius protelari contingat.

Capitulum L.
Attestationes receptae per arbitrum fidem faciunt in iudicio, si testes mortui sunt; si vivunt, est in optione illius, contra quem testes producti sunt, an velit attestationes recipere, an testes de novo deponere. Et adde: etiamsi attestationes publicatae sunt. Et hoc ultimum non. est in I. fin. C. eod., ubi ponitur casus huius decret.

Idem Praeposito et Magistro G. et R. Laudun. Canonicis.
Praesentata nobis Garaudi Suessionensis archidiaconi petitio continebat, quod, quum inter R. quondam praedecessorem suum ex una parte, et capitulum sancti Petri Suessionensis ex altera super iurisdictione, quam idem archidiaconus se in dicta ecclesia ratione archidiaconatus proponebat habere, quaestio verteretur, tandem de virorum bonorum consilio Bernardum cancellarium Parisiensem et magistros R. Remensem et P. Briton. canonicos super hoc arbitros elegerunt. Qui quum suscepto arbitrio adeo in praedicto negotio processissent, quod productis testibus et depositionibus publicatis eorum, receptisque allegationibus utrorumque, et actis omnibus redactis in scriptis, et sigillorum suorum impressione signatis, arbitrium proferre deberent, eisdem differentibus pro suae libito voluntatis, unus ipsorum viam fuit universae carnis ingressus, et alius est in archiepiscopum Ebredunensem assumptus, qui distat per duodecim diaetas et amplius ab eisdem. Unde quum praedicto R. solo minime arbitrari valente videatur arbitrium exspirasse, nobis humiliter supplicavit, ut viris discretis, qui secundum arbitrii acta praedicti ad decisionem causae procedere debeant, scribere dignaremur. Ideoque Discretioni vestrae mandamus, quatenus, si ita est, causam ipsam iuxta huiusmodi acta sublato appellationis obstaculo fine debito terminetis; optione tamen eidem capitulo secundum sanctiones reservata, ut vel recipiant depositiones eorum, qui supersunt, productorum testium contra eos, vel eas respuentes consentiant, ut iidem testes admittantur iterum, salvo tamen iure, quod in utroque casu eidem capitulo competit tam in personas testium quam in dicta.

Capitulum LI.
Non creditur testi etiam religioso, qui sine iuramento deponit.

Idem Pennensi Episcopo.
Nuper nobis A. presbytero supplicante innotuit, ut, quum ipse ordinem fratrum Minorum causa probationis intrasset, ac exinde, nulla facta professione, infra annum exiisset, super hoc providere misericorditer dignaremur, tibi dedimus in mandatis, ut, si res taliter se haberet, denunciares ipsum ad regularem observantiam non teneri. Dicto ergo presbytero et fratre Ioanne in partibus tuis Minorum fratrum custode cum quibusdam aliis propter hoc in tua praesentia constitutis, dictus custos ad probandum, quod idem presbyter professionem fecisset, quosdam ordinis sui testes induxit, qui deposuerunt super hoc, contradicente dicto presbytero, non iurati. +Unde praefatus presbyter asserebat, eorum testimonium nullum esse, praedicto replicante custode, quod secundum ordinis sui regulam iurare non poterant, nec debebant, sed eorum verbis simplicibus in huiusmodi standum erat, quare nobis humiliter supplicasti, ut, quid agendum sit tibi, te redderemus nostris literis certiorem. Nos ergo fraternitati tuae breviter Respondemus, quod nullius testimonio, quantumcunque religiosus exsistat, nisi iuratus deposuerit, in alterius praeiudicium debet credi. [Dat. Laterani Kal. Mart. 1225.]

Capitulum LII.
Diligenter et sigillatim examinandi sunt testes. Supple: etiamsi agitur de vita et miraculis alicuius canonizandi. Abbas.

Idem Corisopitensi et Trecorensi Episcopis.
Venerabili fratre nostro episcopo et dilectis filiis capitulo Corisopitensi, ac universis abbatibus apud Cistercium in generali capitulo congregatis, +multisque episcopis aliis et religiosis una cum abbate et conventu monasterii S. Mauritii Cisterciensis ordinis Corisopitensis dioecesis olim nobis insinuantibus, piae memoriae Mauritium abbatem praefati monasterii divino munere claris coruscantem miraculis adeo, ut monasterium ipsum quadam usurpatione usus, seu potius quadam anticipatione futuri votum ab eius nomine sortiatur, et humiliter supplicantibus, ut ipsum annumerari sanctorum catalogo faceremus, ut, quod populus devota praesumptione, sicut diximus, nunc usurpat, seu etiam divino instinctu anticipat, illum appellando sanctum et absque auctoritate sedis apostolicae venerando, rite tandem iussione apostolica faciat ad gloriam Christi et nominis Christiani, nos eorum devotis precibus, in quantum decuit, annuentes, venerabili fratri nostro episcopo Leonciensi et dilecto filio abbati sancti Leonis Corisopitensis dioecesis per nostras dedimus literas in mandatis, ut inquirerent super praedicti viri vita et miraculis diligentissime veritatem, et eam nobis fideliter intimarent, ut, ea plene comperta, pio supplicantium desiderio plenius annuere valeremus. Iidem autem episcopus et abbas quandam nobis paginam transmiserunt propriorum sigillorum appensione munitam, in qua multa quidem et magna miracula continentur, facia, ut dicitur, a Domino meritis dicti viri; quae licet probata per testes iuratos et nominatos in ipsa pagina inveniantur: non tamen apparet per paginam saepe dictam, quod ipsos testes examinaverint sigillatim, et quod eos super his, de quibus sunt testificati, ac eorum circumstantiis cum ea interrogaverint diligentia, quae solet et debet in testium receptionibus adhiberi. Unde licet humana devotio prompto affectu debeat honorare quos dignatio divinae bonitatis honorat, tutius tamen esse censuimus hoc differre negotium, quam in eo sententiam minus considerate proferre. Nolentes autem deesse supernae gratiae muneri, sed adesse, Discretioni vestrae mandamus, quatenus testes, quos abbas et monachi S. Martini Cisterciensis ordinis super vita et miraculis piae memoriae M. abbatis monasterii supradicti duxerint producendos, examinare sigillatim curetis cum ea diligentia, quae solet et debet in receptione testium adhiberi. [Dat. Kal. Sept. 1225.]

Capitulum LIII.
Iterum examinandus est testis, qui obscure deposuit. Supple tu: ex iudicis officio.

Gregorius IX.
Quum clamor validus contra Acherontinum episcopum super simonia et aliis criminibus adscendisset, Melfitensi et Rubensi episcopis dedimus in mandatis, ut super his diligenter veritatem inquirerent. (Et infra:) Verum quia apertis attestationibus L. et G. super simonia ita deposuere confuse, quod ex dictis eorum non potest veritas declarari: mandamus, quatenus examinetis eos iterum diligenter, et tam eorum quam aliorum, quos receperitis, testificata, sub sigillis vestris nobis fideliter referatis.

Capitulum LIV.
Perseverans in crimine, etiam in civili repellitur a testimonio; emendatus vero, non infamis, admittitur in civili, et etiam criminali mota civiliter. Fallit in periuro, qui in criminali repellitur.

Idem.
Testimonium eius, cui ab adversa parte opponitur crimen, merito reprobatur in criminali causa, sive civili, si in ipso crimine perseveret. Si vero sit et crimine emendatus, et eum non comitetur infamia, non est in causa civili, vel etiam quum de crimine civiliter agitur, praeterquam pro reatu periurii, repellendus. In criminali autem, si in alio iudicio instituta accusatione contra ipsum, de crimine convictus exstitit vel confessus, vel si nunc per exceptionem exinde convincatur, aut gravata sit eius opinio, pro eo, quod quandoque fuit tali modo repulsus, quamvis in hoc casu non excluderetur in causa civili, potest a testimonio, licet egerit poenitentiam, removeri.

Capitulum LV.
Quarta productio non est danda sine solennitate legali, de qua hic.

Idem.
Ultra tertiam productionem non debent testes ulterius produci in causa, nisi praestito ab eo, qui hoc postulat, iuramento, quod neque per se, neque per alium testificata subtraxerit, vel fuerit percunctatus, nec per dolum aut artem aliquam quartam productionem exposcat; sed quia quos desiderat de novo producere prius habere nequivit.

Capitulum LVI.
Accusatus criminaliter non admittitur in testem contra alium in causa criminali sua accusatione pendente, nisi in exceptis criminibus.

Idem.
Non debet quis in criminibus, nisi forsan in exceptis, ad testificandum admitti pendente accusatione de crimine contra ipsum, quum etiam accusati, nisi prius se probaverint innocentes, ab accusatione ac susceptione ordinum repellantur.

T i t u l u s X X I .
De testibus cogendis vel non.

Capitulum I.
In causa civili monendi et inducendi testes sunt ad testificandum, et, si se subtrahant odio, gratia etc., compelluntar.

Alexander III. Papiensi Electo.
Causam matrimonii, quae inter M. mulierem et filium R. Canis vertitur, ab examine tuo ad audientiam nostram appellatione perlatam commisimus iudicibus terminandam. Ideoque fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus testes ab alterutra partium in suae assertionis testimonium invocatos, ne veritatem occultent, diligentius moneas et inducas. Si autem videris, quod odio, vel gratia vel timore se subtrahant, ne veritas occultetur, eos ad ferendum testimonium coram praefatis iudicibus, vel eorum nuncio, quem ad hoc miserint, ecclesiastica districtione compellas.

Capitulum II.
Ubi testimonium est necessarium, compellendi sunt testes ad illud ferendum, etiam per suspensionis, excommunicationis et depositionis sententiam.

Idem Presbyteris Pontiae.
Quum super causa, quae vertitur inter venerabilem fratrem nostrum Praenestinensem episcopum et dilectum filium Sublacensem abbatem, sit testimonium vestrum necessarium, ne contrarium veritati contingat, praesentium auctoritate vobis mandamus, quatenus quarta feria proxime sequentis hebdomadae perhibituri testimonium veritati omni occasione et excusatione cessante apostolico vos conspectui praesentetis. Si vero tunc non veneritis, sciatis vos ab officio et beneficio ecclesiastico apostolica auctoritate suspensos, et, si nec sic veneritis, excommunicationis sententiam et depositionis poteritis formidare.

Capitulum III.
Testis, qui timore adversae partis se subtrahit, testificari compellitur, adde: etiam in criminali, secundum communem intellectum, et sic aliquid additur ad c. 1. supr. eod. et c. Dilectorum. infr. eod.

Idem Genuensi Archiepiscopo.
Super eo +vero, quod certificari desideras, an, quum aliquis de aliquo facto manifesto ante iudicem convenitur, hi, qui facto interfuerunt, cogendi sint ad ferendum testimonium veritati, Consultationi tuae taliter respondemus, quod, si factum est notorium, non eget testium depositionibus declarari, quum talia, sicut tua non ignorat discretio, probationem vel ordinem iudiciarium non requirant. Verum si non est notorium, et is, qui convenitur, factum negaverit, testes, qui interfuerunt facto, de consuetudine Romanae ecclesiae monendi sunt, non cogendi ad ferendum testimonium veritati; nisi forte timore adversae partis constiterit iudici, eos a ferendo testimonio revocari; licet ad hoc forte passim possint de iuris humani rigore compelli. [Si vero presbyter etc. (cf. c. 5. de for. comp. II. 2.)]

Capitulum IV.
Compelluntur testes etiam in criminali, quos accusatus malitiose accusatori subtraxit. Hoc dicit secundum verum et communem intellectum. Abbas.

Idem.
Pervenit ad audientiam nostram, quod, quum I. Prior sancti Laurentii coram te fuisset de simoniae et adulterii crimine accusatus, quendam, qui contra eum ducendus erat in testimonium, induxit et iuramento adstrinxit, ut non deponeret contra ipsum. +Ideoque dubitas, qualiter adversus reum sit procedendum, vel si testis supradictus sit cogendus ad veritatis assertionem. Nos igitur attendentes, quod nemo debet adversario instrumenta, quorum appellatione testes continentur, subtrahere, et quod tam ille, qui surripit instrumenta, quam qui adversario parem advocationis seu defensionis copiam subtrahit, iniquam ostendit a se litem foveri, et experiri debet in se iudicis auctoritatem elusam, praesentium auctoritate tibi [taliter] respondemus, ad detegendum tantae fraudis et calliditatis commentum ipsum testem merito esse compellendum.

Capitulum V.
Si res aliter probari non potest, etiam in causa criminali compellendi sunt testes. H. d. secundum lecturam notabiliorem.

Clemens III. Segobiensi Episcopo.
Pervenit ad nos, quod, quum in episcopatu tuo saepe contingat, quod a laicis enormis et intolerabilis iniuria clerico multis adstantibus et videntibus inferatur, [vel praesente plebe in ecclesia cum diabolicae fraudis instinctu accidat horribiliter humanum sanguinem perfundi,] et ob hoc iniuriantes in causam tracti negant se tantum facinus commisisse. Et quum laesus eorum testimonio, qui praesentes exstiterant et viderant, hoc probare desideret, illi, licet veritatem cognoverint, nolunt veritati testimonium perhibere. +Sicque fit, quod ecclesiastica iustitia deperit, et ordo clericalis vilescit. [Accidit etiam, quod quum plures frequenter in clericos violentas manus temere iniiciant, ad sedem apostolicam plurimis nequeant obstaculis laborare. Et] quia super his tua nos duxit fraternitas consulendos, Consultationi tuae taliter respondemus, quod hi, qui de rebus ecclesiasticis testificari recusant, si aliter veritas nequiverit elici, ad illud sunt per censuram ecclesiasticam compellendi. Si vero clerici passi iniuriam veritatem [forte] aliquorum testimonio nequiverint comprobare, licet iuxta rigorem canonum unius testimonio non sit standum, tamen iuxta consuetudinem Romanae ecclesiae propter reverentiam clericalis ordinis ipsorum iuramento fidem volumus adhiberi. [Illos autem etc. (cf. c. 17. de sent. exc. V. 39.)]

Capitulum VI.
Super consanguinitate probanda cogendi sunt testes. Ita communiter summatur. Sed Panorm. non placet hoc summarium, et ideo summat, sicut c. 1. supra eod.

Idem.
Ceterum, quod super consanguinitate cogendus sit testis perhibere testimonium veritati, non dubitatur a nobis, quum id tam ius scriptum approbet, quam consuetudo actibus utentium approbata, ut, si ipsum constiterit odio vel gratia veritatem supprimere, seu timore, cogendus sit, ut quod verum est penitus fateatur.

Capitulum VII.
Testis synodalis, qui coram ordinario super matrimonio deposuit, non compellitur iurare super eo coram delegato; hoc primo. Propter supervenientem infamiam a testimonio repellitur; hoc secundo. Potest tamen, si erraverit, in continenti, non ex intervallo, dictum suum corrigere. Hoc tertio.

