EXTRAVAGANTES DECRETALES

QUAE

A DIVERSIS ROMANIS PONTIFICIBUS

POST SEXTUM EMANAVERUNT


CONSTITUTIONES XX.

IOANNES PAPAE XXII.

TITULUS VIII.

CAP. UN.

DE IUDAEIS ET SARRACENIS.

Ut Petrus filius regis Castellae, pio ductus proposito, facilius Agarenos infideles a regno Granatae expelleret: lata fuit excommunicationis sententia in omnes, prohibita portantes ipsis infidelibus et Sarracenis praefati regni Granatae. Concord c. Ita quorundam et c. Ad liberandam. eod. tit. in antiqu.

Copiosus in misericordia Dominus, qui de sua abundantia pietatis corda fidelium ad suae maiestatis obsequia devotionis ardore succendit, praecordiis dilecti filiis nobilis viri Petri Infantis, nati clarae memoriae Sanctii regis Castellae, adeo copiose gratiam coelestis inspirationis infudit, quod sibi delectabile reputat propriam exponere in ipsorum persecutione personam. Pio quidem nobilis ipsi ductus proposito, tanquam strenuus athleta Domini, negotium impugnationis perfidorum Agarenorum, a quibus regnum Granatae in Dei contumeliam detinetur, tutorio nomine carissimi in Christo filii nostri Alphonsi, Castellae regis illustris, qui sub teneritudine puerilis aetatis adhuc dignoscitur constitutus, assumpsit sub spe coelestis auxilii ferventer et viriliter prosequendum . Quum igitur omnia cupiamus obstacula removere, per que dicti negotii prosecutio posset quomodolibet impediri: universis et singulis, cuiuscunque conditionis, praeminentiae vel status exsistant, districtius inhibemus, ne arma, equos, ferrum, ligamina, victualia et alia quaecunque prohibita per Romanos Pontifices praedecessores nostros ad terras Aegypti deferri, ad Sarracenos dicti regni Granatae intra triennium, incipiendum a Kal. Aprillis proxime secuturi, quomodolibet deferre praesumant. Nos enim omens et singulos, qui ad dictum regnum arma, equos, ferrum, ligamina et victualia supra dicta et quaecunque prohibita contra tenorem huius nostrae prohibitionis deferre praesumpserint, illis poenis et sententiis, quas deferentes huiusmodi prohibita in Alexandriam vel ad Aegypti partes incurrunt, decernimus subiacere. Et nihilominus omnes et singulos, qui Sarracenis Granatae praestabunt dicti negotii prosecutione durante auxilium, consilium vel favorem, aut prosecutionem dicti negotii directe vel indirecte, secrete vel publice impedire vel turbare forte praesumpserint, excommunicationis sententiam incurrere volumus ipso facto. Nulli ergo nostrae inhibitionis, constitutionis et voluntatis etc. Dat. Avinione V. Kal. Mart. Ao. I. [1317]

TITULUS XIII.

DE SENTENTIA EXCOMMUNICATIONIS, SUSPENSIONIS ET INTERDICTI.

CAP. I.

Taxatio gratiarum sedis apostolicae impetratarum, tam cum clausulis consuetis quam non consuetis, hic continetur. Et quot literas, quotque dictiones linea complecti debeat, declaratur; ad paupertatem respectus habetur. Contra transgressores poena suspensionis ab officio usque ad sex menses, et quandoque privationis imponitur, ut ultra illam abbreviatoribus sententiam excommunicationis Papa comminatur.

Quum ad sacrosanctae Romanae Ecclesiae sinum, velut ad matris ubera referta dulcedine, ac Romani Pontificis Christi vicarii successorisque Petri clementiam, tanquam ad patris providentia pietatem, orbis terrarum et qui habitant in eo gratiarum spe assidue confluant universi; indignum credimus nostris fore temporibus, ut, quibus nos et ecclesiaipsa exuberamus in gratiis, deficiamus in donis, ne murmurandi inde praestetur occasio, unde gratitudine necessitas aderat collaudandi, neve scriptura reddat onustum quod liberalitas facerat gratiosum.


LIBER IV.

TITULUS XIII.

DE IMMUNITATE ECCLESIARUM.

CAP. I.

