Make your own free website on Tripod.com


Decretalium Gregorii Papae IX Compilationis

L i b e r I - cont.


LIBER I

T i t u l u s X V I I .
De filiis presbyterorum ordinandis vel non.

Capitulum I.
Illegitimus non ordinatur, nisi ut religiosus fiat, nec tunc praeficitur, id est ad praelaturam non habilitatur.

Ex concilio Pictaviensi.
Ut filii presbyterorum et ceteri ex fornicatione nati ad sacros ordines non promoveantur, nisi aut monachi fiant, vel in congregatione canonica regulariter viventes. Praelationem vero nullatenus habeant. Sed neque servi, nisi a dominis suis libertate donentur.

Capitulum II.
Illegitimus filius sacerdotis, qui, hoc tacito, per rescriptum apostolicum paternam ecclesiam impetravit, removetur ab illa.

Alexander III. Linconensi Electo.
Ad praesentiam nostram accedens R. presbyter, tacito, quod esset filius sacerdotis, per fraudem [literas] impetravit a nobis, ut in ecclesia de Bilesbi, in qua pater eius ministravit, exsisteret capellanus. Ideoque discretioni tuae per apostolica scripta [praecipiendo] mandamus, quatenus infra XL. dies post harum susceptionem literarum rei veritatem inquiras diligenter, et si tibi constiterit, quod memoratus R. sit in sacerdotio genitus, et quod pater eius in eadem ecclesia ministravit, non obstantibus praedictis literis nostris, ipsum omni occasione et appellatione cessantibus amoveas ab eadem.

Capitulum III.
Non potest filius sacerdotis ecclesiae paternae praeesse. H. d. cum sequ.

Idem.
Praesentium etiam auctoritate tibi iubemus, ut filios sacerdotum in ecclesiis paternis ministrare, vel eas qualibet occasione obtinere nullatenus patiaris, sed ipsos ab ecclesiis, in quibus patres eorum ministrasse noscuntur, cessante omni appellationis obstaculo studeas penitus amovere.

Capitulum IV.
Idem dicit.

Idem Vigorensi Episcopo.
Conquerente nobis M. clerico +auribus nostris innotuit, quod, quum R. presbyter ecclesiam B. Mariae de Vicum tanquam persona diutius habuisset, [et] post mortem eius idem Milo a Richardo Paciford domino fundi fuisset praesentatus, R. filius eius presbyteri in sacerdotio genitus institutionem ipsius clerici nisus est impedire, et ad habendam ecclesiam eandem modis omnibus, quibus potest, adspirat. Quoniam igitur indignum est et canonicae obviat sanctioni, ut filii debeant patribus succedere in ecclesiis, nos ad enormitatem istam eradicandam sollicite volentes et diligenter intendere, Fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si publicum est et notorium, patrem praedicti R. clerici habuisse in praedicta ecclesia personatum, filium eius ibidem ministrare aut eiusdem ecclesiae personatum habere nullatenus patiaris, et, si forte [aliqua causa] iam institutus est ibi, eum, sublato appellationis remedio, auctoritate nostra inde non differas amovere, et memoratum M. si tibi ad ipsam ecclesiam fuerit praesentatus ab eo, ad quem praesentatio spectare dignoscitur, ibi dummodo alias idoneus sit, contradictione et appellatione cessantibus, non postponas recipere, ipsumque facias praedictam quiete possidere ecclesiam.

Capitulum V.
Episcopus, qui scienter contulit filio sacerdotis paternam ecclesiam, exinde eum removere non potest.

Idem Londonensi Episcopo.
Veniens ad praesentiam nostram N. clericus lator praesentium supplici nobis insinuatione proposuit, quod, quum illum ad capellam ecclesiae sancti I. de Novoburgo, quam ei concessisti et assignasti, attitulasses, et ad eandem in presbyterum ordinasses, ipsum ea postea spoliasti eo, quod pater eius in praedicta ecclesia ministravit. Ideoque fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si tibi innotuerit, quando eam sibi dedisti, quod pater eius presbyter in dicta ecclesia ministrasset, ipsam ei dilatione et appellatione cessante restituas et in pace dimittas, amoto alio, si quem instituisti forsitan in eadem. Verum si hoc ignorans fecisti, ex quo ad ecclesiam ipsam eum in presbyterum ordinasti, eam sibi restituas, et donec in alia ecclesia sibi provideas, unde honeste valeat sustentari, eidem nullum super praedicta ecclesia gravamen inferas vel molestiam.

Capitulum VI.
Gratiam continet et hoc dicit: Ex quo filius sacerdotis est ordinatus, non debet carere beneficio. Ioan. Andr.

Idem Oxonensi Episcopo.
Proposuit nobis R. lator praesentium, quod quum ipse ad ecclesiam de Saleb. a domino fundi fuerit praesentatus, tu curam animarum noluisti sibi committere, vel huic rei assensum tuum praestare pro eo, quod esset filius sacerdotis. Super quo utique discretionem tuam, sicut dignum est, in Domino commendamus, et providentiam tuam gratam gerimus admodum et acceptam. Ceterum, quia necessitatibus eius et laboribus, quos ad nos veniendo sustinuit, interna mentis affectione compatimur, et indignum est, ut ipse, postquam est in subdiaconum, ut asserit, ordinatus, omnino debeat ecclesiastici beneficii provisione carere, discretionem tuam per apostolica scripta monemus atque mandamus, quatenus aliquem honestum presbyterum cum assensu eiusdem clerici infra XL. dies post harum susceptionem literarum, contradictione et appellatione cessantibus invenire studeas, qui ecclesiae serviat supradictae, ita, quod praefatus R. medietatem omnium beneficiorum praedictae ecclesiae, eidem in suo ordine serviendo, divino intuitu, quoad vixerit, nostra et tua auctoritate pacifice debeat obtinere. Non enim solus presbyter missarum solemnia vel alia divina officia potest sine ministri suffragio celebrare.

Capitulum VII.
Filius praeesse potest ecclesiae, cui pater praefuit mediate.

Idem Archiepiscopo Cantuariensi.
Ex transmissa nobis conquestione G. clerici percepimus, quod ad dilecti filii nostri abbatis de Castris praesentationem in quodam beneficio ecclesiae de N. eum in praesenti recipere distulisti eo, quod quidam [E.], qui dicebatur pater eius, in praefata ecclesia ministravit, quo defuncto media intercessit persona, cui praedictum beneficium est collatum. Ideoque fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus, quatenus, si est ita, praenominatum G. ad praefatum beneficium admittere non postponas omni occasione et appellatione cessantibus, non ideo minus observato apostolici rescripti decreto, quod hic successionem in ecclesia Dei hereditariam detestatur, ut canonicam approbet possessionem. [Porro si his exsequendis ambo non poteritis interesse, alter vestrum nihilominus exsequatur.]

Capitulum VIII.
Filius praeesse potest ecclesiae, in qua pater sine titulo ministravit.

Idem Vigorensi Episcopo.
Constitutus in praesentia nostra G. clericus lator praesentium supplici nobis insinuatione monstravit, quod, quum capellam de Storton. canonice fuisset adeptus, et eam pluribus annis pacifice possedisset, R. miles ipsum ea sine iudicio et iustitia spoliavit. Quumque memoratus clericus exinde apud te, frater coepiscope, deposuisset querelam, obiectum fuit ei, quod pater suus in capella ministravit eadem, et praefatam capellam nondum potuit rehabere. Quia vero ad nostrum spectat officium, insolentiam laicorum contra viros ecclesiasticos debita severitate compescere: Fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, rei veritate diligenter inquisita et cognita, si tibi constiterit, quod idem clericus a capella fuerit praedicta per potentiam laicalem eiectus, et quod pater eius praefatae capellae persona seu perpetuus vicarius non fuerit, licet in eadem nomine eiusdem G. quandoque ministraverit, ipsam sibi cum reditibus inde perceptis, amoto alio, si quis eam detinet, dilatione, occasione et appellatione cessantibus, restituere non omittas, literis nostris, si quae sint impetratae, veritati et iustitiae non praeiudicantibus, et ipsum sicut canonice adeptus fuit, faciatis pacifice possidere. [Si his exsequendis ambo interesse non poteritis, alter adhibitis sibi discretis viris et honestis ea nihilominus exsequatur.]

Capitulum IX.
Si is, cui concessum est a Papa, ut possit dispensare cum filiis sacerdotum circa ecclesias paternas immediate tenendas cum aliquo dispensat, ille per literas iustitiae postea contra eum impetratas removeri non poterit.

Idem Eboracensi Archiepiscopo.
Ex tua nobis parte est propositum, quod, quum olim ad tuam consultationem super filiis sacerdotum tales a nobis literas recepisses, ut eos posses in ecclesiis, quas patres eorum nullo mediante possederant, sustinere, quos probatae vitae et sanae conversationis cognosceres, vel quos longo tempore illas tenuisse constaret: quidam ad iudices literas impetraverunt, ut, si constaret, eos esse filios sacerdotum vel clericorum, qui in proximo ante eos ecclesias tenuerunt, super his imponatur eis, appellatione cessante, silentium, et ecclesias istas ipsis assignent, quamvis in eis se ostendere nequeant per episcopos institutos. Super quo tibi taliter respondemus, quod, si per priores literas nostras cum aliquibus clericis dispensasti, dispensationem tuam posteriorum literarum nostrarum intuitu nolumus irritari, sed eam servari praecipimus illibatam. Alios vero clericos laicae donationis intuitu in ecclesiis parochiali iuri subiectis sine auctoritate pontificis sui institui, aut institutos in eis remanere, auctoritate apostolica prohibemus.

Capitulum X.
Si manifestum est, quod filius in ecclesia immediate successit patri, sine aliqua testium receptione ab illa removebitur.

Idem Cantuariensi Archiepiscopo et eius Suffraganeis.
Quoniam est sacris canonibus prohibitum, +ne qui hereditario iure ecclesiastica beneficia possidere praesumant, nec hi, qui in sacerdotio sunt geniti, nisi probate vixerint in claustro monachorum vel canonicorum regularium, ad sacros ordines debeant promoveri, vobis Praecipimus, quatenus, si manifestum et publicum fuerit, patres in ecclesiis personatus gessisse, filios ab eisdem ecclesiis, si etiam eas adepti sunt, appellatione cessante penitus excludatis, nec ad earum gubernationem ulterius assumantur. Nolumus enim, ut propterea causa in iudicium deducatur, vel testes etiam admittantur, si hoc manifestum exsistat.

Capitulum XI.
Filius etiam legitimus removetur ab ecclesia, in qua immediate successit patri vicario vel rectori.

Idem Cantuariensi Archiepiscopo .

Ad exstirpandas successiones +a sanctis ecclesiis studio totius sollicitudinis debemus intendere; te etiam ad hoc decet vigilem curam exhibere, ne circa ministerium suscepti regiminis videamur minus diligentes exsistere, si id vitium in ecclesiis vel in negotiis ecclesiasticis et viris permittimus pullulare. Hinc est, quod Fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si qui filii presbyterorum provinciae tuae teneant ecclesias, in quibus patres eorum tanquam personae vel vicarii nulla persona media ministrarunt, eos, sive geniti sint in sacerdotio, sive non, ab eisdem ecclesiis, contradictione et appellatione cessantibus, non differas amovere. Si vero aliqui sint filii clericorum, qui ecclesias quas patres eorum tenuerunt, personis aliis mediis sunt adepti, eos dummodo idonei sint, in illis poteris sustinere; ita quod si unus plures ecclesias, quas pater eius tenuerat, possidet, quarum una possit sibi sufficere, ipsum una, quam maluerit, facias esse contentum, dummodo tales non sint, a quarum una reliquae, pendere noscantur.

Capitulum XII.
Filius episcopi legitime natus, promoveri potest ad ordines, et in paterna ecclesia beneficiari.

Clemens III. Cassel. Archiepiscopo.
Ad haec ex parte tua nostris auribus est relatum (Et infra:) Quod a nobis fraternitas tua requisivit, an a pontificibus generati valeant ad sacros ordines promoveri, si scientia fuerint et morum honestate probabiles: sciat fraternitas tua, quod, si ex legitimo sint matrimonio procreati, nec aliud canonicum obviat, licite possunt ad sacros ordines ascendere, et in eisdem ecclesiis, in quibus praesunt vel etiam praefuerunt genitores eorum, beneficium obtinere.

Capitulum XIII.
Non potest filius esse vicarius illius ecclesiae, in qua pater proximus fuit rector.

Idem.
Michael presbyter de sancto Germano transmissa nobis conquestione monstravit, quod, quum ecclesiam sancti I. de Corona tuae dioecesis canonice sit adeptus, M. filius Antonii, qui proximo ante ipsius ecclesiae habuit personatum, ad se vicariam ipsius asserit pertinere. +Quia igitur in ecclesia successiones in praelaturis et dignitatibus ecclesiasticis statutis canonicis damnantur, Fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, veritate diligentius inquisita si constiterit tibi, ipsum M. fuisse filium Antonii, qui eiusdem ecclesiae, sicut praemisimus, habuit proximo personatum, omni contradictione et appellatione cessantibus, ei super eadem vicaria perpetuum silentium imponere non postponas.

Capitulum XIV.
Illegitime genitus, etiam de uxore, sine dispensatione ad ordines vel beneficia promoveri non potest.

Idem.
Literas +dilectionis vestrae accepimus, votum latoris praesentium et eius originem continentes. Intelleximus siquidem, quod H. in sacerdotio genitus, de uxore legitima natus et conceptus, voto laudabili affectavit a pueritia ministrare Domino in officio clericali. Verum licet a filiis paterna incontinentia modis omnibus propellenda noscatur, et propter cautelam presbyterorum filii a sacris ordinibus iuxta sanctionem canonicam removentur, non expedit, ut super huiusmodi ita supplicantium precibus annuamus, quod videamur aliis impetrandi similia spem aliquam facilius impertiri. Sed ut suae postulationis affectu, quum ad sedem apostolicam humiliter accesserit, ex toto defraudari se non doleat, praesenti scripto vobis significamus, quod, si tamen aliter dignus inventus fuerit, permittimus ipsum ordinari in clericum, et ad ecclesiasticum beneficium, unde commode sustentari valeat, promoveri.

Capitulum XV.
Illegitimus in ecclesia paterna praebendari non debet.

Innocentius III.
Quum decorem domus Dei +[et locum tabernaculi gloriae suae diligere vos oporteat, accurata vobis est sollicitudine praecavendum, ne in commissis vobis ecclesiis illa temere praesumantur, quae vel in eis lampadem religionis exstinguere, vel munditiam videantur ministrorum Domini maculare. Ad nostram siquidem noveritis audientiam pervenisse, quod quidam in vestris dioecesibus constituti publice cum mulieribus contrahentes, ecclesiasticas non verentur suscipere dignitates, et nonnullarum ecclesiarum canonici, quorum lumbos iuxta verbum evangelicae veritatis deceret esse praecinctos, ac in eorum manibus lucernas bonae operationis ardere, usque adeo luxuriae sordibus putruerunt, quod nec etiam ignominiam suam velint turpitudinemque velare, quin immo filios ex infami generatione susceptos ad ministerium altaris, quo se reddunt indignos, indignius secum trahunt, ac si non satis in opprobrium ordinis clericalis eorum incontinentia foret cognita, nisi natorum in publicum deductorum loquentiumqne testimonium contra ipsos, esset ostensione sedula comprobata. Quumque in ecclesiis, in quibus huiusmodi clerici locum habent, multa enormiter attententur, dum in eisdem fermentata patrum et filiorum, nepotum etiam et affinium parentela inordinate ministrat, quia videlicet, amore praedominante carnali, reverentia spiritualis tepuit inter ipsos, unde nequaquam unus quodlibet facere propter alium praetermittit per insolentiam eorundem,] interdum ludi etc. (cf. c. 12. de vita et hon. cler. III. 1.) Filiis quoque canonicorum praebendas in eisdem ecclesiis conferri non sinatis, quarum sunt canonici patres eorum, quum indecorum sit, ut in altaris officio illegitimus filius impudico patri ministret, in quo unigenitus Dei filius aeterno patri pro salute humani generis victimatur. Praelibatam vero etc. (cf. c. 12. de vita et hon. cler. III. 1.) [Dat. Rom. ap. S. Petr. VI. Id. Ian. Ao. IX. 1207.]

Capitulum XVI.
Si illegitimus, maxime filius spurius, instituitur in ecclesia, in qua institutus est pater, institutio non valet, et instituens a suis beneficiis suspendatur.

Idem in concilio generali.
Ad abolendam pessimam, quae in pluribus inolevit ecclesiis, curruptelam, firmiter inhibemus, ne canonicorum filii, maxime spurii, canonici fiant in saecularibus ecclesiis, in quibus instituti sunt patres eorum, et si fuerit contra praesumptum, decernimus non valere. Qui vero tales, ut dictum est, canonicare praesumpserint, a suis beneficiis suspendantur.

Capitulum XVII.
Alius quam Papa non dispensat, ut filius in ecclesia paterna immediate succedat.

Honorius III.
Dilectus filius G. praepositus ecclesiae sanctae Mariae in Brugis transmissa nobis petitione monstravit, quod, quum Virgilius presbyter Tornacensis dioecesis quandam ecclesiam, curam animarum habentem, quam nullo medio habuit pater eius, tam contra Lateranensis quam generalis concilii statuta obtineat in scandalum plurimorum, idem ipsum monuit diligenter, ut resignaret eandem; sed idem asserens, quod bonae memoriae H. Remensis archiepiscopus, tunc apostolicae sedis legatus, dispensavit cum eo, id efficere contradicit, quamquam cum eo non fuerit per Romanum Pontificem dispensatum. Quocirca discretioni vestrae de utriusque partis procuratorum assensu mandamus, quatenus, partibus convocatis, et auditis hinc inde propositis, non obstante dispensatione aliqua, quae a sede apostolica non manaverit, quod canonicum fuerit appellatione postposita statuatis.

Capitulum XVIII.
Illegitimus absque dispensatione Papae ad dignitatem, vel personatum, vel beneficium curatum promoveri non potest.

Gregorius IX. Turonensi Archiepiscopo.
Nimis in tua provincia ecclesiae deformatur honestas ex eo, quod filii sacerdotum et alii non legitime nati ad dignitates et personatus, et alia beneficia curam animarum habentia sine dispensatione sedis apostolicae promoventur. Quocirca mandamus, quatenus praedictis personis a personatibus, et dignitatibus, et huiusmodi beneficiis prorsus amotis, ea personis idoneis conferri facias per illos, ad quos collationem ipsorum de iure noveris pertinere. Et ne id de cetero praesumatur, districtius inhibemus.

T i t u l u s X V I I I .
De servis non ordinandis et eorum manumissione.

Capitulum I.
Servus ante plenam manumissionem ordinari non debet.

Ex concilio Toletano.
Instruendi +sunt praeterea laici, ut sciant, quod nullatenus alio loco manumittere proprios possunt servos, quos dominicis castris adgregari decreverunt, nisi in sacrosancta ecclesia ordine supra notato. Quomodo enim clerici extra ecclesiam libertatem consequi possunt, qui a lege mundana extranei sunt, et quibus interdicitur, ne ad saeculare iudicium procedant, quomodo saeculari iudicio a iugo servitutis absolvuntur? Sed Forte dicet, aliquis: clericus fieri non permittitur, nisi ante clericatum ingenuitatis dignitate potiatur. Revera verum dicit. Et ideo quod infirmari vel vituperari potest praecaveri debet. Non solum autem qui ad clericatus ordinem promovendi sunt in ecclesia manumittendi sunt, verum etiam ii, quos quisque pro remedio animae suae emancipari vult, quia sic scriptum est in pacto Francorum.

Capitulum II.
Servus sine licentia domini ordinatus deponitur, et domino restituitur.

Ex eodem.
De servorum ordinatione, +qui passim ad gradus ecclesiasticos indiscrete promoventur, placuit omnibus cum sacris canonibus concordare [debere, et] Statutum est, ut nullus episcoporum deinceps ad sacros ordines eos promovere praesumat, nisi prius a dominis propriis libertatem fuerint consecuti. Et si quilibet servus fugiens dominum suum, aut latitans, aut adhibitis testibus munere conductis vel corruptis, aut qualibet calliditate vel fraude ad gradus pervenerit ecclesiasticos, decretum est, ut deponatur, et eius dominus eum recipiat. Si vero avus vel pater ab alia patria in aliam migrans, in eadem provincia filium genuerit, et ipse filius ibidem educatus et ad gradus ecclesiasticos promotus fuerit, et utrum servus sit ignoraverit, et postea veniens dominus illius legibus eum acquisierit, sancitum est, ut si dominus eius illi libertatem dare voluerit, in gradu suo permaneat. Si vero eum catena servitutis a castris dominis abstrahere voluerit, gradum amittat, quia iuxta sacros canones vilis persona manens sacerdotii dignitate fungi non potest.

Capitulum III.
Servus ab ecclesia manumissus ordinari potest, et quod acquirit post suum obitum erit ecclesiae manumittentis; quam si accusat, vel contra eam testificatur libertate et ordine privetur.

Ex eodem.
De famulis ecclesiae constituere presbyteros et diaconos per parochias liceat, [quos tamen vitae rectitudo et probitas morum commendat,] ita tamen, ut antea manumissi statum recipiant libertatis, [et denuo ad ecclesiasticos honores succedant. Irreligiosum est enim, obligatos exsistere servitute, qui sacri ordinis suscipiunt dignitatem.] §. 1. Quicquid autem talibus aut per libertatem concessum, aut successione exstiterit debitum, aut [a] quolibet [quoquo] modo collatum, eis quippiam inde in personas extraneas transmittere non licebit, sed omnia ad ius ecclesiae, a qua manumissi sunt, post eorum obitum debeant pertinere. §. 2. Quibus, sicut [et] ceteris ecclesiae libertis, accusandi vel testificandi adversus ecclesiam aditus praecludatur, ad quod si adspiraverint non solum libertatis beneficio careant, sed etiam [et] honoris gradu, quem non dignitate naturae, sed necessitate temporis meruerunt.