Coelestinus III.
Praeterea si testes publici, quos tua civitas nuncupat synodales, super causa matrimonii coram te vel tuo capitulo semel testimonium reddiderint, non debent compelli, ut in praesentia alicuius delegati iudicis super eadem causa iterato praebeant iuramentum, dummodo aliter fiat fides iudici delegate, nisi forte articulus novae quaestionis emergat. Huiusmodi vero testes publico iure possunt propter infamiam a perhibendo testimonio removeri, si eam, postquam in communi recepti fuerint, contigerit publice contraxisse. Quorum testimonia, si quandoque, non tamen studiose, sed in ipso proferendo erraverint, et se in continenti correxerint, reprobari non debent; secus autem erit, si correctioni suae interposuerint intervallum.

Capitulum VIII.
Quum de fama vel vitio falsitatis inquiritur, cogendi sunt testes. Hoc dicit secundum Ioan. Andr., sed secundum Panorm. nimis restringit textum.

Innocentius III. Priori sancti Fridiani et Magistro P. Canonico Pisano.
Super his (Et infra: [cf. c. 16. de accus. V. 1.]) Ceterum volumus et praesentium vobis auctoritate mandamus, ut super inquisitionis articulis, tam de fama electi, quam literis contra eum sub nomine longe maioris et sanioris partis capituli destinatis, cogatis testes, qui nominati fuerint, perhibere testimonium veritati. [Dat. Lat. III. Id. Febr. Pont. nostr. Ao. V. 1203.]

Capitulum IX.
Testes, qui se subtrahunt, etiam in criminali cogendi sunt.

Idem Archidiacono Mediolanensi.
Quum contra magistrum R. de Arca Mariana Novariensi dioecesis super eo, quod dicitur a sede apostolica falsas literas reportasse, ac eis per se vel per procuratorem usum fuisse, tibi direximus scripta nostra, postulasti per sedis apostolicae oraculum edoceri, utrum super praefato vitio falsitatis testes compellere debeas nominatos. Nos igitur fraternitati tuae breviter respondemus, quod testes praedicti, si se gratia, odio vel timore subtraxerint, per censuram ecclesiasticam debes appellatione remota compellere veritati testimonium perhibere.

Capitulum X.
Non summatur propter varietatem lecturarum, nec etiam dividitur.

Honorius III. Abbati S. Eugenii, et Magistro G. canonico Senensi.
Dilectorum filiorum Vulterani capituli ex parte una, et venerabilis fratris nostri episcopi Vulterani ex altera procuratoribus in nostra praesentia constitutis, dilectum filium tit. sanctorum Cosmae et Damiani diaconum cardinalem concessimus auditorem, coram quo quum per conventionis et reconventionis modum super diversis capitulis, quae sub bulla nostra vobis transmittimus interclusa, lis fuerit legitime contestata, etc. (Et infra:) Testes autem, qui fuerint nominati, praeterquam super criminibus, si se gratia, odio vel timore subtraxerint, per censuram ecclesiasticam cessante appellatione cogatis veritati testimonium perhibere.

Capitulum XI.
Ad detegendam veritatem coniurationis coguntur socii, etiam iurati.

Idem Episcopo Bononiensi et Magistro B.
Venerabilis frater noster archiepiscopus Ravennatensis proposuit coram nobis, quod cives Cervicenses cum M. et I. quondam clericis ecclesiae Ravennatensis quandam praesumpserunt coniurationem facere contra eum, nihilominus in detrimentum eius dantes eis quandam pecuniae quantitatem, et ad haec celanda se adstringentes vinculo iuramenti. Unde idem archiepiscopus nobis humiliter supplicavit, ut, quum causam super his et quibusdam articulis vobis eius obtentu duxerimus committendam, et ipse intentionem suam probare non possit, nisi testimonio civium praedictorum, super hoc providere ei, ne pro defectu testium pereat sua iustitia, dignaremur. Ideoque discretioni vestrae mandamus, quatenus, monitione praemissa, per censuram ecclesiasticam appellatione remota cogatis illos, quos videritis compellendos, ut ab huiusmodi iuramento absolvant illos, quos idem archiepiscopus ad testimonium duxerit producendos; eos nihilominus, si se gratia, vel odio vel timore subtraxerint, districtione simili compellentes ad perhibendum testimonium veritati.

T i t u l u s X X I I .
De fide instrumentorum.

Capitulum I.
Instrumenti exemplum non solenniter sumptum fidem non facit absque originali. H. d. secundum ipsius mentem.

Gregorius.
Si scripturam authenticam non videmus, ad exemplaria nihil facere possumus. [Sed Florentino etc.]

Capitulum II.
Corruit instrumentum, si testes inscripti decesserint, nisi sigillum habeat authenticum, vel a notario sit confectum.

Alexander III.
Scripta vero authentica, si testes inscripti decesserint, nisi forte per manum publicam facta fuerint, ita, quod appareant publica, aut authenticum sigillum habuerint, per quod possint probari, non videntur nobis alicuius firmitatis robur habere.

Capitulum III.
Rescriptum apostolicum propter rasuram in loco non suspecto non censetur vitiosum. H. de secundum mentem.

Idem.
Ex literis vestris evidenter accepimus, quod, quum causam, quae inter magistrum A. de Hillesdale et R. de Alta ripa super capella de Ambitoria vertitur, de mandato nostro susceperitis terminandam et nostras literas in communi audientia perlegi fecissetis, praefatus R. literarum sibi copiam fieri postulavit. Qui literis diligenter inspectis, quum eas argueret falsitatis, hac de causa scilicet, quia in narratione facti abrasae sunt, ubi scriptum est: «iura parochialia,» [asseverans, se probaturum in praesentia nostra, quod tales literae de cancellaria nostra non emanassent; vos autem videntes formam literarum a rationis tramite minime deviare, ab exsecutione causae desistere noluistis, praefato R. iuramentum deferentes, quod nec subterfugii nec dilationis causa hoc allegasset, sed quod ita esse credebat. Iuramento autem ad diem praefixam non praestito, memoratum H. in possessionem causa rei servandae iudicastis induci, et quod quidam laicus serviens eidem R. vestro iudicio restitit, excommunicatus est et ex ecclesia sub interdicto exclusus, praedictus R. ad nos accedens, et tacens, prout dicitur, quod in commissione appellatio fuit inhibita, nec mentionem faciens abrasionis literarum, aut iuramenti eidem delati et non praestiti, seu sententiae missionis in possessionem causa rei servandae, literas ad Londoniensem ei Norwicensem episcopum impetravit in hunc modum, ut si quid in praeiudicium memorati R. occasione prioris commissionis factum fuisset, nostra auctoritate in irritum revocetur. Quumque praefatus H. citatus a Norwicensi episcopo, qui suas et Londoniensis episcopi vices gerebat, coram eo literas tacita veritate impetratas diceret, metuens exsecutionem sententiae fieri, Norwicensem episcopum suspectum habens, cui praefatus R. multa familiaritate coniunctus, ut qui Londoniensis episcopi nepos erat, et eius panem quotidie comedere dicitur, ad nos appellavit. Unde quoniam propria fraus nulli debet prodesse aut patrocinium ministrare,] nos inspicientes literas nostras Dicimus, quod propter abrasionem illam iudicari falsae non possunt, nec etiam haberi suspectae, praesertim quum et privilegia in possessionibus abradantur, et literae in narratione facti, si erratum est, possunt incunctanter abradi.

Capitulum IV.
Redarguenti privilegium de falso, iudex faciet illud exhiberi coram iudice et paucis, et in loco congruo et securo, et interim stabitur sententiae latae per illud.

Idem Eboracensi Archiepiscopo.
Accepimus literas, quas dilectus filius noster R. abbas sancti Augustini contra venerabilem fratrem nostrum Cantuariensem archiepiscopum apostolicae sedis legatum transmisit. (Et infra:) Nos igitur attendentes, tempus ad prosequendam appellationem praescriptum nullatenus exspectandum, Quum privilegia non inspecta non valeant argui falsitatis, et difficile sit et periculosum, ea apud sedem apostolicam exhiberi, praecipimus, [de communi fratrum nostrorum consilio] ut vel exhibeantur privilegia eidem archiepiscopo in claustro praedictorum fratrum, vel in alio loco ipsis congruo et illi securo ad arbitrium vestrum usque ad Nativitatem proximam sancti Ioannis Baptistae. [Nolumus autem exhiberi omnia simul, sed uno exhibito et ipsis inspiciendi et conscribendi, si necesse fuerit, copia praestita, reddatur illud fratribus ipsis, et aliud praesentetur. Deinde usque ad purificationem B. Mariae sequentis anni archiepiscopus sufficienter instructus ad redarguenda privilegia praedicta per se vel per sufficientem responsalem ad apostolicam sedem accedat.] Si vero nec venerit, nec sufficientem responsalem miserit, ei suisque successoribus perpetuum silentium imponatis ipsa [privilegia] ulterius arguendi. Interim autem nolumis illa privilegia vacillare: sed praecipimus, sententiam, quae eorum obtentu super statu monasterii lata est, inviolabiliter observari. [Mandamus etiam, ut sententia in clericos eiusdem monasterii vel ecclesias appellatione remota denuncietur publice non tenere. Et qui prohibuerunt literis apostolicis obediri aut eas recipi, compellantur suspensi ad sedem apostolicam laborare. Quia igitur quanto amplius de prudentia vestra et honestate confidimus, tanto studiosius et fidelius decet vos commissum experientiae vestrae negotium ventilare, discretioni vestrae mandamus atque praecipimus, quatenus in facto iuxta formam quam praescripsimus, omni gratia et timore postposito, sublato appellationis diffugio procedatis, et in praescripto festo Purificationis rescripta privilegiorum, quae vobis exhibita fuerint, cum literis vestris rei veritatem continentibus sub sigillis vestris nobis transmittatis inclusa. Ne autem contentio prae multitudine oriatur] Iubemus etiam, ut archiepiscopum in inspectione privilegiorum XII. hominum numero faciatis esse contentum. Sententiam quoque si quam in clericos et ecclesias monasterii post appellationem interpositam pronuntiatam esse inveneritis nulla appellatione obstante denuncietis publice non tenere.

Capitulum V.
Instrumentum vel privilegium, quo quis utitur coram iudice, adversario integraliter legi non debet, sed solum illud capitulum, de quo agitur, edi debet.

Coelestinus III. Abbati sancti Secundi.
Contingit interdum, ut dicitis, quod quandocunque cum aliquo litem in causis habetis, et privilegium vestrum adversae parti cogimini plenius exhibere, unde accidit, quod forte occasione unius capituli, super quo convenimini, plurima litigia suscitantur, +et sic aemuli multarum cavillationum argumenta recipiunt, quibus pacem et tranquillitatem vestram impugnant. Quia igitur nostra interest iurgiis obviare suscitandis, et suscitata decidere, Consultationi tuae quum super hoc proposuistis taliter respondemus et volumus, ut, quandocunque super exhibendo privilegio, vel indulgentia seu instrumento fueritis requisiti, praesente iudice, aut aliquibus prudentibus viris deputatis ab ipso iudice, audiente parte contraria, tantummodo recitetur ita, quod privilegium ad transscribendum nullo modo tradatur; verum si super uno tantum privilegii capitulo quaestio fuerit, illud capitulum solummodo rescribatur, et adversae parti copia eius fiat.

Capitulum VI.
Instrumentum publica manu non confectum, habens sigillum, cuius literae non sunt legibiles vel scripturae deletae, vel enormem patitur fracturam, non probat. Hoc dicit, prout magis facit ad titulum. Et est casus quotidianus et notabilis pro istis sigillis antiquis. Panorm.