Decretalis: Clericis laicos, eod. tit. libr. VI. habet locum tantum quoad laicos, tallias a clericis exigentes, et dantes illis auxilium, et non quoad solventes; praecipit deinde, Lateranenae et generalia concilia diligenter observari.

BENEDICTUS XI.

Quod olim per felicis recordationis Bonifacium Papam VIII. praedecessorem nostrum contra laicos, exigentes sive recipientes a clericis et ecclesiasticis personis tallias, decimam vel aliam quotam seu quantitatem aliquam de proventibus bonorum suorum aut ecclesiarum, nec non adversus solventes, aut promittentes, vel consentientes se soluturos, poenis adiectis statutum est, quantum ad poenas ipsas ex causa de consilio fratrum nostrorum restringimus ad exigentes tantummodo, et ad exigendum dantes auxilium, consilium vel favorem, non autem quoad easdem poenas in solventibus aut recipientibus a sponte dantibus deinceps vindicet sibi locum. Ceterum attendant sollicite ecclesiarum praelati, et alii clerici Lateranense concilium, quod in huiusmodi subventionibus solum casum necessitatis aut communis utilitatis, ubi laicorum ad id non suppetant facultates, deliberatione provida noscitur excepisse , et deinde generale statuisse concilium propter quorundam imprudentiam, etiam in hoc casu Romanum Pontificem, (cuius interest communibus providere utilitatibus), primitus consulendum . Attente igitur caveant, ne praedictorum conciliorum transgressores exsistant, aliquid in casu praedicto, et multo magis, si casus ipse non subsit, quoquo modo vel titulo, inconsulto Romano Pontifice occasione subventionem dictarum concedendo laicis, vel etiam promittendo; alioquin tanquam canonum et tam solennium conciliorum temerarii transgressores, quas procul dubio Deo propitio idem infliget Pontifex, gravissimas poenas poterunt merito formidare. Nulli ergo omnino hominum, etc.

Pastoralis cura sollicitudinis super cunctas populi Christiani, nationes invigilare remediis subiectorum, eorundem periculis obviare, ac scandala removere compellit. Sane, quoniam ex constitutione felicis recordationis Bonifacii etc. ut in Clem. I. eod. tit.


LIBER QUINTUS

TITULUS I.
DE SIMONIA

Pastus vel iocalia exigentes, et etiam dantes pro religionis ingressu, si sint singulares personae: excommunicationis, si conventus vel capitulum; suspensionis sententias ipso facto incurrunt; cuius utriusque vinculi absolutio soli Papae reservatur, aliis poenis in suo robore duraturis, nisi ingredientes aliquid sponte, et sine pactione obtulerint. Quid de personis iam tali labe foedatis, et bonis sic receptis faciendum sit, tandem patefacit.

Urbanus IV. alias V.

TITULUS II.

DE IUDAEIS.

Christiani, arma portantes ad infideles Christianos impugnantes, ipso facto sunt excommunicati, capientium servi infames et intestabiles tam active quam passive, et eorum bona confiscata. Vide cap. Ita quorundam, et cap. Ad Liberandam. extra eod tit.

Clemens V.