Capitulum IV.
Dominus in servo, quem manumittit, potest spirituales operas retinere.

Ex concilio apud Alichi.
Nullus +clericus ad gradum presbyterii promoveatur, nisi ut scriptum in canonibus habetur. Si enim propter Dei dilectionem quis de servis suis quemquam elegerit, et docuerit literas, et donaverit libertati, et per intercessionem erga episcopum ipsum in presbyterum fecerit ordinari, [et secundum Apostolos victum et vestitum ei donaverit,] ille autem postea in superbiam elatus, domino suo canonicas horas observare et psallere renuerit, et eis iuste obedire, dicens, se liberum esse, noluerit, et quasi libere cuius vult homo fiat: hoc sancta synodus anathematizat, et illum a sancta communione arceri iudicat, donec resipiscat, et domino suo obediat secundum canonica praecepta. Sin autem obstinato animo et hoc contempserit, accusatus apud episcopum, qui ordinaverit eum, degradetur, et fiat servus illius, id est domini sui, sicut natus fuerit. Quisquis vero talem secum habuerit, et postquam rem illius praedictam audierit, et domino suo non reddiderit, vel a se non proiecerit, sive episcopus, sive comes, sive clericus, sive laicus, anathematis illius societate innodatus poenam excommunicationis ducet.

Capitulum V.
Spurii vel servi ordinari non debent.

Alexander III. Archiepiscopo Turonensi.
Consuluit +nos tua fraternitas, utrum tibi liceat spurios et servos ad ordines promovere; super quo utique Consultationi tuae taliter respondemus, quod neque spurios, neque servos ordinare debes, et, si memor es, in consecratione tibi dictum fuit: «Vide, ne quemlibet servilis conditionis ad ordines promovere praesumas.»

Capitulum VI.
Manumissus ab ecclesia, ut fiat clericus, et ipsi ecclesiae perpetuo serviat in divinis, ad aliam ecclesiam se transferre non potest; secus si pure fuerit manumissus. Vel sic: secus si fuerit manumissus, ut serviat. Io. Andr.

Innocentius III. Variensi Episcopo.
Eo libentius +[tuis inquisitionibus respondemus, quo devotius sedem apostolicam veneraris] (Et infra:) Adiecisti aliam quaestionem, an illorum filii, qui ecclesiae servili conditione tenentur, traditi a parentibus militiae clericali cum suorum conniventia dominorum, ut Deo in eadem cuius sunt, ecclesia debeant deservire, assequentes propterea libertatem, post tempus, ea relicta, possint ad aliam se transferre? In quo capitulo credimus distinguendum, utrum eo tenore fuerint manumissi et obligati ordini clericali, quod manumittenti ecclesiae, dum vixerint, deberent impendere famulatum in obsequiis divinorum, et tunc transferendi se ad aliam est eis licentia deneganda; vel manumissi exstiterint absolute, sicque libertatem habeant ad aliam transeundi. [Datum Viterbii V. Id. Iun. Ao. 1207.]

Capitulum VII.
Ius, quod est de servo facto diacono, etiam de subdiacono debet intelligi.

Idem.
Miramur non modicum [de tua prudentia, quod, quum ad nos tua consultatio destinata, si canones et leges studeas intueri, nihil fere dubitationis continere putetur, super hoc, quod certum est, apostolatum nostrum consulere curasti,] quum certum sit in constitutionibus antiquorum, quando servi in gradus ecclesiasticos ordinati debeant in servitutem vel non debeant revocari. [Unde, quia te credimus non ignorare decreta, nil aliud fraternitatem tuam in hoc articulo facere volumus, nisi quod in eorum sanctionibus invenitur.] De subdiaconali [tamen] ordine, quia de eo non fit mentio in Patrum statutis expresse, videtur nobis, quod et is cum diaconali gradu privilegio gaudet eodem. Nam licet sacer ordo non reputaretur in ecclesia primitiva, tamen a constitutione Gregorii atque Urbani secundum moderna tempora sacer gradus esse minime dubitatur. [Datum Laterani in eodem anno.]

Capitulum VIII.
Natus ex patre servo et libera matre liber est, et licite promovetur.

Gregorius IX. Archiepiscopo Neapolitano.
Dilectus filius G. diaconus proposuit, quod I. miles ea occasione, quod patrem ipsius hominem suum esse proponit, licet mater sua, cuius debet imitari conditionem, libera esse noscatur, ne promoveatur in presbyterum, impedire praesumit. Quocirca mandamus, quatenus, si tibi constiterit de praemissis, eundem militem ab huiusmodi impedimento cessare compescas.

T i t u l u s X I X .
De obligatis ad ratiocinia ordinandis, vel non.

Capitulum unicum.
Obligatus ratiociniis, deposito onere et reddita ratione, ordinari potest; prius vero non.

Ex concilio Carthaginensi.
Magnus episcopus Augustensis dixit: Quid dilectioni vestrae videtur, procuratores, et actores, et exsecutores seu curatores pupillorum si debeant ordinari? Gratus episcopus dixit: Si post deposita onera et reddita ratiocinia actus vitae ipsorum fuerint comprobati in omnibus, debent et cum laude Dei, si postulati fuerint, honore munerari. Si enim ante libertatem negotiorum vel officiorum ab aliquo sine consideratione fuerint ordinati, ecclesia infamatur. Universi dixerunt: Recte quoque, statuit sanctitas vestra, ideoque ita est nostra sententia.

T i t u l u s X X .
De corpore vitiatis ordinandis vel non.

Capitulum I.
Presbyter, qui in duello digiti partem amisit, ex dispensatione sui episcopi potest in suo ordine ministrare.

Alexander III.
De presbytero autem Campaniae, qui duellum sponte obtulit, et oblatum suscepit, et in eo partem digiti amisit, sicut olim, ita et nunc prudentiae tuae respondemus, quod, quum ipse, sicut etiam nos videmus, non perdiderit tantum de digito, quin ipse sine scandalo possit solenniter celebrare, satis potes post peractam poenitentiam cum eo misericorditer agere, et permittere ipsum in suo ordine ministrare, licet eius excessus gravis admodum exstitisset. [Presbyter autem etc. cf. c. 7. de hom. V. 12.]

Capitulum II.
Habens in oculo maculam, quae non inducit magnam deformitatem, etiam ad episcopatum poterit promoveri.

Idem Cisterciensi Electo.
Quum de tua et aliorum electione, qui sunt in quibusdam ecclesiis Anglicanis electi, in praesentia nostra et fratrum nostrorum quaestio mota fuisset, +et singulis vestris quaedam obiicerentur: tibi, quod in oculo maculam habeas, et quod filius canonici fueris, est obiectum. Unde Cantuariensi archiepiscopo apostolicae sedis legato dedimus in mandatis, ut pro eo, quod canonici filius diceris, in promotione tua ex multa dispensatione procedat. De macula vero, quam in oculo habere diceris, hoc archiepiscopo praedicto mandavimus, ut cum consilio suffraganeorum suorum, et praesertim venerabilium fratrum nostrorum Wigorniensis et Exonensis episcoporum, quod exinde sibi visum fuerit exsequatur. Tu itaque eundem archiepiscopum, frater, requirere super his studeas humiliter et devote: in quo tibi ex maxima dispensatione in hac parte sollicite curavimus providere, utpote qui personam tuam sincera caritate diligimus, et libenter, quantum secundum Deum possumus, ad tuum intendimus commodum et honorem.

Capitulum III.
Sectus in cunabulis, licite promovetur.

Clemens III. Variensi Episcopo.
Ex parte Bartholomaei monachi et diaconi petitorium fuit nostro apostolatui praesentatum, quod, quum ipse in cunabulis sectus fuerit, postmodum sub regula et abbate devote Deo militans in diaconatus ordinem est promotus, unde suppliciter petiit facultatem sibi a sede apostolica indulgeri, ut sit ei licitum in presbyterum ordinari. Sane quum secundum statuta Nicaeni concilii illi ad clericatus ordinem prohibeantur accedere, et si etiam in clero fuerint, cessare debeant, qui se ipsos sani absciderint, vel affectaverint, ut ab aliis abscindantur, non credimus ei aliquod impedimentum afferre, quo minus possit provehi, qui in cunabulis sectus fuit; quia non videtur hoc eo tempore affectasse, quo iudicium animi non habebat, praesertim quum in canonibus Apostolorum sit manifeste sancitum, quod eunuchus, si per insidias hominum factus, vel ita natus sit, aut etiam in persecutione sint ei amputata virilia, et dignus est, possit in episcopum promoveri. Cognoscenti itaque de substantia veritatis, si precibus eius noveris veritatem inesse, et alias dignus inveniatur, maxime quum diu in ordine perseveraverit monachali, ipsum in presbyterum promovendi licentiam auctoritate praesentium indulgemus.

Capitulum IV.
Sacerdos, qui sine causa virilia sibi fecit abscindi, credens inde mereri de dispensatione episcopi suum officium, praeter altaris ministerium, poterit exercere.

Idem Ravennati Archiepiscopo.
Significavit nobis R. archipresbyter sancti Stephani de Longasco, quod B. presbyter, credens se obsequium praestare Deo, fecit sibi virilia amputari. +Sed quum idem archipresbyter sit senectute gravatus, nec relinquere valeat presbyterum memoratum, nobis humiliter supplicavit, ut ei concedere debeamus, ea, quae praeter missam ad sacerdotem pertinent, ministrare. Quocirca mandamus, quatenus inquiras diligenter veritatem, et, si iam dictum presbyterum alias Deo dignum inveneris, ei sacerdotale officium absque omni altaris ministerio, auctoritate nostra fretus et tua, prout videris expedire, concedas.

Capitulum V.
Sacerdos, qui ex iusta causa fecit sibi virilia abscindi, potest, ut prius, sacerdotale officium exercere.

Innocentius III.
Ex parte dilecti filii M. presbyteri fuit in audientia nostra propositum, quod, quum sibi sentiret leprae periculum imminere, de consilio medici virilia fecit sibi abscindi, ut posset a tam gravi infirmitatis vitio liberari, +et ut provideremus ei super exsecutione sui officii, a nobis humiliter postulavit. Quoniam igitur canones sanctorum Patrum hunc a sacri altaris ministratione non prohibent, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si est ita, et memoratus M. est alias idoneus, ut sui ministerii officium exsequatur, nullius contradictione vel appellatione obstante, auctoritate fretus apostolica liberam ei tribuas facultatem. [Datum Laterani IV. Id. Febr. 1198.]

Capitulum VI.
Mutilatus manu, si promotus fuerit in abbatem, ab abbatia deponitur.

Idem Militensi Episcopo.
Exposuisti nobis in nostra praesentia constitutus, quod I. quondam praedecessor tuus H. in abbatem promovit, nesciens, quod ipse esset manu altera mutilatus. +Quia vero abbas ipse noscitur sinistra carere, quid super hoc agendum sit, nostra voluisti responsione doceri. Nos igitur fraternitati tuae taliter respondemus quod, quum pro tam enormi defectu ad sacros non possit ordines promoveri, et ipse in promotione sua id tacuerit fraudulenter, ab abbatiae officio est non immerito amovendus. [Dat. Romae ap. S. Petr. V. Kal. Iul. 1198.]

Capitulum VII.
Carens ungula pollicis, dummodo sit fortis in pollice, licite ad sacerdotium promovetur.

Honorius III. Episcopo Engolismensi.
Thomas Monachus sancti Amantii de Brixia proposuit coram nobis, quod, quum in annis puerilibus esset constitutus, quaedam barra ferrea super dextrae suae pollicem fortuito casu cadens, ungulam avulsit ab eo. +Quum autem desideret, sicut asserit, in sacerdotali officio Domino famulari, nobis humiliter supplicavit, ut per te, qui eius dioecesanus exsistis, promoveri eum in sacerdotem mandaremus. Quocirca fraternitati tuae mandamus, quatenus, si ad frangendum eucharistiam sit in pollice ipso potens, et aliud canonicum non obsistat, propter deformitatem huiusmodi non dimittas, quin eum ad ordinem promoveas sacerdotis.

T i t u l u s X X I .
De bigamis non ordinandis.

Capitulum I.
Breve est.

Ex Concilio Aurelianensi.
Ut bigami, vel poenitentes, vel repudiatarum mariti, ad sacerdotium non ascendant.

Capitulum II.
Cum bigamo, qui ordinatus est ad sacros, non dispensatur, et ordinator privabitur potestate ordinandi, nisi cum eo fuerit dispensatum.

Lucius III. Spal. Archiepiscopo.
Super eo, quod a nobis tua fraternitas quid faciendum sit de bigamis requisivit, inquisitioni tuae taliter respondemus, quod ordinatores eorum potestate et officio ordinandi, et ordinati, si ad sacros ordines fuerint promoti, ordinibus eis ideo sunt privandi, quia in bigamis contra Apostolum dispensare non licet, ut debeant ad sacros ordines promoveri, vel in eis, si promoti fuerint, possint aliquatenus remanere. In ordinatore autem potest dispensatio adhiberi, ut ordinandi potestate et officio non privetur. [De simoniace etc. cf. c. 22. de sim. V. 2.]

Capitulum III.
Bigamus, uxore vivente, vel mortua, non ordinatur.

Coelestinus III.
De bigamis [autem] presbyteris et viduarum maritis idem sancimus omnino, ut nec viventibus uxoribus, nec defunctis, ad divinorum debeant celebrationem admitti, maxime quum a doctrina sit Apostoli et institutionibus ecclesiae alienum.

Capitulum IV.
Qui mortua uxore promotus ad sacros, cum secunda de facto contraxit, et cognovit, bigamiae poenam incurrit, licet non sit bigamus.

Innocentius III. Ratispa Episcopo.
Nuper a nobis (Et infra: [cf. c. 29. de sent. exc. V. 39.]) Tertius et ultimus inquisitionis articulus videbatur habere non modicum quaestionis, quoniam, quum in matrimoniis contrahendis non iuris effectus, sed animi destinatio attendatur, unde illum comitatur infamia, qui duas simul habet uxores, quod partim ad factum convenit retorqueri, sicut et quod in canone legitur de presbytero, qui non legalibus nuptiis detinetur, eadem censura tales videntur inter bigamos reputandi, licet obviet ex adverso, quod opinioni sit veritas praeferenda, et quod iuxta praemissa qui nullam uxorem habuit foret bigamus reputandus, quod contingeret, si quis de facto contraheret cum diversis, quibus de iure non posset matrimonialiter copulari. Nos autem in hac quaestione tibi respondemus, quod, quum huiuscemodi clericis, qui, quantum in ipsis fuit, secundas mulieres sibi matrimonialiter coniunxerunt, tanquam cum bigamis non liceat dispensari, licet in veritate bigami non exsistant, non propter sacramenti defectum, sed propter affectum intentionis cum opere subsecuto. [Dat. Lat. XVII. Kal. Iun. 1199.]

Capitulum V.
Qui contraxit cum virgine, licet prius ab alio fuerit desponsata, bigamus non censetur.

Idem Metensi Episcopo.
Debitum pastoralis officii (Et infra: [cf. c. 4. de bapt. III. 42.]) Secundus autem tuae dubitationis articulus continebat, an is, qui mulierem ab alio viro traductam, sed non cognitam, sibi matrimonialiter copulavit, valeat ad sacerdotium promoveri? Licet autem is, qui relictam ab alio duxit in coniugem, sive cognita fuerit ab illo, sive incognita manserit, videatur duxisse viduam in uxorem, utpote cuius vir erat mortuus, quando duxit eandem, sicut et ille bigamus esse videtur, qui cum duabus legitime contraxit uxoribus, sive neutram, sive alteram tantum cognoverit, quia vir exstitit duarum uxorum: nos tamen Fraternitati tuae ita duximus respondendum, quod, quum duo sint in coniugio, videlicet consensus animorum et commixtio corporum, quorum alterum significat caritatem, quae consistit in spiritu inter Deum et iustam animam, ad quod pertinet illud, quod dicit Apostolus: «Qui adhaeret Deo, unus spiritus est cum eo;» reliquum vero designat conformitatem, quae consistit in carne inter Christum et sanctam ecclesiam, ad quod pertinet illud, quod Evangelista testatur: «Verbum caro factum est, et habitavit in nobis,» profecto coniugium illud, quod non est commixtione corporum consummatum, non pertinet ad illud coniugium designandum, quod inter Christum et ecclesiam per incarnationis mysterium est contractum, iuxta quod Paulus exponens illud, quod dixerat Protoplastus; «Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea, et propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una,» statim subiungit: «Hoc autem dico magnum sacramentum in Christo et ecclesia.» Quum ergo propter sacramenti defectum inhibitum sit, ne bigamus aut maritus viduae praesumat ad sacros ordines promoveri, quoniam nec illa est unica unici, nec iste unus unius: profecto, ubi deficit inter huiusmodi coniuges commixtio corporum, non deest huiusmodi signaculum sacramenti. Unde is, qui mulierem ab alio viro ductam, sed minime cognitam, duxit uxorem, quia nec illa, nec ipse carnem suam divisit in plures, propter hoc impediri non debet, quin possit ad sacerdotium promoveri. [Dat. Faventini V. Kal. Sept. Ao. IX. 1206.]

Capitulum VI.
Qui plures habuit concubinas, ex eo bigamus non est.

Idem Lugd. Archiepiscopo, apostolicae sedis Legato.
Quia circa minima + et maxima frequenter humanus deficit intellectus, [prudentis est, quaerere, ubi scrupulus dubitationis occurrit.] Sane postulasti per sedem apostolicam edoceri, si presbyteri successive plures concubinas habentes, bigami censeantur, [ut cum eis tanquam irregularibus quoad exsecutionem sui officii nequeas dispensare?] (Et infra:) Ad quod [sic] duximus respondendum, quod, quum sacerdotes praedicti, sive uno, sive disersis temporibus plures habuerint concubinas, irregularitatem non incurrerint bigamiae, cum eis tanquam simplici fornicatione notatis quoad exsecutionem sacerdotalis officii poteris dispensare, [si vivere curaverint continenter. De presbyterorum etc. Dat. Signiae V. Non. Oct. Pont. nostr. Ao. XVI. 1213.]

Capitulum VII.
Subdiaconus, qui cum vidua contraxit, et eam cognovit, bigamiae poenam incurrit, licet bigamus non sit.

Idem.
A nobis fuit (Et infra:) Ille autem, qui in subdiaconatus ordine constitutus de facto tantum, quia de iure non potuit, duxit viduam in uxorem, perfecto bigamus non exstitit. Sed nec viduae potest in veritate dici maritus, quum inter ipsum et illam non fuerit vinculum maritale contractum. Cum eo tamen contra doctrinam Apostoli, tanquam cum marito viduae, dispensare non licet, non propter sacramenti defectum, sed propter affectum intentionis cum opere subsecuto.

T i t u l u s X X I I .
De clericis peregrinis.

Capitulum I.
Ultramarini et valde remoti ordinationem suam probare debent per quinque episcoporum sigilla.

Alexander III. Cenomanensi Episcopo.
Tua nos duxit fraternitas consulendos, quid sit agendum de clericis, qui in remotis regionibus ordinati literas eorum ostendunt, a quibus sibi proponunt manus impositas, et utrum episcoporum sigilla sint, quae repraesentant, incertum exsistit. Tuae igitur consultationi significatione praesentium respondemus, tutius esse, ut in his statuta Patrum veterum observentur, quam novum aliquid statuatur. Statutum autem est de transmarinis, ut ad minus quinque episcoporum super ordinatione sua testimonio muniantur, quod in aliis, si similiter sunt incogniti, credimus observandum, ita tamen ut in suspensione aliquanto tempore habeantur in quo videntes plenius de actibus instruantur ipsorum. Sed et de inferioribus ordinibus inquiri oportet, quia posset contingere, ut aliquibus praetermissis saltum fecissent. His autem peractis, si digni inventi fuerint, circa eos poterit dispensari. [Super eo vero etc. cf. c. 15. de off. deleg. I. 29.]

Capitulum II. Clericus peregrinus, qui iurat se ordinatum, nisi aliter probet, in illo ordine non suscipietur, nec ad superiores promovebitur.

Innocentius III. Constantinopolitano Patriarchae.
Inter quatuor (Et infra: [cf. c. 8. de maior. et obed. I. 33.]) Consuluit nos iterum tua fraternitas, utrum clericos ad te sine suorum ordinatorum literis venientes, et offerentes praestare corporaliter iuramentum, quod sint in quovis ecclesiasticorum ordinum constituti, debeas ad superiores ordines promovere. Nos igitur Inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, nisi de ipsorum ordinatione canonica per idonea tibi constiterit argumenta, eos nec in illis suscipere, nec ad maiores debes ordines promovere, praesertim antequam conversatio eorum fuerit approbata. [Edoceri quoque etc. Dat. Ferentini IV. Non. Aug. Ao. IX. 1206.]

Capitulum III.
Peregrinus, de cuius ordinatione non constat, non permittitur celebrare in publico, sed in occulto sic.

Idem Patriarchae Hierosolymitano.
Tuae fraternitatis +discretio postulavit per sedem apostolicam edoceri, Utrum clericos illos, qui ad partes Hierosolymitanas sine commendatitiis literis veniunt, permittere debeas celebrare divina, +quum plerique illorum, de quorum canonica ordinatione non constat, statim ut veniunt, praesumunt, non expetita licentia, celebrare? Nos autem tuam in Domino sollicitudinem commendantes super primo articulo Respondemus, quod, nisi legitime tibi constiterit, sive per literas sive per testes, de illorum ordinatione canonica, qui penitus sunt ignoti, non debes ipsos permittere in tuis plebibus celebrare; sed si forsitan eorum aliqui secreto ex devotione celebrare voluerint, poteris sustinere. [Super secundo etc. cf. c. 3. de apostatis V. 9. Dat. Romae ap. S. Petrum II. Kal. Febr. Ao. IX. 1207.]