Innocentius III. Mediolanensi Archiepiscopo.
Inter dilectos filios G. abbatem sancti Donati de Scozula ex una parte nomine monasterii et W. B. Mediolanensem canonicum procuratorem tuum nomine Mediolanensis archiepiscopatus ex altera super subiectis articulis diu fuit in nostro auditorio litigatum. Petebat siquidem dictus abbas nomine monasterii sui a praefato procuratore tuo nomine Mediolanensis ecclesiae restitui monasterio memorato portum Scozulae sive Sexti, cum honore, districtu et iurisdictione loci praefati et castellaniae, dicens, ad monasterium haec omnia pertinere, hoc ipsum dicens de hominibus, qui habitant in curte Berunensi et tenent res monasterii memorati, scilicet in Gralia, Carpuneno, Vesterpeno, Cadempleno, Baveno [et Insula superiori, Bolgerate ac Lisia. Petens etiam ut Mediolanensis archiepiscopus cessaret ab inquietatione hominum, qui habitant in loco Baveni] super manso de curte, de quibus monasterium obtinuerat in iudicio possessorio per sententiam episcopi Veronensis. +[Item, ut cessaret ab inquietatione vicariorum, id est, communium et terrarum in territorio Sexti sive Scozulae et in eius castellania positarum, ab inquietatione quoque albergariae praedicti loci Scozulae sive Sexti, et illius etiam castellaniae. Rursus, ut non inquietaret monasterium antedictum in possessione vel quasi possessione piscariae totius aquae Ticini usque ad raviam Castelleti vel Pigaroli. Et] Haec omnia petebat cum omnibus fructibus inde perceptis, salvo in omnibus iure addendi vel diminuendi, satagens multipliciter comprobare omnia, quae praemissa sunt, ad suum monasterium pertinere. Primo per privilegium Luitardi comitis, quondam episcopi Lucani, qui monasterium ipsum fundaverat, et ei, quae praemissa sunt, donaverat universa. Secundo per instrumentum sententiae Asperti quondam Mediolanensis archiepiscopi, quam ex delegatione Lodovici imperatoris tulit super his, pro monasterio saepe dicto contra A. praefati Luitardi nepotem, qui super his monasterium molestabat. Tertio per privilegia Romanorum imperatorum et praesertim Henrici, qui praemissa omnia monasterio confirmabat, vel etiam conferebat. Quarto per instrumenta locationum, quas fecerant diversis personis abbates monasterii memorati. Testes quoque produxerat, per quos nitebatur probare, quod monasterium a LX. annis et citra, et a L. annis et supra tenuerat et possederat omnia supradicta, et quod fama publica erat, ea omnia praefato monasterio a iam dicto Luitardo fuisse donata. Sed contra privilegium donationis a procuratore tuo multa fuerunt obiecta. Primo, quia ibi maxime apparebat consumptum, videlicet in annotatione indictionis, ubi potuisset falsitas facilius deprehendi. Secundo, quia, quum charta vetustissima videretur, recentior apparebat scriptura, tanquam non illo tempore facta fuisset. Tertio, quia falsum sigillum vitiose videbatur appositum, eo, quod a media parte sigilli apparebat quaedam imago, non cum mitra in capite, sed cum pileo, nec induta pontificalibus, sed regalibus indumentis tenens in manu non baculum pastoralem, sed quasi sceptrum regale, cuius facies non apparebat integra, sed dimidia, tanquam in illa medietate respiceret aliam mediam, quae tamen tota vacua remanebat. Sed quae?dam imago videbatur ex ea fuisse deleta, quia cera in ea parte nec in colore, nec in planicie reliquae parti similis apparebat. Unde non episcopi, sed imperatoris videbatur fuisse sigillum, quia in una medietate Caesaris imaginem exprimebat, et in altera medietate praesumebatur, vel filii vel coniugis imaginem habuisse. Nam et in ipso sigillo nullae aliae literae apparebant, nisi quae nomen proprium cum hac adiectione: «Dei gratia,» designabant. Sed quum proprium nomen ipsius episcopi fuerit Luitardus, in nomine proprio, quod exprimebat sigillum, deletae fuerant duae literae, secunda, quae erat inter «I» et «t,» et sexta, quae fuerat inter «r» et «v,» ita, quod, si secunda fuisset «o,» et sexta fuisset «i,» procul dubio non Luitardus, sed Lotharius legeretur. Quod etiam inde convinci poterat, quod secundum dispositionem aliarum literarum inter «I» et «t» non erat spatium, nisi quod potuisset unam literam continere, quum secundum integritatem huius nominis Luitardus inter «I» et «t» duae literae sint diversae. Praeterea inter «r» et «v» tam modicum erat spatium, ut in eo nec haec litera «d,» quae maius occupat spatium, sed haec litera «i,» quae minimum occupat, videretur formata fuisse. Rursus quum cera sigilli ab interiori parte vetustissima esset, cera, quae posita erat ab exteriori parte, quasi ad conservationem sigilli, recens erat et mollis. Quod quum diligenter investigatum fuisset, certo certius est compertum, quod sub vetusto sigillo charta fuerat perforata, et per glutinum novae cerae, quae posita fuerat exterius, quasi ad conservationem sigilli vitiose fuit ipsi chartae subiunctum. Eadem falsitatis specie, per vitiosam videlicet appositionem sigilli, cetera fere privilegia Romanorum imperatorum praeter privilegium Henrici vel falsa reperta sunt, vel falsata. Sed et ipsum Henrici privilegium ad fidem instruendam non videbatur sufficere, quia nec erat publica manu confectum, nec sigillum habebat authenticum, eo, quod erat ex media fere parte consumptum, nec plus de nomine proprio, nisi ultima medietas, videlicet «icus,» nec de ceteris literis, nisi haec adiectio: «Dei gratia» apparebat, ita, quod ex literis ipsis non magis poterat comprobari fuisse sigillum Henrici, quam Lodovici. Instrumentum quoque sententiae multis modis inveniebatur suspectum, tum quia in ipso quaedam apparebant liturae, tum quia subscriptio notarii videbatur manus alterius fuisse, quam subscriptio instrumenti; quum tamen notarius in subscriptione profiteretur, se instrumentum manu propria conscripsisse. Litera quoque recentior videbatur, quam charta, et aqua videbatur encaustum infectum, ut antiquius appareret. In omnibus autem imperialibus privilegiis, quae posteriora fuerant, nulla prorsus est habita mentio de illa sententia, quamvis in eorum aliquibus mentio facta fuerit Luitardi, qui dicebatur donationem fecisse. Porro si legitimum esset et verum instrumentum sententiae, per illam tamen sententiam nullam Mediolanensi archiepiscopatui praeiudicium poterat generari, quum ipsa sententia lata fuerit inter alios, et res inter alios acta alii non praeiudicet. Nec attestationes, quae continebatur in instrumento sententiae, per quas legitima donatio Luitardi videbatur esse probata, poterant eidem archiepiscopatui nocumentum aliquod irrogare, quum inter alias personas et in alio iudicio receptae fuissent. Ceterum memorati Henrici privilegium, quod non solum confirmationis, sed etiam donationis videbatur fuisse, unde rerum dominium donatarum intelligi forte poterat monasterio acquisitum et traditum, quamvis ex forma petitionis, quae in ipso privilegio declaratur, et quibusdam aliis verbis, quae ponuntur in ipso, confirmatorium tantum fuisse videretur, ut tamen intelligatur eo modo, quo magis posset valere, distinguendum utique videbatur, ut idem Henricus alia donaverit, et alia confirmaverit, quum eadem legitime nequivissent et confirmari pariter et donari; confirmari, tanquam prius habita et possessa: donari, tanquam tunc tradita et concessa. Donaverit, inquam, illa, quae ipse intra trium milliarium spatium monasterio concedebat; confirmaverit autem, quae prius ipsi nonasterio concessa fuerant et donata, inter quae illa continebantur, quae deducta sunt in iudicium. Ac per hoc illa non poterant intelligi per privilegium illud donata, sed confirmata, quum iuxta legum sanctiones quod meum est ex alia causa meum fieri non possit, nisi desierit esse meum; +praesertim quum pars monasterii nixa fuerit comprobare tum per privilegium concessionis, tum per instrumentum sententiae, quod illa legitime fuerint a Luitardo donata, et illi donationi per totum iudicium est innixa; unde post donationem huiusmodi eadem eidem non poterant redonari. Quum igitur privilegium Henrici confirmatorium tantum exstiterit, saltem quoad illa, quae deducta sunt in iudicium, si principale non tenuit, nec accessorium, quod ex eo vel ob id dignoscitur esse secutum. +Pari modo cetera privilegia Romanorum imperatorum, etiam si vera fuissent et sine suspicione, ad probationem tamen invalida probarentur. Per instrumenta vero locationis nec est utique probata proprietas, nec etiam ad plenum possessio, quum iuxta legitimas sanctiones ad probationem rei propriae sive ad defensionem non sufficiat facta locatio. [Licet autem his et aliis modis saepedictus procurator tuus intentionem abbatis videretur elidere, cautumque sit in iure civili, quod actore non probante is, qui convenitur, etsi nihil praestiterit, obtinebit; ad ostendendam tamen evidentius iustitiam tuae partis, per testes videbatur probare, quod Mediolanensis archiepiscopus omnia, quae praemissa sunt, a sexaginta annis infra possederat inconcusse. Verum contra praescriptiones huiusmodi dictus abbas interruptionem medii temporis civilem pariter et naturalem obiecit. Olim enim Gozovio quondam comite a Frederico imperatore super his iudice delegato, quum post citationes legitimas Mediolanensis archiepiscopus se contumaciter absentasset, pro monasterio fuit lata sententia, et ipsius nomine corporalis possessio assignata, quam per sex annos et amplius habitam in bello Mediolanensium asserebat amissam; per quod allegabat praescriptionem civiliter et naturaliter interruptam. Porro ad exceptionem praemissam saepedictus procurator tuus taliter replicabat, quod bonae memoriae Ioannes Anagninus sanctae Mariae in porticu diaconus cardinalis, postea sancti Marci presbyter, et tandem episcopus Praenestinensis, tunc apostolicae sedis legatus, attendens quam barbarica feritate et insatiabili odio ecclesiam et civitatem Mediolanensem Fredericus imperator funditus vellet evertere atque in supremam redigere servitutem, quicquid ipse vel aliquis iudex seu ministerialis eius in ecclesias, clericos vel cives Mediolanenses statuerant tempore illo, in irritum revocavit. Cuius factum felicis recordationis Alexander Papa praedecessor noster approbans confirmavit, unde quod a praefato comite factum fuerat in odium Mediolanensium, quos dictus imperator acrius infestabat, Mediolanensi ecclesiae praemissa ratione non poterat praeiudicium generare. Porro rationem huiusmodi pars adversa frivolam reputabat, quum factae causae nulla iuris constitutione fieri possint infectae.] Quum autem super his, quae praemisimus, in nostra et fratrum nostrorum praesentia fuisset diutius litigatum, quia legitime probata non fuerant ea, quae petebantur ad monasterium pertinere, de communi fratrum nostrorum consilio ab impetitione ipsius praefatum procuratorem tuum nomine tuo et Mediolanensis ecclesiae sententialiter duximus absolvendum, quoniam, quum obscura sunt iura partium, consuevit contra eum, qui petitor est, iudicari. [Super manso vero etc. Dat. Lat. XVI. Kal. Maii. 1199.]

Capitulum VII.
Non valent literae super absolutione voti per cruce signatos impetratae tacita veritate vel expressa falsitate.

Idem Cantuariensi Archiepiscopo.
Quod super his (Et infra: [cf. c. 8. de voto III. 34.]) Quaesivisti praeterea, quid agere debeas circa cruce signatos, qui dicentes, se ab apostolica sede redire, super absolutione sua ignota cardinalium sigilla reportant, quum eis super impedimentis expositis non fuisset de levi credendum. Ad quod tibi respondemus, quod, quum nos, si quandoque talibus literas apostolicas indulgemus, illis, qui personas et facultates eorum plenius noverunt, hoc modo scribimus, ut super impedimentis expositis inquisita diligentius veritate, statuant circa illos quod animarum saluti et succursui terrae sanctae magis noverint expedire, providentes attentius, sicut superius continetur, ne quid in fraudem voti fallaciter confingatur; unde, si tales per suppressionem veritatis aut falsitatis expressionem literas non solum cardinalium, sed etiam nostras, nec solum dubias, sed etiam certas constiterit impetrasse, carere volumus impetratis, et, eis non obstantibus, ad voti exsecutionem vel redemptionem compelli praecipimus, appellatione remota, sicut superius est expressum.

Capitulum VIII.
Si de extravaganti dubitatur, an decretalis sit authentica, aut est iuri consona, et tunc iudicatur secundum illam; aut dissona, et tunc Papa consulitur.

Idem Heliensi Episcopo.
Pastoralis (Et infra: [cf. c. 28. de off. iud. del. I. 29.]) Quaesivisti etiam, quibus indiciis fides habenda sit decretalibus, de quarum auctoritate iudex potest non immerito dubitare, quum plures inveniantur in compilatione scholarium, et allegentur in causis de quibus per bullam non constitit, nec ipsae per metropoles insinuatae fuerunt. Quia igitur saepe contingit, quod etiam coram nobis decretales huiusmodi proponuntur, quas esse authenticas dubitamus, fraternitati tuae benignius respondentes, Auctoritate praesentium duximus statuendum, ut, quum aliqua decretalis, de qua iudex merito dubitet, allegatur, si eadem iuri communi sit consona, secundum eam non metuat iudicare, quum non tam ipsius, quam iuris communis auctoritate procedere videatur. Verum si iuri communi sit dissona, secundum ipsam non iudicet, sed superiorem consulat super ea. [Quoniam autem etc. (cf. c. 4. de exc. II. 25.) Dat. Rom. ap. S. Petr. XIV. Kal. Ian. 1204.]

Capitulum IX.
Post publicatas attestationes usque ad conclusionem possunt instrumenta produci. Hoc primo. Consuetude loci facit instrumentum authenticum. Hoc secundo.

Idem Episcopo sancti Andreae et Abbati de Broch.
Quum dilectus (Et infra: [cf. c. 6. de arb. I. 43.]) Ad secundam autem quaestionem taliter duximus respondendum, quod utraque pars potest instrumenta etiam post publicationem attestationum usque ad diffinitivae sententiae calculum exhibere, antequam sit in causa conclusum. Super tertio vero articulo taliter respondemus, quod inquiratis diligentius veritatem, et, si consuetudo illius patriae obtinet approbata, ut instrumentis illius regis fides adhibeatur in talibus, vos ea secure poteritis admittere, praesertim quum supradictus rex tantae fuerit honestatis, quod ipsius instrumenta maximae auctoritatis sint in partibus Scoticanis. [Ad quartum etc. (cf. c. 6. de causa poss. II. 12.) Dat. Lat. XVI. Kal. Apr. Ao. X. 1207.]

Capitulum X.
Falsitas instrumenti, vel quod deest instrumento, probari potest per testes.

Idem Petro Civi Viterbiensi.
Quum Ioannes Eremita a te centum triginta libras Senenses ex causa mutui coram Donadeo et Ioanne iudicibus Viterbiensibus petiisset, et tu ex adverso proponeres, quod, quum idem Ioannes in centum et octoginta libris tibi pro pretio domus, quam eidem vendideras, teneretur, centum triginta libras ex illis non immerito in mutuo debebat compensare. Tandem quum super hoc et quibusdam aliis articulis inter vos fuisset aliquamdiu litigatum, iidem iudices, utriusque partis rationibus intellectis et diligenter inspectis attestationibus, et publicatis instrumentis, te sententialiter condemnaverunt, ut eidem Ioanni praedictae domus possessionem vacuam traderes, et a creditoribus liberatam (Et infra:) Quum igitur ab hac sententia ad nostram duxeris audientiam appellandum, et nos tam tibi, quam praedicto Ioanni dilectum filium nostrum T. subdiaconum et capellanum nostrum dederimus auditorem, ex parte tua fuit propositum coram eo, supradictae domus venditionem non puram, sed conditionalem potius exstitisse, ac nullatenus te teneri ad traditionem ipsius, quatuor nihilominus testibus ad hoc probandum inductis, quod, etsi novum esset capitulum, pendebat tamen ex veteri, qui iurati deposuerunt, se interfuisse contractui inter te et praedictum Ioannem super eadem domo posita in ora S. Blasii, celebrato, pro qua centum octoginta librarum pretium tibi fuerat constitutum, tali videlicet adiecta conditione, ut tu domum ipsam inhabitares libere in vita tua, et post obitum tuum M. et R. natis tuis, eiusdem Ioannis nepotibus, remaneret. Cuius conditionis intuitu domum ipsam eidem Ioanni pro minori pretio vendidisti, quum a G. Morandi pro ipsa ducentas libras potuisses habere; anni vero, mensis et diei, quo venditio facta fuit, iidem testes se dixerunt minime recordari. Dictus vero Ioannes venditionem ipsam non conditionalem, sed puram proposuit exstitisse, ad hoc probandum publicum exhibens instrumentum [anno dominicae incarnationis MCCVI. mense Novembri die quarto confectum;] in quo profitebaris, te propria voluntate vendidisse ac tradidisse domum ipsam eidem Ioanni Eremitae, et postea CLXXX. librarum pretium recepisse. Tabellionem quoque, qui confecerat instrumentum, et unum ex testibus in instrumento subscriptis ad id probandum induxit. +Sed licet tabellio venditionem puram exstitisse firmavit, prout in serie instrumenti continetur, [et etiam testis asseruit venditionem esse factam,] utrum tamen sub conditione vel pure fuerit contractus initus, dixit se minime recordari. Porro quum dubitatio fuisset exorta, utrius deberet probatio praevalere, pro tua fuit parte propositum, quia, etsi secundum legitimas sanctiones eandem vim obtineant instrumentorum fides et depositiones testium in litibus exercendis, non tamen quodlibet instrumentum tanti debet esse momenti, ut trium vel plurium idoneorum testium depositionibus praeferantur. +Satis est etenim, si propter tabellionis auctoritatem, qui suum officium fideliter adimplere praesumitur, quum ad hoc ex iuramento teneatur, tanta fides adhibeatur instrumento confecto, quanta foret duobus idoneis testibus adhibenda. Sed quum. per quatuor testes omni exceptione maiores fuerit manifeste probatum, supradictam venditionem fuisse conditionaliter celebratam, eorundem depositiones asseruisti instrumento merito praeferendas. Ad hoc autem idem Ioannes ex adverso respondit, quod, quum intentionem suam per iam dictum fundaverit instrumentum, cui fides est indubitata adhibenda, quum nec cancellatum, nec abolitum, nec corruptum sit in aliqua parte sui, ac tu in modum exceptionis venditionem ipsam non pure, sed conditionaliter celebratam esse proponas, nec per testes ad hoc a te inductos de certo fuerit tempore facta fides, et ideo non appareat, quod super illa venditione deponant, quam constat per dictum instrumentum determinato tempore fuisse contractam, huiusmodi probatio videbatur inefficax ad intentionem contrariam elidendam. Verum responsionem istam esse proponebas invalidam, quoniam, quum utraque pars a nobis interrogata fuisset in iure confessa, quod unica tantum venditio super domo contracta fuerit, et ex depositionibus testium liqueat, venditionem conditionalem fuisse, ex utriusque confessione colligitur, eiusdem domus venditionem conditionalem exstitisse, non puram, non obstante, quod ipsa interrogatio facta fuerit, postquam a partibus exstitit in causa conclusum, quum iudex, qui usque ad prolationem sententiae debet universa rimari, possit interrogare de facto, quotiens dubitationis aliquid occurrit. His ergo et aliis tam coram nobis, quam coram dicto capellano propositis et plenius intellectis, De consilio fratrum nostrorum pronunciavimus venditionem praedictae domus fuisse conditionaliter celebratam, et te ob hoc nullatenus obligatum ad traditionem ipsius, super hoc memorato Ioanni silentium imponentes perpetuum. Sententiam vero iudicum praedictorum, qui alias iuste pronunciasse noscuntur, quum huiusmodi exceptio coram ipsis nec probata fuerit nec obiecta, quoad dictum capitulum infirmamus, eam quoad alios articulos auctoritate apostolica confirmantes.