Multa mentis amaritudine concitamur, gravisque doloris aculeus perfodit mentem nostram, intelligentes, quod renati fonte baptismatis in devium aberrantes, qui deberent opprobrium illatum Domino in terram hereditatis suae totis viribus vindicare, potius iniuriatoribus suis favent, Sarracenorum videlicet horribili et perfidae nationi, et degenerantes miserabiliter a statu fidelium, famae propriae immemores, et salutis obliti, inimicis crucis Christi contra ipsius negium ferrum, equos, arma et alia vetita, nec non victualia et mercimonia in Alexandriam, et ad alia loca Sarracenorum terrae Aegypti deferre praesumunt. Ex quo manifeste apparet, quod Christianos, qui ad defensionem hereditatis Domini ibidem pro fide remanserunt, talibus adiuti subsidiis irreverenter impugnant, propter quod fidei negotium ibidem quodammodo noscitur deperire. Nos igitur, qui ad liberandam terram ipsam operam dare intendimus cum Dei adiutorio efficacem tam graves transgressus ulterius sustinere nolentes, felicis recordationis Nicolai Papae IV. praedecessoris nostri vestigiis inhaerentes, praesentium tenore statuimus, ut nullus arma, equos, ferrum, lignamina, victualia et alia quaecunque mercimonia in Alexandriam, vel alia loca Sarracenorum terrae Aegypti deferre, mittere vel portare, seu de portubus eorum, ut eisdem deferantur, extrahere vel extrahi permittere, aut eis alias auxilium vel favorem praestare quoquo modo praesumat. Nos vero illos, qui contra huiusmodi constitutionem nostram ausu temerario venire praesumpserint, eo ipso excommunicationis sententiae decernimus subiacere, a qua absolvi nequeant, nisi tantum de bonis propriis in dictae terrae subsidium convertendum exsolverint, quantum ad partes praedictas detulerint vel miserint, aut deferri vel de ipsorum portubus extrahi permiserint deferendum; nec tunc etiam ab eadem (praeterquam in mortis articulo) absolvantur sententia absque mandato sedis apostolicae speciali. Et nihilominus, si personas eorum capi contingat, in servitutem et capturam illorum esse volumus, in quorum ceciderint captionem, auctoritate insuper apostolica statuentes, ut illi, qui contra huiusmodi statutum nostrum quomodolibet venire praesumpserit, praeter poenas praedictas, quas ipso facto incurrant, perpetuo sint infames, et intestabiles habeantur ita, quod nec testari, nec legata eis seu relicta percipere valeant, et insuper ad successiones tam ex testamento, quam ab intestato sint prorsus et reddantur inhabiles, nec ad publica quaelibet admittantur officia. Sintque illis omnes actus legitimi penitus interdicti, et tanquam excommunicati hostesque catholicae fidei, postquam de ipsorum huiusmodi temeritate constiterit, diebus dominicis et festivis publice nuncientur, et in fiscum bona eorum omnia devolvantur.

CAP. II. Iudaei, ad fidem conversi, non sunt in bonis molestandi, ne sint deterioris conditionis post baptismum, quam essent ante. Ioannes XXII

Dignum arbitrantes et iuri consonum, fonte renatos baptismatis, Iudaica caecitate dimissa, amplioribus favoribus aut gratiis quam antea abundare, indecens et absurdum, ut qui in perfidia abundarent cogantur mendicare fideles, universis et singulis rectoribus, et aliis officialibus comitatus Venesini, aliorumque comitatuum et terrarum pertinentium ad apostolicam sedem districte praecipimus et mandamus, quatenus conversis huiusmodi, et qui in posterum convertentur, in possessionibus et bonis aliis, quocunque nomine censeantur, que in comitatibus et terris praedictis conversionis tempore obtinebunt, occasione praedicta nullam molestiam inferant, nec ab aliis inferri permittant, sed ipsis in his et aliis se favorabiles exhibentes, ipsos ab iniuriis et molestiis protegant et defendant, ut sic de servitute ad libertatem se transisse percipiant, nec redire praetextu mendicitatis odibilis ad dimissam perfidiam compellantur. Nulli ergo etc. nostrorum praeceptionis et mandati infringere. Datum Avinion X. Kal. Aug. Pont. nostri Ao. IV. [1320]

TITULUS III.

DE HAERETICIS.

CAP. I.

Decretalem: Per hoc. eod. tit. libr. VI. declarat, bona haereticorum per dioecesanos usurpari vetans.

Benedictus XI. Inquisitoribus haereticae pravitatis.

