Make your own free website on Tripod.com


DECRETALIUM COLLECTIONES


CLEMENTINARUM. LIBER IV

TITULUS I
DE CONSANGUINITATE ET AFFINITATE

CAP I.

Scienter contrahens matrimonium in gradu consanguinitatis vel affinitatis prohibito vel cum moniali, excommunicatus est ipso iure, et publicari debet et vitari. Idem professo et professa, vel constituto in sacris. Ioann. Andr.

Clemens V. in concilio Viennensi.

Eos, qui, divino timore postposito, in suarum periculum animarum scienter in gradibus consanguinitatis et affinitatis constitutione canonica interdictis, aut cum monialibus contrahere matrimonialiter non verentur, nec non religiosos et moniales ac clericos in sacris ordinibus constitutos, matrimonia contrahentes, refrenare metu poenae ab huiusmodi temeritatis audacia cupientes, ipsos excommunicationis sententiae ipso facto decernimus subiacere, praecipientes ecclesiarum praelatis, ut illos, quos eis constiterit taliter contraxisse, excommunicatos publice tamdiu nuncient, seu a suis subditis faciant nunciari, donec, suum humiliter recognoscentes errorum, separentur abinvicem et absolutionis obtinere beneficium mereantur. Per praedicta quoque iuribus, quae sic contrahentibus alias poenas imponunt, in nullo volumus derogari.

LIBER V

TITULUS I

De Magistris, Et Ne Aliquid Exigatur Pro Licentia Docendi.

CAP. I.
In studiis Romanae curiae, Parisiensi, Oxoniensi, Bononiensi et Salamantino, debent esse magistri catholici, scholas regentes in linguis Hebraiea, Arabiea et Chaldaea, duo scilicet pro qualibet lingua. Et statuiter, per quos eis debeat de stipendiis et sumptibus provideri.

Clement V. in concilio Viennensi.
Inter solitudines nostris humeris incumbentes perpeti cura revolvimus, ut errantes in viam veritatis inducere, ipsosque lucrifacere Deo sua nobis cooperante gratia valeamus, hoc est, quod profecto desideranter exquirimus, ad id nostrae mentis sedulo destinamus affectum, ac circa illud diligenti studio et studiosa diligentia vigilamus. Non ambigimus autem, quin ad huiusmodi nostrum desiderium assequendum divinorum eloquiorum sit expositio congrua, ipsorumque fidelis praedicatio admodum opportuna. Sed nec ignoramus, quin et haec promi noscantur inaniter vacuaque redire, si auribus linguam loquentis ignorantium proferantur. Ideoque illius, cuius vicem in terris, licet immeriti, gerimus, imitantes exemplum, qui ituros per universum mundum ad evangelizandum Apostolos in omni linguarum genere fore voluit eruditos, viris catholicis notitiam linguarum habentibus, quibus utuntur infideles praecipue, abundare sanctum affectamus ecclesiam, qui infideles ipsos sciant et valeant sacris institutis instruere, Christicolarumque collegio per doctrinam Christianae fidei ac susceptionem sacri baptismus aggregare. Ut igitur peritia liguarum huiusmodi possit habiliter per instructionis efficaciam obtineri: hoc sacro approbante concilio scholas in subscriptarum liguarum generibus, ubicunque Romanam curiam residere contigerit, nec non in Parisiensi et Oxoniensi, Bononiensi et Salamantino studiis providimus erigendas, statuentes, ut in quolibet locorum ipsorum teneantur viri catholici, sufficientem habentes Hebraicae, Arabicae et Chaldaeae linguarum notitiam, duo videlicet uniuscuiusque linguae periti, qui scholas regant inibi, et libros de linguis ipsis in latinum fideliter transferentes, alios linguas ipsas solicite doceant, earumque peritiam studiosa in illos instructione transfundant, ut instructi et edocti sufficienter in linguis huiusmodi fructum speratum possint Deo auctore producere, fidem propagaturi salubriter in ipsos populos infideles. Quibus equidem in Romana curia legentibus per sedem apostolicam, in studiis vero Parisiensi per regem Franciae, in Oxoniensi Angliae, Scotiae, Hiberniae ac Waliae, in Bononiensi per Italiae, in Salamantino per Hispaniae praelatos, monasteria, capitula, conventus, collegia exempta et non exempta, et ecclesiarum rectores in stipendiis competentibus et sumptibus volumus provideri, contributionis onere singulis iuxta facultatum exigentiam imponendo, privilegiis et exemptionibus quibuscunque contrariis nequaquam obstantibus, quibus tamen nolumus quoad alia praeiudicium generari.