Capitulum XI.
Defectus literae non vitiat rescriptum.

Honorius III.
Ex parte carissimae in Christo filiae B. quondam Anglorum reginae fuit propositum +coram nobis, quod, quum nobilis vir W. de Guerchia et complices eius Nannetensis, Rodenensis et Andegavensis dioecesis ipsam castro de Segreio, ad eam ratione sui dotalitii pertinente, pro suae voluntatis arbitrio spoliarint, et ipsa super hoc contra eum a bonae memoriae I. Papa praedecessore nostro ad nos literas impetraverit, Quia rescriptum apostolicum pro eo, quod in hac dictione «spoliarunt,» haec figura «o» deerat, asseritur vitiosum, +licet iam a nobis tres citationes vel quatuor emanassent: vos tamen, admissis huiusmodi exceptionibus frivolis, in ipso negotio procedere distulistis. Nos ergo de discretione vestra non modicum admirantes, quum per praecedentia et subsequentia intelligantur, licet ex scriptoris vitio vel occupatione praedictum «o» fuerit omissum, satis vobis potuerit de mandatoris intentione constare, nec eius mandatum in ipsius obitu exspiraverat, eo, quod res integra iam non erat, ac volentes, ut finis litibus imponatur, discretioni vestrae per apostolica scripta Mandamus, quatenus hoc non obstante in negotio ipso iuxta priorum continentiam literarum, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, ratione praevia procedatis. [Dat. Lat. XV. Kal. Nov. A. I. 1216.]

Capitulum XII.
Licito appellatur a iudice, qui parti hoc petenti non facit edi communia instrumenta.

Gregorius IX. Priori sancti Bartholomaei et Decano de Arcubus Londoniensibus.

G. perpetuus vicarius ecclesiae de Rechan. nobis exposuit, quod, quum prior et conventus de Ledis eum super decimis coram iudicibus auctoritate apostolica convenissent, et dictus G. super similibus coram ipsis reconvenisset eosdem, quia dicti iudices copiam quorundam instrumentorum communium, quae habebat pars altera, et per quae intendebat intentionem suam super principali fundare, fieri non faciebant eidem hoc cum instantia postulanti, nostram audientiam appellavit. Ideoque mandamus, quatenus, si est ita, revocato in statum debitum, etc.

Capitulum XIII.
Scripturae contrariae ab eodem productae fidem non faciunt.

Idem.
Imputari ei potest, qui contrarias inter se scripturas in iudicio protulit, fidem sibi adinvicem derogantes, quum in ipsius fuerit potestate quam voluerat non proferre.

Capitulum XIV.
Si in instrumento debiti exprimitur causa, condemnatur debitor, nisi probet indebitum. Si non exprimitur, nccesse est, ut creditor probet, id fore debitum.

Idem.
Si cautio, quam a te indebite proponis expositam, indeterminate loquatur, adversarius tuus tenetur ostendere debitum, quod continetur in ea. Sed si causam, propter quam huiusmodi scriptura processerit, expresseris in eadem, confessioni tuae statur, nisi probaveris, te id indebite promisisse.

Capitulum XV.
Auctoritate ordinarii potest notarius tabellionis mortui notas in publicam formam redigere.

Idem I. Tabellioni.
Quum P. tabellio morte praeventus quaedam non perfecerit instrumenta, quae in nota redacta fuerant ab eodem, ad petitionem eorum, ad quos pertinent, auctoritate ordinarii iudicis poteris ea fideliter in publicam formam redigere, habitura per hoc perpetuam firmitatem.

Capitulum XVI.
Instrumentum exemplatum per tabellionem auctoritate ordinarii, eandem vim habet cum originali.

Idem.
Si instrumenta propter vetustatem vel propter aliam iustam causam exemplari petantur, coram ordinario iudice vel delegato ab eo specialiter praesententur. Qui si ea diligenter inspecta in nulla sui parte vitiata repererit, per publicam personam illa praecipiat exemplari, eandem auctoritatem per hoc cum originalibus habitura.

T i t u l u s X X I I I .
De praesumptionibus.

Capitulum I.
Sicut manifesto nocens est poenae obnoxius, ita et occultus, licet postea dicat, se ioco fecisse.

Salomon in Parabolis.
Sicut noxius est, qui mittit lanceas et sagittas in mortem, ita vir, qui fraudulenter nocet amico suo, et, quum fuerit deprehensus, dicit: ludens feci.

Capitulum II.
Ex violenta praesumptione fertur definitiva. Et est casus notabilis.

Idem.
Afferte mihi gladium. Quumque attulissent [gladium coram rege] ait: Dividite infantem vivum [in duas partes], et date dimidiam partem uni, et dimidiam partem alteri. Dixit autem mulier, cuius filius erat vivus, ad regem, (commota sunt quippe viscera eius super filio suo): Obsecro domine, date illi infantem vivum, et non occidatur. E contrario alia dicebat: Nec mihi, nec tibi sit, sed dividatur. Respondit rex et ait: Date huic infantem vivum, et non occidatur. Haec est enim mater eius.

Capitulum III.
Conversatio in adolescentia facit praesumptionem in senectute.

Hieronymus super Parabolis.
«Ex studiis suis intelligitur puer.» Quemcunque enim virtutibus studere cum modestia continentiae auditioni sapientum, [et] observantiae mandatorum Dei, et maxime simplicitati et humilitati videris, huius munda [esse] et recta opera intellige. Quem vero his contrarium corrige, aut si non potes, devita, ne ab eo corrumparis.

Capitulum IV.
Praesumitur contra illum, qui dilationibus subterfugit iudicium.

Bonifacius Papa Episcopis Galliae.
Nullus dubitat, quod ita iudicium nocens subterfugit, quemadmodum ut absolvatur, qui est innocens, quaerit, sed astuta cavillatio eorum, quae versutis agendum credunt esse consiliis, nunquam innocentiae nomen accipiet. Confitetur enim de omnibus, quisquis se subterfugere iudicium dilationibus putat. [Veniet etc. Dat. sub die Id. Iun. Monaxio XI. V. C. Cons. 419.]

Capitulum V.
Qui ex duobus illatis alterum negat, reliquum affirmare praesumitur.

Gregorius in Homilia.
«Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et daemonium habes? Respondit Iesus: Ego daemonium non habeo.» Duo quippe ei illata fuerunt: unum negavit, alterum tacendo concessit.

Capitulum VI.
Ex praeteritis praesumitur circa futura.

Idem Maximo Episcopo.
Mandata coelestia efficacius gerimus, si nostra cum fratribus onera partiamur. Proinde super cunctas ecclesias Siciliae te, [reverentissimum virum Maximianum] fratrem, et coepiscopum nostrum vices sedis apostolicae ministrare decernimus ut quisquis illuc religionis habitu censetur, fraternitati tuae ex nostra auctoritate subiaceat, quatenus ei non sit necessarium pro parvulis ad nos causis tanta maris spatia transmeando pervenire. Sed si qua fortasse difficilia exsistunt, quae fraternitatis tuae iudicio nequaquam dirimi possint, haec solummodo nostrum iudicium flagitent, ut sublevali de minimis in causis maioribus efficacius occupemur.] Quas videlicet vices non loco tribuimus, sed personae, quia ex transacta in te vita didicimus, quid [etiam] de subsequenti conversatione tua praesumamus. [Mense Decembr. Indict. X. 591.]

Capitulum VII.
Ex vicinitate praesumitur notitia facti loci vicini.

Idem.
Quosdam (Et infra:) Africa vero qualiter mortalitate et languoribus vastetur, quanto viciniores estis, [tanto] credo quod subtilius cognovistis. [De oriente vero etc.]

Capitulum VIII.
Praesumitur factum notum in vicino loco, quod est notum in remoto.

Idem Victori Episcopo.
Quanto +[laetitiae nobis est fratres nostros cognoscere erga filios suos paterna caritate decenter esse sollicitos, tanto tristitiae deputamus, quando eos ab illicitis nec aliorum fratrum reverentia, nec sacerdotii praevalet consideratio temperare. Quam igitur gravis et aspera adversus fratrem nostrum Tegessis civitatis episcopum clericorum eius vel eorum, qui in sacro sunt ordine positi, sit querela, fraternitati tuae liquere non dubium est, quia] Latere te in vicino non potuit, quod ad nos in longinquo pervenit. [Et quonian etc.]

Capitulum IX.
Ex praeteritis praesumitur circa futura.

Hieronymus super Osee.
«Scribam eis multiplices leges meas.» Ex prius datis, et neglectis apparet, quod has negligent.

Capitulum X.
Efficacior probatio requiritur ab eo, qui probare vult illud, quod non est verisimile.

Alexander III. Decano Cassiensi.
Quia verisimile non est, quod H. presbyter personatum ecclesiae R. capellano concesserit, et ab eo eiusdem ecclesiae acceperit vicariam, provideas attentius, ne memorati W. super hoc probationem recipias, nisi communis loci fama id habeat, vel tales personae appareant, de quibus verisimile non sit, quod debeant deierare; quoniam saepe contingit, quod testes corrupti pretio facile inducantur ad falsum testimonium proferendum.

Capitulum XI.
Per cohabitationem diutinam et famam de matrimonio et contractibus matrimonialibus ac alia adminicula probatur matrimonium. Panorm.

Idem Genuensi Archiepiscopo.
Illud quoque nihilominus ex tua inquisitione nobis innotuit, quod, quum quaedam libera mulier per decem annos et ultra cuidam servo scienter cohabitaverit, et ab eo fuerit carnaliter cognita, nunc ipsum asserit suum non esse maritum pro eo, quod testes desponsationis non comparent. Verum vir eam vendicans in uxorem ostendit publicum instrumentum, in quo sese coniuges nominant, et per quod ipsum ei donationem propter nuptias fecisse apparet. Mulier vero instrumentum illud asserens vitiosum, ut servo dominus fraudaretur, plures testes produxit, quod servus ille ab amicis eius saepe rogatus, ut eam desponsaret, et ille nec desponsasse, nec desponsaturum se ipsam firmiter asserebat. Vir autem nonnisi praedicto instrumento, et quibusdam testibus, qui viderant eam annulos deferentem, mulierem ipsam probavit esse uxorem; sed mulier de more illarum mulierum, quae panes vendunt, se annulos detulisse dicebat. Verum, quia in huiusmodi dubietate fama viciniae magis debet attendi, tuae sollicitudinis erit famam loci diligenter inquirere, utrum praedictus vir eam in lecto et in mensa sicut suam uxorem aut concubinam habuerit; et si fama loci habet, quod vir ipsam in lecto et in mensa sicut uxorem tenuerit, quum matrimonium sit maris et feminae coniunctio, individuam vitae consuetudinem retinens: cogenda est mulier, ut eidem viro affectu serviat coniugali, praesertim si praescriptum instrumentum ab eo conditum fuerit, qui officium suum fideliter adimplevit.

Capitulum XII.
Per violentam praesumptionem probatur carnis copula.

Idem.
Literis tuae fraternitatis receptis ex tenore illarum nobis innotuit, quod, quum P. parochianus tuus ab A. muliere, quam in uxorem acceperat, tuo iudicio peteret separari, accusatores matrimonii produxerunt testes firmiter asserentes, quod, postquam praedicta mulier cum praedicto viro contraxerat matrimonium, consanguineum viri eiusdem solum cum sola, nudum cum nuda, in eodem lecto iacentem, ea, ut credebant, intentione, ut eam cognosceret carnaliter, viderunt, sed et in multis secretis locis, et latebris ad hoc commodis, et tam horis electis +quam locis saepe praesentibus eis hoc contigisse dixerunt. Et publica fama consentit, quod post contractum matrimonium se miscuerunt ad invicem, quod in praesentia tua publice, ut asseris, sunt confessi, quamvis id se ante contractum matrimonium fecisse negarent. Dicitur quoque de muliere praedicta, quod de marito sese simulans concepisse, alienum partum iam baptizatum, ut fertur, se mentita est peperisse, et rebaptizari faciens virum suum decepit. Procedente vero tempore, quum fama empti alieni partus fraudem detegeret, parentibus, a quibus eum emerat, occulte restituit, postea veneficum poculum et alias vitae insidias viro parasse eadem mulier perhibetur. Quia ergo tua nos fraternitas duxit consulendos, si ad solvendum matrimonium iam dictae probationes sufficiant, Consultationi tuae taliter respondemus, quod tum ex confessione, tum ex huiusmodi violenta et certa suspicione fornicationis, praesertim, si quod de partu et machinatione mortis dictum est probari valet, non immerito potest sententia divortii promulgari, ita quidem, ut vir licentiam habeat mortua illa ducendi aliam, muliere sine spe coniugii remanente.

Capitulum XIII.
Idem dicit, ut praeced. cap.

Clemens III.
Tertio loco quaestionis huiusmodi nodum tua fraternitas petiit explicari, an iuvenis sponsam, in quam per verba de praesenti consensit, debeat in uxorem habere, ad quorum matrimonium impediendum neptis ipsius sponsae prosiliens, se a iuvene carnaliter praecognitam proponebat. A qua producti testes dixerunt, se pro certo credere, quod illa dicti iuvenis exstiterit concubina, et ei carnali commixtione coniuncta, adiicientes, quod eos insimul viderant per plana et nemora, vias et invia pluries convagantes, et testimonium viciniae se super hoc recepisse dicebant. Ad maiorem autem certitudinem, quia minus sufficienter credidisti esse probatum quod eadem mulier asserebat, tam ipsa quam iuvenis iuramentis adstricti seorsum confessi sunt, quod se invicem carnaliter praecognoverant, licet iuvenis nollet ab ea, quum desponsaverat, separari. Nos autem haec, quae dicta sunt, intelligentes, et attendentes viciniae famam, et dictorum mulieris ac iuvenis consuetas confabulationes, et per solitudines vagos incessus per testes esse probatos, ut de carnali cognitione eos per iuramentum separatim fuisse confessos, praesertim quum hoc non dicatur occultum, sed quasi praedicetur a pluribus manifestum, praedecessorum nostrorum vestigiis inhaerentes, et praesertim felicis memoriae Alexandri III. statuta sectantes, consultius et securius esse credimus, ut matrimonialiter non coniungantur, sed ab invicem solutis sponsalibus separentur. [Dat. Laterani.]