Capitulum IV.
Inferiores praelati sine dioecesanorum consensu, in ecclesiis suis peregrinos non possunt instituere.

Honorius III. Regino Episcopo.
Te nobis proponente didicimus, quod quidam praelati ecclesiarum tuae iurisdictionis in ecclesiis sibi commissis sine conscientia tua et assensu clericos de alienis episcopatibus instituere non verentur. Attendentes igitur, id eis nulla ratione licere, quum sit honestati contrarium et a sanctorum Patrum institutionibus alienum, ad exemplar felicis recordationis Alexandri Papae praedecessoris nostri inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, si qui clerici de alienis episcopatibus in ecclesiis tuae iurisdictionis sine conscientia et assensu tuo sunt vel fuerint in posterum instituti, tibi licet eos exinde auctoritate nostra appellatione postposita removere, nisi aliquos ex iis ex dispensatione in eisdem ecclesiis duxeris dimittendos.

T i t u l u s X X I I I .
De officio archidiaconi.

Capitulum I.
Ponit quae spectant ad officium archidiaconi.

Ex libro Romani ordinis.
Ut archidiaconus post episcopum sciat se vicarium esse eius in omnibus, et omnem curam in clero, tam in urbe positorum, quam eorum, qui per parochias habitare noscuntur, ad se pertinere; sive de eorum conversatione, sive de honore et restauratione ecclesiarum, sive doctrina ecclesiasticorum vel ceterarum rerum studio, et delinquentium rationem coram Deo redditurus est. Et ut de tertio in tertium anum, si episcopus non potest, parochiam universam circumeat, et cuncta, quae emendatione indigent, ad vicem sui episcopi corrigat et emendet.

Capitulum II.
Non summatur, sed ponit quaedam, quae spectant ad officium archidiaconi.

Ex concilio Toletano.
Officium vero archidiaconi est, evangelium quando voluerit legere, vel alicui de diaconis praecipere, et quando episcopus missam canit, ad iussionem illius induant se Levitae vestimentis sacris, qualiter cum pontifice ad missam procedant; +omnem querimoniam seu causam vel iustitiam presbyterorum, vel diaconorum, vel subdiaconorum ipse debet deliberare, ordinare et facere. Ideo vero strenuus, providus, cautus, vicem sui episcopi agens, episcopii totius curam habeat, et §. 1. Omne ecclesiasticum officium providendo, lectiones aut responsoria in matrice ecclesia dare debet, et auscultare, in tantum, ut nullus evangelium, aut epistolam, aut responsoria, vel quamlibet in ecclesia lectionem legat vel cantet, donec ante ipsum legat vel cantet, et auscultetur ab ipso. §. 2. Acolythos quoque ipse ordinet, quis eorum candelabra, quis thuribulum deferre quisve minorum in ecclesia aliqua officia agere debeat.

Capitulum III.
Custodia vasorum ecclesiae spectat ad archidiaconum.

Gregorius III. Archidiacono Salonitano.
Ea, quae nobis contra +vos tu et episcopus tuus direxistis scripta, doluimus agnoscentes eo, quod inter vos nihil caritas recognoscit. Verumtamen te in officio ordinis tui administrare praecipimus, et, si illic potest superante gratia causa vestri scandali definire, multum credimus vestrae animae acquisivisse. Sin vero ita inter vos discordia partes suas armavit, ut in tumore scandali voluntas vestra debeat remanere, tu ad nostram audientiam indifferenter occurre, et episcopus tuus pro se dirigat quam elegerit personam instructam, ut omnia subtili ratione perpensa constituere quae visa fuerint partibus debeamus. Scire vero te volumus, quod a te districte quaesituri sumus, quia vel propriae ecclesiae, vel ea, quae de diversis ecclesiis cimilia sunt collecta, non sub omni sollicitudine et fide servantur. Quod si quid ex eis vel negligentia, vel cuiusquam fraude deperiit, tu in hoc reatu adstringeris, qui per archidiaconatus ordinem custodiae eiusdem ecclesiae arctius deputaris.

Capitulum IV.
Archidiaconus sine mandato episcopi non committit curam animarum, id est, non habet institutionem auctorizabilem.

Alexander III. Eliensi Archidiacono.
Quum satis sit absurdum + et a sanctorum Patrum institutionibus alienum, ut archidiaconus auctoritate propria debeat cuilibet curam ecclesiarum committere, aegre nimis ferimus, quod tu sine mandato episcopi tui personis animarum curam committis . Quoniam igitur obtentu alicuius consuetudinis non debes contra sanctorum Patrum constitutiones venire, et quod ad tuum non spectat officium vendicare, ideo mandamus, ut nemini de cetero sine licentia et mandato episcopi tui curam praesumas committere animarum.

Capitulum V.
Archidiaconus de iure communi non potest excommunicare. Ant. de But.

Idem Vigoriensi Episcopo.
Archidiaconis non videtur de ecclesiastica institutione licere, nisi auctoritas episcoporum et consensus accesserit, in aliquos sententiam promulgare.

Capitulum VI.
Archidiaconus semel in anno, nisi necessitas exigat plus, visitat suam provinciam, id est paroeciam. Hoc dicit.

Idem Episcopo Conventrensi et Abbati Cestrensi.
Mandamus, quatenus prohibeatis R. Cestrensi archidiacono, ne clericos sive laicos, qui pro suis excessibus puniendi sunt, poena pecuniaria mulctare, sive in examinatione ignis vel aquae a quolibet viro vel muliere extorquere praesumat, aut pro annua et indebita exactione pecuniae personas suspendere, vel ecclesias interdicere, neque ad ecclesias sui archidiaconatus visitandas nisi semel in anno accedat, nisi forte talis causa emerserit, propter quam ipsum oporteat praefatas ecclesias saepius visitare. Et tunc cum ea moderantia hominum et equitaturarum, quod qui in eis morantur, exinde non debeant merito querelari. Si autem contra inhibitionem vestram venire praesumserit, ecclesiastica severitate percellatis, omni occasione et appellatione cessantibus, et sententiam ipsam usque ad dignam satisfactionem faciatis inviolabiliter observari, ita quod in vos et illos hoc non cogamur durius, vindicare.

Capitulum VII.
Dicit primo, quod sit officium archidiaconi, et in quo per illud relevetur episcopus. Et secundo dicit, decanos rurales per episcopum et archidiaconum eligendos et amovendos, si illorum vices communiter gerant.

Innocentius III.
Ad haec non dicimus (Et infra:) §. 1. Sane consuluit nos tuae fraternitatis devotio, quid ad officium archidiaconi debeat pertinere, et in quibus per ipsum cura episcopalis sollicitudinis debeat relevari. Et nos, prout possumus, respondemus, quod archidiaconus secundum statuta B. Isidori imperat subdiaconibus et Levitis; parochiarum sollicitudo et earum ordinatio ad ipsum pertinet, et audire debet iurgia singulorum. §. 2. Archipresbyteri autem, qui a pluribus decani nuncupantur, eius iurisdictioni se noverint subiacere. §. 3. Secundum vero Romani ordinis constitutionem maior post episcopum et ipsius episcopi vicarius reperitur, omnem sollicitudinem et curam tam in clericis quam in ecclesiis eorum, prout melius secundum Deum poterit, impendendo, quum super his sit redditurus rationem in districti examinis iudicio. §. 4. Item in epistola B. Clementis Papae praedecessoris nostri oculus episcopi archidiaconus appellatur, ut loco episcopi per episcopatum prospiciens, quae corrigenda viderit corrigat et emendet, nisi adeo fuerint ardua negotia, quod absque maioris sui praesentia nequeant terminari. §. 5. In quadam vero nostra constitutione iam alia vice nos meminimus expressisse, quod institutio corporalis tam super beneficiis quam etiam dignitatibus ad ipsum debeat pertinere, examinatio etiam clericorum, si fuerint ad sacros ordines promovendi; et hoc idem in collationibus beneficiorum credimus observandum, ut qui beneficiis ecclesiasticis praeficiendi fuerint a suo prius examinentur archidiacono, et per ipsum postmodum episcopo praesententur. §. 6. Subsequenter postea quaesivisti, utrum decani rurales, qui pro tempore statuuntur, ad mandatum tuum solum, vel archidiaconi, vel etiam utriusque institui debeant vel destitui, si fuerint amovendi. Ad hoc breviter respondemus, quod, quum iuxta imperialis sanctionis auctoritatem ab omnibus quod omnes tangit approbari debeat, et quum commune eorum decanus officium exerceat, communiter est eligendus, vel etiam amovendus.

Capitulum VIII.
Archidiaconus non dat commendatitias ad ordines.

Idem.
Significasti (Et infra:) Interdicas autem archidiacono tuo, ne sine conscientia tua et auctoritate literas suas promovendis concedat, et eis etiam districte prohibeas, ne ad ordines taliter audeant convolare. Qui si contra prohibitionem tuam venire praesumpserint, exsecutionem eis ordinum susceptorum totaliter interdicas. [Dat. Lat. XV. Kal. Oct. 1199.]

Capitulum IX.
Archidiaconus examinat et praesentat ordinandos, et ponit praelatos in sede.

Idem.
Ut nostrum (Et infra:) [(cf. c. un. ut. eccl. ben. III. 12.) Quia vero maiorum excessus maiori debent severitate puniri, quum iuxta divinae legis oraculum sacerdos, si unctus est, peccaverit, faciet delinquere populum, quod inhoneste super retentione proventuum praesumpsisti de communi fratrum nostrorum consilio irritavimus, et in poenam praesumptionis huiusmodi, ut in eo puniaris, in quo peccaveras, a collatione dignitatis vel ecclesiastici beneficii, quod ad tuam donationem in tua primo vacabit ecclesia, censuimus suspendendum. Ceterum quia divina docente scriptura didicimus, quod melior est sapiens viro forti, et qui dominatur animo expugnatore urbium, quantumcunque voluerimus aut vellemus, si salva possemus iustitia (contra quam non iudicamus nos posse, quum simus in sede iustitiae constituti), praefatam cancellariam praedicto subdiacono nostro conferri, saepedictum tamen H. de Lamp. non invenimus ita culpabilem, ut eum exigente iustitia ipsa cancellaria privare possimus, quum, etsi parentes eius simplicitate deliquerint, nihil tamen pro ea dantes aut etiam promittentes, ipse tamen investituram cancellariae sicut verus canonicus, et cui ratione canonicatus non poterat opponi de iure defectus, sine pactione qualibet et conventione recepit.] Nec [etiam] fuit sufficienter probatum, quod cancellarius ex officio suo exerceat spiritualia memorata, quum ea potius de iure communi ad archidiaconi spectent officium, repraesentare videlicet ordinandos episcopo, et illos examinare, ponere abbates et abbatissas in sede. [Quae quum probatum sit etc. Dat. Perusii IX. Kal. Oct. 1198.]

Capitulum X.
Archidiaconi in monasteriis iurisdictionem non habent, nisi quantum tribuit eis generalis vel specialis consuetudo.

Honorius III. Abbati Arimanensi Trecensis dioecesis, et Archidiacono et Decano S. Stephani Trecensis.
Dilecto filio (Et infra:) Ad petitionem archidiaconi Senonensis conquerentis, quod abbas et conventus monasterii sancti Petri Vivi Senonensis procurationem annuam et quaedam alia ratione sui archidiaconatus ad ipsum spectantia exhiberi sibi contra iustitiam denegabant, abbati sancti Crispini et collegis eius dedimus in mandatis, ut audirent causam huiusmodi et fine debito terminarent. Coram quibus petiit praedictus archidiaconus, ut, quum idem monasterium infra metas sui archidiaconatus sit situm, praefati abbas et monachi sibi obedirent in his, quae pertinent ad iurisdictionem, correctionem, reconciliationem et visitationem, ad ius, ut dicebat, archidiaconale spectantes, videlicet, ut coram se conquerentibus responderent, ac starent iuri, et iustas eius sententias observarent; citati etiam venirent ad eius praesentiam, et eius mandata honesta et sancta secundum Deum, de correctione excessuum, et aliis, quae archidiaconi solent et possunt rationabiliter iniungere, audituri et salva sua regula et abbatis sui debita obedientia servaturi. Petiit insuper, ne de cetero facerent aliquos de Senonensi baillivia eo praetermisso coram officiali Senonensis archiepiscopi conveniri, asserens, illos prius debere conveniri sub ipso, quam coram officiali praedicto, specialibus ipsius archiepiscopi et hominum, ac familiae suae causis duntaxat exceptis. +Lite igitur super praemissis coram praefatis iudicibus legitime contestata, et auditis ab eisdem hinc inde propositis, iidem iudices de utriusque partis assensu causam ipsam ad examen apostolicum remiserunt. Ipsis ergo abbate et archidiacono in nostra praesentia constitutis, nos attendentes, eorum consuetudines esse super archidiaconorum iurisdictione diversas, quum in hoc casu nesciremus consuetudinem, qua in abbatiis Senonensibus ordinis praefati monasterii utitur archidiaconus Senonensis, finalem habere nequivimus in huiusmodi questione processum. Volentes autem, ut eidem quaestioni finis debitus imponatur, causam ipsam vobis de ipsius abbatis et procuratoris alterius partis assensu duximus committendam. Ideoque discretioni vestrae mandamus, quatenus per maiores ecclesiae Senonensis canonicos, qui habere debent de huiusmodi consuetudine notitiam pleniorem, super his sollicite veritatem inquiratis, et, nisi vobis infra tres menses post primae citationis edictum constiterit per eosdem, praefatum archidiaconum vel praedecessores ipsius de pacifica sic obtenta consuetudine iurisdictionem aliquam in ipso monasterio, vel in huiusmodi abbatiis hactenus habuisse, praefatum monasterium ab eius impetitione penitus absolvatis, perpetuum super hoc ipsi archidiacono silentium imponentes. Si vero vobis constiterit per canonicos eosdem, ipsum archidiaconum vel eius praedecessores de sic obtenta consuetudine hactenus habuisse iurisdictionem aliquam in ipso monasterio, vel in aliis huiusmodi abbatiis, eandem iurisdictionem duntaxat adiudicantes eidem, in monasterio supradicto quam ipsum vel praedecessores suos in monasterio ipso vel in eisdem abbatiis habuisse constiterit, super aliis perpetuum ei silentium imponatis, in praedictis omnibus sublato appellationis obstaculo processuri.

T i t u l u s X X I V .
De officio archipresbyteri.

Capitulum I.
Archipresbyter civitatis subest archidiacono, et principaliter praeest presbyteris et presbyteralibus officiis.

Ex concilio Toletano.
Ut archipresbyter sciat se subesse archidiacono, et eius praeceptis sicut sui episcopi obedire et, quod specialiter ad eius pertinet ministerium, super omnes presbyteros in ordine presbyterali positos curam agere animarum, et assidue in ecclesia stare, et in episcopi sui absentia ad vicem eius missarum solennia celebret, et collectam dicat, aut cui ipse iniunxerit.

Capitulum II.
Ad idem.

Leo Papa.
Ministerium archipresbyteri in eo constituitur, ut diligenti cura provideat ministerium sacerdotum cardinalium, qui solenne debent agere officium in communicatione corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi ita, ut vicissim eos sibimet succurrere faciat, quatenus a sacrosancto die dominico incipiendo, per omnes horas canonicas indeclinabiliter perseverent, ut opus Dei digne et sancte perficiatur ab eo, cui committitur, +verens sententiam illius sapientissimi, ubi dicitur: «Maledictus homo, qui negligenter facit opera Dei.» §. 1. Provideat etiam archipresbyter vitam sacerdotum cardinalium, praeceptis sui obtemperando episcopi, ne aliquando cedant, aut scurrilitate torpeant, +sed reminiscantur, quod labia sacerdotum custodiant scientiam, et legem requirunt ex ore eius, qui angelus Domini exercituum est. §. 2. Si episcopus defuerit, exceptis his, quae prohibita sunt, archipresbyter provideat cuncta, quae in sacerdotum ministerio perfici debeant, [id est] fontes benedicere, infirmum oleo perungere, poenitentem infirmum, consulto episcopo, reconciliare, poenitentiam cunctis aliis sacerdotibus, quae ad purgationem animarum pertinet, iniungere. §. 3. In praecipuis festivitatibus aut ipse celebrationem missae solenniter impleat, aut ad oris sui iussionem, cui committitur, peragat veneranter.

Capitulum III.
Declarat, quod sit officium archipresbyteri civitatensis. Ant. de But.

Idem.
Officium archipresbyteri de urbe constat, quando ibi praesul defuerit, vice eius officium inchoare, benedictiones presbyterales in ecclesia dare, missam, quando voluerit, cantare, vel cui de sacerdotibus iusserit. Quando vero episcopus missam canit, debet praecipere sacerdotibus, ut induant se vestibus sacris, et qualiter ad missam procedant. Debet enim praecipere custodi ecclesiae, ut in sacrario eucharistia Christi propter infirmos non desit. Debet infirmis providere, et providendo praecipere sacerdotibus, ne forte sine confessione, vel confirmatione corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi moriantur; confessiones vero peccatorum eorum, qui a foris veniunt, recipere cum omnibus sacerdotibus, et exinde per provisionem pontificis magnam debet illis adhibere curam. Ad Christianos quoque faciendos, et baptizandos infantes, et ad succurrendum, omnia a sacerdotibus per iussionem illius fiant.

Capitulum IV.
Archipresbyter ruralis presbyterorum et laicorum plebaniae suae curam gerit: contra decretum tamen episcopi nihil ordinare potest.

Idem ex synodo Ravennae habita.
Ut singulae plebes archipresbyterum habeant; propter assiduam erga populum Dei curam, singulis plebibus archipresbyteros praeesse volumus, qui non solum imperiti vulgi sollicitudinem gerant, verum etiam eorum presbyterorum, qui per minores titulos habitant, vitam iugi circumspectione custodiant, et qua unusquisque industria divinum opus exerceat, episcopo suo renunciet. §. 1. Nec contendat episcopus, non egere plebem archipresbytero, quasi ipse eam gubernare valeat, quia, etsi valde idoneus sit, decet tamen, ut sua onera partiatur, et sicut ipse matrici ecclesiae praeest, ita archipresbyteri praesint plebibus, ut in nullo titubet ecclesiastica sollicitudo. Cuncta tamen referant ad episcopum, nec aliquid contra eius decretum ordinare praesumant.

T i t u l u s X X V .
De officio primicerii.

Capitulum unicum.
Ponit ea, quae spectant ad officium primicerii. Anton. de Butr.

Idem ex libro Romani ordinis.
Ut primicerius sciat, se esse sub archidiacono, sicut et archipresbyter, et ad eius curam specialiter pertinere, ut praesit in docendo diaconis, vel reliquis gradibus ecclesiasticis in ordine positis, ut ipse disciplinae et custodiae insistat, sicut pro animabus eorum coram Deo rationem est redditurus, et ut ipse diaconibus donet lectiones, quae ad nocturna officia clericorum pertinent, et de singulis studium habeat, ut in quacunque re capacem sensum habuerit, absque ulla vacet negligentia [ab eo] aut a quo ipse iusserit, instruantur.

T i t u l u s X X V I .
De officio sacristae.

Capitulum unicum.
De officio sacristae.

Ex concilio Toletano.
Ut sciat se sacrista subiectum archidiacono, et ad eius curam pertinere custodiam sacrorum vasorum, vestimentorum ecclesiasticorum seu totius thesauri ecclesiastici, nec non quae ad luminaria pertinent, sive in cera, sive in oleo, [sive ad distributionem sacri chrismatis.]

T i t u l u s X X V I I .
De officio custodis.

Capitulum I.
Ponit, quae spectant ad officium custodis. H. d.

Ex libro Romani ordinis.
Custos ecclesiae, cui ea, quae ecclesiae competunt, custodienda committuntur, oportet, ut sui archidiaconi iussioni in cunctis obediat, in canonicis horis signa tintinabulorum pulsanda, ipso archidiacono iubente, ab eo pulsentur, pallia vel linteamina altaris, seu cuncta utensilia ecclesiae indesinenter custodiat, lampades et laternas in accendendo, seu in exstinguendo pervigil exsistat, ne aut supra modum lucendo oleum depereat, aut minus lucendo obscurior sit ecclesia; sed omnia cum discretione agantur, quae noscitur omnium virtutum esse mater. §. 1. Si vero is, cui ecclesia custodienda traditur, minus idoneus ad hoc peragendum exstiterit, ab archidiacono coerceatur, ut se emendit. Si autem indomitus permanserit, archidiaconus episcopo denunciando provideat, ut indecente eiecto aptus domui Dei constituatur minister, ut omnia in laudem et nomen Dei fiant, qualiter placari possit Deus in ecclesia ab observientibus sibi.

Capitulum II.
Ad idem.

Ex concilio Toletano.
Custos vero sollicitus debet esse de omni ornamento ecclesiae, et luminariis sive incenso, nec non panem et vinum omni tempore praeparatum ad missam habere debet, et per singulas horas canonicas signum ex consensu archidiaconi sonare, et omnes oblationes seu eleemosynas, seu decimas, cum eiusdem tamen consensu absente episcopo, inter fratres dividat. §. 1. In his tribus ecclesiae columnis, ut sancta sanxit synodus, consistere debet alma mater ecclesia, ut ad hoc opus tales ordinentur, quales plus meliores et sanctiores esse viderint, ut nulla negligentia in sancta Dei ecclesia esse videatur. Hi tres, archidiaconus, archipresbyter, custos, simul iuncti uno animo provide peragant et perfecte, et non sit invidia neque zelus inter illos.

T i t u l u s X X V I I I .
De officio vicarii.

Capitulum I.
Vicarius, si beneficium curatum postea sit adeptus, vicaria privabitur.