CAP. II.
Is, ad quem spectat magisterium vel doctoratum tribuere, prius a doctorando recipiat iuramentum, quod in solennitate sua non expendet ultra summam trium millium Turonensium argenteorum. Quod si non facerit, etiamsi sit episcopus, per sex menses a collatione magisterii est suspensus. H. d. Ioann. Andr.

Idem
Quum sit nimis absurdum, ut quis cum vanitate et imperitia ad honorem adscendat peritiae literarum: non sine turbatione miramur, illum apud scholasticos invaluisse abusum, quod plerique eorum, qui in quavis scientia ad doctoratus vel magisterii assumuntur honorem, quum sua solleniter principia faciunt, aut sui recipiunt insignia doctoratus, circa cibos, vestes et alia sic in expensis excedunt, quod et ipsi transeunte expensarum huiusmodi vanitate vacui plerumque remeneant et gravati, et ceteri, qui vel nolunt vel nequeunt similes expensas subire, hac occasione frequenter a receptione honoris huiusmodi retrahuntur. Voluntes igitur de opportuno super his remedio providere, illis, ad quos ubilibet pertinet honorem tribuere memoratum, districte praecipemus, ut quoscunque, ab eis de cetero dictum recipientes honorem, iuramento prius adstringant, ne ultra tria millia Turonensium argenteorum in solennitate circa huiusmodi doctoratum aut magisterium quomodolibet adhibenda expendant, ipsosque nihilominus, nisi forsan notabilis conditionis exstiterint, ut infra summam praedictam huiusmodi moderentur expensae, efficaciter exhortantes, ac si hoc illorum congruere statui viderint, iuramentum exigentes ab eis, quod certos, infra summam praefatam taxandos ab ipsis, expensarum terminos non excedant. Si quis autem, pontificali etiam dignitate praefulgens, non recepto prius iuramento praefatam honorem cuique tribuerit supra dictum: a collatione magisterii seu doctoratus cuiuslicet per sex menses sequentes eo ipso noverit se suspensum.

TITULUS II

De Iudaeis Et Sarracenis.

CAP. I.
Principes Christiani compescere debent Sarrecenos sibi subiectos ab invocatione publica nominis Machometi, et a perigrinatione, quam facere solent ad sepulerum ipsius. H. d. Ioann. Andr.