Capitulum XIV.
Propter praesumptionem etiam vehementem non debet quis de gravi crimine condemnari.

Innocentius III. Nivernensi Episcopo et Archidiacono Bituricensi.
Literas vestras accepimus continentes, quod, quum causa, quae vertitur inter venerabilem fratrem Altissiodorensem episcopum, et quosdam Burgenses de Caritate, quos idem episcopus de haeresi impetebat, vobis et dilecto filio abbati Collonensi, a sede apostolica delegata fuisset, utraque pars tandem, ut negotii prolixitas posset facilius expediri, vos duos sub certa poena sibi arbitros statuerunt, delegata vobis potestate nihilominus reservata; G. autem lator praesentium, unus ex illis, quos praefatus episcopus impetebat, haeresim suam apud Caritatem fuerat publica voce confessus, et de quodam fratre suo similiter recognoverat, quod eodem secum laborabat errore. +Qui quum de fide sua coram venerabili fratre nostro Bituricensi archiepiscopo conveniretur, eique purgatio facienda per eundem W., qui vere poenitens et catholicus credebatur, esset indicta, ipse W. fratrem suum, quem publice asseruerat [esse] haereticum, praestito iuramento purgavit, et sic ab ipso et periurus et haereticus censebatur. E contrario vero idem W. proposuit, quod, licet de se publice confessus fuisset, nihil tamen fuerat de fratre confessus. Unde bene poterat illum purgasse, maxime quum a duobus capellanis de Albiniaco, qui conscientiam illius noverant, audivisset, quod tanquam catholicum poterat illum secure purgare, quorum literas postea vobis ostendit. Sed episcopus super eo, quod de fratre negaverat, protinus eum per se ipsum et unum presbyterum et alium diaconum coram vobis convicit; unde ipsum relapsum in haeresim appellabat. Vos igitur has in praedicto W. contrarietates notabiles attendentes, ipsum cum literis vestris ad nostram praesentiam transmisistis, bonis eius interim annotatis, donec de persona eius et bonis quid statuendum foret statuere curaremus, adiicientes, quod, quum idem W. apud vos cum quibusdam instaret, ut purgationem reciperetis ipsius, sicut aliorum quorundam, vos iuramentum eius, quia sibi contrarius videbatur, admittere noluistis, purgatione tamen pro eo per octavam manum bonorum virorum admissa. Nos vero, quia vulpeculae, quae moliuntur vineam Domini demoliri, sagaci sunt studio capiendae, nam vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos, ex iis, quae praescripta sunt, praedictum G. suspectum de haeresi vehementer habuimus, tum quia quod ante dixerat postea se dixisse negavit, sicut convictus est coram vobis, tum quia vel mendacium prius dixit in fratrem, asserendo illum haereticum, vel periurium postea commisit in Deum, purgando illum de haeresi, quorum utrumque reddit illum valde suspectum; quanquam verisimilius videatur, quod eo tempore, quo tanquam vere poenitens ab haeresi revertebatur ad fidem, tam grave mendacium non dixisset, praesertim in fratrem, quem utique tanquam carissimum non asseruisset haereticum, nisi fuisset accensus zelo fidei orthodoxae. Unde praesumitur, quod, quum postea purgavit illum de haeresi, turpiter deieravit. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta [praecipiendo] mandamus, quatenus, quum propter solam suspicionem, quamvis utique vehementem, nolumus illum de tam gravi crimine condemnari, talem et tantam securitatem recipiatis ab ipso praeter iuratoriam cautionem, quod timore poenae corporalis debeat coerceri, discretam ei poenitentiam iniungentes, ex qua valeat apparere, utrum in tenebris ambulet, an in luce, utrumve sit vere poenitens, an ficte conversus. Et si eum hoc modo verum catholicum cognoveritis, non sinatis ipsum indebite molestari; alioquin eum tanquam haereticum condemnetis. [Dat. Ferentini Kal. Iun. Ao. IX. 1206.]

Capitulum XV.
Non praesumitur incontinens in senectute, qui in iuventute continuit, maxime si est literatus.

Idem Cenadiensi Episcopo et Abbati Deciquorum.
Quum in iuventute sua venerabilis frater noster C. Quinqueecclesiensis episcopus adeo se maturum, honestum et providum exhibuerit, ut propter suavem suae probitatis odorem ab ecclesia Romana meruerit pallio decorari, non est de levi credendum, quod, postquam ad senilem pervenit aetatem, turpiter abiecerit iugum Domini, foetores et foeditates libidinis amplexando; quum labes huiusmodi, quae nonunquam in iuventute contrahitur, in senectute frequentius expietur. Quis praeterea de facili crederet, quod vir praeditus scientia literarum, propriae salutis oblitus, ad eam passionis ignominiam se converteret, ut cum propria nepte abominabilem perpetraret incestum, quum, etiam secundum sententias ethnicorum naturale foedus inter tales personas nihil permittat saevi criminis suspiciari? Licet igitur illustris memoriae rex Hungariae eundem episcopum nobis interdum per nuncios et literas de tali crimine detulisset, suppliciter et instanter postulans, ut malum huiusmodi pernitiosum exemplo de Hungarica ecclesia tolleremus, quia tamen eius suggestio non de caritatis radice, sed ex odii fomite procedere videbatur, quum ipsum tanquam inimicum persequi non cessaret, sicut est in tota provincia manifestum: noluimus aures nostras quasi malignis delationibus inclinare, sed, ut probaremus, si spiritus esset ex Deo, bonae memoriae Auriensi episcopo dedimus in mandatis, ut prudenter et caute a coepiscopis indagaret, utrum praefatum episcopum crederent tali labe respersum. Qui nobis postmodum rescripserunt, quod eum virum honestae conversationis esse credebant, personam illius multipliciter commendantes. [Quia vero etc. (cf. c. 12. de purg. can. V. 34.) Dat. Ferentini Non. Iul. Ao. IX. 1206.]

Capitulum XVI.
Is, pro quo beneficiando scribitur cum clausula, si idoneus fuerit, non tenetur probare se idoneum, quum idoneus praesumatur.

Idem Archidiacono et Praeposito Mediolanensibus.
Dudum bonae memoriae archidiacono Mediolanensi dedimus in mandatis, ut dilectum filium C. scholarem a presbytero sancti Victoris XL. martyrum, qui solus in ipsa ecclesia ministrabat, in qua, sicut scholaris idem assuerit, quondam ministraverunt clericus et sacerdos, in clericum eiusdem ecclesiae recipi faceret et in fratrem, +cuius facultates idem scholaris proponit nullatenus imminutas. Sed presbyter memoratus ipsius archidiaconi malitiose declinans examen, I. clericum [pro se] ad nostram praesentiam destinavit, cui et praefato C. venerabilem fratrem nostrum Tranensem archiepiscopum apostolicae sedis legatum, tunc subdiaconum et capellanum nostrum, dedimus auditorem, coram quo dictus Ioannes asseruit, quod nequaquam sufficiebant duobus clericis facultates ecclesiae memoratae, adiiciens, quod praedictus C. non erat idoneus ad illius ecclesiae beneficium obtinendum. +[Unde nos venerabili fratri nostro ? Patriarchae Hierosolymitano, tunc Episcopo Vercellensi, de illorum assensu mandavimus ut si praedictus C. legitime coram ipso probaret quod facultates ecclesiae supradictae imminutae non essent, sed duobus sufficerent, et persona eius esset idonea, presbyterum supradictum ad receptionem ipsius per censuram ecclesiasticam appellatione remota compelleret, contradictores vel rebelles, si qui forsitan apparerent, a praesumptione sua districtione simili, cessante appellatione, compescens; alioquin perpetuum silentium scholari super hoc imponeret memorato. Testes etiam qui nominarentur eidem, si se gratia, odio, vel timore subtraherent, canonica districtione, cessante appellatione, compelleret perhibere testimonium veritati. Quum autem praefatus scholaris ad probandum quod facultates ecclesiae imminutae non essent, sed duobus sufficerent, ad praedicti Patriarchae tunc Vercellensis Episcopi praesentiam multotiens accessisset, et idem Episcopus testes nominatos ab ipso, quia monitione praemissa nolebant veritati testimonium perhibere, interdicto supposuisset, venerabilis frater noster ? tunc Mediolanensis Archiepiscopus interdictum ipsum auctoritate propria relaxavit. Quare supradictus C. ius suum non potuit obtinere. Unde tibi, fili Praeposite, dedimus postmodum in praeceptis ut inspectis attestationibus iam receptis, quas voluimus ut per censuram ecclesiasticam tibi faceres exhiberi, secundum eas et alias, si quas partes legitime ducerent proferendas, quum nondum essent, quae receptae fuerant, publicatae, causam ipsam iuxta tenorem praecedentium litterarum, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, ratione praevia terminares. Partibus igitur propter hoc in tua postmodum praesentia constitutis, quum dictus C. ad probandum quod facultates ecclesiae suppetebant, quosdam patronos et parochianos ecclesiae ad ferendum testimonium nominasset, et ipsi licet a te saepius moniti, nollent testimonium perhibere, quibusdam se rationibus excusantes, tu eos, nisi usque ad quindecim dies ex tunc venirent ad testimonium perhibendum, excommunicationis vinculo innodasti; sed ipsi ante praefixum diem ad sedem apostolicam provocarunt; quare non fuit ulterius in causa processum. Volentes igitur ut finis eidem controversiae imponatur,] Causam vobis duximus committendam [praesentium vobis auctoritate praecipiendo mandantes, quatenus laicis supradictis ad cautelam absotulionis beneficium impendatis, et causam ipsam iuxta priorum literarum continentiam appellatione remota, ratione praevia terminetis;] ita, ut ex illa clausula, scilicet si persona fuerit idonea, quae nostro rescripto reperitur inserta, eidem scholari probandi se idoneum nulla necessitas imponatur, quum prima facie praesumatur idoneus, nisi aliud contrarium ostendatur. [Testes autem etc. Dat. Later. V. Id. Mai. Ao. X. 1207.]

T i t u l u s X X I V .
De iureiurando.

Capitulum I.
Agi potest ad relaxationem iuramenti, cuius implementum turpitudinem continet ex parte suscipientis. H. d. quoad intellectum, et est casus notabilis. Abbas.

Gregorius III.
Ex administrationis (Et infra:) Quoniam igitur creditores ad usuras sibi solvendas in manifestum periculum animarum iuramento debitores adstringunt, nos eorum saluti volentes iuxta debitum officii nostri prospicere, et iniquum gravamen a debitoribus removere, et ab illis praecipue, qui se in auxilium dederunt ad succursum terrae Hierosolymitanae praestandum, universitati vestrae Mandamus, quatenus creditores ipsos ad iuramenta super usuris sibi solvendis praestita relaxanda sublato contradictionis et appellationis obstaculo ecclesiastica districtione cogatis.

Capitulum II.
Non valet iuramentum praestitum a praelato de non repetendis rebus ecclesiae. Vel sic: a iuramento meticuloso fit absolutio per iudicem ecclesiasticum.

Ex registro Gregorii.
Pervenit ad nos, Laudicensem episcopum ab Ar. comite rebus suis spoliatium, et ad nequitiae augmentum gladiis iurare compulsum, quod non repeteret sic ablata et huius tanti sceleris veniam sibi impertiri rogat. Cognita igitur contumelia, sibi in beato Petro illata, valde doluimus, asserentes, ipsum episcopum nullius iuramenti vinculis super hoc posse constringi, quern tamen apostolica auctoritate absolvimus, qui nefandissima coactione iuravit. [Dat. Romae III. Kal. Febr. Ind. III. 1080.]

Capitulum III.
Non deierat qui iuramenti implementum in melius commutat, et non adstringitur quis iuramento ad implendum quod iuravit, si ab alia parte non impletur, cuius respectu praebuit iuramentum.

Idem Regi Francorum.
Pervenit ad nos, quod, quum iam pridem ad partes Alverniae, etc. (Et infra:) Non enim propositum aut promissum infringit qui in melius illud commutat. Nec tu ei, etiamsi praescriptum promissum tuum iuramento vel fidei obligatione interposita conditione firmasses, aliquatenus teneris, si constat, eum conditioni minime paruisse.

Capitulum IV.
Ponitur forma iuramenti septem capitula continens, secundum quam iurant Papae episcopi; sed hodie omnes recipientes dignitatem a Papa sibi iurant. Hoc sit pro summario et divisione.

Idem Petro Subdiacono.
Ego N. episcopus ab hac hora in antea fidelis ero sancto Petro, sanctaeque apostolicae Romanae ecclesiae, dominoque meo Papae C. eiusque successoribus canonice intrantibus. Non ero neque in consilio neque in facto, ut vitam perdat aut membrum, vel capiatur mala captione. Consilium quod mini aut per se, aut per literas, aut per nuncium manifestabit, ad eius damnum nulli pandam. Papatum Romanae ecclesiae et regulas sanctorum Patrum adiutor ero ad defendendum et retinendum, salvo ordine meo, contra omnes homines. Vocatus ad synodum veniam, nisi praepeditus fuero canonica praepeditione. Legatum apostolicae sedis, quern certum legatum esse cognovero, in eundo et redeundo honorifice tractabo, et in suis necessitatibus adiuvabo. Apostolorum limina singulis annis aut per me aut per certum nuncium meum visitabo, nisi eorum absolvar licentia. Sic me Deus adiuvet et haec sancta evangelia.

Capitulum V.
Non tenetur clericus episcopo suo obedientiae iuramentum praestare, nisi ratione administrationis sibi concessae.

Urbanus Papa.
Nullus episcopus clericos suos, nisi forte quibus ecclesiasticarum rerum commissa fuerit dispensatio, sibi iurare compellat.

Capitulum VI.
Qui se obligavit ad usuras solvendas, solvere non cogitur, nisi iuraverit; quo casu cogitur, sed repetit.

Alexander III. Episcopo Vigiliensi.
Debitores autem ad solvendas usuras, in quibus se obligaverant, cogi non debent, nisi eas iuramento solvere teneantur. Si vero de ipsarum solutione iuraverint cogendi sunt Domino reddere iuramentum, ut a creditoribus solvantur. Et quum usurae solutae fuerint, creditores ad eas restituendas sunt ecclesiastica severitate, si necesse fuerit, compellendi.

Capitulum VII.
Debitor, qui iuravit, creditori nullum gravamen super re pignorata inferre, donec solverit debitum, non auditur repetens pignus, volendo compensare fructus in sortem; sed debet prius debitum integraliter solvere, et demum rem cum fructibus inde perceptis exposcere. H. d. et est casus notabilis.