Alexander III. Episcopo Norvicensi et G. Archidiacono.
Ad audientiam nostram pervenit, quod G. presbyter monachos de Rameseia et Thomam clericum suum petendo vicariam [suam] ecclesiae de Burnel, a qua viginti annis retrocessit, in diversis postea ecclesiis personatum adeptus, multipliciter vexare ac fatigare praesumit. Quia igitur non est canonicum, ut qui curam animarum in diversis habet ecclesiis vicarius in alienis exsistat, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, rei veritate plenius inquisita, si ita est, praedictum presbyterum a petitione supradictae vicariae desistere appellatione et occasione remotis districtius compellatis, non obstantibus literis si quas tacita veritate per nuntium a nobis impetravit. Exstirpari etenim debent, quae de avaritae radice procedunt, et canonum contraria sunt rationi vel sanctioni.

Capitulum II.
Plures vicarias quis habere non potest.

Idem Eliensi Episcopo.
Provideas [autem] attentius, ne in episcopatu tuo patiaris aliquem plures vicarias habere, quia, quum vicarii teneantur personis et ecclesiis deservire, alienum est ab ordine iuris, ut vicariam quis habeat praeter unam.

Capitulum III.
Perpetuus vicarius per episcopum institutus per rectorem removeri, vel portione sua fraudari non potest.

Idem Vintoniensi Episcopo.
Ad haec si persona alicuius ecclesiae vicario, quem in eadem ecclesia instituit, de assensu et auctoritate dioecesani episcopi certam assignaverit portionem, is, qui persona illa defuncta in personatum illius substituitur ecclesiae, non potest eundem vicarium ab ecclesia removere, vel assignatam sibi minuere portionem, nisi aliquid committat, propter quod per iudicem in vicaria sit vel beneficio condemnandus.

Capitulum IV.
Vicarius non potest substituere vicarium.

Idem Norwicensi Episcopo.
Clericos [autem vel] in presbyteratu, vel in aliis inferioribus ordinibus constitutos, in vicariis ecclesiarum, quas adepti sunt, alios sibi substituere non permittas, quum id satis sit absonum et absurdum, et omni rationi contrarium.

Capitulum V.
Vicarius Papae in urbe iurisdictionem habet, non extra urbem.

Innocentius III. Abbati S. Eugenii et Plebano S. Petri.
Sua nobis venerabilis frater noster [Wulteranus episcopus fecit insinuatione monstrari, quod, quum clerici plebis de Petiole iurassent sibi praepositum ad laicorum eligere voluntatem, et electione taliter celebrata sibi praesentassent electum, ipse non solum electionem ipsius renuit confirmare, verum etiam tam consules et alios laicos, qui ad hoc impulerant clericos supradictos, quam ipsos clericos, pro his et aliis, in quibus eidem inobedientes exstiterant, excommunicationis vinculo innodavit, et ad venerabilem fratrem nostrum archiepiscopum Pisanum, et Lucanum episcopum destinari obtinuit scripta nostra, ut sententiam, sicut fuerat rationabiliter promulgata, facerent appellatione remota usque ad satisfactionem congruam firmiter observari. Pars autem adversa venerabilis fratris nostri P. Portuensis episcopi vicarii nostri, ad eundem Lucanum episcopum et dilectum filium P. tit. basilicae XII. Apostolorum presbyterum cardinalem literas impetravit, qui occasione illarum dictos laicos et clericos absolverunt, contra memoratum Wulteranum episcopum sententiam promulgantes, a qua idem episcopus, licet ipsam multiplici ratione crediderit esse nullam, ex abundanti tamen nostram audientiam appellavit.] Nos igitur vicarii literas aestimantes per surreptionem obtentas, quoniam iurisdictio vicarii, quem Romanus Pontifex in Urbe reliquit, non extenditur extra illam, nisi ei specialiter sit concessum, praesertim quum ipse moratur in sua provincia speciali, videlicet inter Capuanam provinciam et Pisanam; discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, quicquid occasione literarum actum est, in irritum revocetis, praefatam excommunicationis sententiam sicut rationabiliter lata est, faciatis remoto appellationis obstaculo, firmiter observari.

Capitulum VI.
Compelluntur vicarii ordinarii ecclesiis deservire per subtractionem proventuum et vicariarum.

Honorius III. Vigorensi Episcopo.
Ex parte tua fuit propositum coram nobis, +quod quidam in ecclesiis, quibus perpetuas obtinent vicarias, debitam residentiam facere, ac in presbyteros promoveri contemnunt. Nolentes igitur abusum huiusmodi, sicuti nec debemus, aequanimiter sustinere, fraternitati tuae mandamus, quatenus perpetuos vicarios, ut in ecclesiis, in quibus vicarias obtinent, resideant, ut tenentur, et se in presbyteros, ut eorum cura exigit, faciant promoveri, per subtractionem proventuum vel ipsarum vicariarum appellatione remota compellas.

T i t u l u s X X I X .
De officio et potestate iudicis delegati.

Capitulum I.
Delegatus Papae potestatem habet non solum in partes, sed etiam in alios, qui suam iurisdictionem impediunt.

Alexander III. Londonensi Episcopo.
Quia quaesitum est a nobis ex parte tua, quid faciendum sit de potestatibus, quae, quum praecipimus alicui iustitiam exhiberi de his, quos diligunt, aut tueri volunt, minis aut terroribus suis conquerentes silere compellunt, et sic mandatum nostrum eluditur, sic tibi respondemus, quod, sicut agentes et consentientes pari poena scripturae testimonio puniuntur, sic tam eos, qui trahuntur in causam, quam principales eorum fautores, si eos manifeste cognoveris iustitiam impedire, districtione ecclesiastica poteris coercere.

Capitulum II.
Quum diversae literae sub eadem data et forma contraria impetrantur, et praesentantur a diversis ad eosdem iudices, supersedetur utrisque, donec consulatur Papa.

Idem Bononiensi Episcopo.
Sane si a nobis super aliqua causa literae prius impetrantur, et aliae postea, non facta mentione priorum literarum, literae opponuntur, si iudicibus innotuerit, donec Romanum Pontificem consulant, et suam exinde cognoscant plenius voluntatem, exsecutioni literarum penitus supersedeant utrarumque, ne pro varietate literarum causarum fines valeant impediri. Item quum etc. [cf. c. 9. de sent. et re iud. II. 27.]

Capitulum III.
Delegatus Papae impeditus subdelegare potest causam, quae sine ipso commode terminari potest.

Idem Episcopo Londonensi.
Si pro debilitate tua vel pro qualibet alia gravi causa vel necessitate tractandis causis, quae tibi a sede apostolica committuntur, interesse non poteris, liberum tibi sit personis discretis et idoneis vices tuas committere, ita tamen, quod, si res tanti est, te consulere debeant, nisi forte causae ita graves sint, quod sine praesentia tua non possint commode terminari.

Capitulum IV.
Si causa committitur infra certum diem decidenda, nisi partes prorogent, per lapsum diei exspirat iurisdictio. - §. 1. Ubi certa poena per ius statuta non est, delegatus imponit arbitrariam. Hoc dicit.

Idem V. Carnotensi Electo.
De causis, quae infra certum terminum decidendae committuntur, hoc tuam volumus cognitionem tenere, quod, nisi dies ab Apostolico praefixus de communi consensu partium prorogetur, eo transacto, mandatum exspirat. §. 1. Illis etiam, qui pro causis tibi commissis ad citationem tuam venire, aut tuo super his parere iudicio neglexerint, si tale fuerit negotium, quod certa exinde poena in canonibus exprimatur, eandem infligas; alioquin ipsos pro delicti qualitate et causae secundum tuum arbitrium punire procures.

Capitulum V.
Per simplicem commissionem causae potest delegatus citare, contumacem punire, et reliqua facere, quae spectant ad causam.

Idem Archiepiscopo Senonensi.
Praeterea super hoc, quod nos consulere voluisti, utrum liceat iudici delegato non ordinario, sine literis commissoriis cogere contumacem, ut veniat, aut damnare si non veniat? hoc tibi auctoritate praesentium innotescat, quod, postquam ei causa, licet simpliciter, delegatur, satis potest nostra auctoritate partes compellere, et etiam contumaces severitate ecclesiastica coercere, etiamsi literae commissionis id non contineant, aut partes mandatum nostrum non habeant, ut accedant; quia ex eo, quod causa sibi committitur, super his omnibus, quae ad causam ipsam spectare noscuntur, plenariam recipit potestatem.

Capitulum VI.
Si causa pluribus etiam simpliciter est commissa, quilibet subdelegare potest. H. d. et quotidie allegatur.

Idem Vintoniensi Episcopo.
Quamvis simus +multiplicitate negotiorum impliciti, et gravibus diversisque sollicitudinibus occupati, nos tamen cogit praeter debitum commune tuae fraternitatis caritas et dilectio, qua personam tuam diligimus, tuis consultationibus respondere, ne videamur indiscussa relinquere quae nobis enodanda tua voluit discretio praesentare. Innotescat itaque sollicitudini tuae, quod iudex a nobis delegatus causam sibi commissam potest aliis, [uni vel pluribus,] delegare, aut totam audiendam et terminandam, aut etiam, ut audiant allegationes et rationes et attestationes recipiant, et sententiam sibi servent, vel ut horum aliquid tantummodo faciant iuxta voluntatem et beneplacitum delegantis; quanquam non possit eandem causam alii appellatione postposita delegare, etsi sibi sit appellatione remota commissa. Si vero duobus causa committitur; etiam si non apponatur, ut unus sine altero procedat in ea, nihilominus unus ex ipsis, sive suo coniudici sive alii, vices suas potest committere in hac parte. [Ceterum etc. cf. c. 3. de resc. I. 3.]

Capitulum VII.
Delegatus Papae exsequitur sententiam suam, quam exsequi non potest aut non vult is, cui eam commiserat exsequendam.

Idem Norvicensi Episcopo.
Significasti nobis +per literas tuas, quod interdum a iudice delegato frustra super aliqua causa fertur sententia, quum ordinarius iudex eam ad mandatum ipsius, nolit exsecutioni mandare, aut aliis resistentibus effectui mancipare non possit. Super hoc autem Consultationi tuae taliter respondemus, quod, si iudex ordinarius ad mandatum iudicis delegati a nobis aut non vult, aut non potest aliis resistentibus sententiam ab eo latam effectui mancipare, delegatus iudex eam auctoritate nostra sibi commissam potest exsecutioni mandare, et, si qui sibi restiterint, eos sententia ecclesiastica coercere. [Si quando etc. cf. c. sequ.]

Capitulum VIII.
Si ordinarius scit, eum non canonice institutum, quem delegatus Papae mandat in possessionem induci, non resistet violenter, sed precibus instabit, ut differat, donec Papa consulatur.

Idem.
Si quando vero clerici coram iudice delegato praelatos ecclesiarum super ecclesiis, quas tenent, in causam traxerint, et coram eodem iudice transactione vel alio modo ecclesias obtinuerint, in quibus certum sit, eos institutionem canonicam nullatenus habuisse, nec possessionem etiam corporalem, ordinarius iudex non debet iudicis delegati mandato resistere violenter, sed apud ipsum instare debet, ut differat eos in possessionem mittere, donec nobis rei veritas innotescat.

Capitulum IX.
Post diffinitivam exsecutioni mandatam exspirat delegati iurisdictio.

Idem Brixiensi Episcopo.
In literis, +quas tua nobis destinavit fraternitas, quaestiones quasdam inseruisti, super quibus solutionem tibi a nobis postulasti exhiberi, quarum siquidem una est, scilicet usque ad quod tempus iudex delegatus partes suas possit interponere, ut stetur rei iudicatae vel transactioni? Super quo utique Consultationi tuae taliter respondemus, quod ex quo iudex delegatus per se, vel per alium, si potuerit, sententiam exsecutioni mandavit vel mandari praecepit, eius auctoritas et iurisdictio cessat, quia semel est officio suo functus.

Capitulum X.
Reo absente non per contumaciam, delegatus datus etiam ad diem, non restituet actorem, licet possessionem et deiectionem probare volentem.

Idem Abbati sancti Albini.
Consultationibus +singalorum ex ministerio susceptae servitutis cogimur respondere, ut, si quid dubietatis vel quaestionis in mente alicuius emerserit, ab ecclesia Romana solvatur, quae inter alias disponente Domino meruit obtinere principatum. Quaesitum est a nobis siquidem, utrum, si aliquis ecclesia vel possessione qualibet se asseverans absque iudicio et causa rationabili spoliatum, et a nobis ad iudices literas obtinuerit, ut infra certum tempus restituatur sibi possessio, si constiterit iudici, eum esse taliter spoliatum, possessio debeat ei restitui, quum is, qui tenet ecclesiam vel possessionem, quam ipse requirit, antequam de literis ipsis aliqua mentio fieret, studiorum vel peregrinationis, vel alia huiusmodi causa se absentaverit, nec infra tempus praefixum iudici possit suam praesentiam exhibere? Super quo utique inquisitioni tuae taliter respondemus, quod nec potest, nec debet restitutionem habere, quamvis paratus sit coram iudice delegato testibus idoneis possessionem et deiectionem suam probare, nisi is, qui possidet, se per contumaciam absentasset. Si autem iudex usque ad reditum eius qui possidet, terminum prorogaverit, exspirat iurisdictio sua, quia sine consensu utriusque non licet iudici terminum prorogare aliquatenus praefixum a delegante. [De cetero etc. cf. c. 19. de iure patr. III. 38.]

Capitulum XI.
Delegatus Papae in causa sibi commissa iurisdictionem habet super ordinarium et quemcunque maiorem.

Idem Carnotensi Episcopo.
Sane quia nos +inprimis consulere voluisti, qualiter a nobis iudex delegatus episcopum, qui ei non subest, ad aliquid faciendum vel dandum compellere debeat, quum causam, quae inter episcopum et clericum vel laicum vertitur, de mandato nostro suscipit terminandam, id Tuae quaestioni duximus respondendum, quod iudex a nobis delegatus vices nostras gerit, unde in causa illa superior est, et maior illis, quorum causam suscepit terminandam. Ideoque, si episcopus vel alia persona, quae non sit de iurisdictione illius, in causa, quam ei delegamus, rebellis aut contumax fuerit, secundum qualitatem vel quantitatem facti poterit vel interdicti vel suspensionis sententia a iudice delegato compelli ita, quod iudex, secundum negotii qualitatem temperate procedens, episcopo vel ingressum ecclesiae, vel sacerdotale officium interdicat, aut etiam terram illius, quae ad iurisdictionem suam pertinet specialiter, interdicto supponat. [De testibus etc. cf. c. 5. de test. cog. (2, 14.) in Comp. I.]

Capitulum XII.
Si primus impetravit primam dignitatem in ecclesia vacaturam, secundus impetravit certam dignitatem ipsius ecclesiae, quum vacaret, et illa postmodum vacat, debetur primo, et non secundo. H. d. et est notabilis decisio.

Idem Eboracensi Archiepiscopo et Episcopo Conventrensi.
Ex parte N. capellani nobis innotuit, quod, quum ad te, frater Conventrensis, nostras literas impetraverit, ut ei archidiaconatum, quem in ecclesia tua primo vacare contingeret, assignares, R. adversarius eius alias ad te, frater Eboracensis, literas, sicut dicitur, impetravit, nulla de prioribus habita mentione, ut, si avunculus suus archidiaconatum, quem habebat in ecclesia eadem, vellet omnino dimittere, ipsum ei faceres assignari. Quoniam igitur, si memores fuissemus, nos pro praedicto N. literas nostras, sicut praediximus, direxisse, pro adversario eius nullatenus scripsissemus, nolentes literas nostras, quas pro eodem N. misimus, occasione hac effectu carere, fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo, mandamus, quatenus praefato N. archidiaconatum ipsius ecclesiae, si vacat, non obstantibus posterioribus literis assignetis.

Capitulum XIII.
Ubi contraria voluntas Papae non apparet, delegatus iuris formam servare debet, et rationabiles exceptiones admittere. Ioan. Andr.

Idem Eboracensi Archiepiscopo.
Ex parte tua + quaesitum est a nobis, utrum, quum causam aliquam sub certa forma committimus, iudices delegati ita formam sibi commissam debeant sequi, quod rationabiles exceptiones non admittant? Super quo Quaestioni tuae taliter respondemus, quod, et si quando iudici delegato expediat formam sibi statutam servare, debet tamen rationabiles exceptiones admittere, et in causa iuxta iuris aequitatem procedere, nisi exprimatur in literis nostris, quod nullae debeant exceptiones admitti. Quod nec nos, nec antecessores nostros credimus unquam expressisse.

Capitulum XIV.
Delegatio facta dignitati, non expresso nomine proprio, transit ad successorem.

Idem Abbati et Conventui maioris monasterii.
Quoniam abbas Leicestriae, qui prius suscepto mandato nostro partibus diem ad agendum praefixit, praehabito consilio prudentum, abbatem Vincestriae de novo substitutum iudici praemortuo, illi mandato nostro porrecto, quia sub expressis nominibus locorum et non personarum commissio literarum a nobis emanavit, sibi socium in causae cognitione adiunxit, ideo nos sententiam illorum, sicut est iusta, ratam et firmam habemus.

Capitulum XV.
Si quaestionem de iure praesentandi Papa delegat appellatione remota, et sub ea forma, ut delegatus ad praesentationem eius, ad quem viderit pertinere, ordinet ecclesiam, per hoc non habet instituere, sed pronunciare, et is, ad quem pertinet, instituet; et si iuri suo detrahitur, licite appellat.

Idem.
Super eo vero, quod subiungere voluisti, si, de praesentatione presbyteri inter aliquos quaestione suborta, causam contigerit delegari alicui sub hac forma, ut, si constiterit ius, de quo agitur, ad partem alterutram pertinere, ad praesentationem eiusdem de persona idonea ordinet ecclesiam appellatione remota, an liceat delegato iudici, inscio dioecesano episcopo, vel archidiacono vel archipresbytero reclamante, praesentatum sibi clericum in possessionem ecclesiae mittere, praesertim si ignotus fuerit praesentatus, aut minus idoneus, et an, si archipresbyter, vel archidiaconus, vel episcopus, ad quem institutio pertinet, appellaverit, eorum sit appellationibus deferendum, hoc tuam volumus discretionem tenere, quod, licet quaestionem, quae de praesentatione vertitur, appellatione remota committamus alicui terminandam, non tamen est nostrae intentionis dioecesano episcopo, archidiacono vel archipresbytero, praeiudicium generare. Ideoque praesentandus est illi, qui instituendus fuerit. Et tenebit eorum appellatio, si videntes iuri suo detrahi duxerint appellandum, quia non illis, sed partibus, inter quas causa commissa est, appellationis remedium est sublatum. [Ecclesiis autem etc. cf. c. 9. de cens. III. 39.]

Capitulum XVI.
Si causa simpliciter est delegata duobus, sententia unius non tenet.

Idem.
Causam matrimonii, quae inter I. mulierem, et Blanchacium agitari dignoscitur, venerabilibus fratribus nostris Furolienensi et Vapicenensi episcopis nos meminimus commisisse, quibus utique in unum convenientibus et eam mulierem, sicut accepimus, viro restitui mandantibus, vir mulierem cruciatibus et flagellis adeo affecit, quod invita et coacta inter se et virum suum confessa est parentelam. Sicque factum est, quod ad iudicium unius eorum dimisit eandem, +quae quinque filios ex eo dicitur genuisse, et XIV. annis secum sine aliqua quaestione permansisse. Unde quoniam matrimonium in ecclesia Dei adeo magnum sacramentum comprobatur, quod sine rationabili et evidenti causa dissolvi non debet, praesertim quum non ab homine, sed a Deo sit institutam, Discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus huius rei veritatem diligenter et subtiliter inquiratis, et, si inveneritis, quod praefatus B. dictam I. ad iudicium solummodo alterius praedictorum episcoporum a se separasset, quia, quum causa duobus committitur, sententia unius non tenet, ipsum, ut eandem mulierem sicut uxorem suam appellatione remota benigne recipiat et maritali affectione pertractet, monitione praemissa cogatis. Quod si facere forte contempserit, eum et superinductam appellatione cessante excommunicationis vinculo adstringatis. Si qui tamen apparuerint, qui, postquam ab eo recepta fuerit, matrimonium ipsorum velint et legitime possint impetere, partibus ante vos convocatis causam audiatis, et eam appellatione remota fine canonico terminetis, illa maturitate et circumspectione adhibita, quae in toto negotio convenit adhiberi.

Capitulum XVII.
Delegatus, qui est dominus impetrantis, recusari potest.

Idem Oxonensi et Vintoniensi Episcopis et Abbati Herfordensi.
Causam, quae inter nobiles viros F. et R. de Ardenna, quondam filium Agathae, de nativitate Agathae vertitur, vobis, fratres episcopi, et venerabili fratri nostro Londonensi episcopo sub certa forma commisimus terminandam. Verum quoniam idem F. de Ardenna praefatum Londonensem episcopum omnino habebat suspectum, pro eo, quod dominus est praedicti R., ispsum amovendum, et te, fili abbas, loco ipsius duximus subrogandum. Per apostolica itaque scripta vobis mandamus atque praecipimus, quatenus de nativitate praedictae A. rei veritatem subtiliter inquiratis, et si etc. [cf. c. 4. qui filii IV. 17., c. 3. de dol. et cont. II. 14.]

Capitulum XVIII.
A subdelegato delegati Papae, qui subdelegavit non in totum, non ad Papam, sed ad ipsum delegatum appellari debet.