Clemens V. in concilio Viennensi.
Cedit quidem in offensam divini nominis et opprobrium fidei Christianae, quod in quibusdam mundi partibus pricipibus Christianis subiectis, in quibus interdum seorsum , interdum vero permixtim cum Christianis habitant Sarraceni, sarcedotes eorum, Zabazala vulgariter nuncupati, in templis seu mesquitis suis, ad quae iidem Sarraceni conveniunt, ut ibidem adorent perfidem Machometum, diebus singulis certis horis in loco aliquo eminenti eiusdem Machometi nomen, Christianis et Sarracenis audientibus, alta voce invocant et extollunt, ac ibidem verba quaedam in illius honorem publice profitentur; ad locum insuper, ubi olim quidam sepultis exstitit Sarracenus, quem ut sanctum Sarraceni alii venerantur et colunt, magna Sarracenorum earundem partium et etiam aliarum confluit publice multitudo, ex quibus nostrae fidei non modicum detrahitur, et grave in cordibus fidelium scandalum generatur. Quum autem haec in divinae maiestatis displicentia non sint ullatenus toleranda: sacro approbante concilio, ipsa in terris Christianorum districtius fieri deinceps inhibemus, universis et singulis principibus catholicis, sub quorum dominio dicti Sarraceni morantur et fiunt praedicta, sub obtestatione divini iudicii obnoxius iniungentes, quatenus ipsi, tanquam veri catholici et Christianae fidei seduli zelatores, opprobrium, quod tam ipsis quam ceteris Christicolis per praemissa ingeritur, debita consideratione pensantes, ipsum, (ut proinde aeternae beatitudinis praemium assequantur), de terris suis omnino auferant, et a suis subditis auferri procurent, inhibendo expresse, ne praefata invocatio seu professio nominis ipsius sacrilegi Machometi publice, aut peregrinatio praelibata ab aliquo in eorum existente dominio audeat attentari de cetero vel quomodolibet sustineri. Hi vero, qui secus praesumpserint, taliter ob divinam reverentiam castigentur ab ipsus, quod alii, eorum exemplo perterriti, a praesumptione simili arceantur.

TITULUS III

De Haereticis.

Cap. I
Praemittit constitutionis causam. Ioann. Andr. - 1. Ponit constitutionem de officio inquisitionis, exercendo per diocesanos et inquisitores, primo ponens quinque, quae potest alter sine altero, secundo, tria, quae non potest, et decretum apponit, submittens, quomodo impeditus vel interesse nolens committit alii vel consentit. Ioann. Andr. - 2. Providet circa muros vel carceres haereticorum, ipsorum claves, custodes, et custodum ministros. Ioann. Andr. - 3. Ponit iuramentum custodum, ministrorum suorum, et notariorum et aliorum officialium. Ioann. Andr. - 4. Punit episcopos inquisitores et eorum substitutos, qui faciendo vel omittendo delinquunt in officio. H. d. - 5. Confirmat antiqua iura, huie constitutioni non obvia. Ioann. Andr.

Clemens V. in concilio Viennensi.

Multorum querela sedis apostolicae pulsavit auditum, quod nonnulli inquisitores, per sedem eandem contra pravitatem haereticam deputati, metas sibi traditas excedentes sic interdum extendunt suae potestatis officium, ut, quod in augmentum fidei per circumspectam eiusdem sedis vigilantiam salubriter est provisum, dum sub pietatis specie gravantur innoxii, cedat in fidelium detrimentum.

1. Propter quod ad Dei gloriam et augmentum eiusdem fidei, ut negotium inquisitionis huiusmodi eo prosperetur felicius, quo dienceps eiusdem labis indago solennius, diligentius et cautius peragetur, ipsam tam per diocesanos episcopos, quam per inquisitores a sede apostolica deputatos, (omni carnali amore, odio vel timore, ac cuiuslibet commodi temporalis affectione semotis decernimus exerceri, sic, quod quilibet de praedictis sine alio citare possit, et arrestare sive capere, ac tutae custodiae mancipare, ponendo etiam in compedibus vel manicis ferreis, se ei visum fuerit faciendum, super quo ipsius conscientiam oneramus, nec non inquirere contra illos, de quibus pro huiusmodinegotio secundum Deum et iustitiam viderit expedire. Duro tamen tradere carceri sive arcto, qui magis ad poenam quam ad custodiam videatur, vel tormentis exponere illos, aut ad sententiam procedere contra eos, episcopus sine inquisitore, aut inquisitor sine episcopo diocesano aut eius officiali, vel episcopali sede vacante capituli super hoc delegato, si sui adinvicem copiam habere valeant, intra octo dierum spatium, postquam se invicem requisierint, non valebit, et, si secus praesumptum fuerit, nullum sit et irritum ipso iure. Verum si episcopus vel eius capituli sede vacante delegatus cum inquisitore, aut inquisitor cum altero eorundem propter praemissa nequeat aut nolit personaliter convenire: posit episcopus, vel eius seu capituli sede vacante delegatus inquisitori, et inquisitor episcopo vel eius delegato, seu sede vacante illi, qui ad hoc per capitulum fuerit deputatis, super illis committere vices suas, vel suum significare per literas concilium et consensum.