Ex eo, quod quaedam novella constitutio, super negotio haereticae pravitatis a bonae memoriae Bonifacio Papa VIII. praedecessore nostro edita, continet, quod in ipso negotio per dioecesanos episcopos et inquisitores super eodem facto inquiri valeat communiter vel divisim, et, si divisim processerint, teneantur sibi invicem communicare processus, nos consulere voluistis, quando et quoties sit ista processuum communicatio facienda. Nos autem de fratrum nostrorum consilio intelligendo dioecesanos et inquisitores tunc demum divisim procedere, quum hi et illi separatim, non quando episcopi tantum, vel inquisitores tantum procedunt, consultationi vestrae breviter respondemus, quod, quando utrique procedunt seiunctim, sibi debent in fine tantum, dum nihil restat agendum, nisi quod solum sententiam promulgetur, communicare processus. Licet enim quibusdam potuisset videri per legem civilem, quod, sicut, quando aliquis ex actitatis coram alio debet ferre sententiam, utputa, quando administrator delegat causam sibi sententia reservata, saltem in principio, id est contestatione, rursus in medio, et semel in fine, quae sunt examinata audire debet, ita et in casu praesenti, ubi ex actis coram alio habitis alter profert sententiam, sic ter huiusmodi acta recenseat, quod fieri non potest, si eorum dengetur editio: tamen id aequitas canonum non admisit. Unum sane casum excipimus, si alter commode non possit procedere, nisi alterius actis visis. Ex hac enim causa semel tantum, ut fraudi locus non fiat in toto negotio copia tribuatur. Verum quia nonnulli dioecesani partem partis proventuum de haereticorum bonis inquisitionis officio deputatae propter expensas, quas, dum inquirunt, in saepe dicto negotio faciunt, a vobis exigere moliuntur: hoc tanquam iuri absonum , (quum ordinarii sint, ideoque officium tale, quod eis incumbit, propriis eos oportet explere stipendiis), fieri penitus prohibemus. Rationem autem iidem dioecesani proventuum , obventionum ex inquisitionis officio a vobis, non obstante aliqua consitutione, consuetudine vel mandato contrariis, non exposcant, sed eam camarae nostrae, vel alii, cui nos vel successores nostri Romani Pontifices mandaverimus reddendam, reddatis, quae generaliter observari iubemus.

CAP. II.

Tres errores magistri Ioannis de Poliaco doctoris Parisiensis his damnantur.

Ioannes XXII.

Vas electionis, eximius et egregius praedicator, cuius praedicatiomundum docuit universum, praesumptuosam illorumaudaciam refrenare sollicitus, qui, prudentiae propriae innitentes, in errores proprios prolabuntur, non plus sapere, quam oportet sapere, sed ad sobrietatem sapere salubri doctrina suggessit, et iuxta Sapientis eloquium "Quisque suae prudentiae modum ponat." Sane dudum, quum dilectum filium magistrum Ioannem de Poliaco sacrae theologiae doctorem certis ex causis de fratrum nostrorum consilio ad nostram praesentiam vocavissemus, fide digna relatio ad nostrum perduxit auditum, quod ipse in quibusdam articulis, tangentibus poenitentiae sacramentum, non sobrie, sed perperam sapiebat, infra scriptos articulos, periculosos continentes errores, docens publice in suis praedicationibus et in scholis. Primo siquidem adstruens, quod confessi fratribus habentibus licentiam generalem audiendi confessiones, tenentur eadem peccata, quae confessi fuerant, iterum confitero proprio sacerdoti. Secundo, quod stante "Omnia utriusque sexus" edito in concilio generali, Romanus Pontifex non potest facere, quod parochiani non teneantur omnia peccata sua semel in anno proprio sacerdoti confiteri, quem dicit esse parochialem curatum. Immo, nec Deus posset hoc facere, quia, ut dicebant, implicat contradictionem. Tertio, quod Papa non potest dare potestatem generalem audiendi confessionem, immo nec Deus, quin confessus habenti licentiam teneantur eadem confiteri proprio sacerdoti, quem dicit esse, (ut praemittitur) proprium curatum. Nos igitur, scire volentes, si suggesta nobis veritatem haberent, articulorum praemissorum copiam eadem magistro Ioanni fecimus assignari, et ad sui defensionem plenam audientiam sibi praebuimus tam in nostra et fratrum nostrorum praesentia in consistorio, quam alias coram aliquibus ex ipsis fratribus, per nos ad huiusmodi officium deputatis. Verum licet praefatus magister dictos articulos et contenta in ipsis defendere niteretur: asserebat tamen, se paratum credere et tenere in praemissis et aliis, quae tenenda et credenda esse sedes apostolica definiret. Nos igitur, attendentes, quod praedictorum articulorum assertio, praedicatio et doctrina redundare poterant in multarum perniciem animarum, ipsos per praelatos magistros in theologia examinari fecimus diligenter. Nos ipsi etiam cum dictis fratribus nostris collationem sollertem et examinationem habuimus super his. Per quas quidem collationem et examinationem super his habitas comperimus, praemissos articulos doctrinam non sanam , sed periculosam multum et veritati contrariam continere. Quos etiam articulos omnes et singulos idem magister Ioannes, veris sibi rationibus opinioni dudum suae habitae contrariis demonstratis, in consistorio revocavit, asserens, se credere, eos non veros, sed ipsorum contrarium verum esse, et dicens se nescire rationibus sibi factis in contrarium respondere. Ideoque, ne per assertionem, praedicationem et doctrinam huiusmodi in errorem (quod absit) animae simplicium prolabantur, omnes articulos et quemlibet eorum tanquam falsos et erroneos et a doctrina sacra devios auctoritate apostolica condemnamus et reprobamus de fratrum nostrorum consilio praedictorum, doctrinam contrariam veram, et contrarium esse catholicum asserentes, scilicet, quod illi, qui praedictis fratribus confitentur, non magis teneantur eadem peccata confiteri iterum, quam si ea alias confessi fuissent eorum proprio sacerdoti iuxta concilium generale. Optantesque, veritatis vias notas esse fidelibus cunctis, et praedictis erroribus praecludere aditum, ne subintrent errores, felicis recordationis Alexandri IV. et Clementis IV. Romanorum Pontificum praedecessorum nostrorum vestigiis innitendo, universis et singulis districtius inhibemus, ne quisquam praemissos articulos, per nos (ut praemittitur) damnatos et reprobatos, et contenta in eis vel aliquo ipsorum, utpote a catholicis mentibus respuenda, tenere audeat, seu defensare quomodolibet vel docere. Quocirca universitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus universis et singulis vestrum in civitatibus et dioecesibus vestris, convocato clero et populo communiter, omnia praemissa et singula per vos seu alios solenniter publicetis. Nos etiam eidem magistro Ioanni mandamus, quod in scholis et sermone Parisiis praedictos articulos et contenta in eis, tanquam veritati contraria, propriae vocis oraculo asseveratione constanti publice debeat revocare, quod se facturum dictus magister Ioannes efficaciter repromisit. Datum Avin. VIII Kal. Aug. Pont. nostri Ao. V. [1321]