Idem.
Quum te consulente +postulas edoceri, utrum ad te pertineat, sententiam in causis, quam iudices in tua provincia delegati a nobis protulerunt, confirmare, licet de causis [ipsis] nil in tua praesentia sit tractatum, consultationi tuae praesentibus literis respondemus, quod sententiam ipsam non teneris, nisi volueris, confirmare; sed id tibi ex officii debito noveris imminere, ut, si ad mandatum illorum iudicum sententia non possit exsecutioni mandari, eis praestes auxilium et favorem, et ipsam, si noveris eam rationabiliter latam, poteris confirmare. Item Si super causa, quae tibi ex nostra delegatione committitur, a personis ecclesiasticis, una vel pluribus, quibus ut [interim] parcas laboribus partium et expensis, cognitionem ipsius causae et testium examinationem sententia tibi reservata committis, appellatio fuerit interposita, huiusmodi appellationis intuitu causam ipsam indiffinitam relinquere non teneris.

Capitulum XIX.
Morte delegantis non exspirat iurisdictio delegati, coram quo lis erat contestata.

Lucius III. Cantuariensi Archiepiscopo et eius Suffraganeis.
Relatum est + [ex parte vestra, quod licet in commissionibus a sanctae recordationis Alexandro P. III. praedecessore nostro factis fuerit appellationis remedium remotum, altera tamen partium, sive lis fuerit contestata sive non, exspirasse mandatum morte mandatoris allegat, ideoque negotiis omnibus postpositis in suspenso mandatum apostolicum exspectatis.] Nos itaque consultationi vestrae [praesentium auctoritate] respondemus, quod, si lis fuerit ante praedecessoris nostri obitum contestata, mandatum morte mandatoris nullatenus exspiravit. Si vero ante litis contestationem decessit, non est in eo casu a iudicibus, quos delegaverat, ex delegatione huiusmodi procedendum. Poterit ergo in eo casu appellatione cessante procedi, in quo ante mortem mandatoris lis fuerit per narrationem et responsionem contestata. Ubi autem mors mandatoris litis contestationem praecessit, penitus subsistat, sive fuerit, sive non fuerit appellationis obstaculum interiectum. Datum Veronae VI. Kal. Iul.

Capitulum XX.
Si delegatus citavit ante mortem delegantis, perpetuata est eius iurisdictio. Et appellationi renunciat qui coram iudice, a quo appellavit, litem prosequitur.

Urban III.
Gratum gerimus +et acceptum, quod in negotiis vestrae discretioni commissis debitam curam impenditis, et in his, quae dubitationem faciunt, pro gravitate vestri officii censuram sedis apostolicae postulatis. Sane consuluit nos devotio vestra, an ante obitum delegantis, proposito citationis edicto, lite vero post mortem [delegantis] contestata, nihilominus debeat in causa procedere iudex delegatus; et utrum is intelligatur appellationi renunciasse, qui ea interposita ad producendos testes inducias postulavit, et demum productioni et allegationi renuncians, attestationes petiit solenniter publicari, sicut hoc totum circa decessum bonae memoriae praedecessoris nostri Lucii Papae, qui vos iudices delegaverat, sub examine vestro asseritis contigisse. Nos autem inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, quum in casu priori citatione facta negotium sit quasi coeptum, et maxime, si delegatus non sit certus de obitu delegantis, potest et debet in causa procedi, tenebitque quod iustitia fuerit praevia iudiciali tramite diffinitum. In secundo vero casu videtur ab appellatione recessum, si secundum ea, quae praemissa sunt, eum, qui appellaverit, constiterit processisse.

Capitulum XXI.
Si causa committitur tribus delegatis cum clausula: «quod si non omnes etc.,» priusquam appareat de impotentia tertii, duo procedere non possunt, et, si procedunt, nihil agunt. Hoc dicit, usque ad §. Adiicimus. - §. 1. Clausula: «si non omnes poteritis,» sub impotentia includit voluntatem quoad purificandam iurisdictionem coniudicum. Idem in duobus datis cum clausula: «quod si ambo.» H. d. usque ad §. Sexta. - §. 2. Si reus coram delegato obiicit excommunicationem actori, quam non probat infra tempus debitum, auditur actor. Si vero probat, delegatus absolvet actorem, si excommunicatus est propter causam sibi commissam. Si propter aliam, ad excommunicatorem suum illum remittet. Qui si non vult eum absolvere, delegatus Papae eum absolvet, nisi sit de casibus Papae reservatis. Hoc dicit. - §. 3. Absolutus a delegato super causa, pro qua fuerat excommunicatus, coram excommunicatore parebit, seu respondebit super illa causa, nisi sit alteri delegata, et, si excommunicator malitiose distulerit, delegatus, qui absolvit, cognoscet. Hoc dic.

Coelestinus III.
Prudentiam tuam: (Et infra: [cf. c. un. de mut. pet. II. 4.]) Quinto insuper loco supplicas informari, utrum, quum tribus vel pluribus causa committitur ita, quod si omnes interesse nequiverint, duo eam nihilominus exsequantur, si reus a duobus tantum fuerit convocatus, venire necessario teneatur; et si citatus fuerit a duobus tantum seu a pluribus, [et] coram duobus comparuerit, tertio aut ulteriori nec veniente per se, vel per literas, ut solet fieri excusante, an duo praesentes in causa possint procedere, et eam definire et sententiae calculo terminare? In hoc casu taliter respondemus, quod, quum aliquis delegatorum iudicium per certum nuncium vel excusatorem literatorie destinatum non ostenderit, se interesse non posse, vel alias de eodem canonice constare non poterit, residui procedere ad causae cognitionem non debent. Quodsi processerint, nihil reputabuntur egisse; illa quippe fuit antiqua sedis apostolicae provisio, ut huiusmodi causarum recognitiones [et decisiones] duobus quam uni, tribus quam duobus libentius delegaret, quum, sicut sacri canones attestantur, integrum sit iudicium, quod plurimorum sententiis confirmatur. Mandati siquidem excedere fines probaretur, si quis citra formam rescripti accepti praesumeret iudicare. §. 1. Adiicimus etiam, quod, ubi fuerit in commissione appositum, ut, si omnes interesse nequiverint, duo eam nihilominus exsequantur, et si aliquis ex ipsis, quum possit, noluerit interesse, duo nihilominus in causa procedant, licet ille tertius gravissime sit arguendus pro eo, quod mandatum apostolicum exsequi subterfugiat aut contemnat. Idem quoque per omnia dicimus observandum in causa, quae committitur duobus, eo apposito, ut, si ambo interesse nequiverint, alter nihilominus exsequatur. §. 2. Sexta nobis proposita ex parte tua quaestio continebat, quod, quum aliquibus iudicibus causa committitur, et quandoque contingit, quod reus actori obiicit, quod stare non potest in iudicio, utpote vinculo excommunicationis adstrictus, si reus non velit statim eum probare excommunicatum, sive non possit, an actor nihilominus audiri debeat, donec super eo, quod obiicitur, rei veritas fuerit patefacta et enodata? Hanc dubitationem taliter removemus, quod, si ille, qui tale quid obiicit, statim vel infra terminum competentem non probaverit legitime quod intendit, actor permitti debet, ut sine offendiculo quolibet audiatur. Ceterum, si vel ex confessione actoris, vel alio quolibet modo legitime constiterit esse actorem vinculo excommunicationis adstrictum, a iudicibus delegatis legitime secundum formam ecclesiae valet absolvi, ita [tamen] ut, si propter aliam iustam causam et evidentem ab ordinario iudice vel delegato excommunicatus fuerit, ad excommunicatorem debet absolvendus remitti. Qui si malitiam adhibuerit, delegati iudices id ritu ecclesiastico libere exsequantur, dummodo non sit tale genus excommunicationis illius [criminis] cuius duntaxat absolutio sedi apostolicae reservetur; explorati quidem iuris exsistit, ut delegatis iudicibus, quibus principale committitur, et accessorium committatur. §. 3. Si vero ab his fuerit, praestito scilicet iuramento, quod stabit mandato ecclesiae, absolutus, rursus interrogas [edoceri] an coram eisdem delegatis iudicibus, vel coram ordinano, a quo excommunicatus exstitit, teneatur super eadem causa, pro qua excommunicatus fuerat, respondere, et quorum debeat iudicio vel mandato stare? In quo quidem casu taliter respondemus, quod coram ipsis excommunicatoribus super illa causa, pro qua fuerat excommunicatus, stare debet, et eorum servare mandatum, nisi specialiter fuerit illud negotium aliis iudicibus a sede apostolica delegatum. Quod si excommunicatores malitiose distulerint, tunc delegati eandem iurisdictionem, quam in principali, et in accessorio exercebunt. [Dat. Lat. XV. Kal. Iul. Pont. nost. Ao. III. 1193.]

Capitulum XXII.
Si causa simpliciter delegatur tribus, duo sine subdelegatione tertii procedere non possunt. Quod si fecerint, ab eis poterit appellari. Idem, si sunt dati cum clausula: «quod si non omnes.» Non enim valet processus duorum tertio inconsulto. Hoc dicit comprehendendo utrumque intellectum.

Innocentius III. Rheginensi Archiepiscopo et Episcopo Cephadulensi.
Quum causa, quae vertitur inter venerabiles fratres nostros Montis regalis et Rossanensem archiepiscopos super quibusdam decimis, venerabilibus fratribus nostris Panormitano et Capuano archiepiscopis, et tibi, frater Rheginensis, commissa fuisset a nobis fine debito terminanda, praedictus archiepiscopus Montis regalis, sicut ex literis eius accepimus, ad primam praedictorum Panormitani et Capuani archiepiscoporum citationem accessit. In quorum praesentia constitutus excipiendo proposuit, quod pro duabus causis eorum non deberet stare iudicio, tum videlicet, quia ipsa causa tribus fuerat iudicibus delegata, et idem ab illis duobus tantum, te, frater Rheginensis, praesente inconsulto et inscio, nec vices tuas eis super hoc committente, ad iudicium fuerat evocatus, tum etiam, quia ante ipsorum citationem et notitiam literarum, pro eadem causa nuncium suum ad apostolicam sedem transmiserat, in quo decretalem felicis memoriae Alexandri Papae III. praedecessoris nostri sibi affirmabat apertius suffragari. At vero iidem archiepiscopi exceptiones ipsius nolentes admittere, contra eum, ut responderet, interlocutoriam sententiam protulerunt, propter quod idem archiepiscopus, sentiens se gravari, ad sedem apostolicam appellavit. +Nos igitur praedictorum inquisitionem et decisionem canonicam vestrae discretionis examini committentes, Fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, vocatis ad praesentiam vestram, qui fuerint evocandi, et inquisita super praemissis diligentius veritate, si vobis constiterit, praedictos archiepiscopos exceptiones praedictas nullatenus admisisse, non obstante eo, quod per ipsos factum est, decimas ipsas, quibus praedictus Montis regalis archiepiscopus se, postquam nuncius suus propter hoc ad sedem apostolicam accesserat, asserit spoliatum, praecipue quum easdem tam sibi, quam ecclesiae suae a sede apostolica fuisse asserat confirmatas, sive per laicalem potentiam, sive etiam per eosdem iudices factum sit, cum fructibus inde perceptis sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo restitui faciatis, audientes postmodum, quantum de iure poteritis, quicquid fuerit quaestionis, et appellatione remota fine debito decidentes. [Dat. Lat. Kal. Nov. 1198.]

Capitulum XXIII.
Si duo sunt delegati cum clausula: «quod si ambo etc.,» uno recusato alter solus procedere potest, nec tenet processus, si cum recusato procedat.

Idem Conventui de Conchis.
Quum super abbatia monasterii vestri inter vos et S. quondam abbatem vestrum fuisset quaestio diutius agitata, +[partibus tandem ad nostram praesentiam accedentibus dilectum filium nostrum H. sancti Eustachii diaconum cardinalem dedimus auditorem, in cuius praesentia pro ipso S. taliter fuit allegatum, quod, quum dilectus filius noster I. tit. S. Pudentianae presbyter cardinalis, tunc apostolicae sedis legatus, intrasset Normanniam, et super statu ipsius abbatiae cum abbate ac fratribus inquisitionem habuerit diligentem, nihil reprehensione dignum invenit ibidem; sicut ex literis bonae memoriae C. Papae praedecessoris nostri evidenter apparet, quibus ipsius cardinalis confessio est inserta. Eo vero postmodum ab ipso monasterio recedente, literae ipsius ad dilectos filios Troarnensem abbatem et priorem S. Barbarae fraudulenter obtentae fuerunt super inquisitione abbatis et totius monasterii facienda, nulla data inquisitoribus potestate in abbatem aliquid statuendi, quemadmodum ex testimonio eiusdem cardinalis colligitur evidenter. Praedictis ergo inquisitoribus accedentibus ad monasterium memoratum, et volentibus fines mandati excedere in facienda inquisitione iuris ordine non servato, idem abbas, antequam inquisitio sortiretur effectum, sedem apostolicam appellavit, et quamvis iter arripuisset ad Romanam ecclesiam veniendi, dicti tamen inquisitores, nec appellationi rationabiliter interpositae, neque ipsius absentiae vel excusationibus aliquibus deferentes, destitutionis in eum sententiam contra iuris ordinem promulgarunt, licet non pronunciandi potestas eis esset concessa, sicut ex multorum praelatorum literis liquido declaratur. Memorato igitur abbate ad dicti praedecessoris nostri praesentiam accedente, postquam de inordinata destitutione sua eum reddidit certiorem, omnibus irritatis quae contra iuris ordinem a dictis inquisitoribus fuerant ordinata, eundem abbatem sententia sua restituit, exsecutione sola venerabili fratri nostro episcopo et dilectis filiis L. et H. archidiaconis Ebroicensibus demandata. Die vero a solo episcopo partibus assignata, et ad terminum utraque partium veniente, quum exspectaret abbas restitutionem fieri sibi secundum apostolici mandati tenorem, eam non potuit obtinere; quin potius precibus, minis et terroribus eum episcopus inducere laboravit, ut in ipsum, non super restitutione facienda, quod erat principale negotium, compromitteret, sed super exsecutione tantummodo differenda. Et quoniam pars adversa cum armis illuc accesserat et multitudine armatorum, factum est, quod in dictum episcopum, sicut praemissum est, compromisit, fide in manu ipsius praestita, et restitutionis literis depositis apud eum, non tradendis parti adversae, sed diligenter servandis, et restituendis sibi tempore opportuno. Ipse vero episcopus contra id, quod promiserat, venire non metuens, adversariis abbatis literas restituit memoratas, sicque compromisso ex parte ipsius episcopi et adversariorum pariter violato, monachi bonae memoriae Melioris tit. SS. Iohannis et Pauli presbyteri cardinalis, tunc apostolicae sedis legati, praesentiam adeuntes, ad I. quondam Rothomagensem decanum super gravamine compromissi commissionis literas impetrarunt, ad cuius primam citationem monachus a dicto abbate transmissus captus fuit ab adversariis, et vinculis ferreis mancipatus; ad secundam vero citationem idem abbas accedens, per impressionem coactus fuit compromittere in decanum, non super abbatia, de qua sub eo nulla quaestio vertebatur, sed pro quibusdam bladi reditibus minuendis. Parte autem altera super compromisso servando fidem, sicut convenerat, non servante, dictum S. iterum oportuit ad sedem apostolicam laborare, ubi a nobis tam super principali quam incidenti etiam quaestione] demum super ea ad Lesionensem episcopum et abbatem de Becco nostrae fuerant literae destinatae, +[ut super his, quae nobis fuerant intimata, studerent elicere veritatem, et statuerent quod secundum Deum viderent rationabiliter statuendum, iuris ordine per omnia observato, ita quod alter sine altero adesse nolente vel etiam non valente mandatum apostolicum adimpleret, mentione facta in literis ipsis de fide violenter, sicut idem S. asserebat, extorta, et non super monasterio abiurando, sed restitutione, ut dictum est, tantummodo differenda: ne, his omissis, tacita veritate commissio videretur obtenta. Partibus vero coram delegatis iudicibus constitutis, pars illius, quem dixit intrusum, praefatum episcopum duabus de causis sibi dixit esse suspectum; tum quia super ecclesia quandam causam habebat cum monasterio memorato; tum etiam, quia ipsum a Romana curia redeuntem ad pacis osculum non admisit, unde neque coram illis, neque coram illorum altero iuri stare voluit, quamvis nihil diceret in abbatem, sed appellans frustratonrie se contumaciter absentavi. Verum dicti exsecutores appellationi, quae nulla fuerat, minime deferentes, habito multorum prudentium virorum consilio, sententiam a dicto praedecessore nostro prolatam exsecutioni mandarunt, restituentes praedicto S. abbatiam, et praefato intruso perpetuum silentium imponentes. Quumque ad eorum ex parte apostolica iussionem dioecesanus episcopus saepius requisitus ipsum S. in corporalem possessionem inducere recusaret, id exsequendum quibusdam diaconibus mundaverunt, qui nedum quod admissi fuerunt, verum per monachos et fautores eorum afflicti verberibus, carcerali sunt custodiae mancipati. Quapropter in intrusum, monachos et fautores eorum a delegatis fuit secundum apostolici mandati tenorem excommunicationis sententia promulgata. Sed ob hoc intrusus et monachi non dimiserunt divina officia celebrare; qui etiam ipso intruso defuncto alium excommunicatum eligere praesumpserunt, sicut ex delegatorum literis perpenditur evidenter. Quumque nec sic possent ad frugem melioris vitae reduci, saepedictus S. iter arripuit ad sedem apostolicam veniendi. Sed praevenientes eum nuncii monachorum, de benedictionis munere illi quem elegerant impendendo fraudulenter literas impetrarunt, quas ad partes suas miserunt festinantius quam deberent. Petebat itaque dictus S. monachos ipsos (qui cuidam praedecessorum suorum amputare linguam et oculos eruere praesumpserunt, in alium sedentem ad mensam cum gladiis et fustibus impetum facientes, alium solum in ecclesia dimittentes missam celebrare paratum) animadversione condigna puniri, et possessionem abbatiae plenarie sibi restitui, sicut a dicto praedecessore nostro statutum fuerat et a delegatis postea iudicibus ordinatum, intruso, qui post latam in eum sententiam excommunicationis assumptus fuerat, per silentium perpetuum condemnato. Ceterum pro vobis ita fuit propositum ex adverso, quod, quum praefatus I. cardinalis in partibus illis legationis officio fungeretur, et causam ipsam super dilapidatione ipsius S. et incontinentia pariter praefatis abbati Troarnensi et priori sanctae Barbarae commiserit terminandam, ipsi cognita veritate, et ordine iuris per omnia observato, in eum depositionis sententiam protulerunt, quae a dicto praedecessore nostro fuit postea confirmata. Ipse autem S. eidem praedecessori nostro, quod abbatia ipsa iniuste spoliatus fuerit, intimavit; praefato cardinali etiam asserente, non fuisse intentionis suae, quod ad depositionem abbatis procederent iudices delegati, quamvis et hoc esset eis commissum, sicut in eorundem literis reperitur. Unde saepedictus praedecessor noster eum non restituit altera parte absente, sed restituendum mandavit episcopo et archidiacono memoratis, quia tacitum eis fuerat, quod praefatus cardinalis dictis abbati et priori deponendi etiam concesserit facultatem. Convenientibus igitur partibus ad diem et locum sibi a delegatis sedis apostolicae assignatum, dictus S. in manu episcopi, quod eius super causa ipsa staret arbitrio, fide data firmavit, qui partes ipsas, ut ad ea, quae pacis sunt, intenderent, monuit diligenter; inter quas talis compositio intercessit, ut dictus S. in perpetuum cederet abbatiae. Quam cessionem ratam delegati iudices habuerunt, et idem S. (sicut in delegatorum literis continetur) iuramento firmavit, se illam firmiter servaturum. Et quum super restitutione sua duplices literas eiusdem prorsus continentiae impetrasset, facta compositione, quam saepedictus praedecessor noster postea confirmavit, alteras resignavit, alteras retinuit fraudulenter. Processu vero temporis compositione ab eo aliquamdiu observata, per iam dictum Meliorem cardinalem quondam Rothomagensi decano eandem fecit causam committi, fuitque in eius praesentia et venerabilis fratris nostri Rothomagensis archiepiscopi prima compositio innovata, ubi praefatus S. abbatiam denuo abiuravit, et quod compositionem ipsam deinceps observaret, corporaliter praestitit iuramentum, sicut in ipsius Rothomagensis archiepiscopi literis continetur, et multis posset testibus approbari. Fuerunt autem ista coram Rothomagensi facta ea praecipue ratione, quoniam prioratus, quem ipse S. debuit obtinere, in Rothomagensi erat dioecesi constitutus, quem quum per biennium detinens, inhoneste vivendo fere omnia consumpsisset, ad alia bona monasterii se violenter extendit. Et tandem ad praesentiam nostram accedens, et quaedam de praemissis exprimens, alia vero reticens, ad praefatos Lexoviensem episcopum et abbatem Vallis Richerii nostras literas reportavit, ut diligenter inquirerent de omnibus veritatem, et statuerent quod iustitia postularet. Ipsi vero partibus ad se citatis, quamvis episcopos pro memoratis causis, et quoniam R. abbati respondit, quod, si posset, sibi noceret, esset alteri parti suspectus, et ab eo fuerit recusatus, velletque coram coniudice, qui suspectus non erat, vel coram arbitris electis a partibus id probare, dicto abbate Vallis Richerii admittere hoc nolente, ante ingressum causae fuit ab illis duobus postmodum appellatum, ipsi nihilominus eundem S. restituendum sententialiter decreverunt, adversario eius super abbatia perpetuum silentium imponentes. Quum igitur quae praemissa sunt et alia quaedam praedictus cardinalis nobis et fratribus nostris prudenter et fideliter retulisset, quia constitit nobis per literas iudicum praedictorum episcopi et archidiaconi Ebroicensis, quibus super restitutione ipsius S. a dicto praedecessore nostro fuerat causa commissa, de utriusque partis assensu compositionem sub eo tenore factam fuisse, quod prioratus S. Stephani cum omnibus pertinentiis suis et alia quaedam sibi concessa fuerunt, dum viveret, possidenda, et ipse a lite spontanea voluntate recessit, et instrumenta sua fracto sigillo, quo usus fuerat, in manibus eorundem iudicum resignavit, et quod abbatiam abiuraverit memoratam, ex literis iam dicti Rothomagensis archiepiscopi perpendimus evidenter: nolentes per nos, qui punimus periuria, viam periuriis aperiri, quum et ipse recipiendo compositionem huiusmodi renunciaverit abbatiae, communicato fratrum nostrorum consilio ab impetitione ipsius S. vos et monasterium vestrum absolvimus, perpetuum ei super quaestione ipsa silentium imponentes; non obstante quod factum est ab ultimis delegatis, quum ex his appareat evidenter, ipsos, (ut de aliis taceamus) si eis de praemissis constitit, minus legitime processisse, restituentes illum, qui non habebat ius aliquod repetendi. Et] Quamvis solus abbas, antequam appellaretur ab eo, iuxta formam literarum nostrarum procedere potuisset, quia tamen pro eo, quod cum ipso episcopo interlocutus est, appellationem prius ab eodem episcopo interpositam non tenuisse, de iure sine ipso, quum posset et nollet negotio interesse, per consequentiam confessus est, se non posse mandatum apostolicum adimplere, nec suae intentionis exstitit, ut sine coniudice suo aliquid diffiniret, et cum eo, qui iam iudex esse desierat, aliquid super praedicto negotio rite disponere non valebat, voluntate ac potestate sibi mutuo adversantibus, quum noluerit quod potuerit, et quod voluerit adimplere nequiverit, quod a duobus factum fuerat effectum non potuit de iure obtinere. Nulli ergo etc. Dat. Lat. Id. Apr. [1199.]