Idem Rothomagensi Archiepiscopo et eius Suffraganeis.
Ad nostram noveritis audientiam pervenisse, quod, quum Petrus de Neasdem tempore guerrae, quae fuit inter carissimum filium nostrum Henricum illustrem Anglorum regem et filios eius, quibusdam hominibus provinciae regni Francorum certam summam pecuniae mutuasset, quasdam ab eis possessiones et reditus recepit in pignore, ipsos sub iuramenti religione sibi adstringens, quod super possessionibus et reditibus illis, donec solverent sibi pecuniam mutuatam, nullum ei gravamen vel molestiam inferrent. Licet autem de possessionibus illis et reditibus praefatis nondum sortem suam, sicut asserit, deductis expensis receperit, quia tu tamen, frater archiepiscope, eum propter hoc excommunicationis vinculo adstrinxisti, +exinde cogimur literas vobis nostras destinare, praesertim, quum ipse sicut asserit, [sua] velit esse sorte contentus. Ideoque fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, recepta a praefato P. sufficienti cautione, quod exinde vestro debeat parere mandato, contradictione et appellatione cessante, a sententia, qua tenetur, penitus auctoritate nostra, absolvatis eundem, et deinde debitores eius, qui sibi praedictas possessiones et reditus contra iuramentum suum subtraxisse dicuntur, si ita est, eos ecclesiastica censura cogatis, ut haec eidem P. dilatione et appellatione cessante restituant, nec sibi de cetero contra iuramentum suum molestias inferant, donec ei pecunia persolvatur, quia non est tutum cuilibet, sed periculosum potius religionem infringere iuramenti. Quum autem ei pecuniam suam, sicut iuraverunt, persolverint, vos ipsum ad restituendum, quicquid eum vobis deductis expensis ultra sortem recepisse constiterit, studiose monere et diligenter inducere studeatis, et, si commonitus id non fecerit, in eandem excommunicationis sententiam remota appellatione reducatis eundem, quia, sicut periculosum est debitoribus suum infringere iuramentum, ita non minus periculosum est creditoribus detinere quod pro usuris receperint, quum sit usurarium crimen detestabile et horrendum plurimum, et utriusque testamenti pagina condemnatum.

Capitulum VIII.
Si iuramentum per metum extortum servari potest sine interitu salutis aeternae, servandum est; ecclesia tamen Romana consuevit a tali iuramento absolvere.

Idem Senonensi Archiepiscopo.
Si vero aliquis quemquam gravissimo metu sub religione iuramenti suum ius refutare coegerit, ipsumque sibi retinuerit, quia nos consulere voluisti, an alter eorum, vel neuter id habere debeat: hoc tibi duximus respondendum, quod non est tutum, quemlibet contra iuramentum suum venire, nisi tale sit iuramentum, quod servatum vergat in interitum salutis aeternae. Nec nos alicui ex responsione nostra dare materiam volumus veniendi contra iuramentum proprium, ne auctores periurii esse videamur. Verum aliquando in Romana ecclesia a pluribus praedecessoribus nostris factum esse recolitur, quod clerici, qui coacti ministerium ecclesiae abiurarunt, de iuramento absolutionis beneficium meruerunt, et ad coercendam iniquitatem eorum, qui ecclesiasticos viros ad praestandum illud iuramentum compulerant, permissi sunt in eadem ecclesia ministrare.

Capitulum IX.
Monachi, qui pro debito monasterii iurant stare in obstagio, et fideiussores, qui iuraverunt creditorem indemnem servare, iuramenta servare coguntur.

Idem Sardinensibus Episcopis.
Ex rescripto quodam, quod nobis est praesentatum, manifeste nobis innotuit, R. quondam abbatem Tremensem cum Petro super summa octo millium solidorum taliter convenisse (Et infra:) Super haec praedictus abbas quosdam ex monachis obsides dedit, qui de observanda conventione iuraverunt, ut, si ipsi deficerent, alii monachi loco eorum in obstagio ponerentur. Insuper, si fidem dicti monachi non servarent, abbas dedit eidem V. et eius uxorem fideiussores, qui similiter fidem praestitisse dicuntur. Ideoque mandamus, quatenus tam abbatem quam monachos, quam V. et uxorem ipsius studiose monere curetis, ut, sicut iurarunt, eandem conventionem faciant adimpleri, alioquin eidem abbati et monachis ingressum interdicatis ecclesiae, et in terra praefati V. et uxoris eiusdem usque ad dignam satisfactionem inhibeatis divina officia celebrari.

Capitulum X.
Periurus est et ab ecclesia removendus qui non necessitate, sed voluntate venit contra licitum iuramentum.

Idem Lundonensi et Vigoriensi Episcopis.
Querelam R. canonici Linconiensis ecclesiae accepimus, quod, quum V. Salvagius nomine clericus ei duos Bisantios nomine ecclesiae de Statera annis plurimis persolvisset, et se illos annuatim sibi soluturum interposito sacramento firmasset, contempta religione iuramenti iam per biennium ab huiusmodi pensionis solutione cessavit. Quoniam igitur non merentur ecclesias regere, qui sunt crimine periurii irretiti, fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus partes ante vestram praesentiam convocetis, et super his rei veritatem curetis diligentius inquirere, et, si vobis constiterit, memoratum V. contra iuramentum suum non necessitate, sed voluntate ab eiusdem pensionis solutione cessasse, ipsum a praescripta ecclesia auctoritate nostra contradictione et appellatione cessante removentes, eam praefato R. restituere minime differatis, ipsumque faciatis eam pacifice possidere.

Capitulum XI.
Si praesentatus iurat praesentanti de antiquo censu augendo, et postea contrarium iurat instituenti, valet secundum, et non primum; tamen ab ecclesia removetur.

Lucius III. Norvicensi Episcopo.
Tua nos duxit fraternitas consulendos, cui standum sit iuramento, quum clericos quosdam religiosi iurisiurandi religione constringunt ad maiorem solito pensionem solvendam, vel praestandum aliquid [nomine] beneficii praeter solitam pensionem; quum autem instituuntur abepiscopis, iurant, quod antiquam pensionem et solitam non augebunt. Tuae igitur consultationi breviter respondemus, quod, quum posterius iuramentum ratione et Lateranensis concilii auctoritate iuvetur, primo praeiudicat, quod de cupiditate processit. Ceterum iustum est, ut clerici [sic perplexi] pro periurio, quod vitare non possunt, ab ecclesiis perpetuo excludantur.

Capitulum XII.
Episcopi de periurio gravius quam alii sunt puniendi. H. d. - §. 1. Illicitum est iuramentum de non praebendo subsidium coniuncto. H. d.

Urbanus III. Archiepiscopo Pisano.
Quum quidam (Et infra: cf. c. 8. de temp. ord. I. 11.) Consultationi tuae taliter respondemus, quod in episcopos, qui suum transgressi sunt iuramentum, est tanto gravius vindicandum, quanto maiori praeeminent dignitate, et eorum exemplo facilius alii poterunt ad similia provocari. (Et infra: cf. c. 8. de temp. ord. I. 11.) §. 1. Illi vero, qui iurant, non loqui patri vel matri vel sorori vel fratri, aut eis humanitatis subsidium non exhibere, absolvendi sunt ab illius observantia iuramenti, quum illicitum sit et omni contrarium rationi; iniuncta tamen eis de hoc, quod male iuraverant poenitentia competenti.

Capitulum XIII.
Non valet iuramentum monachi claustrum abiurautis, et sibi de hoc gravis poenitentia imponitiur.

Idem.
Sicut ex literis tuae discretionis cognovimus, R. prior monasterii tui lator praesentium iracundiae calore succensus praecipitato mentis instinctu temerario iuramento firmavit, quod in claustro eiusdem monasterii, quo se vinculo professionis adstrinxit, non esset cum G. monacho ulterius moraturus. +Quaerenti ergo tibi, quid super hoc circa eundem monachum. sit agendum, Respondemus, quod, quum beatus Benedictus in regula sua, quam fere omnes monachi profitentur, iurare omnino prohibeat, non licuit monacho supra dicto temerarium iuramentum facere; maxime quum fidem professionis frangeret, et stabilitatis suae propositum evacuaret. Ideoque circa eum tua sollicitudo provideat, quod talis ei poenitentia iniungatur, per quam omnipotenti Deo de suscepto in vanum eius nomine satisfaciat, ut alius quilibet exemplo eius deterritus simile aliquid facere pertimescat; ipse vero in claustro, quod licite abiurare non potuit, cum stabilitate perpetua suam poenitentiam exsequatur, ita tamen, ne ex eo, quod ad praesentiam nostram accessit, solita regularis beneficii portione privetur.

Capitulum XIV.
Vasallus, qui iuravit praelato, successoribus iurare non cogitur.

Clemens III.
Veritatis amica simplicitas +nullis verborum fallaciis, nullis appetit ambiguitatum involucris obfuscari. [Frequenter igitur est necesse, ut quae minus plene dicta videntur, et ambiguitis scrupulos pussent sane dicta generare, explanatione veridica clarius elucescant.] Ea propter, carissime in Domino fili, audito, quod in magnitudinis tuae praesentia quaestio mota fuerit, utrum ex nostri tenore rescripti colligeretur, quod singuli heredum tuorum singulis nostris successoribus fidelitatis praestare debeant et hominii iuramentum, intellecta etiam expositione dilectorum filiorum nostrorum A. tit. S. crucis in Hierusalem et P. tit. S. Laurentii in Damaso presbyterorum cardinalium apostolicae sedis legatorum, quae ad nos fuit sub sigillorum suorum testificatione transmissa, a sano eorundem intellectu nolentes aliquatenus dissentire, serenitati regiae duximus intimandum, quod, quum intentio nostra sit nil intolerabile tibi [tuisque] heredibus imponere, taliter in hoc articulo tibi Respondemus, ut heredes tui, qui nobis vel alicui successorum nostrorum iuraverunt, aliis [postea] iurare minime compellantur; catholicis tamen successoribus nostris, qui pro tempore fuerint, et homagii et fidelitatis puritatem, nihilominus ac si iurassent, omni tempore teneantur absque tergiversatione aliqua fideliter observare, nisi forte alicui eorum, sicut personae tuae fuerit hominium de benignitate sedis apostolicae relaxatum; qui tamen non se propterea credat a fidelitatis suae observatione immunem. [Dat. Laterani.]

Capitulum XV.
A iuramento per metum extorto ecclesia solet absolvere, et eius transgressores ut peccantes mortaliter non puniuntur.

Coelestinus III.
Verum in ea quaestione, quae praeter hoc quinto loco ponitur, an scilicet a sacramenti vinculo absolvantur qui illud inviti pro vita et rebus servandis fecerunt, morem ecclesiae nostrae prosequentes nihil aliud arbitramur, quam quod antecessores nostri Romani Pontifices Zacharias, Gelasius, Gregorius VII. et Urbanus II. atque alii arbitrati fuisse noscuntur, qui tales a iuramenti nexibus absolverunt. Ceterum ut agatur consultius et ab eis auferatur materia deierandi, non eis ita expresse dicatur, ut iuramenta non servent, sed, si non ea attenderint, non ob hoc sunt tanquam pro mortali crimine puniendi.

Capitulum XVI.
Si is, cuius mandato stare iuravi, aliquid inihi praecipit contra iuramentum per me prius licite factum, illud servare non teneor. H. d. Inhaerendo verbis literae.

Innocentius III. H. et S. et M. Civibus Venetis.
Veniens ad praesentiam nostram dilectus filius A. [Mengun] lator praesentium humili relatione nobis exposuit, quod, quum olim fuisset in praesentia dilecti filii nobilis viri ducis Veneti cum pluribus aliis constitutus pro multarum discussione causarum, cum M. Maurien. alternatim convicia inferendo certavit. Propter quod quum graves inimicitias incurrisset, et vos et alii parentes vestri propter hoc fuissetis vehementius excitati, quidam, qui partis utriusque amatores exstiterant, se in medium ingerentes turbationem illam ad pacem studuerunt et concordiam revocare, suggesserunt praedicto A., ut in satisfactione iniuriarum vestro iuraret obedire mandato. Quumque idem non crederet, se tale quid commisisse, propter quod ei aliquod grave deberet imponi, iuramentumque illud sub tali confidentia praestitisset, ipsi statim sub iuramenti debito praecepistis, ut a festo beati Michaelis proxime praeterito in antea nunquam curiam dicti ducis intraret, nisi tunc, quum omnes per edictum ipsius generaliter ad curiam vocarentur, aut nisi per nobilem virum Rogerium comitem et M. Mauricen., qui absentes esse dicuntur, ipsum contingeret relaxari. Verum quia idem A., qui, sicut asserit, dicti ducis est consiliarius, et in iure suo multis ecclesiis, quarum est advocatus, ex promisso tenetur adesse, nequaquam taliter iuravisset, si mandatum illud sibi contrarium praescivisset, praesertim quum animae suae timeat obviare saluti, per apostolica [vobis] scripta mandamus, quatenus mandatum ipsum pro vestrarum remedio animarum penitus revocetis. Quodsi mandatum ipsum aut nolueritis, aut nequiveritis revocare, noveritis, nos venerabili fratri nostro patriarchae Grandensi mandasse, ut, si mandatum illud priori iuramento licite facto repugnet, ipsum auctoritate nostra denunciet non servandum. [Dat. ap. Civitatem Castellanam IV. Id. Oct. 1198.]

Capitulum XVII.
Qui iuravit ecclesiam defendere, et requisitus sine iusta causa recusat, periurus est, nec eum defendit appellatio.

Idem Magistro Apollinari.
Brevi sedem apostolicam sciscitatus es quaestione, utrum ille, qui iura alicuius ecclesiae servare, ac pro posse defendere iuramento tenetur, si necessitate imminente super hoc sub iuramenti debito requisitus fuerit, et nolens hoc facere ad sedem apostolicam duxerit appellandum, periurii reatum incurrat. Nos autem quaestioni tuae taliter Respondemus, quod in hoc articulo appellantem a periurio talis appellatio non excusat, immo, nisi aliqua difficultas exsistat, propter quam requisitus non possit ecclesiae subvenire, culpa periurii potius irretitur. [Dat. Lat. XII. Kal. Nov. 1198.]

Capitulum XVIII.
Iurans scienter illicitum, non indiget absolutione, sed tenetur illud non observare. Si vero iuravit ignoranter, debet illud observare, si aliquo licito modo est observabile. Si autem iuravit licitum quod putabat illicitum, debet observare iuramentum, sed de animo depravato aget poenitentiam.