CAP. III

Inquisitores haereticae pravitatis censuras ecclesiasticas fulminare non possunt in officiales et nuncios sedis apostolicae sine ipsius licentia speciali; sed de eorum excessibus informationem facere possunt, et deinde Romano Pontifici significare.

Idem.

Quum Matthaeus de Pontiniano ordinis Praedicatorum, inquisitor haereticae pravitatis in regno Siciliae auctoritate apostolica deputatus, frivola occasione quaesita, ac nostra et apostolicae sedis reverentia et honore postpositis in dilectum filium G. de Baleto archidiaconum Foroliviensem capellanum nostrum, Campaniae Maritinaeque rectorem, excommunicationis sententiam inconsultis motibus non sine multa temeritate duxerit proferendam: nos, volentes de cetero talium praesumptoribus obviare, universis et singulis tam ordinariis quam delegatis iudicibus, et inquisitoribus pravitatis eiusdem, et aliis universis et singulis, quacunque auctoritate fungantur, auctoritate apostolica districtius inhibemus, et mandamus expresse, ne contra nostros et apostolicae sedis officiales vel nuncios, aut ipsorum aliquem, quavis occasione vel causa, absque nostra et apostolicae sedis licentia speciali eis per sedis ipsius literas concedenda, plenam faciente de tenore praesentium mentionem, procedere quoquo modo praesumant, aut in eos vel ipsorum aliquem excommunicationis vel suspensionis, seu quasvis alias sententias promulgare. Nos enim exnunc decernimus irritum et inane quicquid contra inhibitionem et mandatum huiusmodi contigerit attentari. Volumus tamen, quod dioecesani et inquisitores praedicti super iis, quae negotium tangunt fidei, alii vero super iis, quae rem tamgunt vel publicam vel privatam, sive ordinarii, sive delegati quacunque auctoritate fuerint prout posset ad eorum officium pertinere, si quid per officiales et nuncios ipsos indebite forsan attentatum exstiterit, se plenius informare, idque nobis significare studeant, ut providere super hoc de remedio opportuno valeamus. Nulli ergo etc. Datum Avinion. XII. Kal. Ian. Pont. nostri Ao. XI. [1327].

TITULUS IV.
DE SCHISMATICIS.

CAP. I.

Processus et sententias, latas per Bonifacium VIII. contra Iacobum et Petrum de Columna tanquam schismaticos, et eorum posteros, revocat hic Benedictus XI. exceptis confiscationibus, in quibus nihil immutat. Et sic (ut clare patet) haec extravagans corrigit et prorsus revocat cap. unic. eod. tit. libr. VI.