Capitulum XXIV.
Si iurisdictio delegati exspirat in termino peremptorio, quem partibus assignavit, post congruam horam peremptorii iudex non exspectabit contumacem. Si non exspirat, potest exspectare in diem alteram, et iterum citare, si vult.

Idem Archiepiscopo Toletano.
Consuluit nos tua fraternitas, utrum, quum ad recipiendos testes depositiones publicandas eorum, vel sententiam proferendam peremptorie citas partes, et earum altera se absentat contumaciter die data, an circa ultimam saltem partem diei tibi sit in negotio procedendum, vel in diem exspectandum potius subsequentem; et, si exspectaveris, utrum contumax iterum sit citandus, quum non fuerit die partibus assignata processum? Nos autem credimus, distinguendum, utrum iurisdictio duret post terminum peremptorium, an exspiret in illo. Si durat, in diem alteram aequitate suadente poteris exspectare, nec erit pars contumax peremptorio elapso citanda, nisi gratiam fecerit ei benignitas iudicantis. Si autem exspiret, nisi partes, maxime quum id noverint, se tibi praesentaverint ea hora, qua congrue possis procedere ad exsequendum id, propter quod eis legitime terminum peremptorium assignasti, ex tunc exsequi poteris quod intendis, ne frustra iudicialis instantia evanescat. Ne vero iudicium ecclesiasticum exerceatur in tenebris, quia iuxta testimonium Veritatis qui male agit odit lucem, licet etiam secundum consuetudinem et constitutiones legitimas more Romano dies a medietate noctis incipiat, et in medio noctis desinat subsequentis, unde quod in duabus dimidiatis noctibus agitur, perinde sanxit habendum legalis auctoritas, ac si qualibet parte lucis agatur, nos tamen eam procedendi horam congruam intelligimus, ex qua possis ante noctis tenebras perficere, quod incumbit. Porro discretus iudex in assignatione peremptorii non debet iurisdictionem suam nisi necessitas exigat, adeo coarctare.

Capitulum XXV.
Ex nova causa removetur delegatus, etiam post litem contestatam, et alius subrogatur.

Idem Abbati de Bordellia et Priori sancti Sepulcri.
Insinuante dilecto filio R. rectore ecclesiae sancti Saldati ad audientiam nostram pervenit, quod, quum olim causam, quae super iure parochiali inter ipsum et T. rectorem capellae sancti Ioannis de Glovernia Vigorniensis dioecesis vertebatur, venerabili fratri nostro Vigoriensi episcopo et coniudicibus suis a nobis obtinuerit delegari, postmodum, licet fuerit in eadem quaestione processum, tractu temporis ante, quam ad diffinitivae sententiae calculum veniretur, idem episcopus dictum R. in suum, familiarem admisit, sine quo alii coniudices, secundum quod in nostris literis mandabatur, in causa procedere non valebant, et alter ipsorum coniudicum officialis est episcopi supradicti, propter quod adversae parti poterat suspectus haberi. Unde, quum ex causa huiusmodi tam episcopus quam officialis praedictus, utpote quos idem R. in iudices postularat, et ipse familiaris eorum postmodum est effectus, ab adversa parte possent merito recusari, decisionem ipsius causae vestrae petiit discretioni committi. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si est ita, nisi postquam familiaris eius est effectus, litigare consenserit coram illo, in causa ipsa, secundum priorum continentiam literarum, ratione praevia, remoto appellationis obstaculo procedatis; alioquin partes ad priorum iudicum revertantur examen. [Quodsi non omnes etc. Dat. VI. Kal. Febr. 1206.]

Capitulum XXVI.
Delegatus Papae sententiam suam exsequi potest usque ad integrum annum. H. d. et est casus singularis.

Idem Priori sancti Fridiani.
Quaerenti quid per censuram ecclesiasticam (Et infra: [cf. c. 20. de verb. sign. V. 40.]) Si vero delegatus a nobis excommunicet illum, qui rei iudicatae parere contemnit, licet aliquibus videatur, quod suo sit functus officio, ut ulterius non habeat ex delegata sibi iurisdictione processum, alii autem dicant, quod iurisdictio eius duret donec sententiae pareatur, ut interim absolvere possit parere volentem: nos tamen per aequitatis semitam incedentes praesentium auctoritate statuimus, ut delegatus a nobis non solum usque ad quadrimestre tempus, quod ad solvendum debitum a lege reo conceditur, sed usque ad integrum annum iurisdictionem sibi commissam ad exsequendum sententiam valeat exercere, sicut observatur in illo, qui ante litis contestationem contumax invenitur.

Capitulum XXVII.
Delegatus Papae potest principium, medium et finem causae coniunctim et divisim subdelegare. H. d. usque ad §. Verum. - §. 1. A subdelegato cum iurisdictione appellari potest; secus si sine iurisdictione, nisi modum excedat. Tunc enim potest recusari, nisi datus sit de partium consensu. Abbas. - §. 2. A subdelegato non in totum appellatur ad subdelegantem, non autem ad primum delegantem; secus si in totum. H. d. usque ad §. Quem vero. - §. 3. Auditor datus sine partium consensu, recusari potest ut suspectus, non tamen sine causa. Abbas. - §. 4. Si unus ex duobus delegatis principis cum clausula: «appellatione remota» subdelegat alteri acceptanti, non potest acceptans subdelegare, nec appellatione remota procedere, quod tamen ante acceptationem poterat. Et si ab isto fuerit appellandum, appellabitur ad Papam; etiamsi fuerit subdelegatus non in totum. Hoc dicit secundum veriorem intellectum. - §. 5. Si delegatus Papae subdelegat non in totum, pars a subdelegato non poterit appellare, ex eo, quod datus sit sine suo consensu; potest tamen recusari in ostendendo causam iustam coram delegato, et tunc delegatus diffiniet; a quo, etiamsi voluerit recusationem admittere, appellatur ad Papam. H. d.

Idem Cantuariensi Archiepiscopo.
Super quaestionum articulis, de quibus nos consulere voluisti fraternitati tuae taliter respondemus, quod per constitutionem nostram consultationi bonae memoriae Alexandri Papae III. praedecessoris nostri nullatenus derogatur, sed illa per istam exponitur, immo in ista verius quae in illa fuerant praetermissa supplentur. Ipse namque respondit, quod, si super causa, quae alicui ex apostolica delegatione committitur, a personis ecclesiasticis una vel pluribus, quibus delegatus, ut parcat laboribus partium et expensis, causae cognitionem ipsius et testium examinationes sententia sibi reservata committit, appellatio fuerit interposita, huiusmodi appellationis intuitu causam indefinitam relinquere non tenetur. Nos autem statuimus, quod, licet is, cui causa committitur remota appellatione, non possit eam aliis sine provocationis obstaculo delegare, si tamen delegatus a nobis vel iudex quicunque non tam cognitorem, quam exsecutorem ad aliquem certum articulum quempiam deputaverit, ab eo, nisi modum excedat, non liceat appellari, dummodo de partium deputetur vel recipiatur assensu. Quod si delegatus a nobis vel litis exordium, vel causae finem, nedum totum negotium ei duxerit committendum, ab ipso tanquam a iudice licite provocetur, quum et lis ante iudicem debeat contestari, et causa per iudicem diffiniri. Intentionis igitur nostrae fuit, sicut et tenore constitutionis praemissae potest liquido deprehendi, quod et, ut iudicialis auctoritas liberius valeat exerceri, delegatus a nobis licite possit et principium, et finem, et medium causae sibi commissae, non solum coniunctim, sed etiam divisim alii delegare, non obstante, quod dicitur, quod iudex debet cognoscere per se ipsum in principio, et in medio, et in fine, quum ante, quam ferat sententiam, universa, quae acta sunt in iudicio, investigare debeat diligenter. §. 1. Verum quum totam causam committit alicui, vel principium aut finem ipsius, ab eo tanquam a iudice potest licite provocari. Quum autem alicui medium tantum committit, ab ipso tanquam ab auditore provocari non potest, nisi mandati fines excedat, vel merito sit suspectus. Unde ne valeat recusari, provide statuimus, ut de partium detur vel recipiatur assensu. §. 2. Porro quum delegatus a nobis iurisdictionem suam in alium transfert totam, si fuerit appellandum, non ad eum, sed ad nos appellari debebit. Quum autem sibi aliquid de iurisdictione reservat, si causa sit ei appellatione remota commissa, non ad nos, sed ad eum poterit de iure appellari. Unde si forsan appellaretur ab eo, cui medium causae committitur, sive cognitor aut exsecutor dicatur, vel, quod melius est, auditor, pro eo, quod vel mandati fines excedat, vel merito sit suspectus, nihilominus tamen delegatus a nobis iuxta consultationem praemissam causam poterit diffinire, ut parcatur laboribus partium et expensis. §. 3. Eum vero, Quem delegatus a nobis deputaverit auditorem, neutra partium poterit recusare, nisi coram eo iustam recusationis causam ostendat. §. 4. Si vero duo sunt a principe delegati, et unus committit vices suas alteri, ille non potest, nec debet appellatione remota procedere, nec causam alii delegare, quamvis in commissione facta duobus contineatur expressim, ut appellatione remota alter possit procedere sine reliquo, si non possunt ambo pariter interesse, quia, quod potest ex sola iurisdictione sibi a principe delegata, non potest cum iurisdictione sibi a condelegato commissa. Unde si ab eo fuerit appellatum licet aliquibus visum fuerit, quod ad condelegatum etiam valeat appellari, nobis tamen videtur, quod ad primum duntaxat appellandum est delegantem, propter rationem superius assignatam. §. 5. Eius ergo appellatio, de quo tua fraternitas nobis scripsit, si nostrae constitutionis occasione ad nostram audientiam appellavit, pro eo, quod delegatus a nobis, reservata sibi diffinitiva sententia, audientiam causae commisit quibusdam, qui de partium assensu nec dati sunt nec recepti, nisi contra eos iustam recusationis causam ostenderit, vel paratus fuerit ostendere coram iudice delegato, non debuit impedire, quo minus procederent auditores. Qui etiam si tanquam suspecti fuissent merito recusati, delegatus tamen a nobis nihilominus potuisset, sublato appellationis diffugio, causam ipsam iudicialiter expedire. Quod si iustam recusationis causam noluit admittere delegatus, sed coram suspectis eum litigare cogebat, a tali gravamine licite potuit ad nostram audientiam appellare, quodque post appellationem huiusmodi est praesumptum iudicari debet irritum et inane. [Dat. Lat. VI. Kal. Apr. 1204.]

Capitulum XXVIII.
Delegatus Papae, nisi malitiose se exoneret, subdelegatum compellit ad suscipiendam subdelegationem; in coactione tamen deferet suae dignitati et personae. H. d. usque ad §. Item quum totum. - §. 1. Delegatus Papae, sicut potest committere totam causam, ita potest citationem, et punire contemnentem acceptare. Hoc dicit Abbas. - §. 2. Si Papa scienter commisit appellationem interpositam a suo delegato dato cum clausula: «appellatione remota,» iurisdictio primi delegati est interim suspensa quoad exsecutionem. Hoc dicit secundum verum intellectum. - §. 3. Ordinarius ad mandatum delegati exsequitur sententiam, etiamsi sciat eam iniustam. Abbas. - §. 4. Delegatus, qui impeditur die statuta procedere, partem hoc procurantem puniet, et quantum ad diem illam causam committet appellatione remota, in odium procurantis, nisi partes negotium prorogent. Abbas Sicul.

Idem Episcopo Heliensi.
Pastoralis officii + diligentia et sollicitudo, quam geris circa exsecutionem mandatorum nostrorum, et zelus tuae rectitudinis nos invitant, ut, quamvis simus multiplicibus negotiorum occupationibus praepediti, eis tamen ad horam subtrahamus nos ipsos, in qua tuis intendamus consultationibus responsuri. Consuluit etenim nos tuae fraternitatis discretio, utrum, si delegatus a principe causam sibi commissam alii delegare voluerit, nolentem delegationem suscipere ad ipsam suscipiendam valeat coarctare . Consultationi tuae de fratrum nostrorum consilio taliter duximus respondendum, quod, quum delegato a principe iurisdictio dandi iudicem sit a lege concessa, dummodo ipse exonerare se ipsum malitiose non quaerat, potest compellere renitentem, eo, quod iurisdictio illa nullius videretur esse momenti, si coercitionem aliquam non haberet. Delegatus praedictus tamen debet sollicite providere, ut, si personis superioribus, exigente necessitate, negotium duxerit delegandum, in coactionibus inferendis dignitati deferat et personae. §. 1. Item +Subsequenter etiam quaesivisti, utrum cui voluerit delegatus, quum viderit expedire, possit iniungere, ut ad suam praesentiam citet partes, et eis, si obedire contempserint, poenam infligere pro contemptu. Ad quod tuae fraternitati breviter respondemus, quod, quum totum negotium alii possit committere delegatus, sicut superius est expressum, citationis officium potest cuilibet discretione praevia demandare, ac punire merito contemptorem. [Ex parte tua etc. (cf. c. 11. de off. iud. ord. I. 31.)] (Et infra:) §. 2. Praeterea postulasti per sedem apostolicam edoceri, si, quum a sententia lata auctoritate literarum nostrarum, in quibus appellatio est inhibita, fuerit appellatum, et literae post appellationem ad iudices alios emanaverint, an ad mandatum posteriorum iudicum exsecutio sententiae, a prioribus delegata, debeat retardari, ut priores iudices ipsam neque per se, neque per alios exsequantur? Nos autem inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, quum nos appellationis causam ex certa scientia iudicibus aliis committimus cognoscendam, appellationem videmur recipere, ac iurisdictionem priorum iudicum revocare, ut interim executio sententiae suspendatur, donec appellationis merita plenius sint discussa. [Praeterea etc. (cf. c. 14. de rescr. I. 3.)] (Et infra:) §. 3. Quia vero saepe contingit, quod exsecutio sententiae ordinario demandatur, quaesivisti, an si ordinarius ipsam iniustam esse cognoverit, debeat eam exsecutioni mandare, an sit ei potius subsistendum? Attendentes itaque, quod non cognitio, sed exsecutio tantum demandatur eidem, inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, quum ordinarius teneatur obsequi delegato, etsi sciat sententiam illam iniustam, exsequi nihilominus tenetur eandem, nisi apud eum efficere possit, ut ab hoc onere ipsum absolvat. [Edoceri etc. (cf. c. 11. de off. iud. ord. I. 31.)] (Et infra:) §. 4. Quum autem saepe contingat, ad diem, quem iudex delegatus a nobis partibus assignavit, earum altera procurante, ut negotium prorogetur, iudicem ipsum a rege vel archiepiscopo evocari: nos, perversorum volentes malignitatibus obviare, decernimus, ut, si delegato constiterit, hoc fuisse alicuius partis malitia procuratum, ipsam puniat animadversione condigna, et, ne aliquod lucrum ex huiusmodi fraude reportet, personae neutri parti suspectae, quantum ad diem illum, committat ipsum negotium audiendum, quae in ipso appellatione remota procedat, nisi forte partes consenserint negotium prorogari. [Praeterea etc. (cf. c. 1. de sacr. non it. I. 16.) Dat. Rom. ap. S. Petr. XIV. Kal. Ian. 1204.]

Capitulum XXIX.
Subdelegatus a delegato Papae iurisdictionent non habente potest coercere impedientem. Hoc dicit comprehendendo utrumque intellectum.

Idem Abbati sancti Hilarii et Magistro G. Canonico Trevisino.
Ex literis venerabilis fratris nostri patriarchae Grandensis +accepimus, quod, quum dilecti filii Grandensis primicerius et plebanus S. Sophiae de Venetiis, quibus causa, quae inter clericos sanctae Iustinae ac Albertum presbyterum super eo, quod idem presbyter clericum se ipsius ecclesiae asserebat, agitari dignoscitur, a nobis fuerat delegata, mandassent eisdem, ut memoratos clericos, qui per archipresbyterum Paduanum, ad quem fuerat super eodem negotio quoddam a nobis rescriptum obtentum, in quo, sicut asseritur, de prioribus literis mentio non fiebat, denunciati fuerant excommunicationis sententiae subiacere, nisi dictum presbyterum in socium reciperent et in fratrem, idem patriarcha denunciaret anathematis vinculo non ligatos: ipse nolens eisdem iudicibus in hac parte parere, qui nostra fungebantur auctoritate, maxime quum venerabilis frater noster Castellanensis episcopus ipsis super hoc parendum non duxerit requisitus, clericis sanctae Mariae formosae mandatum supradictorum iudicum per suas literas nunciavit, quas dilectus filius archidiaconus Castellanensis, plebanus eiusdem ecclesiae, legi publice coram populo non permisit. [Quumque super hoc paucis diebus elapsis apud S. Nicolai monasterium ab eodem patriarcha benigne fuisset idem archidiaconus requisitus, in iram subito concitatus eundem patriarcham gravibus verborum iniuriis multis praesentibus lacessivit.] Qui considerans, archidiaconum ipsum per tantum iniuriarum excessum non se tantummodo, sed etiam Gradensem ecclesiam, immo nos ipsos graviter offendisse, tam ipsum archidiaconum, quam praedictam ecclesiam ecclesiastico supposuit interdicto, [ea praecipue ratione, quoniam ex antiqua consuetudine, sicut dicitur, est obtentum, ut literae, quae per patriarchatum Gradensem a patriarchis Gradensibus diriguntur, indifferenter ab omnibus admittantur. Verum ad instantiam clericorum et parochianorum ecclesiae supradictae quoad ipsam ecclesiam patriarcha interdicti sententiam relaxavit, sub excommunicationis poena clericis eisdem iniungens, ne archidiacono participare praesumerent in divinis. Quum autem patriarcha iam dictus cum praefato episcopo ad monasterium S. Crucis pro celebrandis cuiusdam exsequiis accessisset, et archidiaconus se vellet divinis officiis immiscere, patriarcha pro vitando scandalo secessit in partem; propter quod archidiaconus ipsum coepit gravibus verborum iniuriis aggravare. Idem quoque archidiaconus licet a divinis per unius diei spatium cessavisset, postmodum tamen celebrare publice non erubuit interdictus. Ad haec de saepe dicto episcopo patriarcha gravem deposuit quaestionem, quod, quum sibi et Gradensi ecclesiae obedientiam teneatur et reverentiam exhibere, quanquam ei mandaverit, ut praefatum archidiaconum pro interdicto, et clericos S. Mariae pro excommunicatis haberet, et faceret excommunicationis et interdicti sententias ab ipso prolatas per Castellanensem dioecesim inviolabiliter observari, idem episcopus in iniuriam patriarchae permittens archidiaconum in ecclesia Castellanensi libere ministrare, clericis suae dioecesis sub fidelitatis poena praecipiendo mandavit, ut per ecclesias suas archidiaconum et clericos supradictos nec interdicti nec excommunicationis sententiae subiacere publice nunciarent. Unde idem patriarcha nobis humiliter supplicavit, ut tantam iniuriam et excessum, nec non in ipsum, sed potius contra sedem apostolicam tam ab episcopo quam archidiacono attentatum castigare taliter curaremus, ut resecaretur in aliis materia similia committendi. Dictus vero episcopus per suas nobis literas intimavit, quod quum patriarcha denunciasset clericos S. Iustinae anathematis vinculo non teneri, quos idem episcopus prius excommunicatos denunciaverat, de mandato archipresbyteri Paduani, a nobis, sicut asseritur, iudicis delegati, occasione huiusmodi inter patriarcham et archidiaconum contentione suborta, patriarcha ex commotione quadam archidiaconum interdixit, quo ad appellationis beneficium convolante, patriarcha in saepedictam ecclesiam interdicti sententiam promulgavit, nec satisfactionem oblatam ab archidiacono super hoc recipere voluit, nisi archidiaconus, ut ipsius pareret mandatis, interposito iuramento firmaret. Adiecit etiam idem episcopus, quod ipse timens, ne prorumperet ad aliquid patriarcha, quod ad ipsius episcopi vel ecclesiae seu clericorum suorum praeiudicium cederet vel gravamen, ad sedem apostolicam appellavit, nobis sollicite supplicando, ut patriarcham a sui et ecclesiae suae ac clericorum et ecclesiarum suae dioecesis molestatione indebita compescere curaremus.] Quum igitur super praemissis et aliis inter utriusque partis procuratores fuisset coram dilecto filio tit. SS. Cosmae et Damiani diacono cardinali, quem auditorem dederamus eisdem, aliquamdiu litigatum, et ipse nobis quae audierat fideliter retulisset, quia nobis constare non potuit, an per literas, quae ad Paduanum archipresbyterum impetratae dicuntur, quum nobis ostensae non fuerint, revocatae fuerint literae ad praedictos primicerium et plebanum obtentae, causam ipsam vestro examini duximus committendam, per apostolica scripta Mandamus, quatenus, inquisita super praemissis plenius veritate, nisi vobis constiterit, quod literae, quae secundo loco ad praedictum archipresbyterum Paduanum impetratae dicuntur, de prioribus literis ad saepe dictos primicerium Grandensem et plebanum sanctae Sophiae obtentis expressam fecerint mentionem, ut per secundas primae appareant literae revocatae, quum primos iudices auctoritate literarum nostrarum iurisdictionem non sit dubium habuisse, quam potuerunt postmodum patriarchae quoad exsecutionem suae sententiae demandare, ex qua coercitionem etiam idem patriarcha receperat, quum huiusmodi demandata iurisdictio delusoria videretur, si subdelegatus huiusmodi coercitionem aliquam non haberet, interdicti sententiam ab eodem patriarcha in Castellanensem archidiaconum promulgatam, pro eo, quod ipse eiusdem patriarchae exsecutionem impediens, eius literas, quibus mandatum praedictorum iudicum nunciabat, legi in publicum non permisit, tamdiu faciatis sublato appellationis obstaculo inviolabiliter observari, donec eidem patriarchae de iniuriis irrogatis sufficienter fuerit satisfactum. Si vero constiterit primas literas per secundas legitime revocatas, quum appareat, primos iudices iurisdictionem nullam penitus habuisse, et ita constet per consequentiam, patriarcham ipsum non recepisse iurisdictionem vel coercitionem aliquam ab eisdem, praedictam interdicti sententiam ab eodem patriarcha prolatam denuncietis irritam et inanem. [Nihilominus etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. XI. Kal. Ian. Ao. X. 1207.]