Idem illustri Regi Aragoniae.
Quanto personam tuam +inter alios principes Christianos sinceriori caritate diligimus, tanto serenitati regiae diligentiori sollicitudine volumus praecavere, ne quid ei, quod absit, immineat, quod vel in periculum animae, aut detrimentum terrae valeat redundare. Ex tenore siquidem literarum tuarum et plurium praelatorum, nec non et aliorum multorum in regno tuo consistentium nobis innotuit, quod, quum adversus inimicos Christianitatis, qui prae magnitudine suae potentiae terram Hispaniae tunc temporis occupabant, in auxilium carissimi in Christo filii nostri Castellae regis illustris cum armatorum multitudine festinares, Quidam consiliarii tui, quin immo potius deceptores, tuum animum induxerunt, ut iurares irrequisito assensu populi usque ad certum tempus patris tui conservare monetam, quae tamen circa mortem eius fuerat legitimo pondere defraudata. Quum autem eadem moneta adeo sit diminuta et minoris valoris effecta, quod grave propter hoc scandalum in populo generatur, tu quod egeras indiscrete cupiens revocare, ac necessitati populi satisfacere, ab observatione iuramenti praedicti, ex quo tibi et regno tuo metuis grave periculum imminere, postulasti suppliciter a nobis absolvi. Super quo diligens indagator veritate comperta potuisset facile intueri, quod non tam erat absolutio necessaria, quam interpretatio requirenda, quoniam, quum iuramentum fecisti, monetam aut falsam, aut legitimam esse credebas. Si falsam, quod de regia serenitate non credimus, iuramentum fuisset illicitum et nullatenus observandum, et pro eo esset tibi poenitentia iniungenda, quum iuramentum non, ut esset iniquitatis vinculum, fuerit institutum. Si vero ipsam legitimam esse credebas, iuramentum licitum fuit et usquequaque servandum. Et ut irreprehensibiliter observetur, consulimus et mandamus, ut reprobata moneta, quae a legitimo pondere fuerat defraudata, alia sub nomine patris tui moneta cudatur, quam ad legitimum pondus reducas, secundum eum statum, quem tempore patris tui habuit meliorem, ita, quod [et] antiqua moneta, quae ab illo statu falsata non fuerat, cum ea pariter expendatur, per quod et dispendium vitari poterit, et iuramentum servari. Verumtamen si forte monetam ipsam in praestatione iuramenti credebas a legitimo pondere diminutam, et tua super hoc conscientia te remordeat, venerabili fratri nostro Caesaraugustano episcopo, cui super hoc scribimus, tuum humiliter confitere peccatum, et satisfactionem iniunctam tibi pro illicito iuramento devote suscipias et studeas adimplere. [Dat. Lat. Non. Apr. 1199.]

Capitulum XIX.
Non valet iuramentum praestitum in praeiudicium iuris superioris.

Idem Consulibus et Populo Tudertino.
Venientes nuper ad sedem apostolicam dilectos filios consules vestros benigne recepimus et super his, quae ad nos de vobis saepius referuntur, et commonere paterne curavimus, et aliquantulum aspere convenire. Quum enim appellationibus interpositis ad apostolicam sedem teneamini humiliter et devote deferre, quum et leges etiam saeculares post sententiam beneficium appellationis non denegent aggravatis, vos, id minus, quam vos decent, attendentes, sententias appellatione suspensas exsecutioni mandatis, et gravatis in contemptum sedis apostolicae appellantes. Verum iidem consules nobis ad excusationem vestram exponere curaverunt, quod, quum aliqui vestrum vocantur ad officium consulatus, firmant proprio sacramento, quod super mutuis et plagiariis secundum vestrae civitatis consuetudinem iudicabunt, et infra XXVIII dies quae iudicaverunt exsequentur. Unde salvo huiusmodi iuramento vos non posse super his appellationibus deferre dicebant. Quia vero non minus iudices secundum leges, quam consules vestri secundum consuetudinem vestrae civitatis iudicare iurarunt, et ideo, sicut iudices contra leges, sic et consules vestri contra consuetudinem possent subditos aggravare, ne in his etiam videamur deesse gravatis, universitati vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus, quatenus, quum approbatus consuetudines vestras servari velimus, appellationibus ad nos interpositis deferatis humiliter et devote, quum praedictum iuramentum vos excusare non possit, in quo debet intelligi ius superioris exceptum. Quum ergo, sicut accepimus, postquam dilectus filius S. lator praesentium ad sedem apostolicam a sententia G. iudicis appellavit, sententiam ipsam duxeritis exsecutioni mandandam, in possessionem rerum, de quibus quaestio vertebatur, appellantis adversarium inducentes, volumus nihilominus et mandamus, ut possessionem ipsam restituatis eidem; alioquin noveritis, nos venerabili fratri nostro episcopo Nucerino per apostolica scripta mandasse, ut vos ad id monitione praemissa ecclesiastica censura appellatione remota compellat. [Dat. Laterani. 1200.]

Capitulum XX.
Iurans usuras non repetere, potest iuramento non obstante ex nova causa repetere. H. d. secundum intellectum notabiliorem.

Idem Pisano Archiepiscopo.
Ad nostram noveris audientiam pervenisse, quod, quum I. Pellar. et G. filius eius Petro Soctan. usuras non modicas persolvissent, praestito iuramento firmaverunt, quod nec per se, nec per alium praedictas usuras repeterent, vel apud ecclesiasticum iudicem seu etiam saecularem super his deponerent quaestionem. Quumque creditor ipse in mortis articulo constitutus condiderit testamentum, suis praecepit heredibus, ut omnibus, qui rationabiliter probarent, se dedisse usuras eidem, ipsas eis restituere procurarent. Unde quum praedicti I. et G. usuras repetere non attentent propter huiusmodi iuramentum, et heredes praedicti P. eis negligant satisfacere de usuris, ideo fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus sub poena excommunicationis publice in ecclesia proponi facias vel proponas, ut qui super hoc noverint veritatem procedant ad testimonium proferendum, et, si per dicta testium vel alia documenta tibi legitime constiterit de praemissis, heredes illius ut usuras, quas a praedictis I. et G. pater eorum accepit, restituant universas, monitione praemissa ecclesiastica censura appellatione remota compellas. [Dat. Rom. ap. S. Petr. Id. Mart. 1205.]

Capitulum XXI.
Iuramentum generale debet ita intelligi, si fieri potest, ut non obviet iuri; alias tanquam temerarium non obligat contra iuris observantiam.

Idem Neapolitano Archiepiscopo.
Ad nostram noveris audientiam pervenisse, quod dudum a te quasi per extorsionem tale fuit praestitum iuramentum, quod in omni causa deberes ordinem iudiciarium observare. Verum quoniam secundum traditiones canonicas manifesta accusatione non indigent, nec in eis est ordo iudiciarius observandus, qui debet in aliis observari, nec tu, quando sub praemisso tenore iurasti, habebas in mente, ut propterea venires contra canonicas sanctiones, alioquin non iuramentum, sed periurium potius exstitisset, nec esset aliqua ratione servandum, nos iuramentum tuum benignius interpretari volentes, ita, quod consonet canonicis institutis, fraternitati tuae auctoritate praesentium intimamus, quod in manifestis et notoriis ratione iuramenti praemissi non credimus te teneri servare subtilitatem ordinis iudiciarii, quam in his non servari per omnia ipsa quoque iuris ratio postulat et requirit. Unde videbitur nec immerito subtiliter intuenti de ordine iudiciorum procedere, ut in praemissis non per omnia ordo iudiciarius observetur, quanquam et secundum approbatum intellectum scripturae divinae recte possit intelligi, quod iurasti, ut in omnibus causis ordinem iudiciarium observares, in illis videlicet, in quibus est ordo iudiciarius observandus. Sic ergo faciens et iuramenti tenorem servabis, et instituta canonica non omittes. [Dat. Lat. XVIII. Kal. Dec. 1198.]

Capitulum XXII.
Si unum iuramentum uni debitum alteri praestatur, illicitum est, et eo non obstante cui debetur praestandum est.

Idem Iudici Carolitano.
Ea te credimus discretione vigere, ut intelligas per te ipsum, quod onus non remittitur, sed augetur, quum cuiquam improvide solvitur quod alii ex debito est praestandum. Sane, quum venerabilis pater noster archiepiscopus Turritanus a te nomine nostro iuramentum fidelitatis, sicut a nobis mandatum acceperat, exegisset, illud exhibere in eius manibus distulisti, asserens, quod venerabili fratri nostro Pisano archiepiscopo salvo apostolicae sedis honore huiusmodi praestiteras iuramentum. Quum igitur nobis et ecclesiae Romanae fidelitatem facere tenearis, sicut tua etiam prudentia recognoscit, si praestitum iuramentum ei, quod a te nobis tanquam debitum est praestandum, contrarium reputes, illud illicitum iudicabis, et, illicito non obstante, quod licite, immo ex debito petitur, exhibebis, vel, si praestitum praestando contrarium non exsistit, illud sine difficultate praestabis. Monemus igitur nobilitatem tuam et exhortamur attentius, et per apostolica [tibi] scripta mandamus atque praecipimus, quatenus omni excusatione et occasione cessante in manibus eiusdem archiepiscopi fidelitatis nobis et ecclesiae Romanae exhibeas iuramentum. [Dat. Ferentini XVII. Kal. Oct. 1203.]

Capitulum XXIII.
Qui iuravit stare mandato alicuius, non tenetur parere, si praecipit illicita, ut quod filium exheredet, vel uxorem abiuret.

Idem Alatrino Episcopo.
Quintavallis vicarius nostris auribus intimavit, quod, quum olim filiae suae cum Giborga et Venetia filiabus Ioannis Bertii ad verba etiam ad verbera devenissent, idem Quintavallis pro offensa, quam filiae ipsius aliis mulieribus irrogarant satisfacere cupiens de consilio convicinorum mulieribus illis et consanguineis, suis, quod pro offensa earum mandato pareret praestitit iuramentum, quae ab ipso iuramento recepto tale illi sub debito iuramenti dedere mandatum, quod, si quando filii vel filiae aut uxor illius aliquod factum vel verbum contumeliosum mulieribus illis obiicerent, idem Quintavallis et filias et filios suos exheredaret, et a se propriam removeret uxorem. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus inquiras de praemissis diligentius veritatem, et, si rem noveris ita esse, quum licitum fuerit iuramentum, sed mandatum illicitum, praedictis filiabus Ioannis Bertii, ut revocent mandatum illud, iniungas; alioquin eum ad mandati observationem illius auctoritate nostra suffultus denuncies non teneri. [Dat. Anagniae III. Non. Febr. 1204.]

Capitulum XXIV.
Ex causa levi et temeraria coniuges etiam quoad torum et mutuam cohabitationem se separare non possunt, etiam cum iuramenti interpositione.

Idem Archiepiscopo Terraconensi.
Tua nos duxit fraternitas consulendos, quid tibi super hoc articulo sit faciendum, videlicet quod B. de Bella loco et A. uxor eius olim adinvicem iuraverunt, se nunquam mutuo petituros; idem vero nunc repetit illam instanter, ea e contrario affirmante, quod, prius se faceret Sarracenam et perderet animam suum, quam rediret ad eum; +sed adulterum, cui adhaesit, postquam recessit ab eo, libenter dimitteret, et castitatem promitteret, et iuraret. Nos igitur fraternitati tuae super hoc respondentes, per apostolica tibi scripta mandamus, quatenus utrumque ad continentiam servandam moneas attentius et inducas. Quam si promittere voluerint et servare, utrumque dimittas sine alio commorari. Alioquin, si vir noluerit continere, tu illam, ut revertatur ad ipsum, et tanquam uxor cum viro moretur, per excommunicationis sententiam appellatione remota compellas, quum et temerarium fuerit huiusmodi iuramentum, et adulterium utrinque sit commissum. [Dat. Ferentini XII. Kal. Iul. 1203.]

Capitulum XXV.
Is, qui iuravit cum muliere contrahere, propter supervenientem fornicationem vel deformitatem eam repellere potest; propter praecedentem non. H. d. - (Illud autem etc.:) Si vir iuravit non accusare uxorem, temerarium est iuramentum. Sed si specialiter de adulterio hoc iuravit, denunciare poterit; sed accusare non debet.

Idem Genuensi Archiepiscopo.
Quemadmodum, si vir mulieri iurasset, quando contraxit cum illa, quod eam semper pro legitima uxore teneret, ipse quidem pro fornicatione, quam mulier antea commisisset, non posset eam dimittere, sed pro fornicatione, quam postea perpetraret eam dimittere posset non obstante huiusmodi iuramento, quoniam in eo talis erat subintelligenda conditio, si videlicet in legem coniugii illa non peccaret, ita, si quis iuraverit, se ducturum aliquam in uxorem, ipse profecto non potest ei fornicationem opponere praecedentem, sed subsequentem ei potest opponere, ut illam non ducat in coniugem, quia in illo iuramento talis debet conditio subintelligi, si videlicet illa contra regulam desponsationis non venerit. Alioquin si post huiusmodi iuramentum publica meretrix fieret, teneretur eam ducere in uxorem, quod est prorsus absurdum. Nam si post contractum coniugium vir propter fornicationem licite potest uxorem a sua cohabitatione dimittere, longe fortius ante coniugium celebratum propter eandem causam sponsus licite potest in suam cohabitationem non admittere sponsam, quia turpius eiicitur quam non admittitur hospes, non obstante in alterutro casu vinculo iuramenti, quod quidem propter subintelligendam conditionem est tale, ut is, qui iuravit, ad utrumque sine transgressione se possit habere. Quod si post huiusmodi iuramentum mulier fieret non solum leprosa, sed etiam paralytica, vel oculos vel nasum amitteret, seu quicquam ei turpius evenerit, numquid vir teneretur eam ducere in uxorem? Profecto ductam non posset dimittere. Sed numquid non ductam admittere teneretur, quamvis interdum contractum non dirimat, quod impedit contrahendum? Illud autem iuramentum est proculdubio temerarium, si vir iuret uxori, quod eam super nullo crimine accusabit, quia, si mulier fierit infidelis, et nollet cohabitare viro absque contumelia creatoris, vel ut illum pertraheret ad infidelitatis errorem, tunc vir incunctanter deberet illam impetere apud iudicem suum, ut eam, nisi penitus resipisceret, omnino dimitteret, secundum canonicas sanctiones. Quodsi expresse iurasset, quod eam super adulterio non impeteret, essetne servandum huiusmodi iuramentum, quum scriptura testetur, quod patronus est turpitudinis qui celat crimen uxoris, et secundum regulam evangelii, si primo et secundo correcta resipiscere nollet, dicendum esset ecclesiae, ut tanquam ethnica et publicana deinde vitaretur, nec per hoc libera praeberetur ei peccandi facultas propter impunitatem peccati? Sed numquid vir non potest dimittere uxori in ipsum peccanti non solum septies, sed etiam usque septuagies septies secundum evangelicam veritatem? Tutius ergo in hoc casu videtur, ut propter iurisiurandi religionem vir accusare desistat uxorem ad divortium celebrandum, quanquam denunciare eam possit ad poenitentiam peragendam. Pensato itaque huius responsionis tenore procedas in causa, super qua nos consulere decrevisti. [Dat. Viterbii Kal. Sept. Ao. X. 1207.]

Capitulum XXVI.
Licite ex causa necessaria etiam per religiosos iuratur.