Benedictus XI.

Dudum bonae memoriae Bonifacius Papa VIII. praedecessore noster contra Iacobum, Petrum et Ioannem de sancto Vito, Ottonem quandam, Agapitum, Stephanum et Iacobum Scyarram, nepotes memorati Iacobi, et filios olim Ioannis de Columna et posteritatem eorum, nec non contra Richardum, Petrum et Ioannem de Monte nigro, ac adiudatores, fautores et receptatores eorum cuiuscunque status, etiamsi imperiali vel regali dignitate fulgerent, contra ipsam insuper Praeneste, dum vixit, varios fecit processus, sententias graves poenas habentes et multas, prout in eisdem processibus continetur, ex quibus sic paucas ex multis, et prolixis breves exprimimus, quod intelligi volumus specialiter singulas numeratas et nominatim expressas. Inter cetera siquidem deposuit dictos Iacobum atque Petrum a cardinalibus sanctae Romanae ecclesiae reddens eos et filios dicti Iacobi et posteritatem eorum inhabiles ad apostolicae dignitatis apicem et cardinalatus honorem, ipsos, eosdemque Iacobum et Ottonem, et Richardum beneficiis ecclesiasticis et ecclesiis cunctis privavit, eosque et Agapitum Stephanum et Scyarram praedictos bannivit ab Urbe, et itaecclesiae supra dictae ipsorum confiscavit bona et iura, plurium excommunicationum sententiis innodavit, addixit infamiae, capiendos exposuit, iudicavit schismaticos, et tanquam haereticos puniendos, ab administrationibus et officiis, iurisdictionibus, exercitio et dignitatibus in Urbe et in circa Romana ecclesiae et curia, ac ipsorum posteros perpetuo, et in terris Romanae ecclesiae usque in quartam generationem per masculinum et femininum sexum coercuit, eis incolatum, civilitatem et habitationem Urbis, circumpositae regionis et terrarum subiectarum ecclesiae interdixit, et intestabiles fecit. Nos itaque qui eius vices in terris gerimus, cuius est propriam misereri et parcere, eorum miseriis et aerumnis compatimur, ad clementiam pro eis commovemur, ipsis pietatis nostrae aperimus viscera, et mansuetudinem non negamus, misericordes ab eis non avertimus oculos, illisque pium animum exhibemus. Ideoque omnes praedictas depositionis a cardinalatibus, privationis a benefiis et ecclesiis, inhabilitatis ad Papatum Romanum, et (bonorum et iurium, quae certis nobilibus Romanis civibus et aliis concessa sunt, confiscationibus exceptis, in quibus nihil immutamus ad praesens), sententias, poenas et mulctas, et alias, quae in processibus memoratis sive alibi continentur, verbo etiam in vita ipsius vel in morte in eos latas et inflictas, seu confirmatas et innovatas per praedecessorum eundem, sicut si (ut praedicitur) essent per nos specialiter numeratae et nominatim expressae, tam ad praedictos Iacobum et filios dicti Ioannis de Columna masculinam et femininam prolen eorundem Iaonnis, et filiorum per utrumque sexum posteritatem descendentem ab eis, Petrum et Richardum et Ioannem de Monte nigro praefatos quam ad coadiutores, fautores, receptatores, susceptores et sequaces eorum quoslibet alios, penitus tollimus et viribus vacuamus ita, quod nec etiam pro praeterito tempore possint super eis aliquae personae impeti, quae incurrissent eas, aut contra ipsas aliquem effectum havere. Eisque quod quaevis alia, quam praefatarum depositionis a cardinalatibus, privationis beneficiorum et ecclesiarum, confiscationis bonorum et iurium, quae (ut praemittitur) dictis civibus seu aliis sunt concessa, et inhabilitatis ad Papatum sententia sive poena abstulit, reddimus, et irregularitatem, si quam quoquo modo contraxerint, removemus et notam abolemus ipsius, inhibentes, ne iam dicta Praenenste cum monte suo reaedificetur vel muniatur, aut civitatis nomen sive episcopatum recuperet absque nostra licentia speciali, non obstantibus quibuscunque constitutionibus, processibus, inhibitionibus, decretis, privilegiis, indulgentiis et literis apostolicis, per quae praesentibus non expressa vel totaliter non inserta earum effectus possit quomodolibet impediri, et de quibus quorumque totis tenoribus de verbo ad verbum debeat in nostris literis fieri mentio specialis. [1303]

TITULUS V.
DE FURTIS

TITULUS VI

DE CRIMINE FALSI

TITULUS VII.
DE PRIVILEGIIS

TITULUS VIII.
DE POENIS

TITULUS IX.
DE POENITENTIIS ET REMISSIONIBUS

TITULUS X.