2. Sane, quia circa custodiam carcerum haereticalium, qui muri in quibusdam partibus vulgariter nuncupantur, multas fraudes dudum intelleximus perpetratas: nos, volentes super hoc providere, statuimus, ut quilibet talis carcer vel murus, quem de cetero episcopo et inquisitori praedictis volumus fore communem, duos custodes habeat principales, discretos, industrios et fideles, unum, quem volet episcopus et providebit eidem, alium, de quo voluerint inquisitor, cui etiam providebit, et quilibet praedictorum custodum sub se alium bonum et fidum poterit habere ministrum. In quolibet etiam conclavi eiusdem carceris sive muri erunt duae claves diversae, quarum unam unus, aliam alius tenebit praedictorum custodum, et eam cum officio ministrandi, quae incarceratis fuerint ministranda, suo poterit committere vel subdelegare ministro.

3. Porro coram episcopo vel capitulo sede vacante et inquisitore praedictis vel substitutis ab eis custodes supra dicti, antequam suum officium exsequantur, iurabunt ad sancta Dei evangelia corporaliter a se tacta, quod in custodia immuratorum et aliorum, pro crimine supra dicto in sua custodia positorum et ponendorum, omnem diligentiam et sollicitudinem, quam poterunt, fideliter adhibebunt. Et quod alicui incarcerato nihil unus in secreto loquetur, quin hoc audiat alter custos. Et quod provissionem, quam incarcerati recipiunt ex ordinatione communi, et illud, quod a parentibus et amicis vel aliis personis fidelibus offeretur eisdem, (nisi episcopi et inquisitoris vel suorum commissariorum ordinatio refragetur), ipsis fideliter et absque deminutione aliqua ministrabunt , nec in his fraudem aliquam adhibebunt. Et idem iuramentum et coram eisdem personis ministri custodum, priusquam suum exerceant officium, exhibebunt. Et quia saepe contingit episcopos proprios habere carceres, sibi et dictis inquisitoribus non communes: volumus et districte praecipimus, ut custodes ad incarceratorum pro dicto crimine custodiam per episcopos vel sede vacante per capitulum deputandi, et eorum ministri coram dictis inquisitoribus vel substitutis ab eis praestent simile iuramentum. Notarii quoque inquisitionis coram episcopo et inquisitore vel substitutis ab eis iurabunt, suum officium fideliter exercere. Et idem fiet de aliis personis, necessariis ad praedictam officium exsequendum.

4. Veram quia nimis est grave, ad exterminationem pravitatis pradictae non agere, quod ipsius contagiosa enormitas agendum requirit, grave est quoque et damnatione dignissimum malitiose insontibus eandem imponere pravitatem: episcopo et inquisitori praedictis ac aliis , ad dicti exsecutionem officii substituendis ab eis, in virtute sanctae obedientiae et sub interminatione maledictionis aeternae praecipimus, ut sic discrete et prompte contra supectos vel diffamatos de huiusmodi pravitate procedant, quod malitiose aut fraudulenter tantum labem, seu quod ipsos in exsecutione officii inquisitionis impediat, falso alicui non imponant. Quodsi odii, gratiae vel amoris, lucri aut commodi temporalis obtentu contra iustitiam et conscientiam suam omiserint contra quemquam procedere, ubi fuerit procedendum super huiusmodi pravitate, aut obtentu eodem, pravitatem ipsam vel impedimentum officii sui alicui imponendo, eum super hoc praesumpserint quoquo modo vexare: praeter alias poenas, pro qualitate culpae imponendas eisdem, episcopus aut superior suspensionis ab officio per triennium, alii vero excommunicationis sententias eo ipso incurrant. A qua quidem excommunicationis sententia, qui eandem incurrerint, nisi per Romanum Pontificem nequeant, praeterquam in mortis articulo, et tunc satisfactione praemissa absolutionis beneficium obtinere, nullo in hac parte privilegio suffragante.