Idem Abbati et Capitulo Castellionis.
Etsi Christus praeceperit secundum evangelicam veritatem [ut] sit sermo vester: est est et non non, [id est,] ut affirmatio vel negatio, sicut procedit ex ore, ita procedat ex corde, quia tamen hominum excrescente malitia simplici assertioni vel negationi vix creditur, idcirco prudenter adiunxit: «quod amplius est, a malo est.» A malo quidem, non tam culpae, quam poenae; nec exhibentium, sed exigentium iuramentum. Nam incredulitas huiusmodi magis est poena, quam culpa. Unde non dixit «malum,» sed dixit: «a malo.» Licet enim iuramentum prohibuisse Dominus videatur, nusquam tamen per creatorem, sed per creaturam iurare prohibuit, ne per huiusmodi iuramentum transferretur ad creaturam honorificentia creatoris. Quare quum in evangelio praemisisset: «Dico vobis, nolite iurare omnino,» statim subiunxit: «neque per coelum, quia thronus Dei est; neque per terram, quia scabellum pedum ipsius est; neque per Hierosolymam, quia civitas est regis magni; neque per caput tuum, quia non potes unum capillum facere album aut nigrum.» Et quamvis non sit per creaturam iurandum, si tamen iuretur per creaturam, servandum est quidem, dummodo sit licitum quod iuratur, quia, teste veritate, «qui iurat in coelo, iurat in throno Dei, et in eo, qui sedet super eum.» Iacobus quoque non simpliciter prohibet iuramentum, sed «voluntatem iurandi,» quum ait: «Ante omnia, fratres mei, nolite iurare,» quoniam ad iuramentum non debet quemquam spontanea voluntas inducere, [quia qui facile iurat facile peierat,] sed necessitas trahere importuna. Et tunc potes sine culpa iurare; dummodo illos tres comites habeat iuramentum, de quibus Propheta sic ait: «Et iurabunt, vivit Dominus, in veritate, et iudicio, et iustitia, et benedicent eum omnes, ipsumque laudabunt. Quod autem Iacobus subdit: «neque per coelum, neque per terram, neque per quodcunque aliud iuramentum,» iurare vetat per quamlibet creaturam, quodcunque sit illud. Alioquin non dixisset Apostolus: «Homines per maiorem suum iurant, et omnis controversiae eorum ad confirmationem finis est iuramentum.» In quo patenter ostendit, per quem sit iurardum, quum ait: «homines per maiorem suum iurant,» id est, per Deum, et cur sit iurandum, ut videlicet omnis controversiae finis sit iuramentum. Angelus quoque, quem vidit in Apocalypsi Ioannes stantem super mare et super terram, levavit manum suam ad coelum, et iuravit per viventem in saecula saeculorum. Christus etiam plus legitur dixisse in evangelio, quam est est, non non, quum saepissime dixerit: «Amen dico vobis.» Quod ipse secundum Lucam exponens, quum praemisisset: «amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua,» consequenter adiunxit: «in veritate dico vobis, quia multae viduae erant in diebus Heliae in Israel.» Apostolus quoque iurabat, quum diceret: «Testis est mihi Deus,» et iterum: «Quotidie morior per gloriam vestram, fratres.» Quae graeca exemplaria manifestissimam iurationem esse ostendunt. Si enim per se malum esset iurare; profecto Dominus non iurasset, quum tamen in veteri testamento legatur: «Quia iuravit Dominus, et non poenitebit eum,» et rursum: «Iuravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eum;» immo et praecepit in veteri testamento: «Redde Deo iuramenta tua.» Quaedam enim prohibentur, quia per se mala sunt, ut furtum, adulterium et huiusmodi, quae non sunt aliquatenus facienda. Quaedam vero prohibentur ex causa, non quia per se mala sunt, sed quia, si fiant frequenter et multum, ex his mala sequuntur, ut vinum per se [quidem] malum non est, et tamen prohibet Apostolus dicens: «Nolite inebriari vino, in quo est luxuria,» quoniam ex frequenti et immoderata potatione vini luxuria generatur. Sic et iuramentum per se quidem malum non est, quum sit confirmatio veritatis, sed tamen prohibetur ex causa, quoniam ex frequenti et incauta iuratione periurium saepe contingit, sicut in Ecclesiastico legitur: «Vir multum iurans replebitur iniquitate, et non discedet a domo eius plaga.» Quemadmodum ergo Paulus indulsit propter necessitatem discipulo suo, [videlicet] Timotheo, ut utatur modico vino propter stomachum et frequentes infirmitates, sic profecto, quum necessitas exigit, pro re vera, licita et honesta potest secure iurari, quia cessante causa cessat effectus. Licet ergo debeatis esse viri perfecti, ut, quantum potestis, iuramenti vinculum evitetis, volentes tamen indemnitati vestri monasterii paterna sollicitudine providere, ne propter defectum testium sui iuris sustineat laesionem, eius auctoritate, qui dicit in evangelio: «Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum, et, si non audierit te, adhibe tecum duos vel tres testes, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum,» praesenti vobis pagina indulgemus, quatenus vos et monasterii vestri conversi possitis in causis eiusdem, deficientibus aliis testibus, pro ipso perhibere testimonium veritati. [Nulli ergo etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. XII. Kal. Apr. Ao. IX. 1206.]

Capitulum XXVII.
Iuramentum contra utilitatem ecclesiasticam praestitum non tenet.

Idem Episcopo Ameliensi.
Sicut nostris est auribus intimatum, ecclesia dudum Tudertina vacante ipsius canonici, et venerabilis quoque frater noster episcopus Tudertinus cum eis, dum esset in minoribus ordinibus constitutus, iuramenta quaedam in damnum episcopalis iuris fecerunt, priusquam de pontificis electione tractatus aliquis haberetur, +quae utrum servari debeant, quum ex eis praesertim contingeret reditus episcopales minorari, tanquam vir providus et discretus olim nos idem duxit episcopus consulendos. Nos ergo saluti eius paterna volentes sollicitudine providere, Pro iuratione incauta imponi fecimus episcopo poenitentiam congruentem. Et nihilominus attendentes, quod iuramentum non, ut esset iniquitatis vinculum, fuerit institutum, et Quia non iuramenta, sed periuria potius sunt dicenda, quae contra utilitatem ecclesiasticam attentantur, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus personaliter ad ecclesiam Tudertinam accedens ab ipsis canonicis inquiras super praemissis diligentius veritatem, et, si ea, quae dicta sunt superius, inveneris esse vera, quod in damnum episcopalis iuris repereris taliter attentatum, nostra suffultus auctoritate in statum debitum appellatione remota reducas, faciens quod decreveris per censuram ecclesiasticam firmiter observari.

Capitulum XXVIII.
Iuramentum praestitum super actu a lege infirmato principaliter favore iurantis, licet secundario in favorem publicum, necessario est observandum, si non vi, nec dolo fuit praestitum, et in alterius praeiudicium principaliter non redundat. H. d. multum singulariter considerata medulla capituli.

Idem.
Quum contingat interdum in tua dioecesi, quod constante matrimonio mulieres alienationibus super rebus dotalibus et donationibus propter nuptias sibi datis [sponte] consentiant, ne ulterius contraveniant proprio sacramento firmando, ac soluto processu temporis matrimonio contravenire nitantur, utrum hoc eis liceat, a nobis tua fraternitas requisivit. Nos autem fraternitati tuae taliter respondemus, quod, etsi mulierum consensus in talibus non videatur obligatorius secundum legitimas sanctiones, ne tali tamen praetextu viam contingat periuriis aperiri, mulieres ipsae servare debent huiusmodi iuramenta, sine vi et dolo, sponte ac pro fide praestita, quum in alterius praeiudicium non redundent, nec observata vergant in dispendium salutis aeternae. [Praeterea requisisti etc. Dat. Lateran. XVI. Kal. Iun. Ao. XIII. - 1210.]

Capitulum XXIX.
Movens bellum iniustum compellitur restituere, quae per violentiam occupavit, et eos absolvere, a quibus indebite iuramenta extorsit. H. d. usque ad vers.: Iuramentum. - §. 1.: Non adstringitur quis iuramento ad implendum quod iuravit, si ab alia parte non impletur, cuius respectu praestitum est iuramentum.

Idem.
Sicut +[oblatus dilecti filii I. de Cuter. literartum nobis tenor expressit, nuper expertus est in se ipso quod fallax huius vitae incunditas vix aut nunquam statu permaneat in eodem. Quanta enim ei libentius quis inhaeret, tanto facilius labitur cum labente. (Et infra:) Quum igitur simus in eo loco constituti, ut secundum verbum propheticum debeamus dissolvere colligationes impietatis et fasciculos deprimentes, ac dimittere eos, qui confracti sunt, liberos, et omne onus dirumpere, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus] Si vobis constiterit, quod praedictus H. iniuste bellum moverit contra I., ipsum H. monere attentius et inducere studeatis, ut [et] terram ipsius et alia universa per huiusmodi violentiam occupata sine dilatione restituat conquerenti, eum a praestito sibi iuramento prorsus absolventes. Quodsi monitis vestris forte acquiescere noluerit, ipsum ad hoc, si praemissa veritate nitantur, [sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo] cogatis per sententiam excommunicationis, et terram eius interdicti sententiae supponentes. §. 1. Iuramentum autem, quod [idem] I. ultimo se asserit praestitisse, si de assensu factum est utriusque, eum non ligat, qui praestitit, dum ille, cui praestitum fuerat, servare negligit quod promisit.

Capitulum XXX.
Clerici non habentes temporalia a laicis non tenentur eis praestare iuramenta fidelitatis.

Idem in concilio generali.
Nimis de iure divino quidem laici usurpare nituntur, quum viros ecclesiasticos, nihil temporale obtinentes ab eis, ad praestandum sibi fidelitatis iuramenta compellunt. Quia vero secundum Apostolum servus suo domino stat aut cadit, sacri auctoritate concilii prohibemus, ne tales clerici personis saecularibus praestare cogantur huiusmodi iuramenta.

Capitulum XXXI.
Qui iurat non esse contra aliquem, potest in causis propriis et ecclesiae suae esse contra eum. H. d. secuudum intellectum glossae.

Honorius III. A. et C. Canonicis Antiochenis.
Petitio vestra nobis exhibita continebat, quod ecclesia Antiochena vacante nobilis vir R. princeps Antiochenus, timens conspirationes aliquas fieri contra eum, a vobis iuramentum extorsit, quod contra ipsum de cetero non essetis. +Quum autem idem princeps adversus ipsam ecclesiam frequentes habeat quaestiones, vos nec ipsi deesse ecclesiae sine ipsius detrimento potestis, nec eidem audetis adesse, ne videamini contra dictum facere iuramentum. Quare nobis humiliter supplicastis, ut super his paterna providere sollicitudine dignaremur. Nos igitur utililati eiusdem ecclesiae, et saluti ac famae vestrae, et honori dicti principis pariter providentes, Interpretatione congrua declaramus, vos iuramento huiusmodi non teneri, quin pro iuribus et honoribus ipsius ecclesiae, ac etiam specialibus vestris legitime defendendis contra ipsum principem stare libere valeatis, coercendo vos a machinatione duntaxat, per quam idem princeps deberet laesionem personae vel sui amissionem incurrere principatus. Decernimus igitur, vos pro defensione iuris seu honoris ecclesiae saepedictae vel vestri dicto principi quum opus fuerit resistentes, nulli per hoc notae seu calumniae subiacere.

Capitulum XXXII.
Quum agitur de usuris, potest iudex in qualibet parte litis ex officio suo deficientibus probatiouibus exigere a partibus iuramentum de veritate dicenda. Et eadem ratione idem in qualibet causa, in qua imminet peccatum. H. d. secundum Panormitanum.

Idem Archidiacono et Magistro G. Canonico Tullensibus.
Ex literis vestris accepimus, quod super causa usurarum vobis pro G. de Rossuel milite contra E. de Espinal militem Tullensis dioecesis ab apostolica sede commissa non potuit vobis per testes ab ipsius G. parte productos de sortis quantitate liquere, licet de obligatione pignoris constitisset. Unde expedire videtis, quod exigatur de dicenda veritate a partibus iuramentum, quum ex fama quasi notorium habeatur, praefatum E. ex quadam terra ipsius G. sibi titulo pignoris obligata sortem et amplius percepisse. Ne igitur ex huiusmodi iuramenti defectu iustitia occultata veritate succumbat, discretioni vestrae mandamus, quatenus, si est ita, partes ad praestandum huiusmodi iuramentum per censuram ecclesiasticam appellatione remota cogatis.

Capitulum XXXIII.
Si positus in dignitate alienat bona dignitatis, non valet alienatio; et ipsemet revocare debet, non obstante iuramento de non revocando; maxime, si prius iurat non alienare. H. d. secundum verum intelleutum Panormitanus.

Idem Collossensi Archiepiscopo et eius Suffraganeis.
Intellecto iamdudum, quod carissimus in Christo filius noster Hungariae rex illustris alienationes quasdam fecerit in praeiudicium regni sui et contra regis honorem, nos, super hoc affectione paterna consulere cupientes, eidem regi dirigimus scripta nostra, ut alienationes praedictas, non obstante iuramento, si quod fecit de non revocandis eisdem, studeat revocare, quia, quum teneatur, et in sua coronatione iuraverit etiam, iura regni sui et honorem coronae illibata servare, illicitum profecto fuit, si praestitit de non revocandis alienationibus huiusmodi iuramentum, et propterea penitus non servandum.

Capitulum XXXIV.
Si mulier iuravit, aliquem esse suum maritum, et succubuit, quia aliter non probavit, non datur, nec denegatur ei licentia cum alio contrahendi.

Gregorius IX. Episcopo Cenomanensi.
Mulieri, quae in iure praestito iuramento asseruit, virum talem in ipsam per verba de praesenti matrimonialiter consensisse, probationes alias non habenti, viro ab eius impetitione per sententiam absoluto, non debes licentiam dare cum alio matrimonium contrahendi, ne auctor periurii videaris. Nec hoc ei dicimus prohibendum, ne forte, si falsum iuraverit, matrimonium contingat legitimum impediri; sed suae conscientiae est potius relinquenda.

Capitulum XXXV.
Qui iuravit servare statuta edita, et postea per illud iuramentum aliter non iurando promisit servare edenda seu postea edita, non tenetur ex iuramento ad noviter edita. H. d. secundum verum intellectum.

Idem.
Clericus, qui iuravit, se statuta in ecclesia sua edita servaturum, promittens per idem iuramentum, statutum, quod postmodum subsecutum est, fideliter observare, licet transgredi non debuerat quod promisit, non tenetur ad illius observantiam ex debito praestiti iuramenti.

Capitulum XXXVI.
Iuramentum litis decisorium a iudice delatum, sine iusta causa recusari non potest; delatum vero a parte licite recusatur et refertur; in actione tamen famosa non licet reo referre. Hoc dicit, usque ad §. Sane. - §. 1. Actore ninil probante reus est absque omni onere absolvendus; si vero praesumptio est pro eo, defertur reo iuramentum vel ipsi actori, consideratis personarum et causae circumstantiis. H. d.

Idem H. Iudici.
Iuramentum a te parti delatum, nisi iusta de causa, non potuit recusari, quamvis, quod in iudicio a parte parti defertur, recusari possit licite ac referri; nec liceat convento famosa actione referre huiusmodi iusiurandum. §. 1. Sane, si actor omnino in probatione defecerit, reus debet, et si nihil praestiterit, obtinere; praesumptione vero faciente pro illo, reo deferri potest ad ostendendam suam innocentiam iuramentum, nisi iudex inspectis personarum et causae circumstantiis illud actori videat deferendum.

-------------------------------------
Continue to LIB. II - TITUL. 25


[ Next ]