DE SENTENTIA EXCOMMUNICATIONIS.

CAP. I.

Excommunicati sunt, qui pactis aut promissionibus iustitiam vel gratiam a sede apostolica obtinent, et qui tales non revelant; nec illis absolutiofacile conceditur.

BONIFACIUS VIII.

Excommunicamus et anathematizamus ex parte Dei omnipotentis Patris, et Filii, et Spiritus sancti, auctoritate quoque beatorum Apostolorum Petri et Pauli et nostra, omnes clericos, religiosos et laicos utriusque sexus, sive sint familiares curiae sive alii undecunque , qui aliquod pactum facerint, seu aliquid parvum vel magnum promiserint, vel promissionem receperint, aut ex pacto sive promissione occulta vel manifesta, facta sub generalibus et plenarie non expressis, sive sit sub specialibus et expressis aperte verbis, quicquam dederint aut receperint magnum vel parvum, vel promissionem de quacunque re aut utilitate propter hoc consequenda fecerint vel receperint pro aliqua iustitia sive gratia, pro se aut pro alio in causis vel iudiciis seu alias per literas apostolicas et quibuscunque modis apud sedem apostolicam obtinenda. Et hanc sententiam ad promittentes et acceptantes, dantes et recipientes duximus extendam. Illos quoque, qui aliquem sciverint culpabilem in praedictis, et nobis intra dierum trium spatium non retulerint vel alicui, per quem ad nos verbum fideliter perferatur, simili decernimus sententiae subiacere. Decernimus etiam, ut nullus, hanc incurrens excommunicationis sententiam, pro praedictis vel aliquo praedictorum absque speciali mandato nostrae absolutionis beneficium veleat obtinere, nisi forsan ad nos habere accessum non posset, in mortis articulo constitutus. Nec etiam ad absolutionis gratiam admittatur, nisi prius quantum, debit vel recepit, integraliter pauperibus largiatur. Iustitiam vero sive gratiam sic obtentam nullius prorsus esse momenti volumus, omnique statuimus carere effectu et robore firmitatis. Sed et scienter utentes ipsis simili sententia excommunicationis adstringimus, et reservantes nobis absolutionem eorum cum praemissis omnibus ad poenas similes obligamus. [1295]

CAP. II.

Praemissis damnis ex interdicto provenientibus statuit, quod propter dominum debita non solventem eius terra vel civitas sine speciali Papae licentia non interdicatur.

Idem.

Provide attendentes, quod, ut frequentius, quamvis non sine causa, sine culpa tamen multorum, interdicti sententiae proferuntur, quodque sunt nonnulli iudices nimis prompti ad proferendas easdem, etiam in negotiis sive causis, quae interdum plus ex cupiditatis, quam caritatis radice perspicuis iudiciis procedere arguuntur, quodque interdicti tempore divina organa suspenduntur et laudes, nec ecclesiastica sacramenta ministrantur, ut solent, tolluntur mortuis seu minuuntur suffragia, praesertim per obligationem frequentem hostiae salutaris, adolescentes et parvuli, participantes rarius sacramenta, minus inflammantur et solidantur in fide, fidelium tepescit devotio, haereisis pullulunt, et multiplicantur pericula animarum: praesentis constitutionis providemus edicto, ut nulla provincia, civitas, castrum, villa, locus, territorium vel districtus auctoritate ordinaria vel delegata supponatur ecclesiastico interdicto pro pecuniario debito, vel pro cuiusvis monetae vel pecuniae quantitate, quacunque occasione vel causa seu quovis quaesito colore, pro eo maxime, quod ipsorum domine, rectores seu officiales, quocunque nomine censeantur, aut incolae seu habitatores, aut singulares personae ipsorum, statutis vel statuendis, ordinatis vel ordinandis terminis huiusmodi debitum seu quantitatem non solverunt hactenus, aut in antea non persolvent. Nos enim exnunc decernimus irritum et inane, si secus hactenus exstitit attentatum, vel contigerit attentari, illudque revocamus omnino, non obstantibus quibuscunque contractibus, obligationis, pactis, conventionibus, compositionibus, submissionibus, fideiussionibus, consensibus, processibus et sententiis super hoc habitis vel habendis, iuramentorum, poenarum spiritualium et temporalium, seu mulctarum appositione, vel quacunque alia firmitate vallatis; nisi tales suppositio interdicti hactenus foret facta, vel in antea fieret de apostolicae sedis speciali licentia, et expressa per ipsius sedis patentes literas apparente.