Capitulum XXX.
Iurisdictio delegati re integra morte mandantis exspirat.

Idem Episcopo Pictaviensi.
Licet undique +confluentium negotiorum multiplicitas copiosa nostrum animum ad varias curas impellere non desistat, fraternitas tamen tua, quam sincera complectimur in Domino caritate, sollicitudinem ad tempus deponere compulit, quam in exsequendis aliis ex debito pastoralis officii gerebamus, atque tuam dubitationem apostolico certificare responso. Quum igitur a nobis duxeris requirendum, si causam aliquam tribus iudicibus delegamus, apponi in literis nostris illam clausulam facientes: «quod si non omnes his exsequendis poteritis interesse, duo vestrum nihilominus eam exsequantur,» et unus, postquam commiserit cuidam ex aliis vices suas, de medio sit sublatus, tertius ut suspectus merito recusetur, an collega superstes suo nomine ac defuncti possit negotium definire: inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, si iurisdictione a suo sibi collega delegata eo vivente uti non coeperit, quia mandatum huiusmodi re integra morte mandatoris exspiravit, non habet solus officium iudicandi; si vero ante mortem illius iurisdictione uti coeperit taliter demandata, vices suas et illius poterit adimplere.

Capitulum XXXI.
Non creditur quis delegatus, nisi delegationem probet.

Idem Episcopo Baiocensi.
Quum in iure peritus (Et infra: [cf. c. 33. de elect. I. 6.]) Praeterea quaesivisti, quum tibi ab aliquo sub hac forma mandatur: «auctoritate, qua fungor, iniungo, ut talem denuncies excommunicationis sententiae subiacere,» ac tibi super mandato apostolico haesitanti ab aliquo non sit facta fides, an mandatum huiusmodi exsequi tenearis? Super quo tibi huiusmodi damus responsum, quod, nisi de mandato sedis apostolicae certus exstiteris, exsequi non cogeris quod mandatur. [Contingit etc. Dat. Lat. X. Kal. Sept. Pont. nostr. Ao. XI. 1208.]

Capitulum XXXII.
Per procuratorem non habentem mandatum de re ad rem iurisdictio prorogari non potest.

Idem Parisiensi et Trecensi Episcopis et Abbati sanctae Genovefae.
Quum olim dilectus filius abbas et conventus Vergiliacensis sua nobis conquestione monstrassent, quod nobilis vir Petrus comes Altissiodorensis quoddam stagnum, molendinum et domum in terra eorum construere nitebatur in ipsorum praeiudicium et gravamen, venerabili fratri nostro episcopo et dilecto filio thesaurario Nivernensi commisimus causam ipsam. Per quorum literas accepimus, quod lite super petitionibus ecclesiae contestata, receptis utrinque testibus, et attestationibus publicatis, quum super dictis testium inter partes fuisset postmodum disputatum, tandem pars comitis proposuit coram eis, quod de damnis in nemoribus et rebus aliis datis, super quibus testes deponere videbantur, cognoscere non debebant, quum in rescripto nostro nulla de damnis mentio haberetur, +[adiiciens, quod res illae, super quibus quaestio agebatur, de feudo erant nobilis viri ducis Burgundiae, sicut idem dux in patentibus literis fatebatur, et ideo super illis ad dominum feudi potius quam ad dictos fuerat iudices recurrendum.] Ad quod fuit ex adverso responsum, quod, [si non expresse, tacite tamen de damnis datis in nostris literis mentio habebatur, quum nomen gravaminis esset literis ipsis insertum. Propter quod de ipsis cognoscere poterant saltem tanquam de accessoriis seu appendiciis negotii principalis. Item,] quum super omnibus articulis, de quibus testes deposuerant, lis fuisset solenniter contestata, de ipsis cognoscere ac pronunciare iudices tenebantur. [Sed et super exceptione feudi sero nimis, utpote post testium publicationem obiecta, audiendum non esse comitem asserebat.] Ad haec pars comitis replicavit, quod, etsi super damnis a procuratore suo lis fuerit contestata, ei tamen ex hoc non poterat praeiudicium generari, quum ad hoc procurator datus non fuerit, sed ad illam duntaxat causam, quae fuerat in literis commissionis expressa, super castro videlicet, stagno et molendino; ad hoc parte altera respondente, quod procuratoris factum comes ulterius impugnare non poterat, quod usque post publicationem testium minime duxerat revocandum. Iudices autem, super hinc inde propositis habito consilio discretorum, interlocuti sunt, quod super damnis datis a comite ad eos cognitio pertinebat. Quo audito comes ad appellationis beneficium convolavit. Unde ipsum iudices evocatum, et nec per se, nec per responsalem idoneum comparentem, excommunicationis vinculo adstrinxerunt, +[eo tamen in contumacia perdurante, causam eandem cum attestationibus fideliter consignatis ad nostram praesentiam remiserunt. Porro procuratoribus utriusque partis propter hoc apud sedem apostolicam constitutis, procurator monasterii proposuit coram nobis, quod, quum villa de Vetenedo Virziliacensi et S. Germani Antissiodorensis monasteriis sit communis, ita quod terragium, spanagium, albergariam, censum, tertias, laudas, vendas et retentionem habeant in eadem, praedictus comes; qui nihil aliud quam duos denarios annuatim a quolibet rustico custodiae seu salvamenti nomine percipere consuevit, nunc in ipsa iurisdictionem sibi contra iustitiam usurpando, ab unoquoque villano V. solidos extorquet, in quodam loco eiusdem villae post inhibitionem tam sibi quam Hospitalariis factam, qui locum ipsum in censiva monasterii obtinebant, ab eis per commutationem recepto, castrum, stagnum et molendinum aedificando in ipsorum praeiudicium et gravamen, in nemoribus, lapidibus et rebus aliis gravibus damnis datis. Propter quod aedificia supradicta, utpote post inhibitionem et nunciationem exstructa, idem procurator petiit demoliri, et compelli comitem supradictum a Virziliacensis monasterii super hoc molestatione cessare, super damnis datis eidem compensationem congruam exhibendo. Procurator vero comitis allegavit, quod, quum in praedicto loco de Vetenedo suae iurisdictioni subiecto perpetrarentur saepissime homicidia et rapinae, ipse volens tot et tantis obviare periculis, quandam domum in solo, quod ab Hospitalariis per commutationem acceperat, ubi domum fortem olim exstitisse didicerat, ad transeuntium securitatem construxit, quodam stagno et molendino ad opus custodum ipsius domus aedificatis ibidem. Verum abbas et conventus praedicti falso dicentes se super hoc praegravari, literas ad praedictos iudices impetrarunt, et, quum ipsis in praesentia iudicum obtulerit dictus comes, quod, si qua damna probarent se ob illa aedificia pertulisse, non solum in simplum, sed duplum ipsis damna eadem resarciret, ipsi tam hoc verbum quam etiam alias pacis species penitus respuerunt. Quum autem per iudices fuerit in eadem causa usque ad testium publicationem processum, quoniam attestationibus publicatis apparuit, eos super multis deposuisse articulis, super quibus lis contestata non fuerat, pars comitis allegavit, quod iudices super illis cognoscere non valebant. Unde, iudicibus se de damnis datis cognoscere ac pronunciare posse interloquentibus, ad nostram fuit audientiam provocatum. Nos autem auditis iis et aliis, quae procuratores proponere curaverunt, et attestationibus utriusque partis diligenter inspectis, intelleximus pro monasterio esse probatum, in supradicta villa terragium, spanagium, albergariam, census, tertias, laudas, vendas ac retentiones ad praedicta monasteria pertinere, ac stagnum et calceria supradicta partim in proprietate Virziliacensis coenobii, et partim in ipsius et S. Germani censiva fuisse constructa. Item, quod Hospitalariis, qui pro praedicto loco annuum censum monasteriis exsolvebant, ne locum ipsum, censivam videlicet monasteriorum, transferrent in comitem, et comiti, ne censivam ipsam reciperet, prohibitio facta fuit. Pro parte vero comitis videbatur esse probatum, quod iustitia nemoris super fortalitia est ipsius, et quod absque cuiusquam iniuria dictus comes ad albergagium hominum ipsius villae potest concedere nemus ipsum, quodque comes ipse iustitiam habet in villa, et pro salvamento de qualibet domo villae duos denarios recipere consuevit. Item, quod in pratis Hospitalariorum est fortalitia ipsa fundata, et quod quicunque aliquid habet ad censum, illud salvo censu potest concedere cui vult. Rursus, quod in eadem villa olim fuerat dormis fortis clausa palitiis et fossatis.] Quia vero super damnis datis, antequam lis fuerit contestata, nequaquam ad dictos iudices cognitio pertinebat, quum in rescripto nulla de illis mentio haberetur, nec ad ipsos potuerit iurisdictio prorogari, quum procurator ad illa solummodo intelligatur constitutus, quae in commissionis literis inveniuntur expressa, et, postquam comes publicatis attestationibus intellexit, super his fuisse depositum, protinus contradixit, nos eosdem iudices [protinus] pronunciavimus minus iuste interlocutos fuisse, ac saepedictum comitem, qui ob hoc ad appellationis beneficium convolavit, excommunicationis sententia non fuisse ligatum. [Ceterum etc. Dat. Later. Ao. XI. 1209.]

Capitulum XXXIII.
Qui acta causae relationis iudicum delegatorum sigilla violando aperuit, non auditur postmodum contra illa.

Idem Senonensi Archiepiscopo.
Quum olim ad nostram audientiam pervenisset, quod dilecti filii magister S. et B. archidiaconatum et praeposituram adinvicem commutassent [(Et infra:) [cf. c. 7. de rer. permut. III. 19.] Quia ergo super facto ipsius B. nobis non poterat de veritate constare, causam super hoc venerabilibus fratribus nostris Lingonensi et Cabilonensi episcopis sub certa forma duximus committendam. Ipsi ergo in mandati nostri exsecutione procedere cupientes, partibus ad suam praesentiam convocatis, receperunt testes utrinque productos, audierunt confessiones partium et depositiones testium publicarunt. Quumque propter quendam articulum, qui eis dubitabilis videbatur, causam ad nos remittere proposuissent instructam, gesta omnia redigentes in scriptis sub sigillis propriis incluserunt, et assignarunt partibus nobis fideliter praesentanda.] Verum supra dictus B. delegatis nostris non deferens, immo verius deleganti, sigilla violavit illorum, et scripta, quae nobis fuerant praesentanda, non erubuit aperire. Qui postmodum in nostra praesentia constitutus, adversario suo praesente, in excusationem suam proposuit coram nobis, quod iudices perperam processerant contra ipsum, quum acta in scriptis minus fideliter redegissent. Unde timens, ne literas portaret Uriae, illorum scripta aperuit, et quod suspicatus fuerat adinvenit. Sane, si, quod expediret, melius notavisset, vel non recepisset scripta suspecta, vel recepta nobis fideliter praesentasset, et ostendisset causam suspicionis propositae coram nobis, praeterea quum non conquereretur de iudice, quem ei proprio motu concessimus, sed de illo potius, quem ipse duxerat eligendum, et iudices suas nobis per eum literas destinassent, de ipso pariter conquerentes, verbis ipsius fidem non duximus adhibendam; sed ut in eo saltem puniretur, in quo peccaverat, contra acta iudicum, quae temere violarat, ipsum, sicut nec debuimus, noluimus exaudire, ne videretur dolus suus ei patrocinium attulisse. [Quum etc. (c. 7. de rer. permut. III. 19.) Dat. Lat. Id. Ian. Ao. V. 1203.]

Capitulum XXXIV.
Delegatus non tenetur admittere collegam sibi adiunctum per literas subreptitias, nec ipsius subdelegatum. Hoc dicit secundum unum intellectum. Vel sic: Delegatus subdelegatum collegae impediti non tenetur admittere, si in rescripto est clausula: «quod si ambo, etc.» Hoc dicit secundum alium intellectum.

Idem Abbati et Capellano sanctae Mariae Bononiensis.
Coram dilecto filio nostro M. sancti Theodori diacono cardinali, quem tibi et dilecto filio H. nuncio, et clerico sanctae Agathae adversario tuo, qui cum instrumentis eiusdem ecclesiae, sed absque literis de ratihabitione, ad apostolicam sedem accesserat, sed de rato caverat sub fideiussoria cautione, concessimus auditorem, constitutus proponere curavisti, quod, quum olim quidam in parochia sanctae Mariae, post appellationem interpositam ad apostolicam sedem, in honorem beatae Agathae domum et ecclesiam construxisset, bonae memoriae Alexander Papa praedecessor noster causam super hoc T. abbati sancti Stephani, et T. priori sancti Victoris commisit fine debito terminandam; qui auditis quae fuerant hinc inde proposita, et rationibus partium diligenter inspectis, pro ecclesia S. Mariae diffinitivam sententiam protulerunt, quae per felicis recordationis Lucium, Gregorium et Clementem praedecessores nostros fuit postmodum confirmata. Verum capellanus sanctae Agathae sententiae parere contempsit, et parochianos sanctae Mariae ad ecclesiastica sacramenta recepit, et suspensus divina praesumpsit officia celebrare. Quumque super eadem causa coram venerabili fratre nostro H. Ferrariensi episcopo fere per annum disceptatum fuisset a partibus, productis testibus coram eo, pars ecclesiae sanctae Agathae, horum veritate suppressa, dilectum filium magistrum L. Bononiensem canonicum obtinuit eidem episcopo in causae decisione adiungi. Qui quum causae interesse non posset, praedictus episcopus, cui per sequentes literas impetratas tertio mandabatur, ut, si ambo interesse non possent mandatis apostolicis exsequendis, ea ipse nihilominus adimpleret, +attestationibus publicatis et rationibus plenius intellectis sententiam praedictam confirmavit, capellano S. Agathae sub poena excommunicationis iniungens, ut nullum parochianorum tuorum infra certos terminos commorantium ad officia divina vel ecclesiastica reciperet sacramenta. Ad hoc dictus Hugolinus ex adverso respondit, quod olim archipresbyter de Pastino a praedicto Alexandro praedecessore nostro indulgentiam impetravit, ut in vico Castellionis, in quo superexcreverat populi multitudo, ecclesiam de novo fundaret. Unde tunc Bononiensis episcopus de mandato eiusdem praedecessoris nostri et locum signavit, et primarium lapidem benedixit, et in fundamento secundum consuetudinem collocavit, et sic capellam in eodem loco constructam cum tota parochia, quam usque hodie habet ecclesia de Pastino, per XX. annos iuste possedit, quam felicis recordationis Coelestinus Papa praedecessor noster eis suis literis confirmavit, et nos sub nostra protectione recepimus constitutam nobis ab eodem archipresbytero censualem. Unde olim quidam canonicus regularis ab archipresbytero de Pastino, ut divina in eadem celebraret officia deputatus, praeter auctoritatem archipresbyteri et capituli de Pastino coram praedicto abbate S. Stephani et priore S. Victoris ab illis citatus apparuit, sed coram eis iudicium non subivit. Immo ab ipsis tanquam de ratione suspectis, quia praedictam sibi voluerant parochiam vindicare, ad nostram duxit audientiam appellandum. Iidem autem iudices non dubitantes mandati fines excedere, tam super novo quam veteri populo sententiam protulerunt, quum secundum tenorem literarum directarum ad eos non potuissent nisi de veteri iudicare. Postmodum vero memoratus canonicus contra voluntatem, immo prohibitionem archipresbyteri sui coram Ferrariensi episcopo comparens, sub eo aliquantulum litigavit; sed tandem comperto, quod universi familiares eius ei essent adversi, praedictum magistrum ei fecit adiungi. Nuncius vero ecclesiae sanctae Agathae inter alia proposuit, quod, quum dictus magister L. vices suas alii delegasset, episcopus admittere noluit subdelegatum; sed post appellationem ad nos legitime interpositam solus in causae cognitione processit. +Unde contra primam sententiam allegabat, quod de commissione ad primos iudices impetrata ad archipresbyteri notitiam nil pervenit, quod iudices post appellationem legitime interpositam processerunt, et quia fines mandati fuerunt in processu transgressi. Contra secundam vero similiter proponebant, quod canonicus regularis, qui coram Ferrariensi episcopo litigavit, non solum non fuerat procurator datus ad eam, sed etiam contra prohibitionem archipresbyteri liti se praesumpserat immiscere; quod Ferrariensis episcopus solus processerat, quum non ei soli causa fuerat delegata, et collega eius, etsi causae nequiverit interesse, alii tamen commiserit vices suas, et post appellationem etiam ad nos interpositam idem Ferrariensis pro ecclesia S. Mariae sententiam promulgavit. Ad haec autem pars altera replicabat, quod praedicta stare non poterant, quum credi non debeat, quod a iudicibus illis pars appellaverit adversa, ad quos nec sciverat, nec audierat commissionis literas emanasse. Praeterea quum in literis commissionis appellationis fuisset obstaculum partibus interclusum, appellationi postmodum interpositae non fuerat deferendum. Insuper, quum, sicut adversarius fuit in iure confessus, et si pars eius, qui, ut prosequeretur appellationem, literas impetraret, non tamen illis fuerit usa, pro eodem haberi debebat, ac si non fuerit prosecuta. Unde sententia iam transierat in rei iudicatae auctoritatem, etiamsi contra ius litigantis prolata fuisset. Quum autem nec literae commissionis ad iudices primos obtentae praesententur in iure, nec aliter legitime demonstretur formam mandati iudices excessisse, pro sententia potius est praesumendum. Quod dicitur ex adverso, quod canonicus ille non fuerit procurator, non nocet, quum ipse litem coram Ferrariensi episcopo contestando factus fuerit dominus litis, qui generalis ab ipsius fundatione ecclesiae procurator fuerat, et sic agebat et contrahebat, ac si vere capellae dominus exstitisset, praesertim quum in causam non tam ecclesiae nomine, quam proprio traheretur, utpote qui parochianos adiudicatos ecclesiae S. Mariae ad divina recipiebat officia, et exhibebat eis ecclesiastica sacramenta. Praeterea, quum ad archipresbyteri notitiam pervenisset, causam ipsam fuisse Ferrariensi episcopo delegatam, si per canonicum illum nolebat subire iudicium, ad causam agendam debuerat alium destinare. Quod quum non fecerit, eius est negligentiae imputandum, immo malitiae potius, qui sic commissionem nostram nisus fuerit enervare. Sed econtra fuit responsum, quod Ferrariensis episcopus solus procedere potuit, quum primum coram eo lis fuerit contestata et testes ad causam producti, et in ultimae commissionis literis fuisset insertum, quod, si ambo interesse non possent exsequendis mandatis apostolicis, praedictus episcopus ea nihilominus exsequi procuraret. Quod non intelligitur, ut, si per se, vel per alios interesse non possent, quia id raro vel nunquam contingeret, sed si non posset personaliter interesse. Appellationi ergo interpositae ob causas praedictas, quum causae sufficientes non essent, aliquatenus non erat deferendum. Idem igitur cardinalis, auditis his et aliis, quae fuerunt hinc inde proposita, latam ab eodem Ferrariensi episcopo sententiam de mandato apostolico confirmavit, et adversae parti super hoc perpetuum silentium duxit imponendum. Nos ergo quod ab eo factum est auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus.

Capitulum XXXV.
Locus, ad quem reus secure accedere non potest, et canonicus in causa concanonici delegatus, recusari poterit.

Idem Praeposito S. Dominici Subdiacono nostro.
Quum R. canonicus Ianuensis causam pecuniariam, quae inter ipsum ex una parte, ac P. civem Ianuensem ex altera vertitur, tibi obtinuerit delegari, et idem civis, propter multas et graves inimicitias civitatis suae in tua nequeat praesentia comparere, sicut ex ipsius et dilectorum filiorum consulum Ianuensium insinuatione nobis innotuit: discretioni tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus supradicto R. huiusmodi optionem relinquas, ut exceptis canonicis Ianuensibus, quos, quum sint eius socii, merito habet pars adversa suspectos, in civitate vel dioecesi Ianuensi, in qua sunt multi, sicut pro certo tenemus, viri providi, iudicem eligat, coram quo quaestio terminetur, cui auctoritate nostra districte praecipias, ut eandem causam iuxta rescripti a te obtenti tenorem appellatione remota fine debito terminare procuret.