5. Alia sane, quae circa praemissum inquisitionis officium a nostris sunt praedecessoribus instituta, quatenus praesenti decreto non obviant, sacri approbatione concilii roborata in sua volumus firmitate manere.

Cap. II

Primo ponens constitutionis causam, determinat actatem inquisitorum. Secundo punit inquisitores, qui praetexta officii pecuniam illicitis modis extorquent, vel ob delictum clericorum ecclesiarum bona confiscant. Tertio praecipit notariis, officialibus et sociis, ut hoc facientes reprehendant et superioribus denuncient, si probare possunt. Quarto prohibet inquisitoribus abusum armorum, et circa quantitatem vel qualitatem officialium. H. d. Ioann. Andr.

Idem in eodem
Nolentes splendorem solitum negotii fidei per actus indescretos et improbos quorumvis inquisitorum haereticae pravitatis quasi tenebrosi fumi caligine obfuscari, hoc sacro concilio approbante statuimus, nullis extunc, nisi qui quadragesimum aetatis annum attigerint, officium inquisitionis praedictae committi inquisitoribus, et tam ipsorum quam episcoporum seu capitulorum sede vacante super hoc deputatis commissariis quibuscunque districtius iniungentes, ne praetextu officii inquisitionis quibusvis modis illicitis ab aliquibus pecuniam extorqueant, nec scienter attentent ecclesiarum bona ob clericorum delictum praedicti occasione officii fisco etiam ecclesiae applicare. Quodsi secus in his vel eorum altero fecerint: excommunicationis sententiae eos subiacere decernimus ipso facto, a qua non possint absolvi, praeterquam in mortis articulo, donec illis, a quibus extorserint, plene satisfecerint de pecunia sic extorta, nullis privilegiis, pactis aut remissionibus super hoc valituris. Notarii vero et officiales dicti officii, nec non fratres et socii inquisitorum et commissariorum ipsorum, qui dictos inquisitores aut commissarios secrete noverint talia commisisse, et indignationem Dei et apostolicae sedis vitare voluerint et offensam, ipsos graviter arguere et corrigere studeant in secreto. Quodsi taliter ea sciverint, ut ea probare valeant, si sit opus; haec praelatis inquisitorum et commissariorum eorundem, ad quos id pertinebit, nunciare sollicite debeant, qui equidem praelati inquisitores et commissarios praedictos reos inde repertos ab officiis amovere, et amotos alias punire debite seu corrigere teneantur. Praelatis autem inquisitorum id negligentibus agere, praemissa omnia nunciari per praedictos locorum ordinarios volumus, quibus, ut ea in apostolicae sedis notitiam perferant, in virtute sanctae obedientiae districte praecipimus et mandamus. Porro inquisitoribus ipsis districtius inhibemus, ut nec abutantur quomodolibet concessione portationis armorum, nec officiales nisi sibi necessarios habeant tales, qui se conferant ad sua cum inquisitoribus ipsis officia exsequenda.

Cap. III
Damnat sectam Beguardorum et Beguinarum Alemmaniae, et octo ipsius errores, excitans diocesanorum et inquisitorum officium contra illos. H. d. Ioann. Andr.