CAP. III.

Andronicum Palaeologum, se imperatorem Graecorum nominantem, et haeresis ipsorum fautorem, excommunicatum denunciat, omnesque cum eo sic manente societatem contrahentes ipso facto dicit excommunicatos, et eorum terrae ecclesiastico supponendas interdicto. Suntque privandi bonis, quae ab ecclesia tenent, et talis societas seu confoederatio nulla est. Facit. cap. Ad apostolicae de sentent. et re iudi. libr. VI.

Ad certitudinem praesentium et memoriam futurorum Andronicum Palaeologum, qui Graecorum imperatorem se nominat, tanquam eorundem Graecorum antiquorum schismaticorum, et in antiquato schismate constitutorum, et per hoc haereticorum, et haeresis ipsorum ac schismatis antiqui fuatorem, de fratrum nostrorum consilio denunciamus excommunicationis sententiam latam a canone incurrisse, ac ipsius fore sententiae vinculo innodatum. Ceterum universis et singulis regibus, principibus, ducibus, marchionibus, comitibus, baronibus, et ceteris omnibus, cuiuscunque paeeminentiae, conditionis, status, nec non universitatis civitatum, castrorum, et aliorum locorum districtius inhibemus, ne cum eodem Andronico Palaeologo in huiusmodi excommunicatione manente societatem vel confoederationem aliquam contrahere sub quovis ingenio vel machinatione praesumant, vel ei alias in his, quibus excommunicatus est denunciatus a nobis, praestare consilium, auxilium vel favorem publicum vel occultum. Et si secus praesumptum fuerit: omnes singulares personas, contrarium praesumentes (non obstante qualibet indulgentia sub quacunque forma verborum vel expressione ipsis ab apostolica sede concessa, vel in posterum concedenda, quam quoad hoc viribus volumus omnino carere), sententiam excommunicationis, quam exnunc in ipsos ferimus, incurrere volumus ipso facto. Terras ipsorum et universitates praedictas, quae secus attentare praesumpserint, prout expedire videbimus, ecclesiastico curabimus subiicere interdicto, ad privationem omnium bonorum, quae a quibuslibet tenent ecclesiis, et ad poenas alias spirituales et temporales, prout utile putabimus, processuri. Et nihilominus, societatem et confoederationem ipsas, etiamsi poenarum et iuramenti additione vel quacunque fuerint alia firmitate vallatae, decernimus irritus et inanes. Datum Pictavis III. Nonas Iunii Ao. II. [1306]

CAP. IV.

Excommunicati sunt qui literas a Papa ante suam coronationem concessa impugnant.

Quia nonnulli, (prout accepimus), contra doctrinam Apostoli suae prudentiae, quin potius imprudentiae innitentes, ac desceptare super his, de quibus eis non expedit, satagentes, asserere non verentur, quod summus Pontifex ante suae coronationis insignia se non debet intromittere de provisionibus, reservationibus, dispensationibus et aliis gratiis faciendis, nec se in literis episcopum simpliciter, sed electum episcopum scribere, nec etiam uti bulla, in qua nomen exprimatur ipsius: nos, talium temeritates compescere cupientes singulos, qui occasione huiusmodi aliquas literas nostras super negotiis quibuscunque confectas, quae a nobis ante coronationis nostrae insignia emanarunt, aussi fuerint impugnare, excommunicationis sententia innodamus. Datum apud Pesecum Burdegalensis dioecesis, Ao. II. [1306]

_____________
CORPUS IURIS CANONICI - Vol. 2, Decret. Collectiones, Extravagantes Decret.


[ Main Contents | Prolegomena ]