Capitulum XXXVI.
Si mandatur iudici delegato, ut illum absolvat, qui dicit se iniuste excommunicatum, ante probationem illum absolvere debet. Si autem dicat excommunicationem nullam, probationem nullitatis ante pronunciationem admittet.

Idem Rothomagensi Archiepiscopo.
Quum contingat interdum, quod laici (Et infra: cf. c. 24. de rescr. I. 3.) Insuper requisiti sumus, quum quis conqueritur in se a suo episcopo post appellationem ad nos legitime interpositam, vel alias iniuste excommunicationis sententiam promulgatam, et nos iudicibus damus nostris literis in mandatis, ut, si est ita, vel iuxta formam ecclesiae absolutionis beneficium illi impendant, vel eandem sententiam denuncient esse nullam, ac episcopus paratus sit probare, se in illum, antequam vocem appellationis emitteret, vel alias iuste huiusmodi sententiam protulisse, an probationibus non admissis liceat iudicibus excommunicatum absolvere, vel denunciare sententiam esse nullam? Ad quod tibi taliter respondemus, quod super iam dicto casu non consuevimus, si bene meminimus, sub praescripta forma iudicibus scribere, sed sub ista, ut videlicet, si excommunicationis sententiam post appellationem ad nos legitime interpositam invenerint esse latam, ipsam denunciantes penitus nullam esse, audiant, si quid fuerit quaestionis; alioquin recepta iuxta formam ecclesiae cautione impendant absolutionis beneficium conquerenti, et iniuncto sibi quod de iure fuerit iniungendum, audiant causam, et eandem fine debito terminare procurent. Sed si forsan appareat, nos in iam dicto casu sub praenotata quandoque forma scripsisse, in altero utique casuum praedictorum, quum quis videlicet conqueritur, se post appellationem ad nos legitime interpositam excommunicatione fuisse innodatum, semper utriusque partis probationes sunt admittendae, antequam ad decernendum super hoc aliquid procedatur, per quas denique apparebit, an absolutione indigeat conquerens, vel denunciandus sit potius non ligatus. In eo vero casu, quum videlicet excommunicatum quis se asserit iniuste, vix vel nunquam est eius, antequam absolutus fuerit, probatio admittenda, nisi tunc tantum, quum asserit in excommunicationis sententia intolerabilem errorem fuisse patenter expressum, ad quod probandum admittitur antequam absolutionis gratiam consequatur. Verum si proponat, se simpliciter excommunicatum iniuste, ac episcopus ad probandum, quod iuste ipsum excommunicavit, suas postulet probationes admitti, non est ante absolutionem ipsius aliquatenus audiendus, quum, etsi pro certo constaret, rationabiliter in illum excommunicationis sententiam promulgatam, nihilominus esset ei absolutio secundum formam ecclesiae impendenda humiliter postulanti. Et ideo in hoc casu illum credimus iuxta formam ecclesiae protinus absolvendum, ut sic demum, probationibus utriusque partis admissis, utrum iuste vel iniuste ligatus fuerit, decernatur. [Dat. Lat. Kal. Sept. Ao. XIII. 1210.]

Capitulum XXXVII.
Si subdelegatus delegati Papae iurisdictione uti coeperit, a delegato removeri non potest; et si fecerit contra mandatum, sive excesserit formam rescripti, processus est nullus.

Honorius III. Messanensi et Reginensi Archiepiscopis.
Venerabili fratri nostro archiepiscopo Cusentino nostris dedimus literis in mandatis, ut venerabilem fratrem nostrum Cephaludensem episcopum restitui faceret ad episcopatum, et ad alia, quibus fuerat indebite spoliatus; quo restituto plenarie, et corporalem ac pacificam possessionem adepto, si videret, quod idem, episcopus merito esset, prout nobis suggestum fuerat, de dilapidatione suspectus, virum providum et honestum provideret coadiutorem eidem adiungere, sine cuius consilio nihil eorum faceret, quae ad administrationem pertinent temporalem, quoadusque veritate comperta duceremus aliter providendum, interim omne alienationis genus eorum utrique auctoritate nostra districtius interdicens. Porro idem archiepiscopus corporis infirmitate gravatus, commisit in huiusmodi negotio vices suas primo abbati sancti Spiritus de Panormo, ac demum thesaurario Cusentino. Quorum processus nobis exhibitos de fratrum nostrorum consilio cassavimus iustitia exigente, quia videlicet abbas contra mandati nostri tenorem ad inquirendum, utrum de dilapidatione suspectus esset episcopus, eo non restituto processit, et archiepiscopus ipse, quum iam suo functus esset officio dicto abbati committendo in integrum vices suas, huiusmodi negotium dicto thesaurario non potuit demandare.

Capitulum XXXVIII.
Si delegatus pronunciaverit, se iurisdictionem non habere, ipsam etiam de consensu partium non reassumit.

Gregorius IX. S. Praecentori et Magistro N. canonico Ambianensibus.
Significantibus M. muliere et F. nato eius nos noveritis accepisse, quod, quum nobilis mulier I. vidua, mentiens se pauperem, contra eos super terris et rebus aliis ad iudices nostras literas impetrasset, iidem coram eis excipiendo proponere curaverunt, quod, quum dictae literae suggesto mendacio impetratae fuissent, quum praedicta Iuliana, quae nobilis est et dives, pauperem se dixisset in eis, coram ipsis, nisi requisito prius domino, sub cuius iurisdictione ipsi consistunt, et coram quo parati erant eidem exhibere iustitiae complementum, non debebant de iure per tales literas conveniri, unde dicti iudices interloquendo pronunciarunt, se per easdem literas procedere non debere. (Et infra:) Demum fuit a partibus in quosdam tanquam in arbitros taliter compromissum, quod, si infra terminum in compromisso expressum causam non deciderent, partes ad eorundem iudicum redirent examen. Verum arbitris causam infra terminum negligentibus terminare, dicti iudices iurisdictionem per formam compromissi huiusmodi resumpserunt, a quibus iidem se sentientes gravari, quod super his, super quibus ab eis fuerant absoluti, litigare compellebant eosdem, ad nostram audientiam appellarunt. Ideoque mandamus, quatenus, si est ita, revocetis in irritum, etc.

Capitulum XXXIX.
Arbitri electi ad causam recusationis, assignant partibus terminum ad probandam causam suspicionis, et iudex recusatus compellit arbitros ad causam finiendam.

Idem.
Suspicionis causa contra iudicem assignata, non ipse qui forsan provocatus obesset, sed arbitri potius, coram quibus probatio est facienda, et ad quos omnia, quae ad hunc articulum faciunt, pertinere noscuntur, possunt ad hoc terminum assignare. Ab ipso quoque iudice, cui sicut iurisdictio, sic et cetera, sine quibus explicari causa non potest, intelliguntur esse commissa, iidem ut conveniant, si discordes fuerint, in unam sententiam, vel tertium concorditer advocent, cum quo duo vel alter eorum id faciat, sunt cogendi, ne huiusmodi occasione principale negotium plus debito prorogetur.

Capitulum XL.
Delegata iurisdictio ad personas, non expressas in rescripto, etiam de ipsarum consensu prorogari non potest.

Idem Abbati sanctae Genovefae.
P. et G. per literas apostolicas conquerentibus coram te de episcopo Londonensi, quod concessum ab eis mutuum promisso loco et termino non persolvit, pendente iudicio I. laicus, qui in quantitate quadam eisdem mercatoribus tenebatur, in se tuam iurisdictionem, sicut asserit, voluit prorogare, ut, si infra terminum constitutum praedictam non solveret quantitatem, excommunicationis et interdicti sententias in personam et terram eius promulgares. Quas huiusmodi occasione a te latas decernimus non valere, quum, etsi alias iurisdictioni praeesse dicaris, quia in dictum I. nullam iurisdictionem habebas, iurisdictionis prorogatio nulla noscitur exstitisse, quum huiusmodi delegata iurisdictio ad alias personas nequeat prorogari.

Capitulum XLI.
Maior XX. annis potest a quocunque dari delegatus; idem in maiori XVIII., dummodo interveniat consensus partium. Minor vero XVIII. non potest dari, nisi a principe.

Idem.
Quum vigesimum annum peregeris, dari potuisti in aetate huiusmodi delegatus. Ceterum constituto infra aetatem eandem, nisi partes scienter consentirent in eum, qui annum XVIII. transscendisset, facta delegatio ab alio, quam a principe, non teneret.

Capitulum XLII.
Potestas plurium delegatorum vel arbitrorum simpliciter datorum exspirat per mortem unius.

Idem.
Uno delegatorum vel arbitrorum, sicut proponis, rebus humanis exempto, eorum officium exspiravit, nisi aliud in delegatione aut compromisso fuisset expressum.

Capitulum XLIII.
Delegatus Papae subdelegare potest, licet datus sit ex officio, vel de partium consensu, vel cum clausula praeelectionis, videlicet: «quod si non omnes, tu cum alio exsequaris, etc.» Hoc dicit usque ad §. Is autem. - §. 1. Is, cui committitur negotium, ut personaliter exsequatur, potest, si partes consentiunt, alteri subdelegare. Fallit in casibus hic expressis. Hoc dicit usque ad §. Ceterum. - §. 2. Is, cui committitur nudum ministerium exsequendum, non potest vices suas alteri committere; fallit in legato sedis apostolicae. Et est textus notabilis, et multum allegatur. Abb. Siculus.

Idem.
Quoniam apostolica sedes intendit providere negotiis, et non personis, quibus eadem committuntur, si iudex tertius, licet ex officio nostro, vel de assensu partium pro communi a nobis datus eisdem, alii delegaverit vices suas, quum delegato a principe id concedatur a iure, delegatio valebit ipsius. Idem quoque dicendum est, quum mandatur episcopo, ut cum altero suorum coniudicum mandatum apostolicum exsequatur, et tunc sine subdelegato ab ipso episcopo reliqui duo procedere non valebunt. §. 1. Is autem, cui iniungitur, ut personaliter negotium exsequatur, potest, dummodo partes consentiant, hoc aliis delegare, praeterquam si inquisitionem fieri, vel ecclesiis de praelatis vel aliis ministris provideri mandaremus, quum in his omnibus casibus industriam et fidem personae, cui talia committimus, eligere videamur. §. 2. Ceterum, salva legatorum sedis apostolicae auctoritate, nulli, cui commissum fuerit praedicare crucem, excommunicare vel absolvere aliquos, dispensare cum irregularibus, vel iniungere poenitentias, liceat haec de cetero aliis demandare, quia non sibi iurisdictio, sed certum ministerium potius committitur in hac parte.

T i t u l u s X X X .
De officio legati.

Capitulum I.
Legatus Papa etiam per simplicem querelam adiri potest.

Alexander III. universis Suffraganeis Cantuariensis ecclesiae.
Quum non ignoretis, venerabilem fratrem nostrum Cantuariensem archiepiscopum vobis non solum metropolitico, sed etiam legationis iure praeesse, + mirabile satis est, quod quidam vestrum, sicut audivimus, asseverare praesumunt, quod idem archiepiscopus nullam causam de episcopatibus vestris sive metropoleos sive legationis iure debeat audire, nisi per appellationem ad ipsum deferatur . Sane licet forte idem archiepiscopus metropolitico iure audire non debeat causas de episcopatibus vestris, nisi per appellationem deferantur ad eum, legationis tamen obtentu universas causas de ipsis episcopatibus, quae per appellationem vel querimoniam aliquorum perveniunt ad suam audientiam, audire potest et debet, sicut qui in provincia sua vices nostras gerere comprobatur. Mandamus itaque et praecipimus, ut causas quae de episcopatibus vestris ad eundem archiepiscopum proferuntur, eius iudicio relinquatis nec quemlibet clericum vel laicum vestrae iurisdictionis deterrere vel impedire tentetis, quominus causam ad praefatum Archiepiscopum, si voluerit, possit transferre.

Capitulum II.
De causa specialiter delegata a Papa legatus se intromittere non potest.

Coelestinus III.
Studuisti a nobis quaerere utrum de causa, quam alicui delegamus, alius, qui sit generalis in provincia legatus, vel ante cognitionem, vel postea cognoscere valeat, vel commissionis nostrae processum, quem iudici delegato transmittimus, taliter impedire. Hanc itaque dubitationem de animo tuo amputare volentes Respondemus, quod, quum mandatum speciale derogat generali, legatus commissionem alii vel aliis factam specialiter impedire non debet nec potest, unde, et si secundum formam expressam mandati nostri sententia iam fuerit promulgata, non poterit ipse legatus, nisi super hoc mandatum speciale receperit, eam quomodolibet irritare. Ipsam tamen, si rationabiliter lata fuerit, confirmare valebit et exsecutioni mandare.

Capitulum III.
Legatus etiam de latere ex generali legatione non potest transferre episcopos, vel unam ecclesiam cathedralem alteri subiicere, et alteri concedere ius primatiae, vel duos episcopatus unire, vel unum dividere; excommunicatos tamen propter manuum iniectionem in clericos absolvere potest. Hoc dicit cum c. seq.

Innocentius III. tit. sancti Laurentii in Lucina Presbytero cardinali, sedis apostolicae Legato.
Nisi specialis illa dilectio, quam ad personam tuam habuimus et habemus, iustum, immo iustissimum motum animi nostri temperaret, poena docente cognosceres, quantum in personam tuam excesseris, quantumcunquae in Romanam ecclesiam deliqueris, matrem tuam, quae quum te nutriverit et exaltaverit, tu eam penitus sprevisse videris, qui spretis canonicis sanctionibus et consuetudine generali, motu proprio praesumpsisti, quod nec factum fuit, nec auditum, venerabilem fratrem nostrum Troianum episcopum regni Siciliae cancellarium praeter speciale mandatum nostrum de Troiana ecclesia ad Panormitanam de facto, quia de iure non potuisti, transferre. [Sane etc. cf. c. 3. de usu et auct. pall. I. 8.]

Capitulum IV.
Summatum fuit supra in cap. praecedenti.

Idem eidem.
Quod translationem +pontificis de Troiano episcopatu ad Panormitanam metropolim a te factam nolumus ratam habere, zelus utique non amaritudinis, sed rectitudinis nos induxit, quia, Licet in regno Siciliae generalis sit tibi commissa legatio, ad ea tamen sine speciali mandato nostro non debuisti manus extendere, quae in signum privilegii singularis sunt tantum summo Pontifici reservata. Tamen Et si quaedam ex his, quae de speciali concessione saepe fuere legatis indulta, ut illorum videlicet absolutio, qui propter sacrilegas manuum iniectiones in clericos, incidunt in canonem promulgatae sententiae, videantur ex ipso legationis officio iam licere legatis, an existimas, quia vices nostras tanquam legato tibi commisimus exsequendas, quod Panormitanam ecclesiam posses subiicere Messanensi, ut illam praeficeres isti, concesso sibi privilegio primatiae? An putas, ex eadem causa tibi licere, duos episcopatus unire, vel unum dividere sine licentia speciali? Non ergo in eius odium, vel ad iniuriam tui reputes esse factum, sed ut privilegium Petri maneat inconcussum, quum et felicis memoriae Alexander Papa, praedecessor noster, quasi simile fecerit, obviando praesumptioni legati, quem in Hispaniam destinarat, volenti simile attentare. [Super eo vero etc. cf. c. 11. de temp. ord. I. 11.]

Capitulum V.
Ex quo legatus retulit causam Papae, illius desinit esse iudex.

Idem Bononiensi Episcopo et M. Capellano, Subdiacono nostro.
Licet Tranenses canonici ab initio dissensissent, tandem tamen omnes unanimiter consenserunt, dilectum filium G. fratrem Cassinensis abbatis in archiepiscopum eligentes, cuius electionem venerabilis frater noster Portuensis episcopus, tunc apostolicae sedis legatus, examinari praecepit, +et examinationem redactam in scriptis fecit sigillis dilectorum filiorum archidiaconi et magistri Petrarchae muniri, cum suo quoque sigillo ad sedem apostolicam transmittendam. Literas quoque suas nobis pro dicto fratre Cassinensis abbatis deprecatorias destinavit, quas cum decreto electionis omnium canonicorum subscriptionibus roborato, nec non et literis suffraganeorum et populi, tres de canonicis Tranensis ecclesiae, ab universo capitulo destinati, nobis humiliter praesentarunt, petentes electionem canonicam de persona idonea celebratam auctoritate apostolica confirmari. Nos autem ad maiorem cautelam a praedictis canonicis in iuramentum recepimus, non a nobis exactum, sed ab ipsis oblatum, et factum electionis, sicut est et moris et iuris, examinavimus diligenter. Interim vero Nuncius praefati Cassinensis abbatis suas nobis literas praesentavit, gravem contra iam dictum legatum querimoniam continentes, quod, postquam electionem examinaverat, et eam ad nostrae deliberationis examen transtulerat, nunciis iam directis, iterum electionem eandem malitiose nimis examinare praesumpsit. +Unde petebat per viros idoneos suspicione carentes de ipso facto diligenter inquiri. Quumque praefatus supervenisset episcopus, et ea, quae gesta sunt, intellexissemus ab ipso, De communi consilio fratrum nostrorum examinationem secundam, tanquam a non suo iudice factam, postquam negotium ad nostrum fuerat translatum examen, censuimus irritam et inanem. [Quia tamen etc. Dat. Lat. VIII. Kal. Iul. 1202.]

Capitulum VI.
Legatus de latere confert beneficium vacans, licet illud spectet ad praesentationem alicuius clerici. Hoc dicit et est casus notabilis.

Idem sancti P. et sancti Leonis Abbatibus, et R. archidiacono Tullensibus.
Dilectus filius R. Metensis canonicus nobis humiliter intimavit, quod, quum venerabilis frater noster Praenestinus episcopus, apostolicae sedis legatus, ecclesiam sancti Trudonis ad resignationem proprii pastoris in manibus eius factam liberaliter contulisset eidem, dilectus filius B. Metensis archidiaconus, ad quem illius ecclesiae praesentatio pertinebat, asserens, quod eodem inconsulto conferri non potuit a legato, donationi eius minus rationabiliter se opponens, canonicum ipsum super eadem ecclesia indebite molestare praesumit. Quum igitur plus iuris habeat in concessione praelatus, quam in praesentatione patronus, nec praeiudicetur praelato, si quando per apostolicae sedis legatum eo inconsulto ecclesia concedatur, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus dictum archidiaconum, ut ab eius super hoc indebita molestatione desistat, monitione praemissa per censuram ecclesiasticam appellatione remota cogatis. [Nullis literis etc. Dat. Anagniae X. Kal. Mart. Ao. VI. 1204.]

Capitulum VII.
Legatus in pluribus locis potest in quolibet dictorum locorum iurisdictionem suam exercere ita, quod facta unius loci potest in alio explicare. Hoc dicit Panorm.

Idem illustri Regi Francorum.
Novit ille, qui nihil ignorat, quod regiae sublimitati (Et infra:) Ex parte tua querimoniam accepimus, videlicet quod, quum tibi legatus esset certa ratione suspectus, post appellationem ad nos interpositam extra fines regni Francorum in terram tuam interdicti sententiam promulgavit. +Qui etiam in animam tuam promiserunt et obtulerunt iurare, quod tu coram legatis et delegatis nostris super hoc negotio stabis iuri, et quod propter huiusmodi negotium nec per nos, nec per alium fueris ex parte nostra citatus, ut iuri pareres, praedictam petens sententiam recepta huiusmodi cautione relaxari. Ceterum ad ea, quae contra cardinalem obiecerant, et eis respondimus, et Tuae magnificentiae respondemus, quod etsi fines regni Francorum exierat, nondum tamen fuerat terminos suae legationis egressus, quum non solum in regno Francorum, sed in Viennensi, Lugdunensi et Bisuntinensi provinciis iniunctam sibi a nobis legationis sollicitudinem suscepisset.

Capitulum VIII.
Praesente legato de latere minor legatus exsecutionem officii sui dimittere debet.

Gregorius IX. Patriarchae Hierosolymitano.
Volentes (Et infra:) Fraternitati tuae legationis officium in provincia tua duximus committendum, ita tamen, quod, si legatum ad partes illas de latere nostro contigerit destinari, exsecutionem ipsius officii, quamdiu legatus ipse ibi fuerit, pro sedis apostolicae reverentia omnino dimittas.

Capitulum IX.
Legatus, non de latere sed ratione personae, extra provinciam sibi decretam absolvere nequit excommunicatos pro iniectione manuum in clericos, nec etiam in provincia, si tales excommunicati aliunde veniant. Legatus vero ratione dignitatis nullos tales absolvit. H. d. secundum communem intellectum.

Idem.
Excommunicatis pro iniectione manuum violenta ecclesiae Romanae legati, qui de ipsius latere non mittuntur, extra provinciam sibi commissam, vel ibidem, si huiusmodi manuum iniectores illuc contingat aliunde accedere, et qui ecclesiarum suarum praetextu legationibus sibi vendicant dignitatem, etiam subditis, quamvis in provincia sua exsistentes, beneficium absolutionis impertiri non possunt, nisi de speciali gratia illis et istis amplius a sede apostolica concedatur.

Capitulum X.
Durant legati statuta etiam legatione finita, finitur tamen sui delegati iurisdictio, si citatio non praecessit.

Idem.
Nemini dubium esse volumus, quin legatorum sedis apostolicae statuta edita in provincia sibi commissa durent tanquam perpetua, licet eandem postmodum sint egressi; secus autem, si causas duxerint aliquibus delegandas, quum iurisdictio istorum exspiret, si ante illorum discessum horum citatio non praecessit.

-------------------------------------
Continue to LIB. I - TITUL. 31


[ Next ]