Idem in eodem.
Ad nostrum, qui desiderantur in votis gerimus, ut fides catholica, nostris prosperetur temporibus, et pravitas haeretica de finibus fidelium exstirpetur, non sine displicentia grandi pervenit auditum, quod secta quaedam abominabilis quorundam hominum malignorum, qui Beguardi, et quarundam infidelium mulierum, quae Beguinae vulgariter appellantur, in regno Alemanniae procurante satore malorum operum, damnabiliter insurrexit, tenens et asserens doctrina sua sacrilega et perversa inferius designatos errores. Primo videlicet, quod homo in vita praesenti tantum et talem perfectionis gradum potest acquirere, quod reddetur penitus impeccabilis, et amplius in gratia proficere non valebit. Nam, ut dicunt, si quis semper posset proficere, posset aliquis Christo perfectior inveniri. Secundo, quod ieiunare non oportet hominem, nec orare, postquam gradum perfectionis huiusmodi fuerit assecutus, quia tunc sensualitas est ita perfecte spiritui et ratione subiecta, quod homo potest libere corpori concedere quicquid placet. Tertio, quod illi, qui sunt in praedicto gradu perfectionis et spiritu libertatis, non sunt humanae subiecti obedientiae, nec ad aliqua praecepta ecclesiae obligantur, quia, ut asserunt, ubi spiritus Domini, ibi libertas. Quarto, quod homo potest ita finalem beautitudinem secundum omnem gradum perfectionis in praesenti assequi, sicut eam in vita obtinebit beata. Qunito, quod quaelibet intellectualis natura in se ipsa naturaliter est beata, quodque anima non indiget lumine gloriae, ipsam elevante ad Deum videndum, et eo beate fruendum. Sexto, quod se in actibus exercere virtutum est hominis imperfecti, et perfecta anima licentiat a se virtutes. Septimo, quod mulieris osculum, (quum ad hoc natura non inclinet) est mortale peccatum, actus autem carnalis, quum ad hoc natura inclinet, peccatum non est, maxime quum tentatur exercens. Octavo, quod in elevatione corporis Iesu Christi non debent assurgere, nec eidem reverentiam exhibere, asserentes, quos esset imperfectionis eisdem, si a puritate et altitudine suae contemplationis tantum descenderent, quod circa ministerium seu sacramentum eucharistiae, aut circa passionem humanitatis Christi aliqua cogitarent. Nonnulla etiam alia sub simulata quadam sanctitatis specie dicunt, faciunt et committunt, quae oculos divinae maiestatis offendunt, et grave in se continent periculum animarum. Quum autem ex debito commissi nobis officii huiusmodi sectam detestabilem et praemissos ipsius exsecrandos errores, ne propagentur ulterius, et per eos corda fidelium damnabiliter corrumpantur, exstirpare ab ecclesia catholica necessario habeamus: nos sacro approbante concilio sectam ipsam cum praemissis erroribus damnamus et reprobamus omnino, inhibentes districtius, ne quis ipsos de cetero teneat, approbet vel defendat. Eos autem, qui secus egerint, animadversione canonica decernimus puniendos. Porro diocesani et illarum partium inquisitores haereticae pravitatis, in quibus Beguardi et Beguinae huiusmodi commorantur, suum officium circa illos diligenter exerceant, inquirentes de vita et conversatione ipsorum, qualiterve sentiant de articulis fidei et ecclesiae sacramentis. In illos vero, quos culpabiles repererint, nisi abiuratis sponte praedictis erroribus poenituerint, et satisfactionem exhibuerint competentem, debitam exerceant ultionem.

TITULUS IV

De Homicidio Voluntario Vel Casuali.

CAP. UN.
Furiosus infans vel dormiens hominem mutilans vel occidens non officitur irregularis, nec etiam ille, qui, aliter mortem vitare nequiens, suum inyasorem occidit vel mutilat. H. d.

Clemens V. in concilio Viennensi.
Si furiosus, aut infans seu dormiens hominem mutilet vel occidat: nullam ex hoc irregularitatem incurrit. Et idem de illo censemus, qui, mortemaliter vitare non valens, suum occidit vel mutilat invasorem.

TITULUS V

De Usaris.

TITULUS VI

De Excessibus Praelatorum.

TITULUS VII

De Privilegiis Et Excessibus Privilegiatorum.

TITULUS VIII

De Poenis

TITULUS IX

De Poenitentiis Et Remissionibus.

TITULUS X

De Sententia Excommunicationis, Suspensionis Et Interdicti.

TITULUS XI

De Verborum Significatione.


[ Return ]